Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio I: Lectoribus
Dedicatio I: Dedicatio
Prooemium I: Prooemium
Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione
Quaestio I: De generatione substantiali
Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium
Articulus II: Quibus principiis philosophia assequatur dari generationem substantialem
Articulus III: In qua actione et mutatione consistat generatio substantialis
Articulus IV: Quis sit terminus formalis, et quis adaequatus generationis substantialis
Articulus V: Quod sit subiectum generationis, et de eius distinctione a creatione
Articulus VI: Utrum in generatione substantiali fiat resolutio omnis formae usque ad materiam primam
Articulus VII: Quomodo ultima dispositio causetur, vel causet generationem substantialem
Quaestio II: De corruptione
Articulus I: Quomodo differat corruptio in ratione mutationis a generatione et ab annihilatione
Articulus II: Utrum corruptio et generatio sint eadem actio, ratione cuius generatio unius sit corruptio alterius
Articulus III: Utrum corruptio sit naturalis et per se intenta a natura
Quaestio III: De alteratione in communi
Post explicatam rationem generationis et corruptionis, sequitur agere de alteratione, quae illi maxime propinqua est magisque deservit. Et primo consideranda est alteratio in communi, prout comprehendit sub se simplicem motum alterationis, intensionem et remissionem aliosque alterationis modos seu actiones, quae per alterationem fiunt, ut mixtio et condensatio et similia. Secundo in speciali considerabimus de istis speciebus alterationis.
Circa primum tria occurrunt consideranda: Primo de alteratione quid sit; secundo, ad quem terminum sit; tertio, an sit motus continuus. De subiecto autem alterationis communis est quaestio ac de ceteris accidentibus, et ideo in q. 9. tractabitur a nobis.
Articulus I: Quid sit alteratio et quotuplex
Alterationis nomen ab altero derivatur, dicitur enim quasi faciens alterum. Sicut autem dicitur in cap. de Differentia,1 aliud est esse alterum, aliud esse aliud. Nam ly alterum indicat differentiam accidentalem, ly aliud substantialem. Et ita possumus nomen alterationis communissime accipere pro omni mutatione accidentali in quocumque genere accidentis, sed non loquimur in praesenti de alteratione ita universaliter sumpta. Strictius ergo sumitur pro mutatione in qualitate, nam in quantitate et loco peculiares mutationes sunt, scilicet augmentatio et motus localis. In qualitatibus autem maxime aliquid fit alterum, praesertim quando per illas ordinatur ad aliquam corruptionem; corruptio enim maxime facit alterum.
Unde adhuc sumendo totum praedicamentum qualitatis, oportet distinguere, quod quaedam sunt spirituales, quaedam corporeae; et quaedam naturales, quaedam intentionales; quaedam contrarietatem habentes, quaedam non. Et illae, quae sunt spirituales vel contrarietatem non habentes, ad physicam corruptionem vel generationem non ordinantur, et ideo licet possint latiori nomine alterationes dici, non tamen dicuntur alterationes physicae, de quibus praecipue agimus in praesenti, quia ad corruptionem et generationem non ordinantur.
Circa qualitates autem etiam contrarietatem habentes duplici via procedi potest, vel per modum mutationis vel per modum motus. Per modum mutationis, quod proceditur a privatione ad formam, ut a non albo ad album, quae est generatio accidentalis; et tunc non est a contrario in contrarium, licet qualitas ipsa habeat contrarium. Per modum motus, quando proceditur a termino positivo ad terminum positivum secundum latitudinem et distantiam de uno ad aliud; hanc enim dari in qualitatibus manifestum est, ut ostendimus in q. 19. Phys.,2 sicut calor et frigus, albedo et nigredo et alia similia, et tunc est vera contrarietas. Et similiter penes magis et minus in eadem qualitate datur positiva distantia et latitudo a positivo in positivum, et totum hoc fit eodem subiecto sensibili manente, ergo habet omnes conditiones requisitas ad motum stricte dictum, ut distinguitur a mutatione; et de hac praecipue agimus in praesenti.
Hoc supposito, alteratio ista, quae est motus sic definitur ab Aristotele in hoc 1. libro textu 23.,3 «quod alteratio est, quando manente subiecto sensibili transmutatur in eius passionibus aut contrariis motibus mediis». Ex quo aliqui sic eliciunt definitionem alterationis, quod «alteratio est motus ad qualitatem sensibilem mediam aut extremam», seu ad qualitatem habentem latitudinem contrarietatis. Dicitur „motus” ad excludendas mutationes instantaneas, inter quas praecipua est ipsa generatio. Dicitur „ad qualitatem” ad excludendum alias species motus, quae versantur circa quantitatem vel locum. Dicitur „qualitatem sensibilem” ad excludendum motus, qui fiunt circa qualitates spirituales, ut circa habitus vel actus. Dicitur „mediam vel extremam”, id est contrarietatem et latitudinem habentem, ad excludendum eas qualitates, quae contrarietatem non habent, ut lux, figura et aliae similes. Quare licet aliae mutationes ad qualitatem largo modo dici possint alterationes et ad eas reducantur, proprie tamen alteratio respicit qualitates contrarias et corruptivas, eo quod ex natura sua alteratio servit generationi et corruptioni ut instrumentum eius versaturque circa qualitates deservientes generationi et corruptioni, quae sunt qualitates contrariae. Et ita Aristoteles in hoc libro,4 lect. 2. apud D. Thomam,5 facit hanc consequentiam contra antiquos philosophos, quod, si est impossibile ex aqua fieri ignem, et ex uno elemento aliud, etiam erit impossibile ex albo fieri nigrum et similiter ex aliis qualitatibus, et sic destructa generatione destruitur alteratio; ergo alteratio ordinatur per se ad generationem. Quare recte D. Thomas in 3. dist. 15. q. 2. art. 1. quaestiunc. 1.6 colligens omnes conditiones alterationis inquit, «quod ad hoc, quod sit alteratio, requiritur ex parte alterati, quod sit res per se subsistens, aliter enim subiectum motus esse non potest, et quod sit corpus, quia solum tale movetur, et quod habeat naturam contrarietati subiectam, quia alteratio est motus inter contrarias qualitates». Ex parte vero terminorum requiritur, quod una qualitate expulsa alia introducatur; sic enim de qualitate in qualitatem transitur.
Ex his deducitur differentia alterationis a generatione et a reliquis motibus. Differt enim a reliquis motibus ex parte termini, quia augmentatio est ad quantitatem, motus localis ad ubi. A generatione vero substantiali differt et ex parte termini, quia ista est ad substantiam, et ex parte subiecti, quia subiectum generationis est materia prima, alterationis vero subiectum sensibile seu materia informata, et ex parte mutationis, quia generatio est instantanea, alteratio vero successiva, et ex parte termini a quo, quia generatio est a privatione, alteratio a termino positivo et contrario. Differt denique a generatione secundum quid, quia ista non fit per motum neque a termino positivo, sed privativo, sicut cum album fit ex non albo.
Sed obicies ad probandum, quod alteratio non ordinatur per se ad generationem: Nam productio albedinis et aliorum colorum est vera alteratio, et non ordinatur per se ad generationem substantialem. Similiter acquisitio figurae et illuminatio et obscuratio sunt alterationes, nec tamen ordinantur per se ad generationem substantialem.
Confirmatur, quia alias, si non esset possibilis generatio substantialis, non esset possibilis alteratio, siquidem essentialiter ordinatur ad illam, consequens est falsum; ergo. Minor probatur, quia alteratio non pendet per se a mutatione substantiae, licet pendeat a substantia ut a subiecto, ut patet in rebus incorruptibilibus, ut in coelo, in corporibus beatis et in damnatis post diem iudicii, in quibus non est possibilis generatio et corruptio. Et tamen dabitur alteratio, ut in coelo illuminatio et obscuratio, addensatio et rarefactio; quaedam enim partes coeli sunt densiores, aliae rariores. Imo et confractio dari poterit, cum locutio a beatis in coelo fieri non possit nisi per confractionem ipsius corporis coelestis, ut D. Thomas admittit in 2. dist. 2. q. 2. art. 2.7 Neque enim ibi est aer, qui confringatur, quando formatur vox, neque illa formari poterit sine aliqua addensatione corporis confracti, quia pars divisa non penetratur cum alia, sed condensatur. In corporibus beatis erit respiratio, locutio, tactus et gustus, quae sine alteratione non fiunt. In damnatis erit calefactio et frigefactio, quibus cruciabuntur, ergo dabitur alteratio sine ordine ad generationem. Denique, si homines essent ab aeterno, non posset in eis esse generatio, ut probavimus in 8. Phys.,8 et tamen in eis datur alteratio, quia nutrirentur et respirarent et loquerentur etc. Ergo non omnis alteratio per se ordinatur ad generationem.
