Theoremata de Esse et Essentia

Giles of Rome

Theoremata de Esse et Essentia

Giles of Rome (1243–1316)

First published 1930

Giles of Rome’s Theoremata de esse et essentia offers a compact yet systematic presentation of some of the central principles of his metaphysics. Organized into twenty-two theorems, the work examines esse as a participated perfection, the metaphysical constitution of created beings, and the real distinction between essence and existence. It also considers the relation of esse to form, causality, and the dependence of creatures upon the first principle. The text follows Edgar Hocedez’s critical edition (Louvain, 1930).


Theorema I: Omne Esse vel est Purum Per Se Existens et Infinitum vel est Participatum in Alio Receptum et Limitatum

Theorema II: Omne Esse Purum et Infinitum Multiplicari non Potest quia nec Secundum Numerum in Eadem Specie, nec Secundum Speciem in Eodem Genere, nec Secundum Genus in Unitate Analogiae Potest Plurificationem Recipere

Omnis plurificatio secundum esse et quaelibet distinctio per absoluta ex compositione sumit originem. In quo enim nulla est compositio, nulla talis plurificatio esse potest. Si ergo omnis multitudo participat aliquallyter uno, ut vult PROCLUS in sua Elementatione theologica; et si non est multitudo non participans uno, ut vult DIONYSIUS XIII° De divinis nominibus, quaecumque plurificantur oportet quod in aliquo sint unita; ut quae sunt plura numero sunt unum specie, quae sunt plura specie unum genere, quae plura genere unum analogia. Possunt itaque aliqua esse unum ita quod non sunt diversa, sed nulla sunt ita diversa quae non sunt aliquomodo unum. Erit ergo quadruplex unitas, ut dicitur quinto Metaphysicae, videlicet unum numero, unum forma, id est specie, unum genere, et unum proportione, id est analogia. In analogo autem omnia uniri possunt quia haec unitas non est praedicationis, sed attributionis. Omnia autem possunt attribui uni vel tanquam subiecto, ut omnia attribuuntur substantiae, vel tanquam efficienti et fini secundum quem modum ad unum ens primum omnia entia ordinantur. Et quia omnia possunt uniri in analogo secundum hanc unitatem non assignabitur pluralitas, sed dicemus triplicem esse pluritatem quia vel est pluralitas secundum numerum in unitate speciei, vel secundum speciem in unitate generis, vel secundum genus in unitate analogiae.

Secundum autem hanc triplicem pluralitatem inveniemus triplicem compositionis modum, quia vel est compositio ex materia et forma, vel ex genere et differentia, vel ex esse et essentia. Et hae compositiones se habent per ordinem. Nam compositio ex materia et forma praesupponit compositionem ex genere et differentia. Compositio autem ex genere et differentia numquam separatur a compositione ex esse et essentia. Nam genus, ut vult COMMENTATOR in secundo Metaphysicae dicit formam mediam inter potentiam et actum. Si ergo forma esset suum esse et non esset in ea compositio ex essentia et esse, forma illa esset actus purus et in ea non esset potentialitas aliqua et per consequens in ea ratio generis sumi non posset. Oportet itaque rem illam quae est per se in genere et quae est composita ex genere et differentia esse compositam vel esse componibilem ex essentia et esse, ut si actu est illa res, actu sit composita; si vero non est actu, sed est possibilis, non est actu sic composita, sed est componibilis; quod ideo dicimus quia potest rationabiliter sustineri quod rosa sit res praedicamenti, dato quod actualiter non existat, rosa tamen actualiter non existens non actu est composita sed est componibilis ex essentia et esse.

