Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio I: Lectoribus
Dedicatio I: Dedicatio
Prooemium I: Prooemium
Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione
Quaestio I: De generatione substantiali
Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium
Articulus II: Quibus principiis philosophia assequatur dari generationem substantialem
Articulus III: In qua actione et mutatione consistat generatio substantialis
Articulus IV: Quis sit terminus formalis, et quis adaequatus generationis substantialis
Articulus V: Quod sit subiectum generationis, et de eius distinctione a creatione
Articulus VI: Utrum in generatione substantiali fiat resolutio omnis formae usque ad materiam primam
Articulus VII: Quomodo ultima dispositio causetur, vel causet generationem substantialem
Quaestio II: De corruptione
Articulus I: Quomodo differat corruptio in ratione mutationis a generatione et ab annihilatione
Articulus II: Utrum corruptio et generatio sint eadem actio, ratione cuius generatio unius sit corruptio alterius
Articulus III: Utrum corruptio sit naturalis et per se intenta a natura
Quaestio III: De alteratione in communi
Articulus I: Quid sit alteratio et quotuplex
Articulus II: Ad quas species qualitatis detur per se alteratio
Articulus III: Utrum alteratio sit unus motus et continuus
Quaestio IV: De intensione et remissione
Articulus I: Quid sit intensio et remissio, et in quibus formis inveniatur
Generaliter loquendo omne augmentum vel decrementum dicitur quantitas, in quacumque re contingat, eo quod id, quod nobis sensibilius et manifestius est in augmentis rerum, est quantitas. Tripliciter autem potest inveniri ratio ista quantitatis in qualitatibus vel formis: Uno modo per extensionem in subiecto; et hoc solum convenit qualitatibus, quae inhaerent in subiecto habente partes quantitativas, sicut cum albedo diffunditur per aliquod subiectum et crescit in illo, quia est in pluribus subiectis, et hoc modo dicitur qualitas magna seu quanta per accidens quantitate subiecti. Alio modo attribuuntur quantitas seu magnitudo qualitati ex parte obiecti, circa quod versatur, sicut convenit habitibus intellectus vel voluntatis, qui versantur circa aliqua obiecta et aliquando plura, aliquando pauciora comprehendunt, et secundum hoc dicuntur extendi vel augeri in ordine ad obiecta. Et haec vocatur extensio virtualis seu quantitas virtutis, eo quod magna virtus dicitur per ordinem ad obiectum seu pondus, quod ferre potest. Tertio modo dicitur quantitas seu magnitudo qualitatis secundum participationem maioris perfectionis penes magis et minus, et hoc pertinet ad intensionem et remissionem, de quo videri potest S. Thomas q. 1. de Virtut. art. 11. ad 10.1
De hac ergo intensione duo supponimus in praes. art. et alterum, quod difficilius est, disputamus.
Primo supponimus dari tale incrementum intensionis et decrementum remissionis, quod pertinet ad quaestionem, an est. Hoc autem constat ex ipsa experientia. Nam videmus qualitates crescere aut decrescere penes magis aut minus, quod non potest reduci ad alias duas extensiones seu magnitudines dictas. Nam videmus calorem vel albedinem aut lucem aliquando esse perfectiorem et maiorem, non quia plures partes subiecti occupet, sed easdem, nec quia subiectum sit densius vel rarius, siquidem in eodem aere lux solis est perfectior quam lunae, stante eadem raritate aeris; et ita hoc augmentum non pertinet ad quantitatem extensionis formalis. Similiter neque pertinet ad extensionem virtualem, quia lux et calor et similes qualitates non habent diversa obiecta, circa quae versentur, sed subiecta, quae informant. Relinquitur ergo, quod sit quantitas et augmentum intensionis penes magis et minus.
Secundo supponimus definitionem intensionis, quod pertinet ad quaestionem, quid est. Definiri autem potest intensio, quod est «motus ab imperfectiori esse sive statu eiusdem qualitatis ad perfectiorem eodem subiecto sensibili manente»; remissio vero e contra «a perfectiori ad imperfectiorem». Ita tradit Mag. Banez2 q. 2. de Alterat. Et dicitur «ab imperfectiori esse vel statu», ut definitio abstrahat ab omni opinione, an fiat intensio penes diversos gradus vel diversos modos vel diversam participationem in esse, de quibus postea dicemus. Dicitur autem „motus”, quod est genus ad alterationem et consequenter ad intensionem. Sed quia non omnis intensio fit per alterationem proprie dictam, ut in spiritualibus qualitatibus, ideo utimur generali nomine motus. Et excluditur etiam per hoc acquisitio novi status in aliqua qualitate vel forma non per motum, sed per aliquam elevationem vel modum operandi diversum, sicut caritas, quae est in via, mutat statum in patria, non per maiorem intensionem et motum, sed per novam apprehensionem obiecti clare visi. Denique significatur distinctio intensionis a simplici alteratione per hoc, quod sit eiusdem qualitatis ad perfectiorem statum seu esse, quia alteratio simplex producit ipsam qualitatem primo et per se, non autem solum perfectiorem statum vel esse illius.