Respondetur alterationem, quae est motus et versatur inter contraria, per se ordinari ad generationem, ut dictum est. Et ad probationem in contrarium, quod attinet ad albedinem et alios colores, dicimus, quod licet immediate non deserviant ad generationem tamquam dispositiones activae illius, ordinari tamen possunt mediate et in sua causa, eo quod isti colores causantur ex temperie primarum qualitatum, quae ad generationem et corruptionem immediatus conducunt, et ideo colores ut ex talibus qualitatibus consecuti etiam ordinantur mediate ad generationem et in sua causa. Acquisitio autem figurae aliquando fit mediante alteratione, ut cum ex rarefactione vel condensatione vel ex alia qualitate partes ita mutantur, ut figuram amittant et mutent, et tunc talis acquisitio figurae mediate pertinebit ad alterationem, et eo modo etiam ordinabitur ad generationem. Aliquando vero contingit mutatio figurae per solum motum localem, ut cum per divisionem vel coniunctionem partium per motum localem fit nova terminatio quantitatis et resultat nova figura; et tunc, cum non sequatur ad alterationem, nec ordinabitur per se ad generationem. De illuminatione autem et obscuratione iam diximus9 non esse alterationem stricte dictam, sed largo modo, et sic non ordinatur per se ad generationem sicut alteratio, quae est per se inter contraria physica.
Ad confirmationem negatur minor. Nec enim alteratio solum requirit substantiam tamquam subiectum, sed etiam requirit mutationem substantiae, quia est initium quoddam substantialis mutationis, eo quod substantia dependet in sui conservatione ab accidentibus ut a dispositionibus, unde remotio dispositionum est inchoatio corruptionis.
Ad probationem respondetur, quod in coelo non datur alteratio stricte dicta, quae est inter contraria. Illuminatio enim et obscuratio non est de se alteratio corruptiva, licet per accidens in rebus inferioribus, quatenus dependet ab influentiis coeli, quae agunt mediante luce, consequatur ex illis alteratio qualitatum corruptivarum in istis corporibus. Addensatio autem et rarefactio in coelis non datur. Licet enim quaedam partes inveniantur densiores, scilicet stellatae, aliae rariores, scilicet diaphanae, tamen hoc habent ab initio suae creationis, sicut alia accidentia propria, non autem modo acquirunt illam per alterationem.
Ad id, quod adducitur de corporibus beatorum, respondetur omnia illa fieri sine motu alterationis. Nam respiratio et locutio fit per motum localem emittentis aerem et ferientis; nec respiratio beatis necessaria erit propter cordis refrigerationem, ut temperetur calor, sicut in nobis, quia corpora illa cum sint incorruptibilia, per alterationem caloris non immutantur. Ad locutionem autem sufficit aerem ferire et motu locali dividere. Quomodo autem hoc fiat in coelo, valde difficile est apud theologos, supposita coeli incorruptibilitate, de qua in libris de Coelo.10 Quod enim ex D. Thoma affertur de contractione coelestis corporis in locutione beatorum, non dicit id Doctor sanctus ex propria sententia, sed supposita opinione aliorum, quod in coelo potest esse addensatio et rarefactio, quam tamen dicit aequivoce convenire coelo. Probabilius tamen videtur formandas esse voces in aere existente in faucibus et ore beatorum de quibus Psalm. 149.:11 «Exaltationes Dei in gutture eorum». Nec est inconveniens, quod aliquis aer inclusus in corporibus beatorum ascendat super coelum, licet elementalis sit, sicut corpora ipsa beata virtualiter continent elementa, quia mixta sunt. Ille autem aer licet sit incorruptibilis, sicut et alia corpora elementalia post diem iudicii ex defectu motus coeli, poterit tamen addensari aut rarefieri per compressionem aut dilatationem partium factam per motum localem sine alia alteratione, sicut etiam si tunc moveatur aqua, partes eius comprimentur sine addensatione alterativa, ut latius explicabimus infra q. 7.12 Formata autem voce in illo aere deferetur ad auditum alterius beati per coelum tamquam per medium secundum species intentionales, non secundum alterationem physicam vel fractionem corporis coelestis per sonum. Reliquae alterationes in corporibus beatis circa passiones et sensationes erunt solum actiones animales sensuum penes species intentionales vel actus elicitos, non autem alterationes naturales et corruptivae, ut docet Divus Thomas in 4. dist. 44. q. 2. art. 1. quaestiunc. 1. ad 3.13
De corporibus damnatis dicimus, quod patientur non per alterationem naturalem, quae tunc omnino cessabit cessante primo alterante, quod est motus coeli, in cuius virtute alia inferiora alterant, sed alteratione intentionali per ammissionem specierum, quae tunc non cessabit, quia non dependent a motu coeli, sed a luce et aliis qualitatibus intentionalibus, ita ignis inferni per species tangibiles maximam sensationem sui causabit in illis corporibus, de quo videatur D. Thomas in 4. dist. 44. q. 3. art. 1. quaestiunc. 2. et 3.14
De homine creato ab aeterno dicimus, quod sicut careret generatione per tempus infinitum, ita et motu alterationis per idem tempus carere deberet et mutatione, quae aliqua generatione fit.
Denique obicies: Nam qualitas habet essentiam simplicem consistentem in indivisibili, ergo secundum suam essentiam non potest terminare motum, qui divisibilis est, sed mutationem, solum autem poterit terminare motum ratione alicuius gradus secundum magis vel minus, quod non pertinet ad alterationem, ut alteratio est, sed ut intensio vel remissio.
Antecedens autem manifestum est, quia qualitas habet speciem constantem ex genere et differentia, quae quolibet addito vel subtracto variatur; ergo ipsa in indivisibili consistit.
Respondetur, quod, ut dicit Divus Thomas 1. 2. q. 52. art. 1., qualitas seu forma potest dupliciter considerari: Uno modo secundum se, alio modo in ordine ad subiectum, non quod in re forma sit sine subiecto, sed quia est diversa consideratio formae vel secundum se absolute vel comparative ad subiectum. Et primo modo species eius et essentia dicitur indivisibilis, secundo vero modo habet divisibilitatem, ratione cuius potest fieri per motum. Hoc autem bene intelligitur respectu intensionis et remissionis, quae, ut dicemus quaest. seq., convenit qualitatibus per comparationem ad subiecta. Respectu tamen ipsius qualitatis ut absolute et entitative acquiritur, videtur currere difficultas proposita, quomodo acquiratur per motum divisibilem forma indivisibilis in sua specie et essentia.
Respondetur ergo, quod quando ipsa species alicuius rei essentialiter importat contrarietatem et distantiam seu latitudinem respectu alterius oppositae, tunc licet formaliter consistat in indivisibili, quatenus omnia praedicata essentialiter illi conveniunt, et in hoc modo conveniendi non potest aliquid addi vel subtrahi, comparative tamen ad oppositum terminum latitudinem et contrarietatem fundat et admittit transitum non solum de privatione ad formam, sed etiam de una forma ad aliam. Cuius signum est, quia per additionem seu commixtionem unius formae cum alia fit variatio speciei et resultat forma aliqua intermedia vel plures intermediae, quae latitudinem et distantiam constituunt inter extremas. Ratione ergo huius sit indivisibilis in ipsa formali ratione constituendi speciem et essentiam suam absolute, comparatione tamen ad suum oppositum habet modum acquisitionis divisibilem. Et quia ista oppositio et contrarietas exercetur inter formas per comparationem ad subiectum, ideo adhuc respectu acquisitionis qualitatis per alterationem salvatur dictum Divi Thomae, quod qualitas est indivisibilis secundum se absolute, divisibilis autem per comparationem ad subiectum, prout scilicet in illo exercetur contrarietas.
