Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio I: Lectoribus
Dedicatio I: Dedicatio
Prooemium I: Prooemium
Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione
Quaestio I: De generatione substantiali
Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium
Generatio communiter dicta potest sumi pro generatione, ut abstrahit a substantiali et accidentali. Nam etiam accidens aliquando generari potest, scilicet si accipiat esse per transmutationem ex non esse, ut mutatio, et non solum per transmutationem ex contrario, ut motus. Hoc modo sumpta generatio definitur communissime, quod est «transitus seu mutatio de non esse ad esse in subiecto», sive sit esse substantiale sive accidentale, sive secundum quid sive simpliciter.
At vero generatio substantialis communiter dicta accipi potest pro generatione communiter inventa in viventibus et non viventibus, et sic definitur generatio, quod est «acquisitio seu mutatio formae substantialis a privatione illius in materia». Sumiturque ista definitio ex variis locis Aristotelis, quibus illam explicavit. Nam in 8. Phys. textu 62.1 dixit, quod generatio est mutatio de non ente in ens. Et 1. de Generat. cap. 4.,2 quod est «mutatio totius in totum nullo subiecto sensibili manente», id est in materia nuda ab accidentibus sensibilibus. Denique cap. 5.3 eiusdem libri dicit, «quod generatio substantialis est mutatio a substantia in potentia ad substantiam in actu».
Denique generatio viventium specialem definitionem habet, quia specialiari modo procedit. Et definiri solet dupliciter, uno modo communiter, quod est «processio viventis ab aliquo», ubi comprehenditur tam generatio viventium univoca quam aequivoca, tam quae est ab alio vivente, quam quae est a non vivente, sicut cum animal generatur a coelo. Proprie autem definitur generatio viventium, quando etiam fit per actionem vitalem generativam, et sic definitur, quod est «processio viventis a vivente a principio vitae coniuncto in similitudinem naturae, saltem in specie infima», et sic comprehendit omnem generationem vitalem et rei viventis substantialis, etiam in Deo, ut postea explicabimus.
Est tamen advertendum latius patere generationem substantialem quam generationem simpliciter. Generatio enim substantialis dicitur per contrapositionem ad accidentalem, sive id, quod generatur, sit pars, sive totum, sive formae ultimo complentis et terminantis totam generationem, sive formae non ultimae, sed tendentis ad perfectam et ultimam. At vero generatio simpliciter, licet numquam dicatur de generatione accidentis, quae semper est secundum quid, tamen nec etiam dicitur de omni substantiali, sed de illa tantum, per quam habetur esse simpliciter et ultimate completum. Unde generatio partis non dicitur generatio simpliciter, sed potius aggeneratio; et de forma embryonis, quae est imperfecta et quasi in via et tendentia ad formam hominis vel equi, non dicitur generatio simpliciter, quia in illo non consummatur generatio, sed ulterius tendit. De quo videatur D. Thomas 1. de Generat. lect. 8. et 9.4
Circa definitionem generationis substantialis communiter dictae illa solum se offert difficultas, an sit de essentiali eius ratione, quod sit mutatio, an vero hoc accidentaliter illi conveniat, ita quod possit salvari generatio creata sine mutatione. Nam de increata id certum est, cum in ea non sit transitus de potentia ad actum, in quo fundatur ratio mutationis, sed solum est communicatio actus puri assimilativa termini generali principio generanti.
Circa hoc ergo aliqui existimant generationem non esse essentialiter mutationem, sed posse esse, hoc tamen sibi accidere. Fundamentum est, quia non est de essentia generationis, quod praecesserit duratione privatio formae generandae. Licet enim connaturali modo loquendo generatio non fiat, nisi praecedat alteratio quasi disponens materiam et inchoans generationem atque adeo supponens privationem formae generandae duratione praecedere, tamen potest non praecedere duratione privatio, si in ipso instanti generationis producatur a Deo materia, quae toto tempore antecedenti non fuerit, et in illo instanti introducatur forma, ut quando ex speciebus Eucharistiae generatur aliquid. Tunc enim in instanti generationis subrogatur a Deo materia, quae maneat in ipso generato, et posset etiam talis materia subrogari, etiamsi antecedenter nihil aliud praecessisset, quod gereret vices materiae et consequenter haberet vices rei privatae forma, ut si a Deo crearetur materia de novo et applicaretur illi agens educens formam; tunc illa generatio non posset esse mutatio, quia non procedit de privatione ad formam, quod requiritur essentialiter ad rationem mutationis, quae est de non esse ad esse. Tunc autem non datur privatio in toto tempore antecedenti, cum materia non fuerit, neque in ipso instanti generationis, quia sic esset simul privatio et forma.
