Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio I: Lectoribus
Dedicatio I: Dedicatio
Prooemium I: Prooemium
Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione
Quaestio I: De generatione substantiali
Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium
Articulus II: Quibus principiis philosophia assequatur dari generationem substantialem
Articulus III: In qua actione et mutatione consistat generatio substantialis
Ut cognoscamus et discernamus substantialem generationem inter multas actiones, quae ad illam concurrunt, oportet duo investigare: Primum, an sit generatio substantialis actio et mutatio distincta a tota actione dispositiva, quae per alterationem operatur in materia, an vero posita alteratione usque ad ultimam dispositionem sine nova actione resultet generatio. Secundum est in ipsamet generativa actione, quam debeamus assignare formalitatem, in qua consistat ipsa ratio generationis substantialis. Invenitur enim in actione generativa ratio eductionis vel productionis formae, similiter ratio unionis formae ad materiam, ratio etiam conversionis et alia similia, inter quae oportet discernere, quid formaliter pertineat ad rationem generationis. Quod vero attinet ad actiones subsequentes generationem, non oportet investigare, quomodo discernatur ab illis generatio, quia consummata et transacta generatione actiones, quae restant, manifestum est quomodo ab illa distinguantur et ad generationem constituendam non pertineant, sed illam supponant, ut nutritio, augmentatio et aliae similes. A quo vero principio immediate procedat generatio substantialis in illo instanti, in quo perficitur et in quo forma introducitur, dicemus art. 7.
Prima difficultas.
Circa primum sententia aliquorum generationem non esse actionem distinctam ab alteratione, sed posita alteratione quasi resultante et consequi ad ipsam, et haec vocatur generatio et se habet ut terminus alterationis, non quidem ab alteratione productus illamque specificans, hic enim est qualitas, sed consecutus et resultans sine nova efficientia propter connexionem naturalem cum illis dispositionibus, sicut resultant passiones posita essentia sine nova efficientia.
Fundamentum sumitur primo ex quibusdam auctoritatibus Divi Thomae, in quibus frequenter repetit generationem esse terminum alterationis. Et specialiter in tract. de Natura Materiae, id est opusc. 42.,1 inquit, «quod alteratio, per quam spoliatur materia a forma priori, in se requirit subiectum actu existens, quia ipsa est motus, in suo vero termino non requirit subiectum actu existens, terminus autem eius generatio est». Et loquens de generatione hominis 1. p. q. 118. art. 2. ad 4. inquit, «quod homo generat sibi simile, in quantum per virtutem seminis eius disponitur materia ad susceptionem talis formae». Ubi generationem etiam reduplicative, ut est generatio rei similis, constituit D. Thomas in actione seminis dispositiva.
Deinde sumitur fundamentum ex ratione, quia non possunt accidentia se solis producere substantiam actione substantiali distincta ab accidentali (accidens enim per se non producit), neque similiter substantia per se immediate potest talem distinctam actionem producere, cum non sit immediate operativa. Neque similiter accidens ut motum a substantia potest illam distinctam actionem producere, quia est eadem difficultas de illa motione, quomodo procedat a substantia, et non medio alio accidenti. Si autem accidens non recipit novam et excellentiorem motionem, ut producat substantiam, ergo eademmet actio, qua producit accidens, non excellentior facta neque elevatior, producit substantiam. Et hoc est, quod intenditur, quod eadem actio, quae attingit calorem, transeat ad substantiam ignis mediante positione caloris resultantem ex connexione ad illum.
Nihilominus oppositum dicendum est generationem esse actionem distinctam ab alteratione, nec substantiam resultare ex alteratione vel ex qualitate per illam producta, sicut propriae passiones resultant ex essentia, sed per veram efficientiam produci, distinctam ab efficientia, qua ipsa qualitas per alterationem producitur.
Nec D. Thomas unquam dixit substantiam ipsam resultare ex alteratione vel ex qualitate per illam producta, sed quod generatio (id est actio ipsa) est terminus alterationis. Si autem substantia resultaret ex ipsa, non diceretur generatio esse terminus alterationis, sed res ipsa genita. Si ergo generatio ipsa est terminus alterationis, ergo est distincta actio ab ea.
