Theoremata de Esse et Essentia
Aegidius Romanus (1243–1316)
First published 1930
Giles of Rome’s Theoremata de esse et essentia offers a compact yet systematic presentation of some of the central principles of his metaphysics. Organized into twenty-two theorems, the work examines esse as a participated perfection, the metaphysical constitution of created beings, and the real distinction between essence and existence. It also considers the relation of esse to form, causality, and the dependence of creatures upon the first principle. The text follows Edgar Hocedez’s critical edition (Louvain, 1930).
Theorema I: Omne Esse vel est Purum Per Se Existens et Infinitum vel est Participatum in Alio Receptum et Limitatum
Volentes tractatum de esse componere, ne laboremus in aequivoco, distinximus duplex esse.
Ad intelligentiam igitur huius primae propositionis in qua distinguitur duplex esse, est diligenter notandum quod in ipso esse haec tria, videlicet esse in alio receptum, esse participatum et limitatum, inseparabiliter se concomitantur, quia omne esse in alio receptum oportet quod sit participatum et limitatum; sic etiam et reliqua tria videlicet esse purum, per se existens et infinitum inseparabiliter connectuntur. Nam omne esse quod non est receptum in alio, sed est per se existens, oportet quod sit purum et infinitum. Cum ergo omnis actus et omnis perfectio ex necessitate oporteat quod vel sit recepta in alio vel sit per se existens, esse quod ut patebit nominat actum et perfectionem vel erit receptum in alio vel erit per se existens, bona est itaque divisio quam continet theorema propositum, quia est per immediata, quia non est dare medium, quin omne esse vel sit receptum in alio, vel sit per se existens.
Et ut exsequamur seriatim membra propositionis propositae, dicamus quod esse receptum in alio necessario est esse participatum. Nam hoc est participare1 quasi partem capere, secundum quod inferiora superiora participant. Nam quod est inferius et particulare secundum suum totum ambitum comprehendere non potest id quod est superius et universale. Sic etiam et materia participat perfectionem formae. Nam quia forma limitatur et particulatur secundum modum materiae in qua recipitur, consequens est quod materia non recipiat formam in tota sua plenitudine nec in tota sua universalitate, sed recipit eam particulariter et contracte. Inde est ergo quod dicitur materia participare perfectionem formae, quia secundum partem et non secundum sui universalitatem recipit illam formam. Inde est ergo quod dixerunt philosophi2 quod omnis forma in materia receptibilis quantum est de se est multiplicabilis. Nam omnis forma in hac materia recepta quantum est de se potest in alia parte materiae recipi et est apta nata plurificari. Si autem non plurificatur, hoc non est per se, sed est quasi per accidens, ut quia constat ex tota materia sua. Nam si materia reciperet formam secundum omnem rationem suam et in tota sua plenitudine, iam non posset illa forma in alio reperiri nec esset plurificabilis. Nam si posset reperiri in alio et posset plurificari, iam non esset recepta in hoc secundum omne suum esse et secundum totam suam plenitudinem. Eo ergo ipso quod forma materialis est plurificabilis et potest in alio reperiri, nulla talis forma secundum omne suum esse et secundum totam suam plenitudinem recipitur in materia, ideo bene dictum est quod materia participat perfectionem formae, quia huiusmodi perfectionem solum secundum partem recipit et non secundum omne suum esse. Ex ipso ergo recipi in alio sumitur ratio participationis, quia si esset forma abstracta et per se existens, haberet in se omnem rationem illius formae et comprehenderet omne esse illius. Recepta autem forma in materia deficit ab hac plenitudine et ab hac totalitate, ideo forma sic recepta dicitur participari id est secundum partem recipi.
Et quod dictum est de forma respectu materiae, intellegendum est de esse respectu essentiae vel naturae; nam si esset esse per se existens, illud esse esset totale et purum, habens in se omnem rationem essendi. Sed si esse sit receptum in alio, oportet quod contrahatur, particuletur et limitetur secundum modum eius in quo recipitur. Tale ergo esse dicitur participatum, id est secundum partem receptum. Esse itaque in alio receptum est participatum et limitatum; sed esse per se existens est purum et infinitum. Et quia omne esse vel est per se existens vel est in alio receptum, bene dictum est quod omne esse vel est purum per se existens et infinitum, vel est participatum in alio receptum et limitatum.
Consueverunt autem philosophi formam per se existentem dicere infinitam, ut patet in libro De causis,3 ubi dicitur intelligentiam esse compositam ex finito et infinito, id est ex esse et forma. Nam omne receptum in alio, secundum modum loquendi illius auctoris, dicitur esse finitum, quia finitur et limitatur secundum modum eius in quo recipitur: omne autem non receptum dicitur infinitum. Et quia in intelligentiis est esse receptum in alio, quia recipitur in ipsa natura vel in ipsa forma earum, forma autem vel natura intelligentiarum, quia immaterialis est, non est recepta in alio, ideo natura ibi dicitur infinita, esse vero finitum; et compositio in intelligentiis ex esse et natura dicitur ex finito et infinito. Sed si forma per se existens, in materia non recepta, dicitur infinita, multo magis esse per se existens, in alio non receptum, dicitur infinitum. Sed de hac infinitate inferius aliqua tractabuntur. In praesentiarum autem scire sufficiat quod esse per se existens est purum et infinitum, esse vero in alio receptum est participatum et limitatum. Cum hoc etiam est per habita manifestum quod haec divisio facta de esse habet comprehendere omne esse.
Theorema II: Omne Esse Purum et Infinitum Multiplicari non Potest quia nec Secundum Numerum in Eadem Specie, nec Secundum Speciem in Eodem Genere, nec Secundum Genus in Unitate Analogiae Potest Plurificationem Recipere
Omnis plurificatio secundum esse et quaelibet distinctio per absoluta ex compositione sumit originem. In quo enim nulla est compositio, nulla talis plurificatio esse potest. Si ergo omnis multitudo participat aliquallyter uno, ut vult PROCLUS1 in sua Elementatione theologica; et si non est multitudo non participans uno, ut vult DIONYSIUS XIII° De divinis nominibus,2 quaecumque plurificantur oportet quod in aliquo sint unita; ut quae sunt plura numero sunt unum specie, quae sunt plura specie unum genere, quae plura genere unum analogia. Possunt itaque aliqua esse unum ita quod non sunt diversa, sed nulla sunt ita diversa quae non sunt aliquomodo unum. Erit ergo quadruplex unitas, ut dicitur quinto Metaphysicae,3 videlicet unum numero, unum forma, id est specie, unum genere, et unum proportione, id est analogia. In analogo autem omnia uniri possunt quia haec unitas non est praedicationis, sed attributionis. Omnia autem possunt attribui uni vel tanquam subiecto, ut omnia attribuuntur substantiae, vel tanquam efficienti et fini secundum quem modum ad unum ens primum omnia entia ordinantur. Et quia omnia possunt uniri in analogo secundum hanc unitatem non assignabitur pluralitas, sed dicemus triplicem esse pluritatem quia vel est pluralitas secundum numerum in unitate speciei, vel secundum speciem in unitate generis, vel secundum genus in unitate analogiae.
Secundum autem hanc triplicem pluralitatem inveniemus triplicem compositionis modum, quia vel est compositio ex materia et forma, vel ex genere et differentia, vel ex esse et essentia. Et hae compositiones se habent per ordinem. Nam compositio ex materia et forma praesupponit compositionem ex genere et differentia. Compositio autem ex genere et differentia numquam separatur a compositione ex esse et essentia. Nam genus, ut vult COMMENTATOR in secundo Metaphysicae 4 dicit formam mediam inter potentiam et actum. Si ergo forma esset suum esse et non esset in ea compositio ex essentia et esse, forma illa esset actus purus et in ea non esset potentialitas aliqua et per consequens in ea ratio generis sumi non posset. Oportet itaque rem illam quae est per se in genere et quae est composita ex genere et differentia esse compositam vel esse componibilem ex essentia et esse, ut si actu est illa res, actu sit composita; si vero non est actu, sed est possibilis, non est actu sic composita, sed est componibilis; quod ideo dicimus quia potest rationabiliter sustineri quod rosa sit res praedicamenti, dato quod actualiter non existat, rosa tamen actualiter non existens non actu est composita sed est componibilis ex essentia et esse.
Redeamus ergo ad propositum et dicamus quod intellegere non possumus illam triplicem pluralitatem, nisi intellegendo hanc triplicem compositionem. Nam non possumus intellegere quod aliqua sint plura numero et eadem specie, nisi sint composita ex materia et forma. In formis enim per se existentibus non possumus intellegere differentiam nisi secundum formam.5 Nam si est differentia secundum esse vel secundum alias essentiales perfectiones, hoc est etiam secundum formam. Nam haec in eis ideo differunt, quia recipiuntur in diversis formis. Differre autem secundum formam est differre secundum speciem, nam non est aliud species quam forma et differre forma est differre specie. Rursus quia forma in materia recepta habet esse particulatum et participatum et non recipitur in ea secundum omne suum esse, ideo potest talis forma plurificari in eadem specie eo quod in alia et in alia materia habet aliud et aliud esse. Sed si esset aliqua forma separata, non in materia recepta, illa forma non esset forma participata, immo illa forma subsisteret secundum omne suum esse. Ideo intellectus noster non capit quod talis forma posset plurificari. Sed per haec verba cum dicimus nos non intellegere formas immateriales multiplicari in eadem specie, non intendimus derogare intellectui aliorum, quia forte qui sunt intellectu perspicaciores hoc intellegunt; ego autem non intellego.6 Nec etiam per hoc intendimus limitare divinam potentiam, quia multa Deus potest quae intellectu capere non valemus. Advertendum tamen cum dicimus quod non capit intellectus noster formam separatam posse sic plurificari, intellegendum est secundum cursum naturae et secundum hunc ordinem quem videmus. Secundum ergo cursum naturae dicere possumus quod plurificatio secundum numerum in eadem specie praesupponit compositionem ex materia et forma. Plurificatio vero secundum speciem in eodem genere dicit compositionem ex genere et differentia, quia species quae sunt in genere ex genere et differentia sunt compositae, cum a genere in speciem per differentiam descendatur. Sed tertia plurificatio secundum genus in unitate analogiae sine compositione esse et essentiae fieri non potest;7 nam semper analogia dicit prius et posterius. Si autem essent plura esse pura, nullum illorum esset prius altero nec posterius, quia quodlibet eorum esset aeque primum. Est ergo esse purum prius quam esse participatum, et unum esse participatum potest esse prius altero, secundum quod unum illorum in nobiliori natura recipitur, vel a nobiliori forma participatur, ergo nunquam duo esse sic se habent quod inter ea sit analogia et quod unum sit prius altero, nisi alterum illorum sit participatum. Omne autem esse participatum requirit essentiam a qua participetur, ergo in omni tali est compositio ex esse et essentia. Diversitas ergo secundum genus in unitate analogiae absque compositione esse et essentiae fieri non potest.
Cum ergo in esse puro per se esistenti et infinito nulla possit esse compositio, bene dictum est quod tale esse non potest plurificari secundum numerum in eadem specie, ne sit ibi compositio ex materia et forma, nec secundum speciem in eodem genere quia non est ibi compositio ex genere et differentia; nec secundum genus in unitate analogiae, quia in nullo tali esse potest esse compositio ex esse et essentia.
Est tamen diligenter notandum quod semper pluritas inferior praesupponit compositionem pluralitatis superioris. Nam cum species addat supra genus, et individuum supra speciem, tota compositio quae est in genere reservatur in specie, et tota compositio quae est in genere et specie reservatur in individuo. Quae ergo sunt plura numero et unum specie, intellegimus esse composita tripliciter, videlicet ex materia et forma, ex genere et differentia, ex esse et essentia. Quae vero sunt plura specie et unum genere, intellegimus esse composita dupliciter, videlicet ex genere et differentia, et ex esse et essentia. Sed quae sunt plura genere in unitate analogiae, de necessitate in altero illorum invenitur tertius compositionis modus, videlicet ex esse et essentia.
