Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio I: Lectoribus
Dedicatio I: Dedicatio
Prooemium I: Prooemium
Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione
Quaestio I: De generatione substantiali
Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium
Articulus II: Quibus principiis philosophia assequatur dari generationem substantialem
Articulus III: In qua actione et mutatione consistat generatio substantialis
Articulus IV: Quis sit terminus formalis, et quis adaequatus generationis substantialis
Articulus V: Quod sit subiectum generationis, et de eius distinctione a creatione
Articulus VI: Utrum in generatione substantiali fiat resolutio omnis formae usque ad materiam primam
Articulus VII: Quomodo ultima dispositio causetur, vel causet generationem substantialem
Quaestio II: De corruptione
Articulus I: Quomodo differat corruptio in ratione mutationis a generatione et ab annihilatione
Articulus II: Utrum corruptio et generatio sint eadem actio, ratione cuius generatio unius sit corruptio alterius
Articulus III: Utrum corruptio sit naturalis et per se intenta a natura
Quaestio III: De alteratione in communi
Articulus I: Quid sit alteratio et quotuplex
Articulus II: Ad quas species qualitatis detur per se alteratio
Articulus III: Utrum alteratio sit unus motus et continuus
Quaestio IV: De intensione et remissione
Articulus I: Quid sit intensio et remissio, et in quibus formis inveniatur
Articulus II: Utrum intensio fiat per additionem gradus ad gradum vel per maiorem radicationem in subiecto
Conveniunt fere omnes ad intensionem qualitatis aut requiri aut consequi maiorem aliquam radicationem in subiecto, quatenus qualitas intensa firmior est et tenacior in subiecto, et hoc est radicatio.
Ceterum difficultas est, an ad istam firmitatem, quae etiam augmentum est qualitatis, requiratur additio novae entitatis seu formae ad eum modum, quo fit augmentum in quantitate addendo novam quantitatem, an vero sine additione novae entitatis per additionem novi modi fiat haec maior radicatio. Fit de ipso modo etiam est difficultas, an sit novus modus addens novam vim informativam seu rationem formalem informandi ipsi formae, an vero solum addatur novus modus, qui sit nova explicatio seu applicatio eiusdem formae sine nova rationis formalis additione. Et utimur nomine „gradus“ communiter in omni sententia, quia ly gradus non solum significat diversam entitatem superadditam, sed etiam diversum modum. Et ita generaliter perfectionem intensionis nomine gradus designamus, sive fiat per additionem entitatis et formae, sive per additionem modi, quia etiam diversus modus graduat. Unde Caietanus, qui additionem ab intensione relegavit 1. 2. q. 52. art. 2.,1 tamen expressionem graduum non abhorruit, ut ibidem patet § Ad evidentiam.
In hac ergo parte praecipuae sententiae reducuntur ad duas: Prima, quod intensio fit secundum additionem unius qualitatis ad aliam, quae additio cum non corrumpat praecedentem, sed illi uniatur et componat cum illa, habet se tamquam partialis qualitas, sicque imaginatur haec sententia intensionem qualitatis ad modum augmenti quantitatis.
Secunda sententia docet, quod intensio fit sine additione novae qualitatis seu formae, sed per eiusdem communicationem maiorem in subiecto, quae novam terminationem seu modum inducit in qualitate.
Primam sententiam sequitur Scotus in 1. dist. 17. q. 5.,2 et ex recentioribus Fonseca,3 Suarez,4 Vazquez,5 Rubius,6 Granado7 et alii, quos citant Carmel. hic disp. 4. q. 8. § 1. Secundam sequitur S. Thomas in 1. dist. 17. q. 2. art. 2.8 et q. 1. de Virtut. art. 11.9 et 1. 2. q. 52. art. 2. et 2. 2. q. 24. art. 5., et communiter sequuntur omnes thomistae.