Circa secundum punctum, scilicet quotuplex sit alteratio, respondetur alterationem esse motum genericum ad tres species motus alterativi, scilicet simplex alteratio, intensio et remissio.
Simplex alteratio respicit ipsam substantiam qualitatis ut motu acquirendam, scilicet ex aliquo contrario positivo. Intensio respicit augmentum qualitatis penes maiorem gradum seu magis perfectum, remissio autem minorationem penes gradum magis imperfectum. Et hoc ideo est, quia invenitur triplex modus latitudinis et distantiae in qualitate; potest enim considerari latitudo vel inter diversas species qualitatis vel intra eandem. Inter diversas ut inter calorem et frigus et alias contrarias qualitates, et sic processus ex una ad aliam fundat motum simplicis alterationis. Intra eandem autem speciem invenitur maior vel minor participatio eiusdem qualitatis in subiecto, quae diversam graduationem et latitudinem constituit penes magis vel minus, ergo diversus motus fundatur procedendo a minori ad maiorem gradum per augmentum, et a maiori ad minorem per decrementum; et primum vocatur intensio, secundum remissio.
Quodsi dantur aliae species alterationis, ut mixtio, addensatio et rarefactio et aliae similes, oportet advertere, quod istae non sunt species dividentes alterationem secundum formalitatem motus, id est secundum diversum modum latitudinis et distantiae, sed secundum specificationem desumptam ex parte termini ad quem, sicut addensatio, quia producit densitatem, et rarefactio raritatem, et mixtio qualitatem temperatam. Differunt inter se, sicut etiam differt calefactio et frigefactio, et aliae alterationes ex parte diversorum terminorum, a quibus specificantur, licet quia mixtio et addensatio et rarefactio communiores sint et specialiorem habeant difficultatem, ideo specialiter de eis tractatur in hoc opere.
Dices: Cur similiter non dabitur triplex species motus in quantitate, scilicet ad quantitatem secundum se et ad augmentum eius et ad decrementum, et similiter in motu locali ad ubi secundum se et ad ascensum et descensum. Si dicatur, quod ubi semper acquiritur sub aliquo modo situationis, vel recte vel circulariter vel curve, et ideo ad ubi seorsum non datur motus: contra est, quia etiam qualitas numquam acquiritur nisi sub aliquo gradu, vel intenso vel remisso; ergo similiter non requiritur distinctus motus ad qualitatem et ad intensionem vel remissionem eius.
Confirmatur, quia in qualitatibus invenimus alios motus praeter tres istos, scilicet motum extensionis erga diversas partes in qualitatibus corporeis, vel erga diversa obiecta in aliquibus habitibus, ergo non est ista divisio adaequata.
Respondetur esse diversam rationem de quantitate et qualitate, tum quia quantitas non habet partes contrarias, inter quas fiat transitus de una ad aliam per motum, quia species eius sunt linea, superficies et corpus, inter quas non est contrarietas neque motus transeundo de una ad aliam, imo omnes per se requiruntur in qualibet parte continui. Tum etiam, quia quantitas, quando primo producitur, consequitur ad materiam seu ad substantiam corpoream per modum dimanationis, quando vero praesupposita aliqua quantitate alia pars superadditur vel tollitur, iam est augmentatio vel diminutio, et sic non est locus motui ad quantitatem secundum se. Tum denique, quia omnis motus physicus supponit quantitatem, cum fiat secundum contactum et divisibilitatem, ergo supponit subiectum divisibile et tangibile, quod quantitatem importat.
Similiter dicitur de ubi, quod est diversa ratio, eo quod intra idem ubi non datur latitudo et distantia, ut fiat maius vel minus in ratione locali, eo quod locus adaequatus est locato, et sic nisi locatum crescat vel decrescat, non crescit locus, augmentum autem vel decrementum locati non pertinet per se ad motum localem, ut acquisitivus est talis ubi. Solum ergo datur latitudo et distantia inter unum et aliud ubi seu inter diversa loca. At vero in qualitate non solum datur latitudo inter duas qualitates contrarias, sed etiam intra eandem potest crescere magis vel minus. Et sic oporteret, quod detur motus intensionis et remissionis in eadem qualitate et simplicis alterationis inter diversas.
Ad confirmationem respondetur, quod motus ille, quo extenditur qualitas aliqua per subiectum, non est motus distinctus ab aliquo ex praedictis. Cum enim ista extensio fiat per multiplicationem seu productionem similis qualitatis, non per transitum de subiecto in subiectum, extensio illa qualitatis ad distinctam partem subiecti perinde se habet, ac si fiat de contrario in contrarium, erit alteratio, qui est motus, si de privatione ad formam, erit generatio accidentis per modum mutationis. At vero quando qualitas aliqua extenditur ad nova obiecta, ut fit in habitibus, invenitur diversa difficultas in attingendo unum obiectum inadaequatum, quam aliud. Hoc non fit per alterationem physicam et stricte dictam, de qua agimus in praesenti, sed est alteratio largo modo loquendo, quae fit per actionem intentionalem vel appetitivam, quatenus ex parte ipsius habitus, et non solum ex parte operantis vel applicationis materiae datur distincta perfectio in attingendo unum obiectum, quam aliud. Et in aliquorum sententia hoc non fit secundum perfectionem eiusdem qualitatis, sed secundum additionem formalem et aggenerationem habitus partialis ad habitum praeexistentem. Et tunc non est alia difficultas in extensione istius qualitatis, quam in extensione, quae fit per diversas partes continui. Utrobique enim producitur nova pars qualitatis, licet extensio habituum versetur circa diversa obiecta inadaequata, v. g. circa diversas conclusiones intra eandem scientiam. In sententia vero S. Thomae 1. 2. q. 54. art. 4., quam explicavimus in Logica q. 27. art. ult.,15 per hanc extensionem non fit nova additio formalis per productionem novae entitatis et qualitatis, sed est virtualis additio, quatenus eadem qualitas seu habitus sub eadem ratione formali magis explicatur et extenditur ad obiectum, ad quod antea non se extendebat, quod est novum modum perfectionis acquirere, non novam entitatem. Ideoque talis motus cum non sit alteratio proprie dicta, non est mirum, quod non constituat speciem distinctam, sed reducitur ad intensionem, licet non sit intensio penes magis vel minus circa idem, sed penes extensionem eiusdem circa inadaequata obiecta.
Articulus II: Ad quas species qualitatis detur per se alteratio
De hac difficultate agit Aristoteles 7. Phys. cap. 3.1 ibique a pluribus disputatur. Hic tamen videtur esse proprius eius locus, ubi de alteratione ex professo agitur.
Supponendum est ergo in praedicamento qualitatis inveniri quatuor species seu quatuor divisiones specierum, quas in Logica q. 18.2 explicavimus, scilicet habitum et dispositionem, potentiam et impotentiam, passionem et passibilem qualitatem, figuram et formam, de quibus ibi videri potest. Et inquirimus, quaenam ex istis speciebus sint capaces terminandi primo et per se alterationem.
Deinde suppono, quod dari alterationem primo et per se ad aliquam qualitatem nihil aliud est, quam alterationem ita attingere aliquam qualitatem tamquam terminum, quod non mediet aliqua qualitas vel aliquis alius terminus, ad quem prius talis actio terminetur. Tunc autem datur motus secundario ad aliquam qualitatem, quando per aliud immediatius attactum mediate et secundario aliud attingitur, sicut v. g. attingendo et immutando calorem vel frigus tamquam terminum immediatum attingitur sanitas vel aegritudo tamquam resultans ex temperamento frigoris vel caloris.
Et sic inquirimus, an omnes istae species qualitatis vel solum aliqua sit id, quod immediate et per se ab alteratione attingitur, an vero solum aliqua ex his possit immediate attingi, aliae vero secundario et mediate, et si solum aliqua immediate terminat alterationem, quaenam illa sit.
Sit unica conclusio: Alteratio physica, secundum quod de illa loquimur in praesenti, solum est ad tertiam speciem qualitatis per se primo, id est ad passionem vel passibilem qualitatem.