Si quis ergo calumniari8 vellet quod plurificatio secundum numerum non de necessitate requirit compositionem ex materia et forma, negare tamen non posset quin requirat compositiones alias et quia nunquam est plurificatio secundum esse, ut est per habita manifestum, nisi sit ibi aliquis compositionis modus, igitur esse purum a quo omnis realis compositio est aliena, nullo modo poterit plurificationem recipere.
Theorema III: Formae Per Se Existentes, in Alio non Receptae, Plurificari Possunt, Licet Esse Per Se Existens in Alio non Receptum Plurificari Omnino Ratio Contradicat
Quia diximus quod esse per se existens plurificari non potest crederet forte aliquis idem fore iudicium de esse et forma, arbitrans quod si essent formae per se existentes, illae plurificari non possent. Ideo intendimus triplici via venari quod formae per se existentes, in materia non receptae, plurificari possunt, non obstante quod esse per se existens, in alio non receptum, plurificari non potest. Nam non loquendo de pluralitate quae est secundum solum relata, cuius modi plurificatio est inter divinas personas eo quod talis plurificatio et sine compositione et sine potentialitate fieri potest; sed loquendo de plurificatione secundum absoluta, cuius modi est plurificatio penes esse, vel penes essentiam, sive penes formam quae est quaedam essentia vel natura, dicemus quod quaecumque sic plurificantur, habent esse potentiale, limitatum et differens. Multiplicari ergo formas per se existentes ostendemus ex potentialitate et limitatione et ex gradu sive ex differentia quam oportet esse inter res plurificatas. Similiter etiam cum hoc manifestum erit non posse multiplicari esse per se existens, quia huiusmodi esse nullam habet potentialitatem et est simpliciter infinitum et in eo gradus esse non possunt.
Prima via sic patet, quia formae separatae habent totum quod est de ratione illarum formarum; ideo si secundum hunc ordinem quem videmus, in talibus non potest esse plurificatio in eadem forma, propter hoc quod quodlibet habens talem formam, habet quidquid pertinet ad rationem illius formae et non superest quod aliud possit participare illam formam. Non tamen propter hoc concluditur quin possit esse plurificatio in diversitate formae, ideo in formis separatis potest esse plurificatio etsi non secundum eandem formam sive secundum eandem speciem, tamen secundum diversitatem formae et secundum varietatem speciei. Debemus imaginari quod forma separata habet aliquam potentialitatem admixtam; quia est in potentia ad esse, et propter potentialitatem admixtam non habet omnem rationem perfectionis, quia perfectio non sumitur ex potentia sed ex actu. Potest ergo forma separata habere omnem perfectionem talis formae, sed propter potentialitatem admixtam non habet omnem rationem perfectionis cuiuslibet formae. Et ideo, etsi secundum eandem formam non sunt duo separata, tamen secundum aliam et aliam formam talia separata poterunt plurificationem suscipere. Sed esse separatum, quia nullam habet potentialitatem admixtam, habet in se omnem rationem perfectionis iuxta illud PHILOSOPHI quinto Metaphysicae:1 Quidquid perfectionis est, in omnibus generibus, totum reservatur in primo principio. Et quia ipse totum habet, aliud tale totum extra ipsum esse non potest. Ex ipsa ergo potentialitate potest ostendi quod, licet plurificari non possit esse separatum, formae tamen separatae possunt plurificationem recipere. Advertendum tamen quod quando dicimus formas separatas non posse multiplicari secundum speciem, semper intellegendum est secundum hunc ordinem quem videmus.2
Secunda via sumitur ex limitatione ipsius formae. Nam forma separata, licet sit infinita aliquomodo, non est tamen infinita simpliciter; est enim infinita ad inferius, quia non habet materiam infra se in qua suscipiatur et per quam limitetur; est tamen finita ad superius quia recipit finitum esse; ipsum enim esse formarum separatarum eo quod est receptum et participatum, oportet esse finitum. Quae omnia satis haberi possunt ex Libro de causis.3 Sed esse separatum est infinitum simpliciter, quia nec est in alio receptum per quod sit finitum ad inferius, nec participat aliquo alio per quod sit finitum ad superius. Et quia non est inconveniēns esse plura infinita quodammodo, est autem inconveniēns esse plura infinita simpliciter, ideo non est inconveniēns esse plures formas separatas, omnino tamen est impossibile quod sint plura esse separata.
Tertia via sumitur ex ipso gradu vel ex ipsa differentia. Nam sicut in potentia pura non est assignare gradus, nec potest ostendi per quid una potentia pura ab alia potentia pura possit differre, sic in actu puro non est assignare gradus, nec intellectu capi potest per quid unus actus purus ab alio actu puro possit distingui. In potentia ergo admixta actu et in actu admixto potentia possunt assignari gradus et possunt talia differre secundum quod plus et minus habent de potentialitate et de actu. Et quia forma separata cum participet esse, et sit in potentia ad esse, licet dicat actum ratione qua forma, habet tamen quandam potentialitatem ex eo quod perficitur per esse. Ergo quaelibet talis forma est actus admixtus potentia et potentia admixta actui. Possunt ergo in formis separatis esse diversi gradus et possunt ad invicem differre et plurificari, licet esse separatum eo quod dicat actum purum plurificari non possit.
Theorema IV: Omne Esse Participatum, in Alio Receptum et Limitatum, ab Illo Esse Causatur et Fluit quod est Purum Per Se Existens et Infinitum
Omne esse participatum fluere et causari ab esse per se existenti potest tripliciter declarari: primo ex actualitate ipsius esse primi et per se existentis, secundo ex puritate eius, tertio ex simplicitate ipsius.
Prima via sic patet. Nam quidquid agit vel causat aliquid agit et causat ut est in actu, et quidquid agitur et causatur, secundum quod huiusmodi est in potentia. Nam quod est actu frigidum habet causalitatem et actionem super id quod est potentia tale, et quod est actu calidum super id quod est calidum in potentia. Quod ergo habet in se actu omne esse, habet causare et efficere quidquid habet rationem entis. Igitur cum omne esse participatum sit actus entis existentis in potentia, si ens in potentia se habet ut causatum, ens in actu se habet ut causa; ens primum per se existens in quo est omnis actualitas erit causa omnis entis habentis esse per participationem, in quo potentialitatem aliquam oportet existere. Secunda via ad hoc idem sumitur ex puritate entis primi. Nam semper quod est maxime tale in omni genere est causa omnium aliorum, ut quod est maxime calidum est causa omnium calidorum; ergo in genere entium quod habet maxime esse erit causa omnis entis; et quia omne participatum est esse limitatum et contractum et non habet rationem omnis esse, ab esse puro per se esistenti et infinito in quo reservatur omnis ratio essendi et quod est maxime tale, fluit et causatur omne esse participatum quod respectu esse primi est esse secundum quid et contractum. Omne enim aliud esse ab esse primo est esse hoc vel esse illud, ipsum autem primum est esse separatum in quo reservatur omne esse, non per aliud esse ens sed omnis alterius esse est causa, principium et origo. Tertia via sumitur ex simplicitate eius; nam semper numeri ab unitate procedunt et omnia composita ex simplicibus sumunt originem. Ab esse ergo puro et per se esistenti quod est omnino simplex fluunt omnia alia entia in quibus omnibus aliqua compositio reperitur. Ab esse itaque puro per se esistenti et infinito, 1° quia est summe in actu; 2° quia est maxime tale quia maxime habet esse, et 3° quia est omnino simplex, causatur et fluit omne esse participatum et limitatum in quo est aliqua potentialitas et quod respectu entis primi est secundum quid tale et in quo semper compositio aliqua reperitur.
Sed ut lucidius appareat quomodo omne aliud esse causatur et fluit ab esse puro per se esistenti, diligenter est advertendum quod semper potentia participat actum, loquendo de participatione reali, ut si materia est in potentia ad formam dicitur materia participare formam, et non proprie e converso, et si quod est vel si essentia est in potentia ad esse dicitur participare esse et non proprie e converso. Nam illud quod recipitur in alio non recipitur secundum modum suum, sed secundum modum rei recipientis. Ideo omne receptum in alio dicitur esse participatum quia ex quo in alio recipitur non est in eo secundum omne esse suum nec habet in ipso esse totale, sed particulatur et limitatur in ipso et hoc sonat participare, quasi partem capere. Ergo id quod recipitur participatur, quia secundum partem capitur et id quod recipit participat quia secundum partem capit; ut si forma recipitur in materia secundum partem capietur ab ea, quia illa forma non habebit omnem rationem illius formae nec erit in materia secundum omne suum esse, et sicut forma recepta participatur et secundum partem capitur, sic materia recipiens participat et secundum partem capit. Et quod dictum est de materia respectu formae, intellegendum est de essentia respectu esse; nullum enim esse receptum in alio est infinitum, nec habet omnem rationem essendi, sed omne esse receptum participatur, id est secundum partem capitur ab eo, in quo recipitur et omne recipiens esse participat ipsum, id est secundum partem capit.1 Dimissa ergo participatione quae est secundum rationem, quae est inter genus et speciem, secundum quem modum dicimus quod species participat suum genus, eo quod aliquo modo partem capit de ipso, quia non secundum totum ambitum comprehendit illud. Nam ut genus est totum universale ad speciem oportet quod excedat ipsam et quod non comprehendatur ab ea; et ut species est pars subiectiva ipsius, exceditur a genere et non comprehendit ipsum, ideo dicitur ipsum participare quasi partem de ipso capere. Dimissa ergo hac participatione quia videtur quodammodo esse secundum rationem, eo quod ratio talia adinvenit, sed loquendo de participatione reali secundum quam materia participat formam et essentia esse et omnino potentia actum, dicamus ut antea dicebatur, quod omne quod recipitur in alio se habet ut participatum et id quod recipit se habet ut participans. Et quia in ipso esse nihil recipitur sed in omnibus aliis recipitur esse, ipsum esse nihil participat sed omnia alia participant esse. Unde BOETIUS in libro De hebdomadibus 2 ait: Quod id quod est participare aliquo potest sed ipsum esse nullomodo aliquo participat.
Dicebatur enim quod semper potentia participat actum; actus vero secundum quod huiusmodi, non participat alio, quia potentia, ut potentia, habet recipere, actus vero secundum quod huiusmodi est nullius receptivus. Et quia esse dicit maxime actum et omnia alia a primo sunt in potentia ad esse, et omnia alia participant esse, ipsum vero esse nullo modo potest aliquid participare. Et quia omne quod est per participationem causatur et fluit ab eo quod est per se ipsum, ideo cum omnia alia participent esse causantur et fluunt ab esse puro quod est per se existens et quod nullo alio participare potest.
Theorema V: Omnis Forma Immaterialis et Etiam Abstracta, si ab Alio Habet Esse, non est Ipsum Esse sed a Suo Esse est Realiter Differens et Distincta
Si philosophari volumus modo humano, oportet per haec sensibilia ad intelligibilia ascendere et per compositionem quam videmus in rebus materialibus intelligere aliquid de compositione substantiarum separatarum, et per ea quae videmus in rerum generatione apprehendere aliquid de rerum creatione. Dicamus ergo quod, sicut generatio fecit nos scire materiam esse differentem a forma, sic creatio facit nos cognoscere essentiam esse differentem ab esse. Nam sicut per se non generantur nec materia nec forma sed compositum ex his ex quibus componitur illud quod generatur, sic ab agente primo et supernaturali per se non creatur natura nec esse sed compositum ex natura et esse; et sicut generato composito generatur materia et forma ita creato eo quod est, creatur essentia et esse.1 Unde sicut forma non est id quod per se generatur, quia nec habet per se esse, sed est generationis terminus, vel est generationis ratio, quia in tantum aliquid generatur in quantum suscipit formam, ita quod generatio est via in formam, sic esse creaturarum non est id quod per se creatur quia non habet per se esse sed est terminus et ratio creationis, quia in tantum aliquid creatur in quantum habet esse.