Nec sufficit dicere, quod praecedit privatio in instanti naturae, licet non in instanti temporis. Nam contra est, quia instans seu prioritas naturae non designat id, quod est prius in existendo et a parte rei, sed solum signat formalitatem, secundum quam aliquid dicitur convenire vel non convenire alicui, non autem quod de facto conveniat vel non conveniat. Et sic praecedere privationem in instanti naturae nihil aliud est, quam quod materiae secundum suam essentiam non conveniat forma, seu ex se careat tali forma, non vero quod de facto in re careat, quia in illo instanti non potest carere, siquidem in illo instanti habet formam; ergo non salvatur, quod de facto et in re sit mutatio, quia in re non transit de privatione ad formam, quia in re non datur talis privatio. Item etiam, quia de ratione mutationis est, ut subiectum aliter se habeat nunc et prius, ut dicit D. Thomas 1. p. q. 45. art. 2. ad 2., sed materia in illo casu non se habet nunc aliter quam prius, siquidem prius non fuit in rerum natura, ergo non dabitur vera mutatio.
Nihilominus dicendum est omnem generationem creatam, quae habet causam materialem, ex qua fiat, essentialiter et intrinsece esse mutationem.
Constat hoc imprimis, quia Philosophus perpetuo definit generationem per mutationem, et ita sentit, quod est de eius essentia et definitione. Patet hoc in isto libro de Generat. textu 23.,5 ubi definit generationem, quod sit «transmutatio totius non manente subiecto sensibili». Et textu 25.,6 quod generatio est mutatio «a substantia in potentia ad substantiam in actu». Et 8. Phys. textu 62.:7 Generatio est «mutatio de non ente in ens». Et 5. Phys. textu 7.,8 quod generatio est «mutatio de non subiecto in subiectum». Ubi perpetuo assignat Aristoteles pro ratione generica generationis mutationem, quod est esse ipsi essentialem. Unde D. Thomas q. 2. de Potentia art. 1. ad 15.9 expresse dicit, «quod generatio est species mutationis ex illa parte, qua natura per generationem recipitur in aliqua materia, quae est mutationis subiectum». Ergo supponit, quod mutatio est praedicatum genericum generationis et consequenter est illi essentiale. Et idem sumitur ex illis locis, in quibus docet generationem et corruptionem esse duas mutationes, licet non sint duo motus, ut in q. 28. de Veritate art. 1. et 6.10 et 1. 2. q. 113, art. 6., ut in seq. art. ponderabimus. Denique, definitio motus tradita a Philosopho 3. Phys.11 etiam convenit mutationi instantaneae et generationi, ut ex Thoma et Aristotele probavimus 3. Phys. q. 14. art. 1.12
Ratio est, quia generatio essentialiter versatur inter duos terminos a quo et ad quem. Educit enim vel introducit aliquam formam, quam respicit ut terminum ad quem, siquidem est tendentia in talem terminum ab eoque specificatur. Si autem essentialiter habet terminum ad quem, essentialiter etiam respicit terminum a quo, quia est impossibile, quod intelligatur aliquis terminus ad quem fieri de novo, nisi ex aliquo termino a quo, sive negativo sive privativo sive positivo. Sed omnis transitus seu tendentia de termino a quo ad terminum ad quem in subiecto essentialiter est mutatio, cum deseratur unum et acquiratur aliud. Non enim utrumque acquiritur vel utrumque deseritur, sed unum accipitur et aliud relinquitur, idque fit in aliquo subiecto; ergo essentialiter generatio est mutatio.
Et confirmatur, quia per introductionem formae in instanti generationis, etiamsi privatio non praecedat tempore, materia formaliter reducitur de potentia ad actum, et ipsa forma vere et proprie educitur ex illa potentialitate materiae, ergo vere et proprie materia transmutatur. Consequentia patet, quia invenitur ibi potentialitas materiae et indifferentia reducta in actum per formam, et ipsa forma educta in actum de potentialitate illa materiae. Ergo invenitur materia mutata de potentia ad actum et informata per formam, quae informatio in genere causae formalis tollit potentialitatem materiae et excludit privationem in facto esse. Ergo datur mutatum esse de facto; ergo etiam generatio, quae totum hoc efficit, est mutatio in fieri, sicut per ipsam formam datur mutatio formalis et in facto esse.