Ceterum in utraque sententia explicanda plures aliae sententiae dividuntur. Nam circa primam sententiam quidam existimant illas partiales entitates seu gradus, qui formam intensam constituunt, esse eiusdem rationis et aequalitatis, nec plus habere gradum secundum vel tertium quam primum, reddi autem secundum, quia praesupponit primum, cui superadditur; et sic de reliquis. Alii vero existimant gradus illos esse diversae rationis, et gradum secundum non esse eiusdem perfectionis et aequalitatis cum primo. Ita P. Suarez disp. 46. Metaph. sect. 1. a n. 29. Ad haec adduntur indivisibilia, quae istos gradus tamquam partes uniant, et similiter in ipsis gradibus datur latitudo secundum partes aliquotas finitas et secundum partes proportionales in infinitum. Et uno verbo, omnia considerantur ad modum augmenti in quantitate. Sunt tamen, qui subordinationem admittant istorum graduum inter se, ita ut secundus praesupponat primum et tertius secundum, naturali quadam subordinatione et dependentia ut a materiali dispositione, et sic habent inaequalitatem individualem, de quo videri potest Murzia disp. 2. de Alterat. q. 5. Omitto sententiam illam Scoto antiquiorem, cuius meminit S. Thomas cit. loco Sent. art. 1.10 et postea secutus est Durandus in 1. dist. 17. q. 7. n. 25. et alii, quod intensio producat novam qualitatem totalem destruendo antiquam. Haec enim sententia non ponit eandem qualitatem intendi et remitti, sed diversam generari et corrumpi.
In sententia autem D. Thomae explicando non parum etiam laboratur circa id, quod intelligitur nomine radicationis seu communicationis maioris. Et communiter intelligitur esse aliquem novum modum, sed valde dividuntur auctores in explicando, quis modus sit. Nam aliqui ponunt esse novum modum, qui praebeat qualitati novam vim informandi subiectum quasi rationem formalem se communicandi. Alii vero solum ponunt modum novae terminationis vel explicationis formae in subiecto, quod pertinet quasi ad unionem et applicationem ipsius. Unde aliqui dixerunt esse novam unionem seu inhaerentiam qualitatis, alii novam existentiam, alii novam reductionem subiecti de potentia ad actum, esseque distinctum modum ab inhaerentia et unione. Alii putant consistere hunc modum in eo, quod plus abiciatur de forma contraria, ita quod ipsa forma purior et impermixtior maneat. Et redit hic eadem difficultas circa praecedentes sententias, an videlicet isti novi modi habeant inter se aliquam subordinationem nec sint eiusdem rationis et aequalitatis, an vero omnes aequales sint et solum dicatur secundus vel tertius, quia praesupponit priorem.
Dico ergo primo: Intensio non fit per additionem alicuius novae formae vel qualitatis, sive quae corrumpat pristinam et novam producat, sive quae supponendo priorem aliam producat tamquam partialem illique coniunctam, quae maiorem efficiat.
Haec conclusio est expressa Sancti Thomae locis nuper allegatis, ubi ex professo quaestionem istam tractat et resolvit. Et quidem prima pars, quod non producatur forma, quae corrumpat praecedens, communiter ab omnibus admittitur, quia illa qualitas praecedens non potest destrui a superveniente, quia non est illi contraria, sed eiusdem speciei nec ex defectu subiecti vel causae conservantis, quia manent, ut supponimus, et quia alias, ut diximus, non esset intensio augmentum et perfectio eiusdem qualitatis, sed generatio novae, sicut non posset dici quantitas augeri, si corrumperetur praecedens et alia de novo produceretur.