Redeamus ergo ad propositum et dicamus quod intellegere non possumus illam triplicem pluralitatem, nisi intellegendo hanc triplicem compositionem. Nam non possumus intellegere quod aliqua sint plura numero et eadem specie, nisi sint composita ex materia et forma. In formis enim per se existentibus non possumus intellegere differentiam nisi secundum formam. Nam si est differentia secundum esse vel secundum alias essentiales perfectiones, hoc est etiam secundum formam. Nam haec in eis ideo differunt, quia recipiuntur in diversis formis. Differre autem secundum formam est differre secundum speciem, nam non est aliud species quam forma et differre forma est differre specie. Rursus quia forma in materia recepta habet esse particulatum et participatum et non recipitur in ea secundum omne suum esse, ideo potest talis forma plurificari in eadem specie eo quod in alia et in alia materia habet aliud et aliud esse. Sed si esset aliqua forma separata, non in materia recepta, illa forma non esset forma participata, immo illa forma subsisteret secundum omne suum esse. Ideo intellectus noster non capit quod talis forma posset plurificari. Sed per haec verba cum dicimus nos non intellegere formas immateriales multiplicari in eadem specie, non intendimus derogare intellectui aliorum, quia forte qui sunt intellectu perspicaciores hoc intellegunt; ego autem non intellego. Nec etiam per hoc intendimus limitare divinam potentiam, quia multa Deus potest quae intellectu capere non valemus. Advertendum tamen cum dicimus quod non capit intellectus noster formam separatam posse sic plurificari, intellegendum est secundum cursum naturae et secundum hunc ordinem quem videmus. Secundum ergo cursum naturae dicere possumus quod plurificatio secundum numerum in eadem specie praesupponit compositionem ex materia et forma. Plurificatio vero secundum speciem in eodem genere dicit compositionem ex genere et differentia, quia species quae sunt in genere ex genere et differentia sunt compositae, cum a genere in speciem per differentiam descendatur. Sed tertia plurificatio secundum genus in unitate analogiae sine compositione esse et essentiae fieri non potest; nam semper analogia dicit prius et posterius. Si autem essent plura esse pura, nullum illorum esset prius altero nec posterius, quia quodlibet eorum esset aeque primum. Est ergo esse purum prius quam esse participatum, et unum esse participatum potest esse prius altero, secundum quod unum illorum in nobiliori natura recipitur, vel a nobiliori forma participatur, ergo nunquam duo esse sic se habent quod inter ea sit analogia et quod unum sit prius altero, nisi alterum illorum sit participatum. Omne autem esse participatum requirit essentiam a qua participetur, ergo in omni tali est compositio ex esse et essentia. Diversitas ergo secundum genus in unitate analogiae absque compositione esse et essentiae fieri non potest.

Cum ergo in esse puro per se esistenti et infinito nulla possit esse compositio, bene dictum est quod tale esse non potest plurificari secundum numerum in eadem specie, ne sit ibi compositio ex materia et forma, nec secundum speciem in eodem genere quia non est ibi compositio ex genere et differentia; nec secundum genus in unitate analogiae, quia in nullo tali esse potest esse compositio ex esse et essentia.

Est tamen diligenter notandum quod semper pluritas inferior praesupponit compositionem pluralitatis superioris. Nam cum species addat supra genus, et individuum supra speciem, tota compositio quae est in genere reservatur in specie, et tota compositio quae est in genere et specie reservatur in individuo. Quae ergo sunt plura numero et unum specie, intellegimus esse composita tripliciter, videlicet ex materia et forma, ex genere et differentia, ex esse et essentia. Quae vero sunt plura specie et unum genere, intellegimus esse composita dupliciter, videlicet ex genere et differentia, et ex esse et essentia. Sed quae sunt plura genere in unitate analogiae, de necessitate in altero illorum invenitur tertius compositionis modus, videlicet ex esse et essentia.

Si quis ergo calumniari vellet quod plurificatio secundum numerum non de necessitate requirit compositionem ex materia et forma, negare tamen non posset quin requirat compositiones alias et quia nunquam est plurificatio secundum esse, ut est per habita manifestum, nisi sit ibi aliquis compositionis modus, igitur esse purum a quo omnis realis compositio est aliena, nullo modo poterit plurificationem recipere.

Theorema III: Formae Per Se Existentes, in Alio non Receptae, Plurificari Possunt, Licet Esse Per Se Existens in Alio non Receptum Plurificari Omnino Ratio Contradicat

Theorema IV: Omne Esse Participatum, in Alio Receptum et Limitatum, ab Illo Esse Causatur et Fluit quod est Purum Per Se Existens et Infinitum

Theorema V: Omnis Forma Immaterialis et Etiam Abstracta, si ab Alio Habet Esse, non est Ipsum Esse sed a Suo Esse est Realiter Differens et Distincta

Theorema VI: Compositio Essentiae et Esse cum Compositione Materiae et Formae Magnam Affinitatem et Similitudinem Habere Videtur, non Tamen Una est Alia sed Inter Hanc et Illam Contingit Multiplicem Differentiam Assignari

Theorema VII: Omne Agens Naturale Primo Disponit Materiam, Secundo Inducit Formam, Tertio Causat Esse, Propter quod Manifeste Concluditur quod Esse Immediatus Transmutationis Terminus Esse non Potest