Inquirimus autem, quaenam formae sint capaces huius incrementi et magnitudinis penes magis et minus, quae est intensio et remissio? Et haec difficultas per aliquas conclusiones resolvenda est.
Dico primo: Substantia est incapax augmenti intensionis, et similiter quantitas et relatio.
Sententia est expressa Philosophi, et sequuntur communiter omnes eius interpretes. Nam in cap. de Substantia3 ponitur inter proprietates eius non suscipere magis et minus. Et de quantitate idem docet in cap. de Quantitate.4 Et de relatione etiam docet,5 quod non suscipit magis et minus nisi ratione sui fundamenti, sicut est intensior similitudo, quando convenientia extremorum est maior, licet formae ipsae seu res minus sint intensae in se, et ita sequitur intensio relationis intensionem fundamenti proximi, non remoti.
Fundamentum huius conclusionis in communi sumi potest, quia ad ista tria praedicamenta primo et per se non datur motus stricte dictus, scilicet qui fit secundum latitudinem positivam, intensio autem motus est. Quodsi aliquis motus datur, est secundum extensionem, ut in augmentatione quantitatis. Nam substantiam constat fieri per mutationem, et non per motum, cum non fiat ex eodem subiecto sensibili, sed ex materia prima. Similiter quantitas quando primo producitur, consequitur ipsam generationem sine alio motu. Quando autem postea extenditur, admittit motum augmentationis, sed non alterationis et intensionis. Unde una pars quantitatis addita alteri non facit perfectiorem gradum, sed eiusdem perfectionis extensionem; facit enim maius, non melius. Et hoc praesertim, quia species quantitatis variantur essentialiter penes diversam terminationem, ut patet in numeris et figuris, in bicubito et tricubito etc. Ergo de earum ratione est indivisibilitas seu terminatio, ergo non admittunt in eadem specie latitudinem. Ad relationem denique non datur per se motus, ut in 5. Phys. dicitur et ibidem probavimus q. 19.,6 solum enim relatio resultat posito fundamento, non ad illam motus datur, et ita non habet intensionem per se primo, sed si habet, est consecuta ex fundamento.
Secundo in particulari sumitur fundamentum ex D. Thoma in 1. 2. q. 52. art. 1., quia videlicet forma, ex qua sumitur species rei, quam actuat, non potest non consistere in indivisibili, et consequenter non suscipere magis neque minus. Si enim id, quod speciem constituit, haberet latitudinem, vel tota illa latitudo requireretur ad constituendam speciem, vel sine tota posset species constitui, etiamsi aliquid illius deesset. Si primum, non salvatur divisibilitas in tali forma, siquidem non constituitur species per ipsam eius latitudinem, sed per totalitatem et consummationem eius, quod utique indivisibilitatem dicit; ultimum enim semper est indivisibile. Si secundum, ergo sine aliqua parte illius latitudinis salvatur species, et sic illud, sine quo salvatur, non spectat ad constitutionem speciei, neque est praedicatum quidditativum, cum sine ipso quidditas salvetur.
Ex quo deducitur formam substantialem non suscipere magis et minus, quia per se intrinsece ordinatur ad constituendam speciem substantialem rei, cuius est forma. Et licet qualitas et alia accidentia etiam habeant suam speciem et essentiam, tamen formae illae non ordinantur ad constituendam speciem sui subiecti, quod informant, sed supponunt constitutam, et ita per se primo non constituunt speciem eius, in quo sunt. Forma autem substantialis constituit per se primo speciem eius, in quo est, et propter hoc forma substantialis habet repugnantiam cum intensione seu receptione magis et minus. Non autem ex hac parte id habet forma accidentalis, licet, ut de facto intensio ei conveniat, plures aliae conditiones requirantur; sed sufficit pro nunc, quod forma substantialis in eo, in quo invenitur, dat speciem essentialem et per se, forma autem accidentalis non, sed supponit speciem constitutam. Unde signanter D. Thomas loco cit. non dixit ideo formam substantialem non suscipere magis et minus, quia habet speciem vel dat illam quomodocumque, sed quia participans talem formam habet speciem secundum ipsam. Quare respiciendum est ad munus, quod exercet forma in suo participante seu in suo subiecto, in quo recipitur. Si enim subiectum ita respicit aliquam formam, quod per ipsam habet speciem suam et constitutivum suum, talis forma in tali participante non suscipit magis et minus. Formae autem aliae, quae ita adveniunt subiecto, ut per eas participans non habeat speciem, sed potius speciei constitutae adveniant, ex hac parte non repugnat, quod aliquam latitudinem habeant in tali subiecto, non obstante, quod habeant aliquam speciem, sed non constituentem ipsum subiectum, in quo participantur; et ideo ex tali participatione in subiecto non repugnat latitudinem penes magis et minus habere.