Ad fundamentum oppositum respondetur, quod in casu generationis ex speciebus Eucharistiae iam diximus in q. 2. Phys. art. 3. ad ultimum,13 quod ibi non variatur naturalis ordo generationis, quia quantitas conservata sine subiecto gerit in omnibus vicem substantiae, et sic recipit dispositiones antecedentes, quibus determinatur materia ad generationem, et consequenter gerit vices materiae privatae forma, et hac ratione praecedit in illa generatione privatio, non quidem in materia, sed in substituto materiae, scilicet in quantitate prout gerit vices illius. In instanti autem generationis subrogatur materia a Deo ut componens rem generatam, cum eadem determinatione ad formam, quae ex vi dispositionum praecedebat in quantitate perinde, ac si toto tempore ante praecessisset materia, quia producitur ut continuata ad id, quod gerebat vices materiae antecedenter. Et sic generatio illa fit ex privatione, quae in illo instanti expellitur in facto esse a materia, in toto autem tempore antecedenti praecessit non formaliter in ipsa materia, sed virtualiter, scilicet in eo, quod loco materiae habebatur. In casu autem, quo nihil praecessisset ante de materia neque de aliquo, quod gerat vices materiae et dispositiones recipiat ad generationem, respondetur, quod tunc sufficit ad rationem mutationis, qualis tunc invenitur, quod praecedat privatio prioritate naturae, non temporis.
Et quando urgetur, quod si privatio non praecessit duratione, non dabitur in re mutatio de tali privatione ad esse, respondetur imprimis, quod si tunc tollitur mutatio, etiam tolletur generatio, et quod sufficit, ut generatio maneat, sufficit, ut maneat mutatio. Unde addo, quod sufficit privatio non duratione praecedens, sed in re exclusa et expulsa in illo instanti per formam introductam ab agente extrinseco vel eductam e materia, ut detur in illo instanti mutatio, quae non petit privationis existentiam, ut in re detur, sed exclusionem privationis in re. Excluditur autem privatio, etiamsi non praecesserit duratione, per hoc solum, quod potentialitas materiae ab extrinseco agente immutatur educendo formam, et sic formae carentia excluditur non per propriam emanationem, sed per extrinseci agentis actionem atque adeo immutationem. Et licet prioritas naturae non dicat existentiam seu durationem rei, sed solum quod ex vi naturae aliquid conveniat vel non conveniat, tamen hoc sufficit, ut dicatur subiectum mutari, quando per actionem extrinseci agentis excluditur privatio, non quae inerat formaliter, sed quae debebat inesse, si per actionem illam non tolleretur educendo formam vel uniendo.
Ad ultimam autem instantiam, quod mutatio dicit aliter se habere nunc quam prius, respondetur, quod in mutationibus instantaneis, si illas praecedit aliquis motus per modum dispositionis requisitae, sicut communiter accidit secundum ordinem naturae, tunc necesse est, quod aliter se habeat nunc quam prius prioritate temporis, in quo dispositiones illae et motus illi praecedunt, et similiter privatio formae generandae. Ceterum si mutatio instantanea sumatur secundum praecisum conceptum suum et remoto eo, quod antecedit naturaliter, mutatio dicit aliter esse nunc quam prius prioritate naturae, dummodo in subiecto impediatur privatio, ne detur, per actionem agentis extrinseci introducentis formam; inde enim regulari debet, quod sit mutatio non ex praeexistentia privationis. Et ita in illo reali instanti est privatio non afficiendo subiectum, sed in expelli ab illo per actionem extrinsecam, quia illa prioritas naturae non est existentiae, sed expulsionis et consequenter mutationis pro illo instanti, in quo est introductio formae.
Et si dicas: Nam ad quietem non sufficit, quod eodem modo se habeat aliquid nunc et prius secundum prioritatem naturae, alias posset aliquid quiescere in uno tantum instanti, sed requiritur, quod se habeat sicut prius prioritate temporis; ergo similiter requiretur ad mutationem, quae opponitur quieti: Respondetur quietem privativam requirere, quod aliquid se habeat nunc sicut prius prioritate temporis, non autem quietem negativam, et similiter id requirere motum, qui constat ex duabus mutationibus, scilicet generatione et corruptione, non autem mutationem instantaneam ex suo praeciso conceptu, ut quando non habet adiunctum motum praecedentem nec corruptionem formae oppositae. Motus autem, qui proprie opponitur quieti, est ille, qui includit duas mutationes, corruptionis et generationis, seu qui est motus successivus, in quo invenitur esse aliter nunc quam prius prioritate temporis, non vero requiritur ad mutationem instantaneam, sicut neque ad quietem negativam.
De generatione viventium
Circa definitionem generationis viventium duas particulas oportet explicare. Altera est, quomodo sit „processio a principio vitae coniuncto”. Altera est „in similitudinem naturae”.
Ut prima particula explicetur, est advertendum, quod ad generationem rei non viventis non requiritur, quod res genita vel materia, ex qua generatur, sint coniuncta generanti et intra ipsum, sed sufficit, quod materia sit iuxta posita et extrinsece applicata, ut ex illa aliquid generetur, sicut ignis generat ignem ex ligno iuxta se posito et applicato, non intra se unito. At vero viventia intra se formant id, quod generant, et ex sua substantia praebent materiam, ex qua generetur. Imo quanto perfectior est natura viventis, tanto res genita coniunctior est principio generanti, ita quod in natura intellectuali res, quae procedit ab intellectu, non solum quando fit et formatur, sed etiam quamdiu existit, intra intellectum manet, nec ad aliam potentiam vel subiectum emittitur.