Secunda vero pars, quod scilicet non fiat in intensione nova pars formae seu qualitas, quae addatur praeexistenti, manifeste est D. Thomae. Et praesertim videri potest loco cit. ex 1. 2.11 solut. ad 2., ubi inquit, «quod causa augens habitum facit quidem semper aliquid in subiecto, non autem novam formam, sed facit, quod subiectum perfectius participet formam praeexistentem». Et ad 3. inquit, «quod id, quod est minus calidum aut album, non est in potentia ad formam, cum iam actu formam habeat, sed est in potentia ad perfectum participationis modum, et hoc consequitur per actionem agentis». Et 2. 2. q. 24. art. 5.: «formam», inquit, «esse maiorem est eam magis inesse susceptibili, non autem aliam formam advenire; hoc enim esset, si forma haberet aliquam quantitatem ex seipsa, non comparatione ad subiectum». Ergo secundum D. Thomam maior radicatio in subiecto non fundatur in nova entitate formae, sed in novo modo participationis formae. Unde non solum negat Thomas fieri intensionem per additionem, ne videatur ponere distinctionem formarum, eo quod ad intensionem pertinet, quod eadem forma remaneat; sed ulterius se explicavit D. Thomas, quod non fit per additionem intensio, quia non acquiritur nova forma, sed novus modus seu participatio formae. Ergo sentit absolute non fieri intensionem per novam entitatem, sed per modum.
Nec obstat, quod aliqui obiciunt dixisse D. Thomam ignorare propriam vocem, qui dicunt qualitatem intendi secundum maiorem radicationem in subiecto, et non secundum essentiam. Ex quo inferunt sensisse S. Doctorem, quod intensio non fit sine additione entitatis. Ceterum sensus D. Thomae clarissimus est. Redarguit enim eos, qui volebant qualitatem intendi in subiecto sine hoc, quod intrinsece in se perficeretur, sed solum quia subiectum diversimode se haberet in participando formam, ipsa forma omnino invariata manente in seipsa, quod repugnat, et est ignorare propriam vocem. Nec enim forma potest communicari subiecto per solam extrinsecam denominationem, sed per intrinsecam immutationem, siquidem perficitur forma ex ipsa communicatione subiecti, siquidem ad hoc intrinsece ordinatur eius essentia, ut subiectum informet. Unde loco cit. ex 2. 2. art. 4. ad 3. postquam dixit D. Thomas, quod ignorant propriam vocem, qui dicunt caritatem non augeri secundum essentiam, sed secundum radicationem vel fervorem, subdit: «Quia nihil aliud est eam secundum essentiam augeri, quam eam magis inesse in subiecto, quod est magis radicari in subiecto». Ergo augeri secundum essentiam non est apud D. Thomam augeri per additionem, sed est idem, quod magis radicari et inesse subiecto, quod non sine mutatione ipsius entitatis intrinsece invenitur in forma, per modum scilicet ei additum.
Supposito ergo, quod haec est sententia S. Thomae, restat tradere fundamentum huius veritatis. Ad illud autem tradendum supponit S. Thomas tamquam certissimum, quod si augmentum intensionis fiat secundum additionem formae ad formam, impossibile est hoc intelligere sine aliqua distinctione et numero formae ad formam. Idem enim sibi ipsi addi non potest, et ipsa separatio graduum, quando qualitas remittitur et perdit illos, manifeste ostendit distinctionem aliquam eius, quod perditur, et eius, quod remanet.