Ex his ergo apparere potest quid est esse. Nam esse est quaedam actualitas et quaedam perfectio essentiae,2 sicut forma est quaedam actualitas et perfectio materiae, et sicut realiter differt materia a forma, sic realiter differt essentia ab esse. Quomodo autem differat compositio materiae et formae a compositione esse et essentiae in sequenti propositione dicetur. In praesentiarum autem scire sufficiat quod, sicut fit generatio prout a generante imprimitur forma materiae, sic fit creatio prout a creante ipsi essentiae imprimitur esse. Quod ergo COMMENTATOR in De substantia orbis3 ait de generatione respectu generabilium dicens quod generatio in eis fecit nos cognoscere duas naturas differentes, materiam scilicet et formam, sic nos possumus dicere de creatione respectu creaturarum, dicentes quod creatio fecit nos cognoscere esse duo aliqua in creaturis differentia, esse scilicet et essentiam, licet hoc simile non sit per omnem modum, quia in generatione materia praeexistit formae, sed in creatione essentia non praeexistit ipsi esse. Dicere itaque possumus quod, licet essentia in qua suscipitur esse dicat de se aliquam actualitatem, quam non dicit materia quia materia est potentia pura in genere entium, illa tamen actualitas quam importat essentia non est tanta quod sufficiat ad hoc quod essentia existat et ad hoc quod sit in rerum natura. Oportet igitur ab ipso agente aliquam actualitatem et aliquod complementum superaddi ipsi essentiae, ad hoc quod essentia existat et sit in rerum natura; illa autem actualitas et complementum dicitur esse. Propter quod esse est quaedam actualitas et quoddam complementum ipsius essentiae. Nam si essentia de se diceret tantam actualitatem et tantum complementum quod sine additione alterius posset existere et esse in rerum natura, tunc talis essentia non posset non esse, nec haberet ab alio esse, quia quod competit alicui per se et secundum quod ipsum, competit ei non per aliud sed magis aliis competit per ipsum ut ex doctrina primi Posteriorum 4 haberi potest. Et quia hoc repugnat omni naturae creatae, ideo, ut in propositione innuebatur, omnis natura creata etiam si sit forma immaterialis etiam et abstracta, quia ab alio habet esse, non est ipsum esse, sed a suo esse est realiter differens et distincta.
Imaginabimur itaque hoc modo esse rerum creationem quia natura creata sine esse nullatenus esse potest nec esse creatum potest per se subsistere nisi sit in natura receptum; utrumque ergo est dependens utrumque indiget creatione. Ideo nec natura sine esse, nec esse sine natura, creari potest.
Advertendum tamen quod si de esse et essentia volumus intellegentiam clariorem habere, et si per generationem rerum quae praesupponit compositionem materiae et formae, volumus intellegere rerum creationem quae requirit compositionem essentiae et esse, imaginemur modum generationis rerum quem posuit PLATO, dicens ideas non solum deservire ad scientiam quia ab eis fluebant species in animas nostras per quas scientia habet esse; sed etiam, ut patet5 ex septimo Metaphysicae,6 voluit ideas illas deservire ad generationem; quia ab eis fluebant formae in materiam, per quarum influxum generabilia generantur. Ipsa ergo idea, secundum PLATONEM, erat ipsa forma separata per se existens, et ab idea fiebat generatio, prout ab ipsa forma separata participatur forma in materia, sic intellegamus Deum esse quoddam esse per se existens separatum et ab eo esse creationem rerum, prout ab illo esse separato participatur et fluit esse in essentia creaturae.7 His itaque praelibatis, possumus triplici via incedere ostendentes quod nulla natura creata quantumcumque sit forma immaterialis et abstracta, est suum esse sed a suo esse est realiter differens et distincta. Prima via sumitur ex naturae creatae potentialitate; secunda ex eius limitatione, tertia ex eius compositione.
Prima via sic patet.8 Eo enim ipso quod natura creata potest esse et non esse, non est suum esse, sed est in potentia ad esse. Nam nihil est in potentia ad seipsum et nihil seipsum suscipit et nihil in suscipiendo seipsum generatur vel producit vel creatur. Nam semper agens cum agit facit quod est potentia tale actu tale. Fit ergo omnis productio non quia potentia imprimatur potentiae, quia si sic fieret adhuc res producta esset in potentia et per consequens iam non esset; nec etiam actus imprimitur actui vel idem sibi ipsi quia tunc res producta esset antequam fieret; sed actus imprimitur potentiae. Et quia actus et potentia habent quandam oppositionem, et unum non est aliud, ideo in creatione esse quod imprimitur essentiae habet rationem actus et essentia quae suscipit esse habet rationem potentiae, et unum non est aliud sed ad invicem realiter differunt. Attendendum tamen quod cum loquimur de generatione vel productione non intendimus hoc extendere ad divinas personas, ubi solum est distinctio per relata.
Secunda via9 ad hoc idem sumitur ex naturae creatae limitatione. Nam si natura substantiarum separatarum non est in materia suscepta, est quodammodo infinita ad inferius, ut antea tangebatur, quia nulla materia ei subicitur nec substernitur in qua illa natura suscepta finiatur et limitetur. Si ergo illa, ut dicebatur, non susciperet esse a se realiter differens, sed esset ipsum esse, iam illud esse non esset in alio receptum et per consequens esset per se existens. Sed omne tale est purum et infinitum. Igitur esse earum non est participatum sed purum et infinitum. Natura itaque in eis erit omnimode infinita quia erit infinita ad inferius, cum non sit in materia recepta, et erit infinita ad superius, cum non participet esse sed sit suum esse. Et quia hoc repugnat cuilibet creaturae quod sit simpliciter infinita, eo quod creatura quaelibet est certis limitibus circumscripta, impossibile est naturam intelligentiarum non esse differentem ab esse. Et quia quaecumque compositio habet esse in substantiis separatis, habet esse in corporalibus rebus, oportet haec corporalia et per consequens omnia creata habere naturam differentem ab esse.
Tertia via10 sumitur ex naturae creatae compositione. Nam si natura creata esset suum esse, esset omnino simplex quia, ut antea dicebatur et est auctoritas BOETII in De hebdomadibus:11 Ipsum esse nullomodo aliquo participat. Quare si natura aliqua creata esset ipsum esse, nullo alio participare posset, esset ergo omnino simplex et per consequens omnino immutabilis etiam per naturam, quod creaturae convenire non potest.
Theorema VI: Compositio Essentiae et Esse cum Compositione Materiae et Formae Magnam Affinitatem et Similitudinem Habere Videtur, non Tamen Una est Alia sed Inter Hanc et Illam Contingit Multiplicem Differentiam Assignari
Si bene considerentur quae in praecedenti theoremate sunt praemissa, compositio materiae et formae, ut habet fieri per generationem, tripliciter differt a compositione essentiae et esse, quae non solum per generationem sed etiam per creationem efficitur. Una differentia est quia eadem materia per essentiam potest praeexistere ipsi formae; dicimus enim quod eadem materia numero secundum essentiam modo subest uni formae, modo alii. Sed nunquam una et eadem essentia numero modo subest uni esse, modo alii. Unde essentia non praeexistit ipsi esse, licet materia praeexistat formae. — Secunda differentia est, quia materia dicit potentiam puram, essentia vero in qua recipitur ipsum esse puram potentiam nominare non potest.
Nam esse est actus entis in actu, eo quod sit actus perfectus, sicut fieri et motus sunt actus entis in potentia, quia actum imperfectum important. – Tertia differentia est quia ista materialia in quibus reperitur compositio materiae et formae possunt produci in esse per agens naturale et materiae coniunctum, sed formae separatae in quibus reperitur compositio essentiae et esse non nisi per agens separatum produci possunt. Dicebatur enim supra quod generatio fit ab agente naturali sed creatio fit ab agente primo. Ex his autem tribus differentiis quae aliquomodo in praecedentibus tangebantur, possumus assignare triplicem aliam differentiam inter hanc compositionem et illam. Quarum una est quia compositio ex essentia et esse est generalior quam compositio ex materia et forma. Alia differentia est quia ex materia et forma conflatur natura tertia sed ex essentia et esse natura tertia conflari non potest.1 Tertio differt quia forma inhaerens materiae potest esse immediatus terminus mutationis vel motus,2 sed esse quod est perfectio essentiae huiusmodi immediatus terminus esse non valet. Primo enim compositio ex essentia et esse est generalior quam ex materia et forma, nam tam materialia quam immaterialia ex essentia et esse sunt composita, sed ex materia et forma solum materialia componuntur. Quod sequitur quia huiusmodi compositio ex essentia et esse reperitur in aliquibus quae solum ab agente separato, id est ab agente primo, produci possunt et quia huiusmodi agens est causa omnium quae producuntur in esse, oportet omnia componi ex essentia et esse. Sicut ergo agens naturale per quod possunt produci composita ex materia et forma non potest se extendere ad omnia, ita huiusmodi compositio omnium esse non potest. Et sicut agens divinum cuius proprius effectus est dare esse quia se extendit ad omnia, sic et compositio ex essentia et esse ad omnia se extendit. Est enim agentis divini immediatus et proprius effectus dare esse, quia alia agentia non possunt immediate dare esse sed fieri.
Alia differentia est inter hanc compositionem et illam, quia ex materia et forma conflatur una natura tertia, sed ex essentia et esse una natura tertia conflari non potest; quod sequitur ex differentia secundo assignata. Dicebatur enim quod materia dicit puram potentiam, essentia vero quae componitur ipsi esse puram potentiam importare non potest. Constat autem quod ex pura potentia et actu potest conflari natura tertia, nec oportet in hoc assignare causam aliam. Eo enim ipso quod hoc est in potentia et hoc in actu, potest ex eis fieri unum. Ex potentia itaque et actu, si sit potentia simpliciter, constituitur natura una, sed ex duobus in actu nunquam constituitur aliqua una natura. Ideo ex forma accidentali cum subiecto nunquam constituitur natura una, quia subiectum intellegitur esse aliquid in actu praeter accidentalem formam; sed ex materia et forma substantiali constituitur natura una quia materia non intellegitur aliquid esse in actu praeter formam. Ergo cum essentia de se dicat actualitatem aliquam praeter esse, ex essentia et esse una natura tertia conflari non potest. Dicebatur enim supra quod ipsa essentia aliquam actualitatem importat, licet illa actualitas non sit tanta quod sine esse possit existere. Immo si conflaretur una natura tertia ex essentia et esse, adhuc illa natura esset creata et non esset suum esse. Oporteret igitur dare aliud esse cui illa natura coniungeretur et per quod existeret. Iterum ergo esset quaestio de illo esse, utrum ex eo et natura illa conflaretur natura alia; et quia non est abire in infinitum, oportet stare in primis, dicentes quod ex essentia et esse non conflatur natura alia.
Tertia etiam differentia assignari potest inter hanc compositionem et illam, quia forma potest esse immediatus terminus mutationis vel motus, sed esse huiusmodi immediatus terminus esse non valet; quod sequitur ex differentia prima. Dicebatur enim quod materia potest praeexistere formae sed essentia non potest praeexistere suo esse. Et quia materia potest praeexistere, potest transmutari ad formam ita quod immediatus terminus transmutationis poterit esse forma. Sed essentia non praeexistit ipsi esse; ideo non poterit transmutari ad esse, ita quod sit immediatus transmutationis terminus. Bene ergo dictum est quod, licet magnam affinitatem et similitudinem videatur habere compositio essentiae et esse cum compositione materiae cum forma, tamen haec multipliciter ab illa differt, tum quia haec est generalior, tum etiam quia ex materia et forma potest conflari una natura tertia, quod non potest fieri ex essentia et esse, et tertio quia forma materiam perficiens potest esse immediatus transmutationis terminus, sed esse quod est complementum essentiae immediatus transmutationis terminus esse non valet.