Quodsi dicas: Nam omnis species consistit in aliquo indivisibili; sunt enim species sicut numeri, qui quolibet addito vel subtracto variantur: Respondetur aliud esse, quod species quantum ad sui constitutionem consistat in indivisibili, aliud quod per ipsum constituatur ipsum subiectum participans talem formam, vel quod ipsa indivisibilitas sit aliud quod praedicatum ex constitutivis talis speciei. Hoc enim non invenitur in omni specie, et ideo non omnes repugnant divisibilitati et latitudini, quam habent in participatione subiecti, licet dicatur quaelibet species in indivisibili consistere propter integritatem, quam requirit, omnium praedicatorum essentialium ad sui constitutionem. Non tamen omnis species divisibilitatem excludit ex parte participationis subiecti, unde sumitur latitudo intensionis, ut dicemus statim.
Dico secundo: In sola qualitate invenitur intensio, non tamen in omni specie qualitatis.
Et quidem loquendo de intensione physica, quae est species alterationis, non est dubium, quod sicut alteratio non datur nisi in praedicamento qualitatis, ita neque intensio, eius species. Sed tamen ne aliquis dicat, quod intensio potest inveniri in spiritualibus, et non solum in alteratione, ideo generalius probanda est conclusio. Et imprimis quod in hoc praedicamento inveniatur intensio saltem quoad aliquas eius species, nullo modo dubitari potest, cum manifestae nitatur experientiae, sicut videmus calorem aliquando magis intendi, aliquando remitti. Et idem est de aliis primis qualitatibus et de qualitatibus mediis, ut colore, raritate et densitate et similibus.
Discurrendo vero per species istius praedicamenti, quae sunt capaces intensionis non solum alterativae (haec enim ad solam tertiam speciem reducitur sicut ipsa alteratio), sed etiam communiter dictae, constat imprimis, quod habitus et dispositio est capax intensionis, quia habitus virtutum aliquando sunt ferventiores, aliquando remissiores, et similiter scientia aliquando est profundior et efficacior, aliquando obtusior. Non solum penes extensionem ad diversas conclusiones, sed circa eandem veritatem potest dari maior claritas et resolutio ad sua principia, quod pertinet ad maiorem intensionem, et ita denominatur aliquis magis sciens vel magis virtuosus. Et hoc etiam extenditur ad supernaturales habitus, sicut de caritate dicitur ad Philip. 1.:7 «Oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet». Apoc. ultimo:8 «Qui iustus est, iustificetur adhuc». Et denique in iustitia accepta crescere sanctificatos definit Concilium Tridentinum sess. 6. cap. 10.
Quod attinet ad secundam speciem, aliqui existimant non suscipere magis et minus, ut intellectus et voluntas, potentia visiva etc., quia sunt propriae passiones et immediate sequuntur essentiam rei per dimanationem, non autem per motum et secundum contrarietatem latitudinis conveniunt subiecto. Oppositum tenet Mag. Banez 1. de Generat. cap. 4. q. 3. concl. ultima, ponitque exemplum in potentia visiva, quam constat magis ac minus suscipere, et modo esse acutioris visus, modo hebetioris. Certe aquila videt intensius quam homo, et inter homines quidam melius et fortius aliis, et incomparabiliter videbunt acutius oculi eiusdem hominis post resurrectionem quam modo. Nec obstat, quod sint propriae passiones animae, quia etiam calor et siccitas aliaeque primae qualitates sunt proprietates elementorum, et tamen suscipiunt magis et minus. Caietanus 1. 2. q. 52. art. 1. in fine,9 media via incedit et dicit, quod potentiae naturales, quae consequuntur immutabiliter substantias, non intenduntur, sicut neque ipsae substantiae; quae vero non immutabiliter consequuntur, sed dependenter ab aliqua alteratione, ut durum et molle aliaque similia, non inconvenit, quod suscipiant magis et minus. Et quia potentiae affixae organis corporeis dependent a qualitatibus alterativis, quibus organa temperantur, ideo videtur, quod illae possunt suscipere magis et minus, sicut potentia visiva potest esse acutior et similiter auditus etc. Et videtur haec sententia satis rationabilis. Non enim est ratio, cur non suscipiant magis et minus huiusmodi potentiae, quae a qualitatibus primis vel alteratione dependent, praesertim cum experientia suffragetur, quae in illis intensionem et remissionem sentit, ut in potentia visiva et molli et duro et aliis constat. Nec obstat, quod per generationem instantaneam fiunt, quia etiam aliqua quae instantanee fiunt, possunt intendi, ut lux et actus spirituales intellectus et voluntatis. Quod autem aliquae potentiae non intendantur, ideo est, ut Caietanus dicit,10 quia immutabiliter sequuntur ad aliquam naturam, id est independenter a qualitatibus alterativis. Et praesertim quae alicui conveniunt secundum ultimum gradum constitutivum naturae, ut intellectus et voluntas ad gradum rationalem, non suscipiunt magis et minus, quia ipse gradus ultimationem quandam dicit. Itaque non est hoc regulandum per hoc, quod aliqua qualitas sit propria passio vel non, sed per hoc, quod aliqua indivisibilis sit de ratione alicuius formae vel non sit, ut supra insinuavimus. Et ita quia quaedam potentiae sunt immediate consecutae ad substantiam et independentes ab aliqua alteratione, ideo aliquae non recipiunt latitudinem secundum magis et minus, aliae vero quae non ita immediate consequuntur, neque independentes sunt ab aliqua alteratione et primis qualitatibus, recipiunt magis et minus ratione earum.