Quo supposito duo sunt, quae in sententia D. Thomae incompossibilem reddunt intensionem per additionem qualitatis ad qualitatem:
Primum, quia secundum ipsum D. Thomam non possunt duo accidentia numero solo distincta et eiusdem speciei recipi in eadem parte et indivisibili subiecto, ut ostendemus infra q. 9.12 Si autem intensio fieret per additionem novae qualitatis eiusdem speciei, necessario reciperet idem subiectum diversa numero accidentia, eo quod quaelibet ex istis qualitatibus, si sola sumatur et sine coniunctione cum altera, est sufficiens facere unum individuum accidentis, ut patet, quando ante additionem manebat qualitas in subiecto individuata sine illa nova parte superaddita. Id ergo, quod postea superadditur, de se etiam individuari postulat a tali subiecto sicut praecedens. Ergo iam sufficienter possunt duo accidentia individuari ab eadem parte subiecti; per accidens autem est, quod coniungantur in unum. Et in hoc fundatur id, quod D. Thomas 1. 2. q. 52. art. 2.13 citat ex Philosopho in 4. Phys. textu 84.,14 quod non potest intensio fieri per additionem, «quia ex calido fit magis calidum nullo addito in subiecto calido». Reputat enim D. Thomas pro eodem, quod addatur calor et quod addatur calidum, eo quod calor non potest addi, nisi addatur distinctum subiectum, a quo individuatur; et sic perinde est addi calorem et addi calidum. Sed de hoc infra tractandum est dicta q. 9.;15 ideo in praesenti non oportet illud expendere.
Secundum ergo principium in doctrina D. Thomae est, quia nulla forma potest habere quantitatem et partes nisi per ordinem ad subiectum et per accidens, non autem per se, quia alias esset composita ex pluribus partibus, et sic non esset pura forma, sed aliquid constitutum et compositum, quod est contra rationem formae, quae debet esse aliquid simplex et pars componens, non autem res composita. Si autem forma adveniens non componit cum praecedenti nec constituit unum per se, solum erit qualitas intensa unum per accidens, id est plures qualitates remissae in eodem subiecto constitutae. Unde non esset ita una qualitas intensa sicut remissa, nec motus intensionis esset circa eandem qualitatem, quae magis aut minus esset talis, sed circa diversas. Et ulterius qualitas operativa (sicut calor) quando esset intensa, non posset unica operatione operari, sed deberet plures operationes facere, quia non procederet ab unica qualitate, sed a pluribus, et sic faciens actum qualitatis intensum, faceret plures actus, et non unum, quia procederet a pluribus formis remissis, quarum quaelibet haberet operationem suam, quae omnia valde absurda sunt et inconvenientia.
Si ergo plures partes componunt unam qualitatem, vel sunt partes integrantes illius vel essentiales. Essentiales esse non possunt, tum quia sine qualibet illarum salvatur essentia qualitatis, ut patet in qualitate remissa; tum quia partes essentiales si componunt unum per se, habet altera se habere ut materia, altera ut forma, sive ut potentia et actus. Illae autem partes sive gradus se habent ut formae, quia informant subiectum. Non autem una se habet ut materia, altera ut forma, vel ut potentia et actus, alias qualitas informaret qualitatem tamquam forma materiam, neque illa, quae se haberet ut materia, esset activa et operativa per se, sed solum quando haberet actum suum, quo informaret, cum tamen videamus, quod tam pars remissa caloris, quae videtur esse materia, quam intensa, quae videtur esse forma, operativae sint et actuales. Partes autem integrales esse non possunt, tum quia forma ex illis partibus non potest esse composita, quia de ratione formae est, quod sit principium compositi, non autem principiatum et compositum, sed simplex principium; tum etiam quia specialiter repugnat formae seu qualitati compositio ex partibus integrantibus, partes integrantes sunt materiales et ratione materiae conveniunt, ut infra dicemus q. 9.,16 eo quod partes integrales conveniunt in forma et differunt penes quantitatem, siquidem sine qualibet illarum salvatur quidditas et substantia rei, et sic additio partis integralis non facit additionem formae. Cum autem forma sit id, quo aliquid constituitur tamquam principio, additio formae per modum partis integralis non addit rationem formae, sed potius materializat ipsam formam et multiplicat secundum aliquid materiale, non formale. Et sic non facit formam perfectiorem et magis talem in ratione formae, quod pertinet ad intensionem, sed materialiter multiplicatam, quod pertinet ad extensionem. Nec potest dici, quod sint partes integrales similitudinarie eo modo, quo in virtutibus assignantur partes integrales a D. Thoma et theologis 2. 2. q. 48. et q. 128. et q. 143. Etenim istae partes integrales non intendunt virtutes, sed important conditiones quasdam vel dispositiones seu habitus adiunctos principaliori virtuti, dantes diversas operationes. Et haec etiam in virtute remissa inveniri possunt sicut temperantia habet honestatem et verecundiam, fortitudo fiduciam et magnificentiam, prudentia memoriam et docilitatem, etiamsi sint remissae. Qualitas autem intensa et remissa non ita differunt, sed utraque habet eandem rationem activitatis vel operationis, licet non eundem modum perfectionis, non tamen una se habet ut conditio vel dispositio ad alteram.