Theorema VIII: Omnes Res Materiales Formam Partis et Formam Totius in Se Habere Dicuntur, et quia a Forma Causatur Esse, Videbitur ex Hoc Duplex Esse in Rebus Materialibus Reperiri. sed Illorum Unum est Esse Simpliciter, Aliud Vero non est Esse Simpliciter, sed Modus Essendi Poterit Nuncupari

Theorema IX: Omnes Immateriales Substantiae, quia Habent Naturam Simplicem et Sunt Formae Per Se Existentes, ab Hac Distinctione, Qua Distinguitur Forma Partis et Forma Totius, Penitus Sunt Semotae. in Talibus Itaque Locum non Habet quod de Duplici Esse Materialium Narrabatur

Theorema X: Omnes Materiales Substantiae per Actualitatem Quam Habent a Forma Sunt Intellegibiles, sed per Actualitatem Quam Habent ab Esse Dicuntur Existere. Possunt Ergo Intellegi sed non Existere sine Esse, Attamen nec Intellegi Possunt nec Existere sine Forma

Theorema XI: Omnes Immateriales Substantiae Quoniam Sunt Formae Per Se Existentes et a Materia Sunt Abstractae, Seipsis Sunt Intellegibiles, sed Actu Nullo Modo Existere Possunt Nisi a Primo Agente Eis Influatur Esse Aliquod Differens a Natura

Theorema XII: Omne quod est Citra Primum non est Suum Esse sed Habet Essentiam Realiter Differentem ab Esse et per Aliud est Ens et per Aliud Existens

Theorema XIII: Omne quod est Citra Primum, Ne Fiat Processus in Infinitum, est Ens per Essentiam Suam sed Existit per Esse Superadditum Essentiae vel Naturae

Theorema XIV: Omnis Forma Accidentalis Dat Suo Subiecto Aliquod Esse, sed quia ex Ea et Suo Susceptibili Natura Tertia non Conflatur Sic Causatur Aliquod Esse a Tali Forma quod ab Ipso Toto Nullum Aliud Esse Fluit

Theorema XV: Omne Esse quod ab Accidentali Forma Subiecto Imprimitur cum Ipsa Forma Accidentali et cum Suo Susceptibili non Ponit in Numerum ut Res Tertia Dici Possit

Theorema XVI: Omne Esse quod in Substantiis Causatur a Forma Partis, cum Materia et Forma non Ponit in Numerum, ut ab Eis Res Tertia Realiter Differens Valeat Nuncupari

Theorema XVII: Omnis Formarum Pluralitas non Plura Esse, sed Plures Essendi Modos aut Plures Determinationes Materiae vel Subiecti Causat et Efficit. Quare Sive Una Sive Plures Formae in Re Composita Esse Dicantur, Semper Tamen est Unum Tantum Esse Uniuscuiusque Rei

Theorema XVIII: Omne quod Esse Coniungitur, Participat Ipso Esse, Ipsum Autem Esse Nullo Alio Participare Potest. Ponendo Itaque in Uno Supposito Plura Esse, Unum Participabit Altero, Participans Ergo non Erit Esse Propter quod Unius et Eiusdem Rei est Tantummodo Unum Esse

Theorema XIX: Omne Esse quod Fluit in Compositis a Forma Totius vel quod in Simplicibus Causatur a Quidditate non est Coniunctio Essentialium Partium, nec Respectus ad Agens, nec Determinatio Materiae, vel Subiecti, sed est Actualitas Quaedam Realiter Differens et Superaddita Quidditati ex Quo Esse et Essentia Componitur Quodlibet Citra Primum

Theorema XX: Omne Ens Creatum et Citra Primum Nisi Esset Compositum ex Essentia et Esse, et Nisi Haberet Esse Realiter Differens et Superadditum Quidditati, Necessario Esset Aeternum Purum et Infinitum quae de Creatura Asserere est Concedere Contradictoria Simul Esse

Theorema XXI: Omnis Essentia Participans Esse Per Se Determinatur ad Genus. Omne Autem Esse de Se est Extra Terminos et non Clauditur Genere, si Autem Determinatur ad Genus Hoc est per Essentiam in Qua Recipitur. Sicut Ergo Esse per Essentiam Determinatur ad Genus, Sic Essentia ut est Idem cum Esse Poterit Excellere Omne Genus

Theorema XXII: Omne Esse Participatum per Essentiam in Qua Recipitur, ad Genus Determinatur Substantiae. de Ipso Tamen Huiusmodi Esse Directe nec Substantia Que est Genus, nec Substantia quae est Analogum Praedicatur

↑ Top of work