Quod autem D. Thomas ponat ipsam generationem tamquam distinctam actionem ab alteratione, constat imprimis, quia in 3. Contra Gent. cap. 69. inquit, quod «si formae accidentales, quae sunt in rebus corporalibus, habent proprias actiones, multo magis forma substantialis habet aliquam propriam actionem. Non est autem formae huiusmodi actio disponere materiam, quia haec fit per alterationem, ad quam sufficiunt formae accidentales; ergo forma generantis est principium actionis, ut forma substantialis introducatur in generatum». Ita D. Thomas. Ubi condistinguit actionem introducentem formam substantialem ab actione disponente materiam, quae est alteratio, ad quam dicit sufficere formam accidentalem; ad illam vero requirit formam substantialem generantis, licet non ut principium proximum.
Item generatio et corruptio ita dicuntur terminus alterationis, quod etiam habent ulterius suos terminos, et pro ea parte, qua ulterius habent terminos, non sunt ipsa substantia genita vel corrupta, sed actio seu tendentia ad ipsam. Antecedens probatur ex D. Thoma 2. 2. q. 164. art. 1. ad 7., ubi inquit, «quod mors potest sumi uno modo pro ipsa privatione vitae, alio modo secundum quod nominat ipsam corruptionem, quae terminatur ad privationem praedictam. De corruptione autem, sicut et de generatione, dupliciter loqui possumus: Uno modo, secundum quod est terminus alterationis; alio modo corruptio potest accipi cum alteratione praecedenti, prout dicitur aliquis mori, dum movetur in mortem». Ecce, quomodo D. Thomas et fatetur corruptionem esse terminum alterationis sicut et generationem ipsam, et tamen corruptionem dicit ad privationem terminari, atque adeo similiter generatio terminabitur ad oppositum privationis, quod est forma. Ergo sentit generationem et corruptionem non solum esse quid distinctum ab alteratione tamquam terminum productum seu resultantem, sed tamquam actionem, utpote quae respiciat terminum.
Fundamentum autem assertionis posita est, quia alteratio, quae toto tempore antecedente instans generationis procedit, existit in subiecto desinente et corrupto; ergo non potest ex tali alteratione resultare ipsa substantia genita, nisi intercedat nova et distincta actio producens ipsam substantiam.
Antecedens constabit infra art. 6. et 7. concediturque ab auctoribus oppositae sententiae, eo quod alteratio non subiectatur in nuda materia, cum sit motus, sed in composito. Ante instans autem generationis non datur compositum generatum, sed corrumpendum in instanti generationis; ergo in illo subiectatur alteratio.
Consequentia autem probatur, quia non potest resultare generatio ex alteratione in eo subiecto, in quo existit alteratio, siquidem illud corrumpitur per generationem, et sic in eo non resultat generatio, cum sint incompatibilia res, quae generatur, et subiectum, in quo est alteratio illa antecedens ad instans generationis. Si autem resultat generatio in alio subiecto, in quo alteratio non existit, quia corrumpitur ad corruptionem subiecti, ergo non potest resultare ex ipsa talis generatio, alioquin resultaret ex ipsa id, quod destruit ipsam. Hoc autem est impossibile, cum resultantia fundetur in connexione necessaria et per se unius cum alio, non autem potest habere connexionem necessariam per modum resultantiae cum eo, cum quo est incompatibile.
Unde non potest dici, quod ad istam resultantiam requiritur, quod alteratio existat in eodem instanti, in quo generatio resultat, sed sufficit immediate antea extitisse et virtualiter manere in instanti generationis. In hoc enim fundamus totam vim rationis factae, quia repugnat fieri aliquid per resultantiam, et non per novam actionem hoc ipso, quod non existit, sed habet incompossibilitatem aliquid cum illo, quia resultantia, ut distinguitur ab actione, fundatur in connexione necessaria et per se unius cum alio, ita ut existente illa existat alia resultans, quia eadem actione fiunt, et cessat prima, cessat secunda, sicut ipsa passio resultat ex essentia et existit cum illa.
Sed alteratio, ut est actio et motus, in ipso subiecto, quod corrumpitur, desinit, et non existit in instanti generationis; ergo ex illa non resultat res genita, nec per resultantiam habet esse ex illa, cum potius sit incompatibilis cum illa in eodem instanti.
Quodsi dicas intercedere hanc connexionem, quia dispositio illa necessitat ad generationem: Respondetur intercedere connexionem et necessitatem unius actionis cum altera actione, id est actionis alterativae cum generativa, et sic necessitatur agens ad illam secundam actionem ex suppositione primae, sicut posito assensu praemissarum necessitatur intellectus ad assensum conclusionis, et tamen assensus conclusionis est distinctus actus ab assensu praemissarum. Haec tamen connexio actionum supponit generationem esse actionem distinctam, alioquin non sequeretur ex vi connexionis ut distincta a prima, non autem, quod eadem actione, quae fit unus terminus sine nova actione, resultet alius in vi solius connexionis sicut passiones propriae.