Denique probatur conclusio, quia multiplicatio entitatum, quanto minor fuerit, tanto est convenientior naturae. Si ergo non fuerit impossibile neque inconveniens, quod sine additione formae et entitatis novae fiat intensio, talis additio non erit ponenda. Quod autem hoc non sit impossibile, neque inconveniens, probabitur amplius conclus. seq., ubi ostendemus posse fieri perfectiorem unionem alicuius formae sine additione novae entitatis, idque magis explicat unitatem et simplicitatem formae, quia quanto minor fit additio, tanto est simplicior in entitate, licet sit multiplex in virtute. Pertinet autem ad rationem intensionis, quod forma eadem manente fiat perfectior et virtuosior; ergo si hoc potest fieri per maiorem communicationem sui ad subiectum sine additione novae entitatis, convenientius hoc erit ad naturam intensionis.
Dico secundo: Intensio non fit per additionem alicuius novi modi praebentis formae novam vim informativam seu novam rationem formalem informandi, sed novam explicationem eiusdem formae in subiecto, tollendo confusionem et potentialitatem ipsius et reducendo illam ad maiorem unitatem et subiectum magis subiciendo ad talem formam. Ex hoc autem consequitur, quod, si habuerit contrarium, expellat illud; non tamen in hoc formaliter consistit intensio.
Ita sumitur ex D. Thoma in 1. dist. 17. q. 2. art. 2. ad 3.,17 ubi inquit, «quod non est de ratione intensionis alicuius qualitatis, quod sit per remotionem a contrario, sed hoc accidit qualitati, secundum quod est in subiecto participante contrarium. Sed hoc est de necessitate intensionis, ut qualitas educatur de imperfecto ad perfectum, sicut patet in diaphano, in quo nihil est contrarium luci, quod potest lumen intendi secundum crementum virtutis dominantis. Haec autem imperfectio est ex potentialitate ipsius naturae, quae subicitur perfectioni et actui. Cum enim omnis potentia receptiva ad multa se habeat, secundum istam multitudinem ipsius dissimile est principio agenti, quod est terminatum ad actum unum. Et secundum quod ista coniunctio potentialitatis magis subicitur actui, perfectior perficitur actus et ipsum perfectum magis efficitur unum et magis assimilatur principio agenti». Ita D. Thomas, qui etiam in 2. 2. q. 24. art. 5. in corpore et ad 3. explicat istam intensionem fieri per hoc, quod subiectum magis reducatur in actum, et per hoc, quod forma magis insit subiecto, et quod fieri maiorem ipsam formam est eam magis inesse susceptibili, non autem aliam formam advenire.
Ut fundamentum huius conclusionis tradatur et explicetur, duo facienda sunt: Primum, ostendere, quod non repugnat unionem et communicationem formae ad subiectum habere latitudinem et posse variari sine hoc, quod addatur nova entitas formae; secundum, quod modus iste non debeat addere novam vim informativam, sed novum modum communicationis et unionis.