Theorema VII: Omne Agens Naturale Primo Disponit Materiam, Secundo Inducit Formam, Tertio Causat Esse, Propter quod Manifeste Concluditur quod Esse Immediatus Transmutationis Terminus Esse non Potest
Quod autem agens naturale primo disponat materiam quam inducat formam,1 ut dicit prima pars propositionis propositae, triplici via venari possumus, secundum quod in omni actione naturali est tria considerare: videlicet agens, passum, et modum agendi. Semper enim in natura cuilibet potentiae activae respondet sua potentia passiva. In actionibus enim naturalibus tota ratio facti non est potentia facientis, vel quod idem est, in talibus tota ratio facti non sumitur ex potentia activa. Sed cum agentia naturalia praesupponant materiam in quam agant, in eis ratio factorum sumitur ex proportione potentiae activae ad passivam vel ex proportione agentis ad materiam. Requirunt ergo huiusmodi agentia potentiam passivam materiae; propter quod sequitur quod habeant determinatum modum agendi. Bene ergo dicebatur quod in talibus est tria considerare, videlicet agens, actum et modum agendi.
Ipsum autem agens est quid limitatum et quid finitum. Nam eo ipso quod tale agens non potest ex se totum producere sed requirit materiam in quam agat, oportet ipsum esse finitum et limitatum. Ipsum vero actum sive ipsum passum est quid contrarium. Nam ut patet ex primo Physicorum 2 et ex duodecimo Metaphysicae: omnes generationes et corruptiones sunt ex contrariis et in contraria. Sed modus quidem agendi est quod tale agens agat motum et agat ut organum. Nam semper agens per naturam est instrumentum et organum agentis per intellectum. Quod ergo agens naturale primo disponat materiam, quam inducat formam, potest declarari ex limitatione agentis, ex contrarietate passi et ex modo agendi.
Prima via sic patet: Nam a nullo agente finito aliqua forma realis inducitur in instanti; semper enim secundum quod augetur virtus, minuitur tempus, ut potest patere ex septimo Physicorum.3 Unde et COMMENTATOR ibidem4 ait quod si agens habeat potentiam infinitam aget in non tempore. Itaque eo ipso quod agens naturale est limitatum et finitum requirit et praesupponit tempus in actione sua. Cum ergo hoc tempus non possit attribui formae substantiali, quia illa nullomodo suscipit magis et minus, oportet quod huiusmodi tempus requiratur propter formam accidentalem et propter indispositionem materiae. Quare si naturale agens nunquam introducitur substantialem formam nisi prius per aliquod tempus transmutet materiam, quia transmutando materiam disponit eam ad formam bene ergo dictum est quod prius disponit materiam quam inducat formam. Intendimus enim hic loqui de substantiali forma, quia de accidentali posterior sermo erit.
Secunda via ad hoc idem sumitur ex contrarietate passi. Nam licet passum in fine sit simile, ut dicitur primo De generatione,5 in principio tamen est dissimile et contrarium. Semper ergo cum aliquid ab aliquo agente incipit pati, est ei contrarium et dissimile. Sed tota causa quare requiritur tempus in actione naturali est propter contrarietatem passi, et quia in actione naturali semper passum est contrarium agenti, oportet quod in omni tali actione requiratur tempus per quod transmutetur et disponatur materia ad introductionem formae. Quod autem contrarietas passi sit causa quare requirat tempus actio naturalis, patet ex his quae experimentaliter videmus. Nam formae secundum esse reale possunt habere contrarietatem sed secundum esse intentionale contrarietatem habere non possunt. Ut forma albi et forma nigri secundum esse reale sibi invicem sunt contrariae, quod patet ex eo quod in eodem secundum tale esse simul et semel se non compatiuntur; nihil enim unum et idem simul et semel est album et nigrum. Sed secundum esse intentionale se compatiuntur et contrarietatem non habent. Nam in eodem puncto aeris, ut patet scientibus perspectivam est simul species albi et nigri. Quaelibet enim huiusmodi species se multiplicat per totum medium quod non esset si secundum esse intentionale contrariarentur ad invicem, quoniam hoc posito una multiplicatio aliam impediret. Itaque cum experimentaliter videamus quod formae intentionales, ut patet in intentionibus colorum, se multiplicent in instanti sed secundum esse reale non suscipiuntur in passo in instanti, sed ad generationem earum requiritur tempus, ideo manifeste convincitur quod tempus requiritur ratione contrarietatis quae reperitur in formis. Nec sit litigium quia dicimus formam generari: non enim intellegimus quod ipsa generetur per se, sed quod generatur generatione compositi, quod omnino verificatur de realibus formis. Sed utrum hoc ad intentionales formas se extendat praesens speculatio non admittit.
Redeamus ergo ad propositum et dicamus quod, quia in actione naturali passum est contrarium agenti, ratione contrarietatis requiritur ibi tempus. Sed hoc tempus non potest referri ad substantialem formam, cum illa collatur in instanti. Referetur ergo huiusmodi tempus ad transmutationem passi et ad dispositionem materiae. Quare si ante introductionem formae substantialis oportet prius transmutari passum et disponi materiam, bene dictum est quod agens naturale primo disponit materiam postea introducitur formam. Tertia via ad hoc idem sumitur ex modo agendi. Nam eo ipso quod agens naturale habet hunc modum agendi quia agit ut organum et instrumentum, et de ratione organi et instrumenti est quod agat motum et quod sit in potentia, sed quale est agens talis est actio, et si ex agente debemus aliquid coniecturari de actione, sicut huiusmodi agens est organum et est imperfectum et habet potentialitem admixtam, ita immediatus effectus huiusmodi agentis erit actus imperfectus et potentialitate admixtus; et quia huiusmodi actus non est esse sed moveri, eo quod motus dicat actum imperfectum et potentialitate admixtum, cum motus sit actus entis in potentia secundum quod huiusmodi, ut dicitur tertio Physicorum 6 immediatus effectus agentis naturalis est transmutare et movere. Et quidquid agit agens naturale agit mediante transmutatione et motu, sed motus requirit tempus. Tempus autem, ut dictum est, non requiritur propter formam substantialem, sed propter dispositionem materiae. Oportet igitur ab agente naturali prius disponi materiam, quod fit in tempore, et postea introduci substantialem formam quod fit in instanti.
Ex omnibus autem his rationibus conflatur una ratio solida et necessaria. Nam si in substantia non est motus quia in ea non est contrarietas ut dicitur quinto Physicorum,7 et agens naturale, quia est limitatum et finitum et cum habeat modum agendi limitatum, propter contrarietatem passi oportet quod sua actio sit per motum et mensuretur tempore, et quia huiusmodi tempus et huiusmodi motus ut saepe saepius dictum est, non potest referri ad substantiam, oportet quod referatur ad dispositionem materiae. Propter quod huiusmodi agens mediante dispositione materiae inducit formam, ideo prius est dispositio materiae quam sit inductio formae.
Est autem et alia ratio quare agens naturale prius disponit materiam quam inducat formam. Nam semper virtus activa in agente naturali est aliqua accidentalis forma, ut virtus activa ignis est calor. Immediatum enim principium actionis non est forma substantialis sed accidentalis, ut plane probat COMMENTATOR in septimo Metaphysicae,8 ubi ostendit quod non est in igne virtus activa nisi caliditas, sic etiam dicere possumus quod in aqua non est virtus activa nisi frigiditas. Si ergo ex aere debeat fieri ignis, tunc ignis calefaciendo aerem introducet formam suam in materia aeris. Ergo calefactio quae est dispositio materiae ad formam ignis praecedit introductionem illius formae. Sic si ex aere debeat fieri aqua, aqua infrigidabit ipsum, et infrigidando aerem introducet formam suam in materia aeris. Et quia infrigidatio est dispositio ad formam aquae, si consideramus virtutes activas agentium naturalium, bene dictum est quod agens naturale prius disponit materiam, postea inducit formam.
Est tamen diligenter advertendum quod dispositiones incompletae praecedunt formam substantialem in materia, sed completae sequuntur sicut dimensiones indeterminatae praecedunt formam substantialem in materia, sed determinatae sequuntur. Verum quia de hoc in libello quem De formis 9 edidimus, diffusius diximus quomodo praecedunt substantialem formam dispositiones incompletae et quomodo sequuntur completae, ideo de hoc sufficiat hic brevius pertransiisse.
Viso quomodo agens naturale primo disponit materiam, postea inducit formam, restat ostendere quomodo ultimo causat esse. Nam per agens naturale semper de potentia itur ad actum ut quia forma est actus materiae dispositae, prius agens naturale disponit materiam quam inducat formam. Sic etiam, cum esse sit actus formae, agens naturale prius dat formam quam causet esse. Habet enim forma quandam potentialitatem respectu esse, sicut materia disposita dicit quandam potentialitatem respectu formae. Ipsa enim forma, ut in praecedentibus10 dicebatur, licet de se dicat quandam actualitatem, non tamen dicit tantam actualitatem quod possit esse actu sine esse. Ipsum ergo esse dat quandam actualitatem formae.
Longum itaque sermonem fecimus quomodo agens naturale prius disponit materiam quam inducat formam, sed non fuit huiusmodi sermo supervacuus, quia, licet hoc opus propter ipsum esse suscepimus, tamen ad intellegendum modum agendi in agentibus naturalibus et ad intellegendum quomodo huiusmodi agentia semper de potentia procedunt ad actum et semper faciunt potentia tale actu tale, multum valet investigare quomodo talia agentia disponendo materiam inducunt formam.
Intellegemus ergo quod, sicut materia disposita est in potentia ad formam, ita materia et forma sunt in potentia ad esse. Nam intellegendo quidditatem rerum materialium, intellego quandam naturam compositam ex materia et forma, non tamen intellego ipsum esse, sed intellego aliquid quibus completur quidditas rerum materialium non dicunt ipsum esse, sed dicunt aliquid quod est in potentia ad esse. Quare si materia disposita est in potentia ad formam, materia vero et forma sunt in potentia ad esse, bene dictum est quod si agens naturale facit potentia tale actu tale et de potentia procedit ad actum, prius disponit materiam, secundo inducit formam, tertio causat esse. Duplex igitur compositio erit in rebus materialibus, una ex eo quod forma superadditur materiae, alia ex eo quod esse superadditur materiae et formae. Posset autem et alia ratio adduci quare agens naturale prius dat formam quam causet esse. Nam cum a forma sit esse, prius intellegitur agens dare formam, postea intellegitur dare esse. Ex his ergo manifestum est quod esse non est immediatus terminus transmutationis et motus; nam terminus hic nominat quoddam complementum. Ipsa igitur forma nominat complementum transmutationis et motus, esse vero nominat complementum formae. Erit autem hic ordo in naturalibus actionibus quod immediatus et primus effectus agentis naturalis est transmutare vel movere; secundus vero effectus est dare formam, tertius vero effectus est dare esse; propter quod immediatus terminus transmutationis et motus non est esse sed forma.
Theorema VIII: Omnes Res Materiales Formam Partis et Formam Totius in Se Habere Dicuntur, et quia a Forma Causatur Esse, Videbitur ex Hoc Duplex Esse in Rebus Materialibus Reperiri. sed Illorum Unum est Esse Simpliciter, Aliud Vero non est Esse Simpliciter, sed Modus Essendi Poterit Nuncupari
Quia philosophus quasi in omnibus suis locutionibus causam efficientem appellat principium unde motus, formam vero vocat quod quid erat esse, ideo sunt aliqui opinati totam rationem quidditatis esse formam, ita quod materia ad rationem quidditatis secundum istos pertinere non potest. Quod si haec positio1 vera esset, frustra esset illa distinctio Avicennae,2 videlicet quod in rebus materialibus est dare duplicem formam, formam partis scilicet et totius, ut in homine forma partis est anima. Intellegitur enim homo compositus ex anima et corpore; et quia corpus est pars hominis, anima quae est forma corporis merito dicitur forma partis; sed forma totius in homine dicitur esse humanitas quae non dicit animam tantum, sed dicit quandam naturam compositam ex anima et corpore. Sed si materia nihil esset de essentia rei, sed sola forma diceret totam quidditatem et totam essentiam rerum, humanitas in homine non esset aliud quam anima. Dicit enim humanitas totam essentiam et totam naturam hominis. Verum quia ex hypothesi data totam essentiam et totam quidditatem hominis dicit anima, non erit anima pars humanitatis sed erit ipsa humanitas. Bene ergo dictum est quod, hac hypothesi posita frustra distinguitur inter formam partis et totius.