Est Aristotelis cit. loco 7. Phys.,3 ubi etiam videri potest S. Thomas,4 et 1. de Generat. lect. 10.5 et in 1. 2. q. 52. art. 1. ad 3. Et loquimur „de alteratione physica”, ut excludamus alterationem late sumptam, quae etiam comprehendit instantaneas mutationes et actiones spirituales vel animales, quae circa habitus vel actus versantur nec ordinantur ad generationem, et circa haec potest dari alteratio late sumpta, quae est productio qualitatis. Et dicimus „primo et per se”, quia secundario et ex consequenti bene potest dari alteratio physica circa aliquos habitus vel dispositiones, quae sunt primae speciei.
Fundamentum huius sententiae est duplex: Primum, quia alteratio physica, ut dictum est,6 per se et essentialiter ordinatur ad generationem substantialem et ad corruptionem. Generatio autem substantialis et corruptio exigit contrarietatem in dispositionibus, siquidem per contrarietatem dispositionum fit expulsio et introductio formarum. Oportet ergo, quod alteratio deserviens generationi primo et per se tendat ad qualitates contrarias. Sed contrariae qualitates contrarietate physica primo et per se inveniuntur in tertia specie qualitatis, ut patet, tum in qualitatibus, quae sunt primo contrariae, ut calor et frigus, siccitas et humiditas, quae sunt qualitates tertiae speciei, et similiter qualitates, quae ex istis resultant tamquam qualitates mediae et contrarietatem inter se habentes, quae omnes ad tertiam speciem pertinent; tum etiam quia qualitates istae, quae habent physicam contrarietatem primo et per se, faciunt transmutationem subiecti, quod maxime ex contrarietate qualitatum transmutatur, et similiter per se immutant sensus secundum contrarietatem, quam inducunt. Ergo per se habent inducere passionem transmutantem subiecta vel sensum. Et hoc est, quod constituit tertiam speciem qualitatis, quae idcirco dicitur passio vel passibilis qualitas, quia vel transeunter vel permanenter transmutat subiectum et immutat sensum, et ut dicit S. Thomas 1. p. q. 97. art. 2., passio proprie dicta est, per quam aliquid a sua naturali dispositione removetur. Ergo alteratio, quae primo et per se versatur circa qualitates physice contrarias, ut ita ordinetur ad generationem, directe solum respicit tertiam speciem qualitatis, quae per se primo facit transmutationem in subiecto et in sensu per passionem.
Secundum fundamentum sumitur ex Philosopho in 7. Phys. cap. 3.7 discurrendo per omnes species qualitatis, in quibus datur alteratio physica primo et per se. Breviter autem probatur, quia habitus vel dispositiones aut sunt spirituales seu vitales et pertinentes ad potentias apprehensivas sive appetitivas, aut sunt pure corporales ut sanitas seu pulchritudo. Si primo modo se habent, non pertinent ad praesens, quia non acquiruntur per alterationem physicam, de qua loquimur in praesenti, sed per actionem spiritualem vel animalem, licet praesuppositive aliqua alteratio primarum qualitatum etiam ad istas dispositiones seu habitus praerequiratur, in eo videlicet, in quo appetitus vel phantasia ab aliqua dispositione organorum dependet, quae fit per corporales qualitates. Si vero habitus et dispositio sit pure corporalis, etiam non potest primo et per se acquiri per alterationem, quia tales dispositiones important convenientiam aliquam vel inconvenientiam ad subiectum ortam ex aliquo temperamento primarum qualitatum, sicut patet in sanitate et pulchritudine. Ergo prius terminatur alteratio ad illas primas qualitates, et mediate ad sanitatem vel pulchritudinem. Et in hoc consistit vis probationis Aristotelis in loco cit., dum dicit, quod ad habitum et dispositionem non datur per se alteratio, quia se habent ad aliquid. Non autem datur motus per se primo in ad aliquid, ut probatur in 5. Phys.,8 quod non est ita intelligendum, quasi dispositio et habitus consistant in relatione praedicamentali, quae sola non potest terminare motum per se. In hoc tamen parificantur relationi praedicamentali, quia, sicut relationes consequuntur ex fundamento et ideo ad ipsum fundamentum terminatur motus per se primo, ad relationem autem consecutive, ita, quia dispositiones istae corporales resultant ex debita commensuratione vel proportione qualitatum, id quod primo attingitur per alterationem, erit qualitas illa ut proportionata vel attemperata, consecutive autem ipsa dispositio conveniens vel disconveniens.
Quod attinet ad secundam speciem qualitatis, scilicet potentia et impotentia, constat non terminare primo et per se alterationem, non solum in potentiis spiritualibus, quas non attingit physica et corporalis alteratio, sed etiam in potentiis naturalibus, tum quia non invenitur in potentiis latitudo contrarietatis sicut nec invenitur magis vel minus ratione sui praecise; tum quia potentiae sunt principia innata, tamquam propriae passiones ab ipsa natura dimanantes, ergo non acquiruntur per alterationem primo et per se, sed ad generationem consequuntur. De hoc tamen vide quae dicemus quaest. seq. art. 1.
Denique in quarta specie, scilicet figura et forma, non datur per se primo alteratio physica, tum quia figura non admittit latitudinem contrarietatis, sed habet se sicut numerus, quia quolibet addito vel subtracto variatur et sic latitudinem non habet; tum quia figura resultat ex terminatione quantitatis, et ita aliquando producitur ad ipsam quantitatis productionem in ipsa primae generatione rei, ut cum aliquis nascitur cum tali figura. Aliquando vero resultat ex divisione quantitatis, et tunc etiam non terminat alterationem. Aliquando denique ex alteratione aliqua consequitur, ut ex nimia densitate vel raritate aut aliquo simili figura ipsa mutatur, et tunc non primo et per se terminat alterationem, sed terminatur alteratio primo et per se ad illam qualitatem, ad quam consequitur mutatio in terminatione quantitatis.
Dices discursum hunc nimium probare. Sequitur enim ex illo, quod ad aliquas qualitates medias, quae resultant ex primis, non possit dari alteratio primo et per se, sicut ad colorem viridem vel rubrum et alias qualitates, quae ex frigore et calore resultant, et tamen pertinent ad speciem qualitatis, ut densitas et raritas aliaque similia, ad quae tamen datur per se primo alteratio.
Respondetur esse diversam rationem, quia istae qualitates secundae, quae resultant ex primis, etiam per se alterationem terminare possunt, nec eodem motu attinguntur primo et per se terminato ad aliam qualitatem et secundario ad se, sed requirunt distinctum motum praeter illum, qui terminatur ad primas qualitates; tum quia aliquando fiunt sine alteratione erga illas, sicut cum aliquid dealbatur vel denigratur non praecedente aliquo frigore vel calore; tum quia, quando fiunt isti colores ex temperie primarum qualitatum, fiunt per mixtionem sicut aliae qualitates secundae. In mixtione autem corrumpuntur qualitates miscibiles, et sic fit una tertia. Unde necesse est, quod alteratio non sistat in qualitatibus primis ut in termino, consecutive autem resultent secundae, sed potius quod destruantur primae et tamquam ad terminum ad quem tendat alteratio ad secundam, quae est mixta ex illis, et ideo per se datur alteratio ad illam. Secus est in dispositione corporali ut in sanitate, quae non est qualitas mixta ex corruptione seu mixtione primarum resultans, sed ex proportione et commensuratione; sanitas enim calorem non corrumpit nec frigus, sed commensurata habet.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur ad probandum dari per se alterationem ad primam speciem qualitatis. Nam quando acquiritur sanitas vel pulchritudo, aliquo speciali motu seu mutatione acquiritur. Alia est enim mutatio de aegritudine ad sanitatem, quae est sanatio, quam a frigore ad calorem, quae est calefactio. Invenitur etiam diversa contrarietas inter aegritudinem et sanitatem, quam inter calorem et frigus, et diversus terminus a quo et ad quem. Ergo dantur omnia requisita, ut dentur distincti motus, praesertim quia illa mutatio seu actio, quae identificatur cum sanitate, non identificatur cum calore, et talis motus seu mutatio, ut ad sanitatem, praecise non est nisi alteratio nec ad aliam speciem motus pertinere potest. Ergo datur alteratio per se primo ad primam speciem qualitatis, saltem eo modo, quo ad qualitates secundas seu mixtas datur alteratio, licet resultent ex primis.