Primum constat aliquibus exemplis. Nam videmus, quod eadem quantitas sine additione partium et quantitatis novae potest mutare terminationem et modum existendi in subiecto, ut infra dicemus q. 7.,18 sicut fit in rarefactione et condensatione. Similiter forma substantialis animae sine additione novae entitatis potest se diverso modo explicare et unire materiae advenienti per nutritionem, et in una parte unum effectum praebere, in alia alium, ut in oculo dat potentiam videndi, in manu tangendi, et potest privari uno effectu, et non alio, et rursus effectum illum, quem perdidit, praebere, si materia debite disponatur. Similiter ergo non repugnabit, quod eadem qualitas diverso modo subiectum actuet communicatione suae et diverso modo explicet suos effectus in materiam secundum latitudinem, quam habet. Cuius signum est ipsa contrarietas formarum, quae potest magis perfecte vel imperfecte tolli. Itaque non repugnat totam formam communicari subiecto, sed non totaliter et secundum omnem modum vel effectum, quem potest illi praebere, et sic magis vel minus assimilare sibi subiectum et reducere potentialitatem eius ad unitatem actualitatis, sicut etiam totus Deus videtur a quolibet beato, sed non totaliter, ideoque potest diverso modo uniri et se communicare sine additione entitatis per maiorem explicationem eiusdem. Similiter in gratia videmus, quod unita uni subiecto explicat aliquem effectum, v. g. facere filium adoptivum, quem in alio subiecto ut in Christo propter incapacitatem personae facere non potest. Et species visibilis in aere non reddit informatum subiectum repraesentative et intentionaliter, sed solum entitative, in oculo autem etiam intentionaliter informat sine ulla additione entitatis. Et similia multa alia exempla suppetunt, quae manifeste ostendunt eandem formam sine additione entitativa posse explicare diversos effectus formales vel eundem diverso modo propter diversam dispositionem subiecti, quae diversimode subicitur formae. Imo addo, quod, etiamsi intensio fieret per additionem formae ad formam, adhuc necesse esset variari unionem, siquidem cum accrescit una pars ad alteram partem et ex utraque fit una forma, non potest illa unio, quae ante uniebat et solum modificabat formam antecedentem, modificare et afficere illam novam formam, quae ex utraque conflatur. Ergo oportet novam unionem dari, sicut et novam formam conflari, nisi forte dicatur manere plures uniones partiales diversarum partium eiusdem formae, quod tamen non tollit dari unicam totalem, quae ex omnibus conflatur, sicut datur unica forma, quae ex omnibus illis partibus fit. Unio autem correspondet formae; ergo sicut forma totalis est diversa, ita oportet talem unionem variari.
Secundum vero explicatur, quia in defendenda sententia D. Thomae duo sunt modi dicendi. Quidam enim ponunt produci per intensionem novum modum, qui non solum se tenet ex parte unionis, sed etiam ex parte ipsius formae seu principii informativi, ita quod addat illi novam actualitatem et vim informandi perfectius quam sine illo modo. Et hunc modum distinguunt ab ipsa unione et ab existentia et inhaerentia vocantque illum modum radicationis. Et fundamentum est, quia nulla forma potest praebere effectum formalem perfectiorem, nisi in seipsa et tamquam principium quo sit perfectior et actualior, sive entitative sive modaliter. Ergo praeter unionem oportet, quod forma ipsa perfectior reddatur et actualior per modum, qui ipsi formae det vim et actualitatem informandi.
Alii vero dicunt, quod modus, qui de novo producitur seu resultat per intensionem, non addit aliquid actualitatis et rationis informativae ipsi formae, sed solum tenet se ex parte unionis et explicationis ipsius in subiecto.
Primus modus dicendi non ita est conveniens neque perfecte videtur salvare sensum D. Thomae, sed videtur ex parte relabi in sententiam impugnatam de additione entitatis ad formam, quae intenditur, ut intensior reddatur. Etenim si ipsa forma quando redditur intensior, accipit maiorem vim informativam tamquam rationem formalem, ergo accipit additionem formae, siquidem vis informativa non est aliquid superadditum formae, sed ipsa entitas et actualitas formae. Non enim forma informat et causat effectum suum formalem per aliquid superadditum, sicut efficiens per virtutem superadditam efficit, sed per communicationem suae actualitatis et entitatis causat formaliter. Ergo idem est accipere maiorem vim informandi, quod accipere novam actualitatem seu entitatem formae. Et hoc est, quod opposita sententia dicit, scilicet fieri intensionem per additionem formae seu entitatis.