Ad intellectum itaque propositionis praemissae ubi fit mentio de forma partis et totius, necessarium est ostendere quomodo materia comparetur ad essentiam et quidditatem.3 Possumus autem triplici via venari quod materia in rebus materialibus est pars essentiae et quidditatis, secundum quod materia quantum ad praesens spectat, potest comparari ad tria, videlicet ad formam, ad compositum et ad esse.
Prima via sic patet. Nam secundum PHILOSOPHUM in secundo De anima,4 non oportet quaerere quomodo ex figura cerae et cera fit unum. Eo enim ipso quod cera est in potentia ad figuram ibi impressam, fit unum ex figura cerae et cera. Per se enim est quod ex potentia et actu fit unum. Non est enim aliqua colla nec aliquis clavus, nec aliquod aliud ligamentum coniungens actum potentiae. Nulla enim aliqua alia intrinseca causa unitatis est quaerenda quare fiat unum ex potentia et actu, sed, ut dictum est, eo ipso quod hoc est potentia et hoc actu fit ex eis unum. Advertendum tamen quod si est per se quod ex potentia et actu fiat unum, sicut est aliquid in potentia respectu actus, ita fit inde unum, ut si est simpliciter in potentia, fit inde unum simpliciter, si secundum quid, fit inde unum secundum quid. Et quia materia simpliciter est in potentia respectu formae substantialis, ex ea et substantiali forma fit unum simpliciter. Quia vero respectu accidentalis formae non est in potentia simpliciter, cum iam sit facta in actu per formam substantialem, ideo non conflabitur una tertia natura, nec fit unum simpliciter ex substantia et accidente, sicut conflatur una natura et fit unum simpliciter ex materia et forma. Quare si forma pertinet ad rationem quidditatis, oportet quod et ipsa materia, quae facit unum simpliciter et unam naturam cum forma, pertineat ad rationem quidditatis. Dicemus ergo quod materia et forma ad quidditatem et essentiam non comparantur ex aequo, sed forma primo et principaliter pertinet ad rationem quidditatis; et ideo a PHILOSOPHO vocata est quod quid erat esse,5 non quod in materialibus rebus tota ratio quidditatis sit forma, sed dicitur forma quod quid erat esse, quia est principalior pars ipsius quidditatis et essentiae. Materia vero in tantum pertinet ad rationem quidditatis et essentiae in quantum suscipit formam et facit unum cum ipsa. Nam eo ipso quod resultat una natura, per consequens una essentia et una quidditas ex materia et forma, oportet quod materia sit pars quidditatis et essentiae.
Secunda via ad investigandum hoc idem sumitur ex eo quod materia comparatur ad ipsum compositum. Nam secundum doctrinam traditam in septimo Metaphysicae 6 aliquid non est de intellectu alicuius sumpti uno modo quod est de intellectu eius ut sumitur alio modo. Nam cuprum non est de intellectu circuli sumpti simpliciter, est tamen de intellectu circuli cupraei quia si definiretur circulus cupraeus, cuprum ingrederetur definitionem eius. Et sicut cuprum comparatur ad circulum cupraeum, sic suo modo materia comparatur ad rem materiale. Et ideo sicut dicebamus de cupro respectu circuli simpliciter et respectu circuli cupraei, sic dicemus de materia respectu entis simpliciter et respectu entis materialis. Nam materia non est de intellectu entis simpliciter, vel non est de intellectu entis in eo quod ens; est tamen de intellectu entis habentis esse in materia sive est de intellectu rei materialis. Nam si res materiales secundum quod huiusmodi sunt, definiantur, oportet quod materia ingrediatur definitionem earum. Cum ergo substantiae non habeant definitionem per additamenta sed totum quod in definitione earum ponitur pertineat ad earum essentiam, materia quae ingreditur definitionem substantiarum materialium oportet quod pertineat ad earum essentiam.
Tertia via sumitur ex eo quod materia comparatur ad esse. Nam secundum PHILOSOPHUM in secundo De anima:7 sanamur non solum sanitate sed etiam corpore. Ipsa ergo sanatio, sive ipsum esse sanum, non solum causatur a sanitate tanquam a forma, sed etiam causatur a corpore tanquam a materia. Eo enim ipso quod haec forma, quae est sanitas, habet esse in corpore, oportet quod omnium illorum quorum est causa sanitas, sit etiam causa corpus. Et quod dictum est de sanitate et corpore respectu esse sani, dicere possumus de materia et forma respectu esse simpliciter. Nam res materiales non solum sunt per formam sed etiam per materiam. Eo enim ipso quod formae materiales non habent esse per se, sed habent esse in materia, non habent causare esse per se sed sunt causa ipsius esse ut sunt in materia; propter quod et ipsa materia est causa esse. Principaliter ergo forma est causa ipsius esse, sed ex consequenti ipsa materia ut suscipit formam est causa esse. Et quia ab essentia causatur esse et fluit ab ipsa, oportet quod totum illud ad essentiam pertineat a quo ipsum esse causatur et fluit, et quia ipsius esse rerum materialium non solum est causa forma sed etiam materia oportet quod tam forma quam materia pertineant ad essentiam rei. Viso quomodo materia et forma pertinent ad rei essentiam de facili ostenditur quomodo in rebus materialibus est duplex forma, partis videlicet et totius. Nam ipsa essentia respectu suppositi habet rationem formae, ergo tota illa essentia et tota illa natura quae resultat ex materia et forma poterit vocari forma totius, id est forma quae est totum. Vel dicitur forma totius, quia per huiusmodi formam ipsum totum sive ipsum suppositum habet esse. Bene enim dictum est quod humanitas est forma hominis, et quod homo habet esse per humanitatem. Et cum humanitas non dicit formam tantum sive animam, nec dicit materiam tantum sive corpus, sed dicit quandam naturam compositam et conflatam ex his duobus videlicet ex forma et materia, sive ex anima rationali et corpore; quare si in homine est anima et est humanitas et utrumque habet rationem formae, differenter tamen quia anima dicit partem et est forma partis, humanitas vero dicit totum et est forma totius, bene dictum est quod in homine est forma partis et forma totius. Et quod dictum est de homine veritatem habet de omni re materiali, quia in qualibet re tali hanc duplicem formam partis et totius contingit accipere.
Sed si a qualibet forma fluit et causatur aliquid esse,8 ut in propositione dicebatur, videtur quod in rebus materialibus] reperiatur duplex esse, unum quod fluit a forma partis et aliud quod fluit a forma totius. Sed ut in sequentibus9 apparebit esse quod fluit a forma partis non est res realiter differens a materia et forma, ideo tale esse magis est quidam modus essendi quam sit esse simpliciter. Sed esse quod fluit a forma totius est realiter differens ab essentia et quidditate. Ideo cum loquimur de esse et cum dicimus res materiales non solum esse compositas ex materia et forma, sed ex essentia et esse, non accipitur ibi esse ut causatur a forma partis, sed ut fluit a forma totius. Ideo bene dictum est quod in theoremate dicebatur, videlicet quod si secundum duplicem formam in rebus materialibus ponitur duplex esse, unum illorum est esse simpliciter, ut illud quod fluit a forma totius, aliud vero non proprie esse, sed modus essendi poterit nuncupari, ut illud quod fluit a forma partis.
Theorema IX: Omnes Immateriales Substantiae, quia Habent Naturam Simplicem et Sunt Formae Per Se Existentes, ab Hac Distinctione, Qua Distinguitur Forma Partis et Forma Totius, Penitus Sunt Semotae. in Talibus Itaque Locum non Habet quod de Duplici Esse Materialium Narrabatur
In praecedenti theoremate dicebatur quod in rebus materialibus distinguitur duplex forma,1 partis videlicet et totius, quorum verborum inventor videtur Avicenna fuisse. In hoc autem theoremate dicitur quod ab hac distinctione qua distinguitur duplex forma vel etiam duplex esse, intellegentiae, quae sunt formae per se existentes penitus sunt semotae. Quare, sicut in rebus materialibus via ad venandum formam partis et formam totius sumebatur ex eo quod materia ad earum essentiam pertinebat, sic via ad investigandum quod in intellegentiis quae sunt formae per se subsistentes, tales distinctiones locum non habent, sumenda est ex eo quod intellegentiae non habent materiam, partem sui. Ad hoc autem investigandum, incipiendum est a nostro intellectu, qui est infimus in genere intellegibilium, sic enim nati sumus ad intellegendum ut per sensibilia veniamus in cognitionem intellegibilium et per intellegibilia infima supremorum intellegibilium cognitionem accipiamus.
Sciendum ergo quod secundum COMMENTATOREM2 in tertio De anima, intellectus noster est potentia pura in genere intellegibilium sicut materia prima est potentia pura in genere entium. Nam sicut nullus actus in genere entium progreditur a materia nisi informetur aliqua forma sensibili, sic nullus actus in genere intellegibilium progreditur ab intellectu nostro nisi informetur aliqua forma intellegibili. Tenet ergo intellectus noster infimum gradum in genere substantiarum separatarum, sive in genere intellegibilium, sicut materia prima tenet infimum gradum in genere entium. Itaque sicut si aliquid esset infra materiam, illud esset nihil et non esset in genere entium, sic quidquid est infra intellectum nostrum illud est quid sensibile et non est in genere intellegibilium.
Imaginabimur ergo universum esse ordinatissimum, quia secundum AUGUSTINUM in Enchiridion 3 unumquodque in se bonum est et omnia sunt valde bona, ratione ordinis; non autem essent valde bona ratione ordinis nisi universum ordinatissimum esset. Ad ordinem autem universi requiritur quod semper infima supremorum attingant suprema infimorum, ut infima in spiritibus attingunt suprema in corporibus. Ergo inter substantias spirituales sola anima humana erit perfectio materiae, quia si aliae intellegentiae perficerent materiam aliquam, tunc anima humana non tenderet infimum gradum in genere intellegibilium, quia essent aliquae intellegentiae aequae infimae, vel magis quam anima. Nam accipiendo animatum proprie, inter corpora animata corpus humanum tenet supremum locum, sic inter formas quae sunt perfectiones materiae, anima humana superior reputatur. Corpora enim supercoelestia dicuntur vivere, non quod ex eis et motore fiat unum secundum esse, sed quia motus est quoddam opus vitae, eo quod motu et sensu distinguimus viventia a non viventibus, ideo dicitur motor appropriatus ipsi orbi, quia influit ei motum qui est quoddam opus vitae, ideo dicuntur corpora supercoelestia vivere et motores appropriati dicuntur animae orbium. Utrum autem praeter motorem appropriatum, qui dicitur anima, sit dare orbi motorem alium qui dicatur intellegentia, non est praesentis speculationis. Ad praesens autem scire sufficiat quod accipiendo vitam et animationem non prout motus est quoddam opus vitae sed prout vivere viventibus est esse et prout ex anima et corpore fit unum secundum esse, corpora supercoelestia non sunt animata; et quia in sphaera activorum et passivorum elementa sunt magis imperfecta quam mixta et mixta animata sunt magis perfecta quam inanimata, et inter mixta animata corpus humanum tenet supremum locum, si materia est propter formam et secundum nobilitatem materiae coniecturare possumus quanta sit dignitas formae, inter omnes formas quae sunt perfectiones materiae anima humana obtinet principatum. Est enim anima humana nobilissima inter formas naturales et est illud ad quod stat ultima consideratio philosophi naturalis ut patere potest ex secundo Physicorum.4 Redeamus ergo et dicamus quod nulla intellegentia est perfectio materiae ita quod ex ea et corpore fiat unum secundum esse, quia tunc anima humana, ut antea tangebatur, non teneret infimum locum in genere intellegibilium, sed esset aliqua intellegentia inferior ipsâ, ut illa quae esset perfectio corporis. Intellegentiae itaque non possunt dici formae materiales quod sint perfectiones materiae, nec etiam possunt dici formae materiales quod habeant materiam partem sui, nam nullum compositum potest esse forma alicuius per se. Eo ergo ipso quod anima humana est forma corporis et ex ea et corpore fit unum secundum esse, omnino concluditur quod anima non possit habere materiam partem sui, quia si anima esset composita ex materia et forma, tunc illa forma per se informaret materiam suam, per accidens autem informaret materiam corporalem, non ergo fieret unum per se ex anima et corpore; quod est contra veritatem tam a theologis quam a philosophis traditam. Nulla ergo forma est materialis quae habeat materiam partem sui, quia hoc posito iam non esset forma sed compositum. Dicuntur ergo aliquae formae materiales quia sunt eductae de potentia materiae et sunt perfectiones materiae, quaedam vero dicitur forma materialis non quod secundum essentiam sit educta de potentia materiae sed quia per creationem infusa corpori perficit ipsam materiam et est perfectio materiae; quaedam vero formae sunt omnino immateriales entes praeter omnem materiam quia nec sunt eductae de potentia materiae, nec sunt perfectio materiae, nec habent materiam partem sui, ut intellegentiae. Si enim anima humana convincitur non habere materiam partem sui, quia tunc forma esse non posset, intellegentiae quae sunt simplices quam anima humana et tenent superiorem locum, materiam partem sui habere non poterunt.