Et confirmatur, quia in prima specie qualitatis datur proprie et per se intensio et remissio, ergo et alteratio, siquidem intensio et remissio sunt species alterationis, ut art. praec. diximus. Datur etiam in illa vera contrarietas, ut inter errorem et scientiam, vitium et virtutem, sanitatem et aegritudinem. Ubi autem est contrarietas primo et per se, ibi est fundamentum motus primo et per se.
Respondetur negando, quod sit diversa mutatio formaliter ad aegritudinem vel sanitatem, quam ad primas qualitates, ex quarum proportione vel disconvenientia consurgunt. Et illa contrarietas inter aegritudinem et sanitatem et diversitas termini a quo et ad quem totum consecutive se habet et est materialiter diversum respectu alterationis, quae fit ad tertiam speciem. Quod deducitur ex ratione D. Thomae 1. 2. q. 52. art. 1. ad 3., ubi inquit, «quod alteratio primo quidem est in qualitatibus tertiae speciei, in qualitatibus vero primae speciei potest esse alteratio per posterius». Et subdit rationem: «Quia facta alteratione secundum calidum et frigidum sequitur animal alterari secundum sanum et aegrum». Igitur licet attingatur sanitas et aegritudo ex vi alicuius mutationis, quae quidem in re est alteratio, tamen quia non attingitur ut terminus primo et per se attactus, sed ut consecutus, siquidem semper debet fieri mediante aliqua alteratione caloris aut frigoris aut alterius primae qualitatis, ideo mutatio ista prout tangit sanitatem et non identificatur cum illa, non est primo et per se alteratio physica, nec sanitas per se immediate attacta, sed consecutive. Et ideo potius ex ipso argumento sequitur, quod non detur alteratio primo et per se ad istas dispositiones, sed consecutive. Secus est de qualitatibus mediis eiusdem tertiae speciei, quae ex mixtione primarum qualitatum resultant et ita exigunt distinctum motum terminatum ad ipsas qualitates medias et corrumpentem ac miscentem primas, quod non contingit in acquisitione sanitatis, ut dictum est.
Ad confirmationem respondetur intensionem et remissionem physicam et corporalem esse species alterationis physicae et corporalis, sic tamen non inveniri in habitibus et actibus spiritualibus. Unde nec in illis datur alteratio physica, de qua in praesenti loquimur, et similiter contrarietas, quae datur, non est contrarietas physica seu corporea, sed communiter dicta et quae ad generationem et corruptionem non ordinatur.
Secundo arguitur: Nam in secunda specie, quae est potentia et impotentia, potest dari vera alteratio. Nam potentia potest debilitari et impotens reddi per aliquam novam transmutationem, sicut visus, qui est acutus et vigorosus in iuvene, potest fieri debilis in sene, et ingenium etiam hebetari et impotens reddi ex aliquo accidenti. Istae autem transmutationes non possunt pertinere ad aliam speciem motus quam ad alterationem. Ergo alteratio potest versari primo et per se circa potentiam et impotentiam.
Respondetur, quod potentia, quae semel dimanavit a natura tamquam a proprio subiecto, non potest tolli nisi vel per impotentiam oppositam vel per extrinsecum impedimentum. Primo modo non potest accidere permanente una et eadem natura in eodem statu; nec enim potest ab eadem natura modo dimanare potentia, modo impotentia, sicut ab homine risibilitas et irrisibilitas. Quodsi pro diversis statibus dimanaret ab eadem natura modo potentia, modo impotentia, sicut diversae passiones solent convenire pro diversis statibus, adhuc tamen non terminarent alterationem primo et per se, sed nova dimanatione resultarent. Si vero impotentia consistat in extrinseco impedimento eiusdem potentiae, tunc alteratio versabitur circa illud extrinsecum impedimentum, non circa ipsam potentiam. Extrinsecum enim impedimentum pertinet ad qualitatem aliquam tertiae speciei, per quam ipsa dispositio debita organi ita alteratur, quod potentia, quae a dispositione organi dependet, non potest stante tali indispositione debite operari. Et hac ratione visus acutus redditur debilis et ingenium hebetatur, quia organum visus impeditur ex aliqua intemperie dispositionum; et similiter imaginativa vel phantasia redditur indisposita ad subministrandum intellectui, quod pertinet ad ingenium, et ad istas qualitates dispositivas potest per se dari alteratio.
Articulus III: Utrum alteratio sit unus motus et continuus
Unitas alterationis potest considerari vel in ratione mutationis, quatenus unum terminum destruit et alium producit, vel in ratione motus, qui utramque mutationem includit, quomodo videlicet sit unus motus vel una aut plures mutationes. Continuitas autem potest tripliciter considerari in alteratione: Uno modo ratione subiecti, in quo est, quod scilicet per partes continuas alicuius subiecti diffundatur qualitas. Secundo ratione temporis, quod scilicet sine ulla interruptione durationis continetur alteratio. Tertio ex parte formae, quod videlicet forma non solum introducatur in instanti et indivisibiliter tota, sed aliquid illius continuative in tempore et aliquid in instanti.
De unitate alterationis.
Dico ergo primo: Alteratio in ratione motus est unus, includit vero duas mutationes, alteram corruptivam termini a quo, alteram, quae est acquisitiva termini ad quem.
Quod istae duae mutationes dentur, constat ex his, quae supra diximus agendo de generatione et corruptione,1 quae duplicem istam mutationem important, et in q. 14. Phys. art. 2.,2 ubi ostendimus has mutationes esse necessarias ad motum, quia in illo fit transitus de quodam in quiddam et consequenter acquirendo unum et corrumpendo aliud. Quod vero motus sit unus, patet, quia est unus transitus et via de subiecto in subiectum, id est de termino positivo in terminum positivum, inter quos invenitur latitudo et distantia vel contrarietas. Haec autem est una, quando solum sunt duo termini, inter quos exercetur. Sic autem invenitur in alteratione, cum sit transitus de uno contrario in aliud contrarium; ergo datur unus motus. Et eadem ratione est una actio, quia est unum agens et unum passum, et consequenter una processio causalitatis.
Sed dices: Cur similiter generatio substantialis et corruptio, quae sunt duae mutationes, non facient unum motum sicut in qualitatibus?
Respondetur, quod etiam mutationes non efficiunt motum, nisi inter ipsos terminos positivos fundetur aliqua distantia positiva vel contrarietas vincenda, et non solum esse vel non esse mutandum. Cuius ratio est, quia in mutatione, ut praecisa mutatio est, solum intenditur acquisitio alicuius esse de novo, et consequenter ex parte termini a quo solum per se petit non esse seu privationem. Si vero haec privatio sit coniuncta alicui formae positivae, id erit per accidens ad talem mutationem, quatenus scilicet illa privatio invenitur coniuncta ad aliquam formam. At vero in motu non solum intenditur acquirere esse de novo, sed distantiam vincere inter terminos, inter quos versatur, et hi debent esse positivi. Nam inter privativum et positivum non datur latitudo, quia sine medio opponuntur tamquam esse et non esse, et si aliquid invenitur de medio, est ratione alicuius positivi praesuppositi; contraria autem habent medium, per quod positive distant et opponuntur. Unde cum inter formas substantiales non attendatur aliqua latitudo contrarietatis, sicut invenitur in qualitatibus, eo quod ex participatione formarum substantialium tamquam ex extremis non participatur nec contemperatur aliquod medium, neque in una et eadem forma invenitur magis vel minus, ideo non invenitur distantia et contrarietas inter formas substantiales fundans motum sicut inter qualitates.
Secundo instabis contra conclusionem: Nam sequitur ex illa, quod intensio et remissio non sint duo motus, cum tamen in art. 1. dixerimus illas esse duas species motus.
Sequela probatur: Nam quando est motus a calore ut uno ad calorem ut septem, ibi est intensio caloris, qui acquiritur, et remissio frigiditatis, quae deperditur; tantum enim deperditur de frigiditate, quantum acquiritur de calore. Ergo illa frigiditatis mutatio est remissio, et tamen est unicus motus, siquidem est tantum una via et unus terminus acquisitus et unus deperditus, alioquin quoties intenditur qualitas, essent duo motus, alter a minori calore ad maiorem, alter remissivus frigiditatis a maiori ad minorem.