Et confirmatur, quia ille modus non potest perficere vim informandi, quae erat in qualitate remissa, addendo ei virtutem informativam accidentalem et distinctam ab entitate formae; nec enim forma causat nisi per communicationem sui, non per virtutem additam ut efficiens, ergo per hoc, quod ille modus se habet ut forma seu formalis ratio dans effectum formalem intensionis, cum tamen remissa forma det effectum realem per aliquam realitatem, quod stare non potest, cum forma intensa tota sit qualitas simplex, non partim qualitas, partim modus, et effectus correspondentes formae ut intensae reales sint, non modales tantum, sicut quod sit dispositio ad formam substantialem, quod maiores effectus operetur etc. Ergo correspondent principio reali, non modali.
Denique, si intensio in ratione intensionis formae est modus, cum non sit maior ratio de isto gradu quam de illo, omnes enim gradus per intensionem crescunt, sequitur, quod omnis gradus praesertim certus et aliquotus erit effectus formalis alicuius modi, et reliquum praeter omnes gradus erit effectus entitatis formae. Quid autem est illud, quod restat praeter omnes gradus in qualitate? Certe nihil.
Similiter in hac sententia forma non intenditur secundum eandem formalem rationem, sed unus effectus formalis eius erit realis et quasi essentialis, proveniens a reali entitate formae, alius modalis et non entitativus, scilicet qui pertinet ad augmentum; et sic non sunt effectus formales eiusdem omnino rationis nec dicetur proprie intendi forma, quia non perficitur in ipsamet ratione formali priori, ut realis est, sed aliam accipit de novo, quae modalis sit. Quare haec sententia non multum recedit ab ea, quae ponit partes entitativas secundum additionem gradus ad gradum, siquidem admittit, quod forma dans effectum formalem remissum non habet in se sufficientiam quantum ad ipsam vim formae seu rationem formalem praebendi effectum intensum, ut tenet se ex parte formae, sed indiget additione novae rationis formalis, licet ponat illam in novo modo, non in nova entitate formae.
Si vero ille modus ponatur tamquam conditio, non ut ratio formalis informans, talis modus non potest distingui ab inhaerentia seu communicatione formae, quia conditio requisita non potest esse aliud quam applicatio seu coniunctio ad passum, qua illa forma se explicat et communicat subiecto perfectiori modo, et antea tota illa forma et principium formale in subiecto erat, sed non totaliter. Ergo modus, qui postea acquiritur, non pertinet ad vim informativam et novam rationem formalem ipsius formae, sed ad novum modum, qui sit conditio tamquam communicatio vel applicatio de novo illius formae, quae non solum sit tota in subiecto, sed totaliter et modo perfectiori, sine qua conditione seu applicatione formae non dat illum effectum perfectiorem, qui entitativus quidem est sicut effectus formalis remissus, et antea praehabebatur in forma, quia tota ibi erat, sed non explicatur totaliter in subiecto.
Et sic intelligitur mens D. Thomae, qui perpetuo explicat intensionem formae per novam explicationem ipsius in subiecto, non per additionem novae vis informativae. Dicit enim, quod intensio fit per hoc, quod subiectum magis ac magis terminetur illa forma et «magis participet illam et acquirat perfectum participationis modum», ut 1. 2. q. 52. art. 2.; «et per hoc, quod subiectum magis reddatur in actu ipsius qualitatis», ut q. 1. de Virtut. art. 11.;19 «et per hoc, quod forma magis educatur de imperfecto ad perfectum», ut in 1. dist. 17. cit.;20 «et per hoc, quod qualitas magis insit subiecto et radietur», in 2. 2. q. 24. art. 4. ad 3. Quae locutiones indicant modum aliquem applicantem diversimode formam subiecto, non dantem novam vim informativam et mutantem rationem formalem.