Viso quomodo intelligentiae sunt formae per se existentes, quia non sunt perfectio materiae et sunt immateriales, quia non habent materiam partem sui, de levi ostenditur quomodo distinctio illa de duplici forma et duplici esse in intelligentiis locum habere non potest. Nam forma partis et forma totius quas in rebus materialibus ponimus, non proprie dicuntur duae formae, sed magis dicitur duplex forma vel dicitur forma dupliciter dicta, quia nunquam pars proprie ponit in numerum cum toto. Quare cum forma totius includat formam partis, haec non proprie ponit in numerum cum illa, ut dicantur duae formae sed magis vocabitur forma dupliciter dicta, eo quod forma possit dupliciter sumi: uno modo ut dicit partem, alio modo ut dicit totum. Sed cum huiusmodi totalitas et partialitas sumatur vel ex eo quod forma potest considerari in se, vel ut ex forma et materia conflatur natura una, in rebus immaterialibus quae sunt formae simplices non unitae materiae nec habentes materiam partem sui, huiusmodi totalitas et partialitas reperiri non poterit. Non ergo habet ibi locum distinctio de duplici forma et per consequens non habet ibi locum distinctio de duplici esse cum duplicitas ipsius esse duplicitatem formae necessario praesupponat.
Theorema X: Omnes Materiales Substantiae per Actualitatem Quam Habent a Forma Sunt Intellegibiles, sed per Actualitatem Quam Habent ab Esse Dicuntur Existere. Possunt Ergo Intellegi sed non Existere sine Esse, Attamen nec Intellegi Possunt nec Existere sine Forma
Omnis compositio, ut hic de compositione loquimur, intellegitur esse ex potentia et actu. Iuxta ergo duplicem compositionem quam reperimus in rebus materialibus duplicem potentialitatem et etiam duplicem actualitatem in eis assignare contingit. Dicuntur enim huiusmodi res compositae ex materia et forma, et ex essentia et esse. In compositione igitur ex materia et forma, materia se habet tanquam potentia, forma tanquam actus, sed in compositione ex essentia et esse, tota essentia se habet ut potentia et esse ut actus.
Sic itaque imaginabimur compositionem istam, quia primo intellegimus materiam uniri formae ex qua unione resultat quaedam natura composita quae dicitur essentia rerum materialium, ulterius vero intellegimus hanc essentiam perfici per esse et esse in potentia respectu esse, sicut materia perficiebatur per formam et erat in potentia respectu formae. Habebit ergo res materialis duplicem actualitatem, unam a forma et aliam ab esse. Ideo in proposito theoremate declaratur quid sortitur res materialis per actualitatem quam habet a forma et quid per actualitatem quam habet ab esse. Dicitur enim ibi quod per actualitatem quam habent res materiales a forma sortiuntur quod sint intellegibiles, sed per actualitatem quam habent ab esse, eis competit quod existant. Possumus autem triplici via declarare quod res materiales per formam sunt intellegibiles: prima via sumitur ex potentialitate materiae, secunda ex quidditate rei, tertia ex ratione abstractionis.
Prima via sic patet. Quia cum intellectus noster sit potentia passiva et receptiva, oportet esse aliquomodo in actu illud quod nos intellegimus, vel oportet dicere aliquam actualitatem illud quod ab intellectu nostro intellegitur. Nam sicut potentia calidum, et quod est omnino potentia sensibile secundum quod huiusmodi, non sentitur a sensu, ita quod est omnino potentia ens non intellegitur ab intellectu. Unde et PHILOSOPHUS1 vult quod materia quae puram potentiam nominat, non intellegitur nisi per analogiam ad formam. Ex ipsa ergo potentialitate materiae quae nullomodo secundum quod huiusmodi suam speciem potest facere in intellectu, requiritur actualitas formae ad hoc quod res sint intellegibiles.
Secunda via ad hoc idem sumitur ex ratione quidditatis. Nam quod quid est dicitur esse proprium obiectum intellectus, ut vult PHILOSOPHUS in tertio De anima.2 Illud ergo quod complet rationem quidditatis rei facit rem esse intelligibilem. Ut si sapidum est proprium obiectum gustus, id quod facit rem esse sapidam facit rem esse gustabilem, sic forma quae principaliter pertinet ad rationem quidditatis, quae est quidditatis completiva, facit rem esse intelligibilem. Sic enim arguit PHILOSOPHUS secundo Physicorum 3 quod forma dicitur magis natura quam materia, quia, ut ait, in his quae natura subsistunt, potentia caro aut potentia os non dicitur habere naturam carnis aut naturam ossis, prius quam accipiat speciem et formam. Eodem modo et nos arguere possumus quod quia per materiam solum est aliquid in potentia ad quidditatem, per formam vero completur quidditatis ratio, ideo forma principaliter pertinet ad rationem quidditatis et est quidditatis completiva; per actualitatem itaque ipsius formae, res sunt intelligibiles, sicut sunt habentes quidditatem. Debemus enim imaginari quod esse est praeter rationem quidditatis et est aliquid quidditati additum, ideo bene potest intellegi res non intellegendo eam esse, non tamen potest intellegi res non intellecta quidditate eius, cum res sint intelligibiles per suam quidditatem et quidditas sit proprium obiectum intellectus. Non est ergo idem rem esse et rem esse intelligibilem, quia licet sufficiat sola quidditas ad hoc quod res sit intelligibilis, tamen ad hoc quod res sit, non sufficit quidditas sine esse.
Tertia via ad hoc idem sumitur ex ratione abstractionis. Nam cum intellegimus has res materiales, intellegimus eas abstrahendo a materia, secundum quem modum loquendi ait PHILOSOPHUS in septimo Metaphysicae,4 quod omnes partes definitionis sunt formae, quod non est intellegendum quod materia non ingrediatur definitionem rerum materialium vel quod materia non sit pars quidditatis quae est obiectum intellectus, sed haec pro tanto verificantur quia res considerari potest secundum esse individuale et ut habet esse sensibile, vel secundum esse universale et ut consideratur ab intellectu. Prout ergo consideratur res secundum esse individuale et ut habet esse sensibile, dicitur habere esse materiale, non quod sic accepta careat forma, sed quia secundum hunc modum acceptionis forma trahitur ad conditiones materiae et tota substantia rei sic accepta dicitur esse materialis. Sic etiam res considerata prout habet esse universale et ut consideratur ab intellectu dicitur habere esse formale, non quod huiusmodi acceptio excludat materiam, sed quia in tali acceptione materia trahitur ad conditionem formae. Ideo intellectus intellegendo dicitur abstrahere a materia, quia intellegendo rem abstractam iam non considerat formam ut est hic et nunc et ut habet esse materiale, sed considerat totam rem et totam quidditatem ut habet esse formale. Ergo ratio intellegibilitatis et abstractionis sumitur ex forma, quia in hac, ut dictum est, etiam ipsa materia trahitur ad conditiones formae. Sic cum ratio individualitatis sumitur ex materia, quia in hoc ipsa forma trahitur ad conditiones materiae, inde est ergo quod, quia definitio est id quod intellectus format intellegendo, ideo omnes partes definitionis sunt formae, quia quidquid in definitione ponitur secundum quod huiusmodi habet esse formale, nam et ipsa materia, ut definitionem ingreditur, trahitur ad conditionem formae. Ex his autem manifeste colligitur quod quia ratio intellegibilitatis sumitur a forma, ideo bene dictum est quod in principio theorematis dicebatur, videlicet quod omnes materiales substantiae sunt intellegibiles per actualitatem quam habent a forma.
Verum quia intellectus hominis non quiescit, causam et rationem huius forte aliquis quaereret, quare res secundum esse individuale dicuntur habere materiale esse et forma trahitur ad conditiones materiae sed secundum esse abstractum et ut considerantur ab intellectu res habent esse formale et materia dicitur trahi ad conditionem formae. Propter quod sciendum est quod cum hoc modo forma individuetur ex eo quod recipitur in materia, et omne quod recipitur in aliquo recipiatur in eo secundum modum rei recipientis, forma, ut individuatur, et ut recipitur in materia, recipitur secundum modum materiae et trahitur ad conditiones materiae; propter quod tota res sic accepta dicitur habere esse materiale. Sic etiam cum materia intellegitur, oportet quod intellegatur per analogiam ad formam, quia non intellegitur nisi ut est in actu, non est autem in actu nisi per formam, ideo, ut res consideratur abstracta et ut habet esse intellegibile, tota dicitur esse formaliter, et materia secundum hunc modum trahitur ad conditiones formae. Tota ergo ratio intellegibilitatis etiam in rebus materialibus sumitur ex forma. Viso quomodo omnes materiales substantiae sunt intellegibiles per actualitatem quam habent a forma, restat declarare quomodo huiusmodi substantiae existant per actualitatem quam habent ab esse. Sed quia de hoc in XIIᵃ propositione dicetur diffusius, sufficiat hic breviter pertransire. Dicemus ergo quod quidditas rei materialis non dicit puram potentialitatem, quia tunc illa quidditas non posset intellegi ab intellectu, nec esset obiectum intellectus, cum pura potentialitas per se ab intellectu nostro non possit intellegi. Non tamen dicit quidditas actualitatem tantam quod per se possit existere sine esse, ut supra patuit, et infra patebit. Propter quod bene dictum est quod materiales substantiae sunt intellegibiles per actualitatem quam habent a forma, sed existunt per actualitatem quam habent ab esse. Addebatur autem tertio in propositione quod materiales substantiae sine esse possunt intellegi sed non existere, sed nec possunt intellegi, nec existere sine forma. Ad cuius evidentiam sciendum quod in rebus materialibus ista tria se habent per ordinem; materia, forma et esse. Materia quidem sine forma cum sit pura potentialitas, nec potest intellegi nec existere; materia vero cum forma sine esse potest intellegi sed non existere. Materia vero cum forma et esse habet actualitatem completam ut possit existere. Et quia esse est a forma, si tollis formam, tollis et esse, sed tollendo formam et esse, non remanet nisi materia. Materia autem per se nec potest intellegi, nec existere, quare bene dictum est quod sine forma res materiales non possunt existere nec intellegi. Verum quia sufficit actualitas formae ad hoc quod res intellegantur, licet non sufficiat ut existant, licet sine forma res non possint existere nec intellegi, sine esse vero possunt intellegi, licet sine eo non possint existere.