Ad primum fundamentum oppositum desumptum ex auctoritatibus D. Thomae respondetur, quod quando dicit generationem esse terminum alterationis, sensus est, quod est finis illius tamquam actio principalior, ad quam ordinatur alteratio, non tamquam ad rem productam per resultantiam, sed tamquam ad actionem distinctam, quae praesupposita alteratione ut disponente oritur necessario a generante, sicut si diceretur, quod assensus conclusionis est terminus assensus praemissarum. Quod ex ipsa doctrina D. Thomae manifestum fit. Dicit enim Quodlib. II. art. 4.,2 «quod per alterationem materia disponitur ad formam et per motum localem corpus luminosum accedit ad situm, in quo illuminat, et secundum hoc dicitur, quod generatio et corruptio sunt terminus alterationis et illuminatio motus localis». Et similia dicit 1. p. q. 53. art. 3., ubi parificat motum localem respectu illuminationis cum motu generationis respectu alterationis. Sed constat, quod illuminatio est actio distincta a motu locali, ergo etiam generatio substantialis est actio distincta ab alteratione, et sic explicatur, quod dicit D. Thomas Quodlib. 7. art. 9.,3 quod alteratio habet duos terminos, scilicet qualitatem et formam substantialem. Intelligitur enim habere duos terminos non per modum resultantiae unius termini ad alium, sed per modum ordinationis huius actionis ad aliam. Et sic etiam exponitur, quod dicit in opusc. 42.,4 quod terminus alterationis generatio est; intelligitur enim, quod est terminus per modum finis tamquam actio distincta et principalior, non quod ipsa substantia genita per resultantiam oriatur ex alteratione sine nova actione.
Ad id vero, quod adducitur ex D. Thoma de generatione hominis, respondetur, quod homo dicitur generare sibi simile, in quantum per eius virtutem disponitur materia, non producendo vel educendo formam ex materia, sicut aliae generationes, sed quia disponendo materiam unit illi formam et sic illam attingit ut unitam. Quae expositio sumitur ex ipso D. Thoma q. 3. de Potentia art. 9. ad 6.,5 ubi inquit, quod in aliis generationibus «generans est causa ipsius formae, in anima autem rationali est causa unionis talis formae ad materiam per hoc, quod disponit materiam ad eam, nec oportet, quod sit causa ipsius formae». An vero, sicut cum producitur forma in aliis generationibus, et datur distincta actio producens formam ab alteratione disponente, ita quando attingitur forma hominis unitive, attingatur distincta actione, D. Thomas non dicit.
Et in hoc sunt diversae opiniones. Nam Ferrariensis 2. Contra Gent. cap. 89.6 solum videtur admittere, quod homo virtute seminis non producit nisi dispositiones, quibus corpus disponitur, ut sit particeps animae rationalis, ad quas dispositiones necessario sequitur unio animae in corpore, ratione cuius virtus seminis est causa praedictae unionis. Et hoc ideo, quia actio hominis non potest terminari intrinsece ad animam rationalem, quae spiritualis est, solum ergo terminatur ad id, quod ex parte materiae se tenet, id est ad dispositiones.
At vero Caietanus 1. p. q. 118. art. 2.7 amplius concedit quam dispositivam attingentiam, scilicet actionem, quae per se terminetur ad unionem animae ad corpus, non quidem tenentem se ex parte animae, sic enim infunditur a Deo, dum creatur in corpore, sed ex parte materiae, quatenus facit non solum dispositiones, sed etiam quod materiae subsit formae, non quidem attingendo ipsum esse formae, sed eius inesse seu communicari ad materiam, quatenus corporeo et materiali modo materia subest et unitur formae terminaturque ad animam, quatenus eminenter est forma corporea, licet in se sit spiritualis. Sic enim salvatur proprius et formalis, quod homo generat hominem, et quod forma humana est formalis terminus generationis ut informans et communicata materiae.