Quodsi quaeras: Quomodo ista unio mutetur per intensionem non addita nova ratione formali informativa, ita quod ille modus sit nova unio et nova existentia et inhaerentia formae in subiecto: Respondetur, quod unio formae cum subiecto requiritur ad duo: Primo, ut constituatur unum ex forma et subiecto; secundo, ut mediante tali unione et coniunctione forma habeat esse in subiecto, quia ab illo dependet in existendo.
Quantum ad hoc secundum non additur nova existentia ipsi qualitati, quia non additur nova entitas, sed tota entitas formae iam praehabebatur in subiecto, et consequenter tota existentia, quia existentia sequitur ipsam entitatem ut productam extra causas. Unde cum in nostra sententia tota entitas formae sit in subiecto, etiamsi non sit totaliter, consequenter etiam si crescat per intensionem, non mutatur existentia, siquidem non mutatur entitas, et ita quantum ad hoc non mutatur unio seu inhaerentia in ratione medii dantis existentiam entitati formae.
Quantum vero ad unitatem, quam facit forma cum subiecto, in hoc crescit unio ipsa seu perficitur, vel potius forma, quae nova actione immutatur, ut subiectum afficiat, eo quod subiectum est in quadam potentialitate et indeterminatione ad multa, et secundum illam potest subici diversis formis aut eidem formae non unico tantum modo et indivisibili, sed vel magis confuse et potentialiter vel magis actualiter et determinate secundum reductionem ad maiorem unitatem et similitudinem cum forma. Et sic explicat D. Thomas dist. illa 17. cit. radicationem istam per maiorem reductionem ad unitatem et ad diversum modum terminandi dissimilitudinem seu confusionem et potentialitatem subiecti ad actualitatem et unitatem formae. Et hoc sufficienter fit per ipsam unionem seu inhaerentiam, quia ad unionem pertinet facere unitatem et tollere confusionem seu potentialitatem ad multa, quae est opposita unitati. Ergo tunc perfecte forma communicatur subiecto, quando perfecta fuerit ista unitas per ipsam unionem. Et hoc est magis radicari, id est magis sibi subicere potentialitatem subiecti, et eius indeterminationem seu confusionem ad maiorem unitatem reducere ad modum radicis arboris, quae quanto plus penetrat in terra, tanto firmiorem reddit arborem.
Sed dices: Unio, ut diximus q. 6. Phys.,21 non est modus medians inter formam et subiectum; ergo si maior intensio consistit in maiori unione et illa non est modus, intensio non fiet per additionem modi, cum tamen S. Thomas expresse admittat modum in intensione, ut patet in 1. 2. q. 52. art. 2. ad 2.
Respondeatur unionem in nostra sententia non esse modum tamquam rationem et medium formale uniendi, quia forma, quae secundum se est actus, secundum se habet rationem formalem faciendi unitatem, sive accidentalem sive substantialem, prout ipsa forma fuerit. Et sic quia unitas, quae resultat, non est modalis, sed substantialis vel accidentalis, ideo nec ratio formalis nec medium uniendi est modus, sed forma ipsa. Non tamen negamus inveniri aliquem modum in unione antecedentem vel subsequentem, quatenus extrema debent immutari vel saltem unum extremorum, ut unitatur et dependens fiat et ad unitatem cum subiecto immutetur. Ipsa etiam immutatio passive manens in ipso extremo unito est modus subsequens unionem, quod magis pertinet ad dependentiam seu statum, quem accipit ex vi unionis forma, quam ad rationem formalem seu medium uniendi; pertinet tamen ad intensionem, quia intensio magis praebet statum formae in communicando se, quam vim formalem informandi.