Et ex hoc distinguit D. Thomas 4. Contra Gent. cap. 11. et in 3. dist. 8. q. 1. art. 1.14 diversos gradus emanationis in viventibus penes hoc, quod res genita sit magis vel minus coniuncta suo principio generanti, sicut videmus in plantis et animalibus, quod procedit et deciditur semen ex ipsis, in quo est virtus formativa rei genitae et materia, ex qua formatur. Unde ipse fetus in principio colligatur suo generanti, ut fructus arbori, fetus matrici animalium, sed tamen inde postea separatur, quando nascitur, ideoque dicitur procedere a principio vitae coniuncto, tum quia materia, ex qua formatur, et virtus seminis formativa a generante deciditur, tum quia primo illi colligatur et intra ipsum formatur, antequam nascatur. In vita autem sensitiva per ipsas potentias sentientes producitur cognitio, quae magis intima est suo principio, quia fit per actionem immanentem, sed tamen non est totaliter intima, tum quia postulat principium ab extra, scilicet speciem impressam, et producit aliquem terminum, scilicet idolum seu speciem in aliis potentiis, scilicet a sensu externo in sensum communem et a sensu communi in phantasiam et ab illa in memoriam, ut in 3. de Anima15 dicetur. In vita autem intellectiva adhuc emanatio cognitionis est magis intima suo principio, quia licet in nobis requirat species impressas ab extra provenientes, tamen species expressa seu verbum, quod formatur per ipsas, non transit ad aliam potentiam, sed in ipso intellectu manet. Est tamen altior vita intellectiva in angelis, qui ab extra non accipiunt species, cum careant sensibus, sed intus intellectui nascuntur vel infunduntur a Deo, ipsa etiam species expressa intra intellectum manet, sed tamen, quia est accidens, et non substantia, ad perfectam generationem non pervenit. Quare perfectissima generatio ex omni parte est in Deo, in quo et id, quod procedit, est substantia et ita coniuncta suo principio, ut sit unum et consubstantiale cum ipso iuxta illud Ioannis 10:16 «Ego et Pater unum sumus». Totus hic discursus est Divi Thomae.
Secunda particula est „in similitudinem naturae”. In qua designatur, qualis debeat esse res procedens in generatione, et qualis modus procedendi. Requiritur enim ad generationem viventis, ut id, quod procedit, non solum sit genitum, sed etiam filius. Generantur enim ex vivente pili, ungues, vermes et alia similia, quae procedunt active a vivente et ipso ministrante materiam, ex qua formentur, nec tamen procedunt ut filii, quia non in similitudinem naturae. Secundo requiritur, ut ipsa generatio sit essentialiter assimilativa, non solum concomitanter vel in primo modo per se, sed etiam in quarto modo per se, ita quod eo modo sit per se ista «generans assimilat» atque ista «calidum calefacit», «medicus curat», eo quod generatio est actio propagativa naturae, et ita debet esse productiva ad imaginem et similitudinem generantis quasi expressiva illius, quod est esse in quarto modo assimilativam, et non solum in primo modo per se.
Qua ratione intelligitur, quomodo in divinis processio Verbi sit generatio, et non processio Spiritus Sancti, quia processio Spiritus Sancti est quidem processio rei similis identice et concomitanter, imo et essentialiter in primo modo per se, quia est processio intra Deum et generali ratione, quidquid est intra Deum, est Deus. Formaliter autem et in quarto modo solum procedit ut impulsus divinus, cui ex eo, quod est divinus, non tam convenit similitudo quam identitas essentialiter in primo modo per se cum eo, a quo procedit et sic eius processio non est assimilativa. At vero Verbum ex ipsa formali ratione, qua procedit, intra intellectum procedit ut imago et ut simile in quarto modo per se cum principio generante, et non solum ratione identitatis, quia est intra Deum, et ideo propriissime est generatio et processio assimilativa in substantia et natura, scilicet in ipso intelligi et intelligere divino, sicut si homo posset producere alterum hominem ex limo terrae et artificio manus et similiter per seminalem propagationem, ille qui procederet per propagationem, esset filius, qui autem artificiose, non esset filius, licet uterque essentialiter esset verus homo. Sic ergo requiritur ad generationem, quod aliquid procedat in similitudinem tum ex parte ipsius rei generatae, tum ex parte modi procedendi assimilativo modo. Et hoc quantum est ex vi generationis; nam per accidens ex aliquo impedimento potest aliquid degenerare a perfecta similitudine sicut monstrum, et tunc erit vera generatio, sed deficiens et proprie degeneratio.