Ad fundamentum ex ratione petitum respondetur generationem, ut est actio distincta ab alteratione, procedere a substantia mediis accidentibus, ut habent rationem instrumenti substantiae, ut diximus in q. 12. Phys.8 et sumitur ex D. Thoma 3. Contra Gent. cap. 69. et 1. p. q. 115. art. 1. ad 5., ubi inquit, «quod corpus agit et ad formam accidentalem et ad formam substantialem; qualitas enim activa, ut calor, etsi sit accidens, agit tamen in virtute formae substantialis sicut eius instrumentum. Et ideo potest agere ad formam substantialem, sicut et calor naturalis in quantum est instrumentum animae, agit ad generationem carnis, ad accidens vero agit propria virtute. Nec est contra rationem accidentis, ut excedat suum subiectum in agendo, sed quod excedat in essendo». Ita D. Thomas, qui etiam videri potest de hoc 1. p. q. 45. art. 8. ad 2. Fatetur ergo D. Thomas accidens habere sufficientem motionem, ut attingat substantiam hoc ipso, quod est virtus substantiae, quae in ipsa radicatur et tamquam aliquid illius et ut instrumentum eius producit, alias solum produceret virtute propria, si praecise secundum quod qualitas est, operaretur, et non ut aliquid substantiae. Quid autem addat ista motio supra ipsam virtutem, ut sit instrumentum substantiae, diximus q. 12. cit. art. 3. et videri potest D. Thomas 1. p. q. 118. art. 1. ad 2., ubi inquit, «quod virtus illa activa, quae est in semine ex anima generantis derivata, est quasi quaedam motio ipsius animae generantis, nec est anima aut pars animae nisi in virtute, sicut in serra vel securi non est forma lecti, sed motio quaedam ad talem formam. Et ideo non oportet, quod ista vis activa habeat aliquod organum in actu, sed fundatur in ipso spiritu incluso in semine». Et idem docet in quaest. de Anima art. 11. ad 2.9 Fatetur ergo D. Thomas hanc virtutem non habere aliam vim praeter motionem generantis, quae non est aliud quam egressio talis virtutis ab ipso; postquam enim egressa est virtus a generante, non recipit aliam motionem in ipso.
Quodsi dicas: Nam in instrumentis eadem actio, quae attingit terminum proprium, eadem ut elevata attingit terminum principalis agentis. Ergo similiter virtus instrumentalis generantis per eandem actionem, quae est alteratio, attingit terminum proprium alterationis, qui est qualitas, et eadem ut elevata attinget ipsam formam substantialem ut generatio: Respondetur hoc iam non pertinere ad sententiam, quam impugnamus, quae dicit resultare ipsam rem genitam posita alteratione, obiectio autem procedit de vera efficientia attingente per alterationem instrumentaliter rem genitam. Veritas tamen est, quod alteratio non est ipsa actio instrumentalis, quae elevatione superioris agentis attingit effectum principalem, sed est actio antecedens habens suum terminum, qui est dispositio, subiectaturque in re corrupta et ordinatur ad actionem generativam tamquam ad principalem, quae consequitur et inhaeret in ipsa re generata. Unde virtus generantis movet ordine quodam duplici actione ordinata: Prima per alterationem ad dispositionem, quae est proprius terminus eius, secunda per generationem substantialem, in quo agit ex motione quadam substantiae generantis; et in hoc illa virtus habet rationem instrumenti. Licet enim prius operetur ut causa principalis effectum proprium, qui est ipsa dispositio, tamen postmodum instrumentaliter ut virtus substantiae generantis ipsam substantiam genitam attingit. Nec oportet, quod in instrumentis semper sit eadem actio illa, quae praevie operatur dispositionem, et quae introducit formam principalem, sed potest esse diversa actio, praesertim quando necesse est corrumpi dispositionem praeviam per productionem formae principalis.
Secunda difficultas.
Circa secundam difficultatem notandum est, quod generatio habet plures formalitates seu respectus. Habet enim rationem mutationis, conversionis, eductionis sive unitionis, productionis et tandem corruptionis, quae ex illa sequitur.
Habet rationem mutationis respectu subiecti eius, quod est materia, prout praecise reducit potentialitatem eius in actum. Rationem conversionis habet etiam respectu materiae cum respectu ad formas, quarum unam deserit et aliam accipit, et sic unam vertit in aliam. Habet rationem eductionis respectu formae, prout dependenter a materia et per eius transmutationem fit et existit. Habet rationem unitionis, quatenus tam materiam quam formam applicat et immutat ad communicationem eiusdem unitatis in composito. Habet rationem productionis respectu totius compositi, quod de novo ponit in esse, vel etiam respectu formae, quam educit. Habet denique rationem corruptionis respectu compositi praecedentis, quod destruit; nec oportet, quod destruat formam, ut patet in corruptione hominis, sed sufficit, quod eam amoveat a materia corrumpatque compositum.