Theorema XI: Omnes Immateriales Substantiae Quoniam Sunt Formae Per Se Existentes et a Materia Sunt Abstractae, Seipsis Sunt Intellegibiles, sed Actu Nullo Modo Existere Possunt Nisi a Primo Agente Eis Influatur Esse Aliquod Differens a Natura
Si videre volumus quomodo immateriales substantiae seipsis sunt intellegibiles, cum nostra cognitio incipiat a sensu, videndum est quare substantiae materiales et sensibiles seipsis non intelleguntur. Propter quod sciendum est quod materiales substantiae intelleguntur per formam suam et per lumen intellectus agentis. Ad intellegendum enim has substantias materiales et sensibiles non sufficit lumen sine forma nec e contrario. Quod ergo forma sit ratio quare intellegantur materiales substantiae de levi patere potest. Dicebatur enim supra quod intellectus noster est potentia receptiva, nam non potest res materiales intellegere nisi recipiat earum similitudines et species intellegibiles, sicut nec sensus eo quod sit potentia receptiva nisi informetur per species sensibiles, nihil sentire potest. Nam a pura potentia nihil imprimi potest eo quod nulla actio a pura potentia egredi possit. Ideo ut innuebatur in propositione praecedenti, quidquid intellegitur a nobis intellegitur ut est in actu et quia ratio actualitatis in rebus materialibus sumitur ex forma et ideo res materiales non sunt intellegibiles per seipsas sed per suas formas. Cum ergo res materiales sint compositae ex materia et forma, erit forma pars rei materialis et quia quod competit rei per suam partem, non dicitur ei competere per seipsam, ut patet ex quinto Physicorum,1 bene dictum est quod res materialis non est intellegibilis per seipsam sed intellegitur per formam suam quae est pars quidditatis eius. Debemus enim imaginari quod sicut quantitas non videtur a visu nisi sit colorata vel lucida eo quod quantitas sine colore et luce nihil potest in visum imprimere, sic res materiales non possunt ab intellectu intellegi nisi per formam quia sine forma nihil possunt in intellectum imprimere. Requiritur ergo forma ut res materiales intellegantur ab intellectu.
Secundo requiritur ibi lumen intellectus agentis.2 Nam licet res materiales habeant aliquam actualitatem per formam, non tamen habent actualitatem illam ut possint per suam formam sine alia actualitate imprimere suas similitudines in intellectum possibilem. Aliqua ergo alia actualitas requiritur praeter actualitatem formae et huiusmodi actualitas non confertur rebus materialibus ex esse, sed ex intellectu agente. Nam sicut non sufficiunt colores ut sint visibiles nisi fiant in actu per lucem, sic ut res materialis sit intellegibilis non sufficit actualitas formae nisi fiat in actu per lumen intellectus agentis. Actualitas autem ipsius esse nihil facit ad hoc quod res sint intellegibiles sed facit ut res existant. Sed actualitas formae facit ut res sint intellegibiles licet non sufficiat haec actualitas sine actualitate luminis intellectus agentis. Nam si, ut saepe saepius dictum est, obiectum intellectus est quod quid est, et actualitas formae pertinet ad rationem quidditatis, actualitas vero ipsius esse est praeter quidditatis rationem, bene dictum est quod res sunt intelligibiles per actualitatem quam habent a forma eo quod huiusmodi actualitas pertineat ad rationem quidditatis et sit quidditatis completiva, sed per actualitatem quam habent ab esse, licet res existant, non tamen sunt intelligibiles, quia talis actualitas est extra rationem quidditatis, quae est obiectum proprium intellectus. Quare autem ut res materiales sint intelligibiles non sufficiat actualitas formae sed requiritur ibi actualitas luminis intellectus agentis, ex his poterit declarari. Nam intellectus possibilis est virtus abstracta quia nec est corpus nec virtus in corpore, ut est alibi3 declaratum. Forma autem materialis, quandiu habet esse materiale et sensibile per seipsam non potest aliquid agere in intellectum possibilem, quia tunc ageret ultra suam speciem. Inconveniens est autem quod aliquid in virtute propria agat ultra suam formam vel ultra suam speciem; quia cum quidquid agit, agat ut est in actu, et nihil sit in actu nisi per suam speciem et formam, si aliquid ageret ultra suam speciem vel formam ageret prout non esset in actu, quod est inconveniens.
Advertendum tamen quod licet nihil principaliter et in virtute propria possit agere ultra suam speciem, instrumentaliter tamen et in virtute alterius non est inconveniens res agere ultra suam speciem. Videmus enim quod est ultra formam et speciem serrae inducere formam artis, attamen serra in virtute artis inducit formam artis; sic etiam res materiales quia habent esse coniunctum materiae in virtute propria non possunt agere in intellectum possibilem quae est virtus abstracta, sed in virtute luminis intellectus agentis quae est virtus praestantior quam intellectus possibiles, possunt res materiales agere in intellectum possibilem. Recipiunt itaque formae materiales, aliquam actualitatem et aliquod complementum ab ipso esse, sed quia ipsum esse rerum materialium est quid materiale per huiusmodi actualitatem et per huiusmodi complementum non possunt formae materiales agere in intellectum possibilem, quae est virtus immaterialis. Dicemus itaque quod quidditas rerum materialium a duobus recipit quandam actualitatem et quoddam complementum, videlicet ab esse et ab intellectu agente, sed per actualitatem quam recipit ab esse habet quidditas materialis quod existat et quod sit in rerum natura; per complementum vero quod recipit a lumine intellectus agentis habet quod sit intelligibilis et quod sit quid universale, ita quod intellectus est qui facit universalitatem in rebus. Hoc enim modo res sunt intelligibiles et habent esse universale, prout faciunt species suas in intellectu possibili, et prout per species illas intelleguntur ab huiusmodi intellectu et quia hoc non possunt facere nisi in virtute luminis intellectus agentis, ideo quidditas rerum materialium et est potentia intelligibilis, et est potentia ut existat, et per aliud actu existit et per aliud fit actu intelligibilis; actu enim existit per esse, fit tamen actu intelligibilis per lumen intellectus agentis.
Sed si sic dicimus, quod credimus bene dictum, videmur ignorare vocem propriam et contradicere nobis ipsis. Diximus enim quod res materiales per actualitatem quam habent a forma sunt intelligibiles sed existunt per actualitatem quam habent ab esse, nunc autem declaratum est quod res materiales per solam actualitatem quam habent a forma nec possunt actu intellegi nec actu existere; sed si debent actu intellegi supra actualitatem quam habent a forma, requiritur actualitas luminis intellectus. Si vero debent materialia actu existere, simul cum actualitate quam habent a forma requiritur actualitas quam habent ab esse.
Verum quia nulla actualitas est in rebus materialibus per quam sunt intelligibiles, nisi actualitas quam habent a forma, ideo dicuntur res materiales esse intelligibiles per actualitatem quam habent a forma, non quod nulla alia actualitas ibi requiratur, cum sit ibi omnino necessaria actualitas luminis intellectus, sed quia nulla est actualitas in rebus materialibus per quam sunt intelligibiles praeter actualitatem formae, ideo dicuntur intellegi per actualitatem quam habent a forma. Sed cum sit aliqua actualitas in ipsis rebus materialibus per quam existunt, ut actualitas ipsius esse, ideo dicuntur tales res existere per actualitatem quam habent ab esse. Utraque itaque actualitas requiritur ut res materiales actu intellegantur, videlicet actualitas formae et actualitas luminis intellectus.
Si igitur res materiales essent ipsae formae et non essent compositae ex materia et forma, tunc essent per se intellegibles ratione actualitatis quae requiritur ex forma; sed cum forma sit pars rerum materialium, et res materiales non sint ipsae formae sed sint compositae ex materia et forma, non dicuntur materialia intellegi per se ipsa, sed intelleguntur per formas suas, quae sunt rerum materialium partes. Rursus si quidditas rerum materialium esset actu abstracta, sicut posuit Plato, quod ideae actu abstractae erant quidditates rerum materialium, tunc huiusmodi quidditates essent actu intelligibiles. Quare sicut non indigemus sensu agente, quia sensibilia sunt actu sensibilia ut quia calidum est actu calidum, ideo potest actu immutare sensum, nec indigemus sensu agente, qui faciat potentia calidum, actu calidum, sic si quidditas materialium rerum esset actu abstracta et separata, esset actu intelligibilis et posset per se ipsam actu immutare intellectum possibilem, nec propter hoc indigeremus intellectu agente qui faceret huiusmodi quidditatem potentia intelligibilem actu intellegibilem.
Perstringamus ergo sermonem nostrum et dicamus quod haec materialia nec sunt simplicia, nec sunt abstracta. Et quia non sunt simplicia et non sunt ipsae formae sed sunt composita ex materia et forma, ideo non intelliguntur per se ipsa, sed intelliguntur per actualitatem aliam ut per actualitatem quam habent a forma. Quia vero non sunt abstracta, sed sunt hic et nunc, ideo non intelliguntur per seipsa, sed intelliguntur per quandam virtutem abstractam et per quandam actualitatem aliam, ut per actualitatem luminis intellectus.
Sed immateriales substantiae sunt intelligibiles per se ipsas, tum quia sunt formae simplices per se existentes, tum etiam quia a materia sunt abstractae. Quia ergo sunt ipsae formae, non indigent actualitate alia eis collata per formam, quia formae non est forma. Quia vero a materia sunt abstractae et sunt actu separatae, sunt actu intelligibiles, et non fiunt intelligibiles per lumen aliud, ut per lumen intellectus agentis. Quare huiusmodi substantiae nulla alia actualitate indigent, sed se ipsis sunt intellegibiles. Bene ergo dictum est quod sonabat prima pars propositionis propositae, videlicet quod omnes immateriales substantiae se ipsis sunt intelligibiles, quoniam sunt formae per se existentes, id est quia sunt formae simplices, et quoniam a materia sunt abstractae.
Quod vero addebatur, quod huiusmodi substantiae nullomodo possunt actu existere nisi a primo agente esse influatur eis differens a natura declarari potest per iam dicta, cum ostensum sit quod formae immateriales etiam et abstractae, quia ab alio habent esse, non sunt suum esse, sed ab ipso esse sunt distinctae et realiter differentes. Declarabitur hoc etiam in propositione sequenti, ubi ostendetur quod omne quod est citra Primum, non est suum esse, sed habet essentiam differentem ab esse et per aliud est ens et per aliud existens.
Theorema XII: Omne quod est Citra Primum non est Suum Esse sed Habet Essentiam Realiter Differentem ab Esse et per Aliud est Ens et per Aliud Existens
Licet in quinta propositione huius libelli fuerit aliquallyter declaratum quod omne ens creatum, etiam si sit immateriale et abstractum non est suum esse, sed habet essentiam differentem ab esse, volumus etiam, et in hac propositione duodecima de hoc tangere et ostendere quod omne quod est citra Primum habet essentiam realiter differentem ab esse. Propter quod declarata erit prima pars propositionis huius quo facto declarabitur et secunda, videlicet quod omne tale per aliud est ens et per aliud existens. Verum quia nostra cognitio incipit a sensu et apti nati sumus per haec sensibilia in intellegibilia manuduci, ostendemus primo in his sensibilibus essentiam ab esse differre realiter. Quod tripliciter venari possumus, secundum quod hae naturae sensibiles, quantum ad praesens spectat, ad tria comparari possunt, videlicet ad intellectum nostrum a quo cognoscuntur, et ad ipsa individua siue ad ipsa supposita in quibus suscipiuntur et etiam ad ipsum agens a quo causantur. Prima via1 sic patet. Nam possunt intellegi hae res sensibiles absque eo quod intellegantur esse et absque eo quod habeant esse. Quod esse non posset nisi essent in potentia ad esse. Possum enim intellegere rosam, nulla rosa existente. Postquam enim per sensum vel per doctrinam acquisivi scientiam de rosa, existere ipsius rosae vel esse eius nihil facit ad scientiam meam, quia obiectum intellectus non est esse sed quidditas.