Respondetur intensionem et remissionem secundum se esse motus distinctos sicut accretionem et decretionem, ascensum et descensum; et tunc sunt contrarii, quando versantur circa eandem formam, v. g. intendendo aut remittendo calorem. Quando autem versantur circa diversas formas, v. g. intendendo calorem et remittendo frigus, vel habebunt se disparate illi motus, si formae ipsae ordinem et connexionem inter se non habeant, vel coordinate se habebunt, si formae ipsae consecutive se habeant, ita ut una remittat vel expellat aliam. Ceterum quando invenitur motus intensionis corrumpens frigiditatem vel attenuans, non est per se motus remissionis, quia non est per se minoratio, sed ex consequenti, quatenus est corruptio frigoris inventi in subiecto. Quia tamen hoc per accidens est respectu intensionis caloris, ideo ille motus non denominatur remissio nec fit per modum motus, sed per modum mutationis corrumpentis aliquid de frigore ex consequenti et per accidens, cum intendatur calor. Motus autem non sumit speciem suam neque constituitur in ratione motus penes id, quod est per accidens et ex consequenti, sed penes id, quod est per se et ex parte termini ad quem se tenet, non ex parte termini a quo tantum. Et ideo quando intenditur calor, licet detur remissio frigoris, non tamen est motus remissionis, quia illa minoratio frigoris praecise se tenet ex parte termini a quo ut terminus mutatus et destructus et consecutive se habens ad acquisitionem caloris, non ut motus per se, minorativus, cuius terminus ad quem sit minoratio frigoris. Et ideo non est per se motus remissionis, sed mutatio destructiva frigoris, non per se minorativa et temperativa illius. Potest autem dari aliquando intensio sine remissione oppositi, ut in intensione lucis, quae iam supponit tenebras expulsas, et in intensione caritatis, quae supponit peccatum expulsum per sui primam introductionem; unde non semper intensio est coniuncta remissioni, etiam per modum mutationis et per accidens factae.
De continuitate alterationis.
Dico secundo: Alteratio, quae vere est motus, est continuus, ut opponitur discreto, si attendamus ad continuitatem, quae fit per extensionem qualitatis in partibus continui, sive quae fit penes durationem temporis, sive quae fit per intensionem formae.
Et dicimus «ut opponitur motui discreto», quia si sumamus continuum, ut dicit rationem perpetui et non cessantis, sic alteratio non est continua, sed finitur et interrumpitur saepissime. Itaque licet qualitas possit produci in instanti, ut quando fit ultima dispositio, tamen quando fit per verum motum, neque fit in instanti neque per multas instantaneas actiones, ita quod inter instans et instans nihil producatur de qualitate, sed solum disponatur, ut in instanti fiat productio, ut aliqui senserunt. Sed oppositum tenetur communiter, ut videri potest apud Mag. Banez super 1. librum de Generat. ad cap. 4. q. 6. de Alteratione, et Cursum Carmel. disp. 2. de Alteratione q. 10., Conimbric. 1. de Generat. cap. 4. q. 2. art. 2. et alios.
Duo ergo nobis probanda sunt: Primum, quod alteratio non potest fieri in instanti, sed habet successionem in duratione temporis. Secundum, quod in extensione vel intensione qualitatis non solum in instantibus, sed etiam in tempore intermedio inter instans et instans producitur aliquid qualitatis, et non cessat actio alterativa.
Primum probatum est a nobis q. 21. Phys. art. 2.,3 quia motus successivus non habet esse in instanti, quia hoc ipso, quod est successivus, non est indivisibilis. Omnis enim successio dicit partem post partem, ergo dicit divisibilitatem, ergo non coexistit nec mensuratur instantanea duratione.
Deinde deducitur ex doctrina Divi Thomae 1. p. q. 53. art. 3., ut etiam ibi adduximus, quia non potest stare, quod subiectum aliquod toto tempore quiescat sub una forma et in ultimo instanti illius temporis sit sub alia forma quasi mutatum ad illam in facto esse. Ergo motus numquam potest perfici in unico instanti, ita quod ante illud instans nihil sit de motu et in ultimo instanti sit motus et terminus motus seu mutatum esse, quia non potest dari mutatum esse, nisi praecedat aliquod moveri, id est aliqua tendentia ad illam formam acquirendam et oppositam expellendam. Ut autem quiescat toto tempore ante, oportet, quod ita sit sub una forma, quod non sit in via corruptionis ad eam, nec tendentiae ad aliam, sed ita se habeat nunc sicut ante. Ergo non potest stare, quod in ultimo instanti aliquid sit mutatum et toto tempore non praecedat moveri, sed quiescere.
Quod etiam in instantaneis mutationibus, si ordine et modo naturae fiant, apparet. Praecedit enim aliquis motus, sive per modum dispositionis sive per modum applicationis, sicut patet in generatione substantiali et in illuminatione. Nam generatio substantialis fit dependenter ab alteratione praecedenti, quae est motus. Et similiter luminosum non illuminat naturaliter in hoc spatio, ubi ante non illuminabat, nisi quia hic de novo producitur vel quia hic de novo adducitur. Si de novo adducitur, praecedit motus localis, si de novo producitur per generationem naturalem, ut si fiat ignis, praecedit alteratio. Et ita naturali modo numquam ponitur aliquid sub nova forma, etiam in instanti, nisi praecedat aliquis motus. Si autem virtute divina aliquid producatur vel creetur subito sine aliqua dispositione vel motu praecedenti, hoc non pertinet ad naturalem modum operandi, de quo loquimur in praesenti. Sic etiam non est mirum, quod corpus Christi ponatur sub speciebus panis in aliquo instanti, cum ante nullus esset motus ad illud, quia hoc fit supernaturali virtute, non naturali modo. Et hac ratione probat D. Thomas loco cit. angelum non posse moveri in instanti quiescendo toto tempore antecedente in alio loco. Si autem angelus existit in alio loco per totum et integrum instans sine ullo tempore vel motu quiescendo, oportet, quod aliud sit instans pro existentia in uno loco, et aliud pro existentia in alio, ita quod in uno loco quiescat non toto tempore, sed toto instanti, et in alio instanti sit in alio loco. Sed tunc desitio unius loci, quae est in instanti et per ultimum esse et inceptio alterius, quae est in alio instanti, non mensuratur unico instanti, sed duobus; et ita motus ille discretus non est in instanti, sed in instantibus. Unde numquam verificatur motus, etiam discretus, in unico instanti.
Secundum in hac conclusione probandum est, quod, si detur motus continuus continuitate se tenente ex parte formae in hoc sensu, quod, si aliquid formae producitur in instanti, aliquid etiam illius acquiritur in tempore, et non cessat actio et continuatio formae inter instans et instans; et sic negatur ab aliquibus ista pars. Deducitur tamen ex D. Thoma in 2. dist. 5. q. 2. art. 1.,4 ubi probat dispositiones ad generationem substantialem praecedere tempore introductionem formae, quia alteratio est motus continuus, et ideo principium eius et medium praecedunt introductionem formae; ergo alteratio datur in tempore, et non est discreta per instantia. Eandem continuitatem alterationis per tempus medium inter duo instantia ponit S. Doctor in Quodlib. 9. art. 9.5 Et videri etiam potest in 1. de Generat. lect. 24.6 circa textum 84.7 et 5. Phys. lect. 7.8 Et sumitur ex Philosopho in eodem 5. Phys. textu 39.,9 ubi dicit, «quod continuus omnis motus est, et simpliciter quidem unum et continuum esse necesse est».