Omnes istae formalitates pertinent ad unam et eandem actionem, quod patet, quia ab unica virtute et in ordine ad unum terminum singularem tendit illa actio. Quaecumque autem actio, quae est in individuo, respicit terminum a quo et ad quem et subiectum, ergo fundat istas omnes formalitates seu respectus, qui in materia et in forma et in termino a quo et ad quem et in comparatione eorum ad invicem inveniuntur.
In qua autem ex his formalitatibus essentialius et proprius consistat generatio, art. seq. dicemus agendo de termino formali generationis; inde enim dependet haec resolutio, tractando, quis sit formalis terminus generationis. Constat enim, quod cum generatio sit actio et mutatio, formalius debet sumi per ordinem ad terminum ad quem, quam secundum formalitatem et respectum ad terminum a quo.
Solum oportet advertere in praesenti, quomodo generatio dicatur conversio, quod constabit explicando, quid requiratur ad conversionem.
Requiruntur enim ad illam quinque: Prima, quod terminus conversus, qui est terminus a quo, desinat esse, quia si manet, non vertitur in alium. Secundo, quod incipiat de novo terminus ad quem seu convertens, vel absolute in suo esse vel saltem secundum aliquem novum modum essendi, sicut alio modo est Christus in Eucharistia quam in coelo. Tertio, quod inter terminum conversum et convertentem sit aliqua connexio aut dependentia, quatenus unus succedit alteri, et sic saltem in ipsa successione connectuntur. Quarto, quod sit inter terminos positivos, quorum unus corrumpatur et alius generetur, et quod non corrumpatur absolute quasi per annihilationem, sed desinendo in aliud, in quod convertitur. Quinto, quod maneat aliquid commune utrique termino, converso et convertenti, sive per modum subiecti ut in generatione, sive per modum accidentis extrinseci ut in transubstantiatione. Licet videatur probabile, quod absolute potest fieri a Deo conversio sine hac conditione, ut si converteret totam substantiam panis et eius accidentia in substantiam et accidentia Christi aut angeli, sed tamen tunc non haberet ita proprie rationem conversionis.
Unde constat esse diversam formalitatem conversionis et motus, licet uterque versetur inter terminos positivos ad constituendam latitudinem et distantiam vincandam per motum; conversio autem non respicit terminos positivos, ut constituunt latitudinem et distantiam pertranseundam per motum, cum possit salvari conversio sine motu, ut in transubstantiatione, sed ut non fiat aliquid ex nihilo, sed supponatur aliquid transferendum et transponendum in aliud.
Conversio alia est substantialis, alia accidentalis. Accidentalis est, quando fit transitus de uno accidenti in aliud, ut quando album fit nigrum; et haec semper est coniuncta cum motu. Substantialis est, cum fit transitus ab una forma substantiali ad aliam; et haec semper habet coniunctam duplicem mutationem, alteram generativam, alteram corruptivam.
Item alia conversio est formalis, alia totalis. Formalis est quando manente aliquo subiecto de una forma fit transitus ad aliam. Totalis est, quando tota entitas sive substantia nullo subiecto communi manente transit in aliam, sicut transubstantiatio in Eucharistia, et haec non potest fieri naturaliter, quia nulla actio naturalis operatur nisi praesupposito subiecto seu materia non destruendo illam. De quo vide D. Thomam 3. p. q. 75. art. 8., ubi designat modos loquendi in istis conversionibus.
Ex his autem colligitur generationem esse conversionem, quia licet generatio pro termino formali a quo habeat privationem, tamen quia haec privatio antecedens naturali modo est coniuncta alicui formae positivae, ratione cuius generatio unius semper est corruptio alterius, et forma ista, quae corrumpitur, non annihilatur, sed desinit in aliam, ideo vere et proprie intercedit conversio in generatione substantiali. Et formalitas conversionis differt a formalitate generationis, quia generatio habet pro termino a quo privationem, conversio formam ut mutandam in aliam succedentem. Et sic est unica actio, sed duplex mutatio, ut dictum est,10 eo quod duplex forma mutatur, una de non esse ad esse, quae fit de novo, altera de esse ad non esse, quae corrumpitur. Actio tamen est una, quia ab unico agente dimanat una causalitas, quae respicit duplicem terminum, unum a quo, alterum ad quem, inter quos constituitur distantia unica percurrenda per motum et actionem. In generatione autem et corruptione hominis non fit conversio in substantiam formae rationalis aut ex ipsa, quia non desinit, sed in ipsam ut informantem vel desinentem informare.