Advertendum tamen quod aliqua separantur secundum rem, aliqua vero secundum intellectum tantum. Sicut ergo invenimus aliqua ab invicem separari, sic ab invicem sunt diversa. Si ergo separantur secundum intellectum tantum, saltem differunt ratione, si vero realiter separantur, oportet quod realiter sint diversa. Et si dubium est utrum aliqua realiter diversa possunt realiter separari, tamen dubium esse non potest quod quae realiter separantur, realiter differunt.2 Si enim essentia realiter semper esset coniuncta ipsi esse, semper realiter haberet esse, et nunquam posset non esse. Eo ergo ipso quod huiusmodi naturae sensibiles possunt non esse, vel non semper fuerunt coniunctae ipsi esse, quia aliquando inceperunt esse, arguere possumus quod sint in potentia ad esse et quod habent essentiam realiter differentem ab esse.
Non enim sic est essentia in potentia ad esse, sicut genus dicit quandam potentiam respectu speciei, quia compositio speciei ex genere et differentia est secundum rationem3 ita quod genus non est res aliqua realiter differens a qualibet sua specie; et differentia ut praedicatur et ut implicat totum, non est realiter differens a genere, sed esse est realiter differens ab essentia. Nam si genus separatur a qualibet specie et a qualibet differentia, hoc est secundum intellectum tantum, quia per intellectum possum intellegere quidditatem generis non intellecta aliqua specie vel differentia aliqua; secundum rem tamen talis separatio esse non valet, quia genus non est res aliqua realiter differens a qualibet specierum; sed essentia potest esse realiter non coniuncta alicui esse quia essentia creata realiter potest destitui omni esse ut quod nullo modo habeat aliquod actuale esse. Propter quod omnino concluditur quod realiter differt a suo esse. Ergo quia potest essentia creata intellegi absque eo quod intellegatur esse, non est suum esse. Natura itaque divina, quae est suum esse, non potest intellegi non esse, sed natura creata quia potest intellegi absque eo quod habeat reale esse, oportet quod realiter differat ab esse. Igitur cum intellegimus essentiam creatam praeter esse, huic intellectui plus respondet in re quam cum intellegimus genus praeter species, quia genus, ut dictum est, non realiter potest separari a qualibet specierum, a quolibet tamen actuali esse potest essentia creata realiter separari ut quod nullo modo actualiter esse dicatur.
Secunda via ad investigandum hoc idem sumitur prout naturae istae sensibiles comparantur ad individua in quibus existunt, Debemus enim imaginari iuxta doctrinam PHILOSOPHI in Praedicamentis 4 quod omnia sunt in individuis sive in primis substantiis, ita quod destructis primis impossibile est aliquod aliorum remanere. Quando enim intellegimus naturam aliquam materiale[m] praeter esse quod habet in hoc individuo vel in illo, intellegimus eam sub esse universali ut quando intellegimus naturam humanam praeter esse quod habet in Socrate et Platone, intellegimus eam sub esse universali. Quare si universalia non possunt per se esse, ut diffuse probatur in VIIᵒ Metaphysicae,5 consequens est quod nulla natura materialis sit suum esse quia si natura materialis esset suum esse, tunc per se haberet esse, absque eo quod in alio acquireret esse. Et quia natura talis per se considerata dicitur esse quid universale, si natura huiusmodi per se haberet esse possent universalia per se esse, quod intellectus non capit. Ergo si istae naturae materiales referantur ad intellectum, a quo possunt intellegi praeter esse, et si referantur ad sua individua in quibus acquirunt esse, patet quod non sunt suum esse sed ab ipso esse sunt realiter differentes.
Tertia via ad hoc declarandum sumitur ex eo quod huiusmodi naturae comparantur ad suum agens. Semper enim agens facit potentia tale actu tale. Ab agente enim semper tribuitur aliquis actus ipsi potentiae, et hoc modo fit ab agente potentia tale actu tale, prout in ipsa potentia imprimitur aliquis actus et aliqua perfectio, ut si esse est a forma, forma autem materialis est perfectio materiae, hoc modo res materiales producuntur in esse, quia ab agente fit materia actu per impressionem formae et materia et forma existunt actu per esse. Materia ergo dicit simpliciter potentiam, et esse dicit simpliciter actum sed forma dicit medium inter potentiam et actum et aliquo modo dicit utrumque. Nam forma dicit actum respectu materiae et dicit potentiam respectu esse. Nam semper potentia intellegitur ut perfectibile et ut id quod perficitur, sed actus intellegitur ut perfectio et ut id quod perficit. Propter quod materia nominat potentiam simpliciter, quia ita perficitur quod proprie non perficit, et esse dicit actum simpliciter quia ita perficit quod non per aliud formaliter perficitur. Sed forma dicit utrumque quia et perficit et perficitur; perficit enim materiam et perficitur per esse. Et quia nihil facit se ipsum actu, sicut est ab agente quod materia perficiatur per formam, sic etiam est ab agente quod forma perficiatur per esse. Sicut ergo materia quae est in potentia ad formam et per agens fit actu sub forma, est realiter differens a sua forma, sic ipsa forma et ipsa essentia quae est in potentia ad esse et per agens acquirit esse est realiter differens a suo esse. Ergo eo ipso quod essentia comparatur ad agens a quo acquirit esse, sufficienter concluditur quod non est suum esse, sed est realiter differens ab esse. Nam si esset aliqua natura vel aliqua essentia quae esset suum esse illa non esset in potentia ad esse et ab alio non acquireret esse, quia esset ipsum esse.
Viso quomodo tribus viis venari possumus quod istae res materiales habent essentiam differentem ab esse, reliquum est venari quomodo immaterialia cuiusmodi sunt formae per se existentes, quas vocamus intellegentias et substantias separatas, habeant essentiam differentem ab esse. Propter quod sciendum quod prima et tertia via, videlicet prout essentia creata comparatur ad intellectum a quo potest intellegi praeter esse et prout comparatur ad agens a quo habet esse, sunt viae universales ad declarandum quod omne quod est citra Primum non est suum esse, sed habet essentiam differentem ab esse. Nam non solum res materiales sed etiam intellegentiae possunt intellegi praeter esse, et etiam habent ab alio esse.6 Si igitur ostendebamus in materialibus essentiam esse differentem ab esse, eo quod materialia possunt intellegi praeter esse et ab alio habent esse, cum haec reperiantur in intellegentiis cogimur concedere quod et ipsae intellegentiae habeant essentiam differentem ab esse.
Sed secunda via de individuazione non est universalis sed particularis. Nam formae separatae se ipsis sunt hoc aliquid. Nam eo ipso quod sunt formae non receptae in alio, ut in materia, se ipsis individuuntur. Quidquid tamen sit de hac via ex individuatione sumpta, aliis tamen duabus viis sufficienter declaratur prima pars propositionis propositae, videlicet quod omne quod est citra Primum, tum quia potest intellegi sine esse, tum etiam quia ab alio habet esse ideo non est suum esse sed habet essentiam differentem ab esse.
Omnes ergo istae tres viae arguunt essentiam realiter differre ab esse, quia secundum intellectum et etiam secundum rei veritatem potest esse et non esse. Si enim consideramus viam philosophorum7 et sanctorum, quidquid potest esse et non esse habet aliquid potentiale per quod potest esse et non esse. Nunquam enim aliquid potest esse in actu et non in actu nisi habeat potentiam differentem ab actu. Ideo PHILOSOPHUS in VIIᵒ Metaphysicae 8 vult quod illud per quod res potest esse et non esse, sit ipsa materia. Dixisset enim philosophus quod forma est quoddam necesse esse propter quod si forma potest esse et non esse, hoc est ratione materiae in qua recipitur. Ideo vult ipse in IXᵒ 9 quod formae separatae cuius modi sunt intellegentiae, non possunt esse et non esse; in eis enim non potest esse malum neque error neque corruptio, ut idem ibidem ait. Verum quia etiam ipsae intellegentiae secundum veritatem possunt esse, et possunt annihilari et desinere esse, ideo oportet quod ipsa forma et ipsa natura rei sive sit materialis sive separata a materia, sit quoddam possibile esse et sit in potentia ad esse. Intellegimus enim illud de esse quod Philosophus visus est intellegere de forma, videlicet quod secundum eum forma quantum est de se non potest non esse; si autem potest non esse hoc est ratione materiae in qua recipitur. Sed licet hoc sit falsum de forma, est tamen verum de esse, videlicet quod esse quantum est de se non potest non esse; si autem potest non esse hoc est ratione eius in quo recipitur. Ideo si est aliquid esse separatum, in alio non receptum, cuiusmodi est esse divinum, illud erit necesse esse. Sicut enim potentia, quantum est de se, non est, sed si est, hoc est ratione actus cui subicitur, sic actus quantum de se est, semper est; si autem non est, hoc est quia aptus natus est esse in alio, et quia potest ei deficere suum fundamentum in quo talis actus est aptus natus esse, ideo potest non esse. Si ergo esset aliqua potentia quae non posset coniungi actui, illa potentia nunquam posset actu esse; et si esset actus non receptibilis in potentia, ille actus non posset non esse. Quidquid enim potest non esse, vel hoc est quia dicit actum receptum in potentia, vel quia dicit potentiam subicibilem sub actu, vel quia dicit compositum ex potentia et actu. Ipsi enim composito per se competit posse esse vel non esse; actui autem et potentiae hoc competit prout sunt partes compositi. Omne ergo quod potest esse et non esse, habet aliquid per quod est possibile esse et non esse, et aliquid per quod est vel non est. Omne enim tale est compositum ex potentia et actu, vel est compositum ex suo potentiali et suo actuali; et per suum potentiale habet quod possit esse et non esse, per suum actuale autem habet quod sit cum est actui coniunctum, vel quod non sit, cum est suo actu privatum.
Sicut ergo posse esse et esse respectu unius et eiusdem non possunt dicere unam et eandem rem, et sicut nec idem secundum idem et respectu eiusdem non potest esse actu et potentia, sic illud per quod res est quoddam possibile esse et est in potentia ad esse et illud per quod actu est, unam et eandem rem importare non possunt. Cum ergo essentia cuiuslibet creaturae sit in potentia ad esse quia potest esse et non esse, et cum quaelibet res sit actu per suum esse, essentia et esse unam et eandem rem importare non possunt.
Unde AUGUSTINUS XIIᵒ Confessionum et Primo super Genesim ad Litteram 10 vult quod omne mutabile quandam informitatem insinuat.11 Eo ergo ipso quod essentia cuiuslibet creaturae quid mutabile nominat, quia potest esse et non esse, de se quid informe dicit et potest formari et perfici per esse; quod non esset, nisi realiter differret ab esse. Sicut enim potentia differt ab actu sic potest perdere actum et e contrario. Quia ergo secundum rem et rei veritatem potest non esse, oportet quod secundum rem differat ab esse; nihil enim per se loquendo potest se ipsum perdere. Si enim essentia secundum rem esset idem quod esse, illa essentia secundum rei veritatem non posset non esse. In omni ergo creatura secundum rem differunt essentia et esse, quia quaelibet creatura secundum rei veritatem potest incipere et desinere esse.
Quod vero addebatur in propositione quod omne tale per aliud est ens et per aliud est existens, leviter declaratur. Nam ut patebit in propositione sequenti, omne tale est ens per essentiam suam sed non potest existere nisi ipsi essentiae superaddatur esse. Si ergo omne quod est citra Primum est ens per essentiam, et existit per esse, cum essentia sit aliud ab esse, oportet quod omne tale per aliud sit ens et per aliud existens.