Ratio autem est, quia vel inter duo instantia continuatur aliquis motus, ita quod non cessat actio neque quiescit, vel cessat inter instans et instans omnis motus et actio productiva qualitatis. Si primum, ergo ille motus et fluxus inter instans et instans non potest intelligi sine aliqua forma fluente, quae in instanti quidem habeat mutatum esse, seu in facto esse fiat, in tempore autem seu motu fit in fieri et moveri, quia motus non est praeter res, ad quas est motus. Et sic si realiter datur motus inter instans et instans, realiter datur forma, cum qua identificatur tamquam cum termino fluente et successive transeunte de non esse ad esse. Si secundum dicatur, est impossibile, quia si in hoc instanti datur qualitas producta et immediate post cessat motus, et in sequenti instanti datur aliquid productum, illud non erit acquisitum per motum nec per alterationem, quae est motus, sed alia actione distincta a successione et motu, quae non apparet, quae sit. Deinde, quia inter instans et instans agens est debite applicatum ad agendum et passum capax ad recipiendum, et non impeditum, non minus quam in sequenti instanti, quia ut supponimus, nec passum est mutatum inter instans et instans a sua dispositione, neque agens a sua activitate, quomodo ergo suspenditur ab agendo inter instans et instans? Denique, in motu locali non cessat aliquis moveri inter instans et instans, quia paulatim de uno loco ad alium transitur per medium et vincitur distantia inter duo loca; ergo similiter distantia et contrarietas qualitatum et intensionis eius vinci debet per successionem et continuationem motus producendo aliquid inter instans et instans.
Nec potest dici, quod inter instans et instans agens producit aliquid, sed non formam, v. g. calorem, sed dispositionem aliquam ad calorem, v. g. raritatem vel quid simile. Sed contra: Nam praeterquam quod ad calorem non datur dispositio, cum ipsa sit prima qualitas, adhuc hoc dato idem argumentum fit de illa dispositione. Nam vel est qualitas vel non. Si non est qualitas, non est assignabile, quid sit et ad quod praedicamentum pertineat, vel si est modus eiusdem qualitatis, quis modus sit praeter intensionem et remissionem; isti enim si producuntur in tempore, iam motus intensionis erit continuus. Si autem illa dispositio est qualitas, v. g. raritas, ergo iam aliqua qualitas producitur inter instans et instans et consequenter eadem ratio erit de ipso calore.
Dices: Licet in intentione qualitatis motus sit continuus et producatur aliquid inter instans et instans, tamen quando alteratio est de una qualitate ad aliam, v. g. inter album et nigrum, quid qualitatis producitur inter instans et instans, cum qualitas media non producatur divisibiliter, sed indivisibiliter, est enim species vera qualitatis habens esse indivisibile et terminans mutatum esse? Respondetur, quod cum transitur de albo ad nigrum per mediam qualitatem, v. g. per pallidum, tunc inter instans et instans fit pallidum imperfecte, quatenus incipit albedo deflorescere et deficere a perfectione sua et est albedo in corrumpi, quod est pallidum in fieri. Et hoc fit inter instans et instans, quia habet latitudinem illa corruptio albedinis et acquisitio palloris, et ita secundum aliquid latitudinis fit in tempore, et in facto esse consummatur in aliquo instanti.
De indivisibilibus alterationis.
Cum continuum constet ex partibus connexis, quae utique aliquibus indivisibilibus continuantur, oportet explicare, quomodo in qualitatibus et alteratione successiva dentur ista indivisibilia.
Respondetur, quod iuxta diversos modos indivisibilitatis in qualitate debent considerari eius indivisibilia. Est enim invenire divisibilitatem extensionis ratione subiecti quanti, et divisibilitatem motus ratione successionis, et denique divisibilitatem formae penes magis et minus in intensione et remissione.
Quantum ad primum, sicut accidentia habent extensionem quantitativam mediante quantitate, quae afficit substantiam et extendit eam et accidentia, quae in ea sunt, sic mediante quantitate redditur qualitas extensa et divisibilis, et consequenter mediante ipsa habebit etiam indivisibilia continuantia talem divisibilitatem quantitativam. Et sicut substantia non habet divisibilitatem nec indivisibilia nisi mediante quantitate, ut probatum est in 6. Phys. q. 20.10 et in q. 16. Logicae,11 ita neque qualitas et alia accidentia materialiter extensa habent indivisibilia huius extensionis nisi mediante quantitate; est enim eadem ratio de ipsis et de substantia quoad hoc.
Quoad secundum dicimus, quod in alteratione, quatenus motus est, dantur indivisibilia sicut in aliis motibus, scilicet quod indivisibilia sunt ipsa mutata esse in successione qualitatis, quae terminant vel continuant ipsam successionem motus, sicut explicavimus q. 20. Phys. art. 1.12 Hoc autem mutatum esse, ut sumitur ex D. Thoma 1. p. q. 53. art. 3., explicatur per hoc, quod mobile non sit in eadem dispositione in quolibet instanti illius temporis, in quo movetur. Et sic, quatenus illa dispositio est in fieri, dicitur esse in moveri, quatenus terminative est in facto esse, dicitur mutatum, et tunc est alia dispositio. Et ita sive hoc mutatum esse consistat in aliquo indivisibili, in quo finitur et terminatur, sive in aliquo alio modo vel ratione, tamen illud constituit formaliter mutatum esse, quod constituit mobile in alia atque alia dispositione terminative et in facto esse, ita quod omnes partes, quae sunt in fieri per tempus, sint in instanti in facto esse, et ex illo facto esse sequatur aliud fieri alterius partis, quae in facto esse sit in alio instanti, usque ad ultimum, in quo sistit. Qualitas ergo sic induens diversa mutata esse constituit diversa indivisibilia successiva motus alterationis.
Quoad tertium, scilicet de indivisibilibus ipsius qualitatis seu formae, quae acquiritur per alterationem, potest esse difficultas vel intra eandem qualitatem, quando intenditur vel remittitur, an ista latitudo intensionis vel remissionis, quae divisibilis est, aliquibus indivisibilibus partes suas debeat continuare et copulare. Et de hoc pertinet ad sequentem quaestionem, ubi de intensione et remissione qualitatum agemus.
Potest etiam esse difficultas, utrum in ipsa latitudine seu distantia, quae invenitur inter duas contrarias qualitates, per quam fit transitus de una ad aliam (ut inter album et nigrum ponitur pallidum, viride, caeruleum etc.), an etiam ponenda sint indivisibilia, quibus ista latitudo et distantia, quae divisibilis est, coaugmentetur. Sed tamen in hoc non apparet ratio aliqua constituendi indivisibilia, quia istae species non sunt continuae inter se nec habent partes eiusdem rationis, quae indigeant copulari diversis indivisibilibus; sunt enim diversi colores vel aliae qualitates mediae. Inter speciem coloris datur latitudo de colore imperfecto et inchoato ad alium colorem medium perfectum, et de illo ad alium usque ad extremum cum corruptione prioris, qui expellitur. Et tunc non acquiritur aliquod indivisibile copulativum partium, sed species quaedam determinata et certa, quae tamen, quia media est et imperfecta, viam parat et transitum ad aliam, quae ex temperatura et medietate alterius consurgit, ideoque latitudinem facit motu vincendam, non indivisibilibus copulandam.
Solvuntur argumenta.
Primo obicies contra continuitatem alterationis: Motus alterationis in intensione non potest esse continuus; ergo falsa est conclusio, quae loquitur de omni alteratione. Antecedens probatur: Nam id, quod producitur per talem motum, est aliquis modus maioris ac maioris radicationis in subiecto. Tales autem modi sunt indivisibiles in se, ut seq. quaest. probabitur, ergo non possunt terminare motum, quia ad illum terminandum requiritur aliqua divisibilitas et latitudo in termino, ita ut parti motus correspondeat pars termini et indivisibili motus indivisibile termini.
Confirmatur, quia quaelibet pars motus vere et proprie aliquid producit. Ergo oportet, quod in ipso termino motus aliquid cuilibet parti motus correspondeat, et ita habeat partes priores et posteriores. Ergo si quilibet gradus aliquid indivisibile est, saltem formaliter totus producitur per primam partem motus, et sic nihil relinquetur alteri parti seu medietati, quod producat.
Respondetur non repugnare, quod partes motus terminentur ad aliquid indivisibile, quatenus est partium terminus, sicut partes lineae terminantur indivisibili, et similiter in motu omnes partes motus terminantur ipso mutato esse, eo quod omnes partes motus se habent in fieri respectu illius. Imo omnis terminus debet esse indivisibilis et terminare partes divisibiles, non quod cuilibet singillatim inhaereat et adaequate, sed inadaequate alicui indesignatae, ut diximus in q. 20. Phys. art. 2.,13 et ita licet non adaequetur illis informative, adaequatur tamen terminative, quia omnium illarum terminus est. Sic ergo in qualitate, quando intenditur, acquiritur gradus aliquis seu terminus per motum, qui licet in se sit indivisibilis utpote terminus, virtualiter tamen divisibilitatem dicit, secundum quod partes praesupponit et illarum terminus est. Et sic non requiritur divisibilitas in termino secundum se et formaliter, sed ratione partium, quas terminat et quas successive oportet acquiri per motum.
Ad confirmationem respondetur, quod quaelibet pars motus producit aliquid, nempe illud mutatum esse, non tamen quaelibet pars motus producit illud adaequate. Licet enim terminus ille indivisibilis sit in se, est tamen terminativum plurium, quae sub illo stare possunt et illud respiciunt ut factum esse suum. Quodsi haberet partes priores et posteriores, non esset terminus earum, sed comparis. Nec prima pars motus producit totum indivisibile seu mutatum esse, tum quia ibi non datur prima pars motus, ubi omnes sunt indesignatae et confusae; tum quia illa medietas producit terminum inadaequate, id est ut partialiter fieri illius, non integrum fieri eius.
Secundo arguitur: Quia in alteratione et intensione non est unus terminus tantum, sed plures, qui continua ipsa actione acquiruntur; ergo non potest esse unus motus, quia non est unus terminus, a quo sumatur unitas. Antecedens patet, quia dum continuatur motus alterationis, plures termini producuntur, v. g. plures gradus in intensione vel plures qualitates mediae in alteratione de una specie ad aliam. Ergo terminus non est unus, et consequenter neque motus et sic nec erit continuus.
Confirmatur, quia si alteratio esset motus continuus et duraret v. g. per horam, in fine horae esset infinita qualitas producta, quia sunt infinita instantia et consequenter infinita mutata esse. Ergo si fit intensio per totam illam horam, attinguntur illa infinita, quorum quodlibet auget intensionem et gradum, et consequenter in fine horae qualitas redderetur infinita.
Respondetur, quod in alteratione continua datur unus terminus adaequatus, licet plures inadaequati. Habet autem unitatem terminus adaequatus ratione ultimi, in quo sistit motus et ad quem ceteri ordinantur, sicut in motu locali, quando plura loca attinguntur usque ad ultimum, ab illo ultimo sumitur unitas continuata talis motus, et ideo simpliciter est unus, quia simpliciter terminatur in uno, ut latius diximus q. 19. Phys.14 Itaque in quolibet instanti potest acquiri diversus locus inadaequatus. Inter instans autem et instans fit transitus de loco ad locum et tunc dicitur esse in loco quasi in mutari, non in mutato esse, de quo ibi latius diximus.
Ad confirmationem respondetur imprimis argumentum illud procedere, etiam si alteratio sit motus discretus, quia sicut intra unam horam sunt infinitae partes divisibiles, ita sunt infinita instantia indivisibilia eodem modo, quo partes infinitae. Et ideo licet inter instans non sit motus neque actio, eadem manet difficultas, quomodo in infinitis instantibus, quae includuntur intra horam, fiat intensio illa qualitatis, et non sint infinita. Respondeatur ergo, quod infinitas illa instantium et partium infinitarum, quae in quolibet continuo includuntur, est infinitas in potentia, et non actu, quia est infinitas, quae includitur et consumitur in partibus aliquotis et finitis, et ideo est aliquid finitum in actu et solum infinitum in potentia, ut latius ostendimus in q. 15.15 et 20. Phys.16 Itaque ut sit infinitum in actu, oportet, quod constet partibus infinitis aliquotis, quia debent esse aequales uni tertio, et non communicantes inter se. Illae autem partes infinitae sunt proportionales et indesignatae et inter se communicantes, ut locis cit. explicavimus. Et eodem modo se habent instantia seu indivisibilia, quae cum partibus ipsis et ad earum modum multiplicantur in continuo. Unde solum ex illis resultat infinitum in potentia, hoc est quia potest designari ex quacumque parte in infinitum divisibilitas totius, et sic ex eo, quod tota hora duret intensio, solum sequitur, quod qualitas habebit infinitas partes in potentia, et similiter indivisibilia, finitas autem in actu, utpote inclusas intra terminos finitos unius horae.
Tertio arguitur: Quia si alteratio est motus continuus, non poterit incipere per primum esse, sed per ultimum non esse, sicut alii motus; hoc autem est impossibile, ergo.
Minor probatur, quia si incipit per ultimum non esse, est verum dicere: «Nunc agens non alterat, immediate post alterabit». In illo ergo nunc vel agens est debite applicatum passo, et tunc non est ratio, quare non aget posita illa applicatione, vel non est debite applicatum, et tunc nec immediate post aget, quia immediate post non potest compleri tota applicatio, quia divisibilis est, cum fiat per motum et in parte divisibili, et sic immediate post non erit totaliter applicatum in facto esse, ergo neque sequetur actio. Similiter etiam est inconveniens, quod qualitas, quae est res permanens, non incipiat per primum esse, praesertim cum sit dispositio determinata et in illa assignari debet minimum, et consequenter aliquid certum et determinatum, atque adeo debet incipere per primum esse. Denique confirmatur, quia haec videtur esse mens Aristotelis 8. Phys. textu 23.,17 ubi inquit, «quod dicere alterari continuum, est rebus perspicuis adversari», et subdit, «quod alteratio non fit per partes sicut congelatio, sed subito sicut cavatio lapidis ab ultima gutta», quam constat non esse motum continuum. Et idem affirmat S. Thomas super eundem locum lect. 5.18 et 6. Phys. lect. 5.19 et 2. Contra Gent. cap. 49. et in aliis locis.
Respondetur, quod sine dubio alteratio, sicut et alii motus, et qualitas per eam producta incipit per ultimum non esse. Et ad probationem dicitur, quod sive applicatio agentis ad motum fiat in instanti sive non, tamen applicatum esse de facto pertinet ad mutatum esse et est in instanti. In illo tamen non incipit intrinsece, atque ita non bene sequitur: «Agens est applicatum de facto in hoc instanti, ergo in hoc instanti intrinsece est actio seu motus». Non enim sequitur, quod actio sit in hoc instanti intrinsece, nisi actio ipsa instantanea sit, sed sufficit, quod incipiat extrinsece, quia immediate post erit. Quare non est necesse, quod motus sequatur ipsum applicatum esse nisi iuxta naturam suam, ita quod, si aliquid est applicatum in instanti, motus non dabitur in instanti intrinsece, sed immediate post, et ita in illo instanti incipiet extrinsece, sicut grave cum generatur sursum, in eodem instanti incipit moveri non intrinsece, sed extrinsece. De facto tamen non datur primum applicatum esse, sicut nec primum mutatum esse in motu; applicatio enim per motum fit.
Quod vero dicitur qualitatem esse rem permanentem et ita debere incipere per primum esse, distinguo. Est res permanens, quando est in facto esse determinate, concedo; quando est in fluxu et fieri, nego. Vel secundo: Est res permanens incipiens modo permanenti, nego; incipiens modo fluenti et successivo ad modum motus, transeat; et tunc accommodatur ipsi modo fiendi, qui est per motum, non modo proprio essendi, quem habet in facto esse. Qualitas tamen, quae est dispositio ad formam substantialem sub statu illo dispositionis, debet dicere aliquid determinatum, praesertim loquendo de dispositione ultima. Nam aliae latitudinem et indivisibilitatem habere possunt, et ita illa incipiet in instanti, et non per modum motus.
Ad confirmationem respondetur Aristotelem et D. Thomam in cit. locis solum intendere contra aliquos antiquos philosophos, qui ponebant omnia semper moveri et numquam quiescere, quod alteratio non est motus continuus, id est non perpetuo durare, non tamen quod, quamdiu durat, sit discretus. Quando vero dicit, quod alteratio non fit per partes, sed subito, intelligitur de alteratione pro ultimo effectu et dispositione, non absolute et secundum se.