Quod attinet ad tertiam speciem qualitatis, non est dubitandum in illa posse inveniri intensionem eamque physice alterativam, siquidem in tertia specie qualitatis, ut probavimus quaest. praec., invenitur proprie alteratio physica, et consequenter intensio inveniri potest, quae est eius species, idque etiam ad sensum patet calore et frigore aliisque qualitatibus sensibilibus, quae ad istam speciem pertinent.
Denique in quarta specie qualitatis non invenitur motus intensionis, quia de ratione figurae, quae ad talem speciem pertinet, est terminatio quantitatis, ex qua resultat, et haec variatur in specie quacumque varietate terminationis facta. Terminatio autem secundum aliquid indivisibile fit, et ita non compatitur latitudinem intensionis.
Dico ultimo: Praeter intensionem, quae est motus secundum magis et minus, et praeter extensionem per partes quantitativas corporis datur etiam augmentum extensivum in aliquibus qualitatibus, non penes partes subiecti, cui inhaeret, sed penes obiecta, quae attinguntur, quia sunt obiecta inadaequata, et secundum quod aliquis habitus diversa obiecta attingit, magis dicitur augeri extensive.
Ita sumitur ex D. Thomae 1. 2. q. 52. art. 1. ad 2. et 2. 2. q. 24. art. 5., ubi docet, quod habitus quidam augetur per additionem respectu obiectorum, sicut scientia, quae paulatim addiscitur, augetur de novo circa diversas conclusiones, quas antea non attingebat. Et hoc augmentum non est intensio, quia non versatur circa eandem veritatem, sed circa diversas. Intensio autem scientiae fit per hoc, quod clarius et profundius eandem veritatem comprehendat.
Circa hoc augmentum extensivum nota tres positiones D. Thomae: Prima, quod tale augmentum non contingit in omnibus formis seu qualitatibus, sed in illis, quae specificantur ab aliquo extrinseco seu dicunt ordinem ad aliud. Ita docet 1. 2. q. 52. art. 1. in fine corporis.
Secunda est, quod neque in omnibus habitibus dicentibus ordinem ad obiectum specificans invenitur istud augmentum. Caritas enim dicit ordinem ad obiectum, nec tamen admittit additionem per augmentum extensivum, ut docet S. Thomas 2. 2. q. 24. cit., eo quod quaecumque minima caritas implet totam legem et omnibus tentationibus resistit, et sic quaelibet attingit omnia obiecta, scilicet Deum et proximum; non ergo fit maior per extensionem ad obiecta. Scientia vero indiget ista extensione, quia per distincta media procedit ad distinctas conclusiones probandas, licet omnia coordinata sint inter se et sub eodem lumine ideoque ad eundem habitum spectant, sed diversam explicationem obiecti petunt et distinctas species vel ordinationem earum, ac distincta media probativa, de quo latius diximus in Logica q. 27. art. 2.11
Quodsi dicas: Nam etiam virtutes morales, etiam si sint infusae, possunt habere novam difficultatem circa diversa obiecta partialia, ut in loco cit. Logicae12 diximus. Imo inde argumentum sumpsimus ad probandum, quod scientia est simplex habitus, licet vincat distinctas difficultates inadaequatas. Ergo falso et inconsequenter dicimus in praesenti virtutes morales non suscipere additionem, sed solum scientiam.
Respondetur, quod, ut diximus cit. loco Logicae in solutione ad confirmationem primi argumenti,13 virtutes infusae, ut caritas et fides, possunt habere diversam difficultatem circa diversas materias, non ex parte ipsius virtutis, sed ex parte operantis, quae est difficultas accidentalis, et tamen unica qualitas simplex sufficit ad illas superandas. Similiter ergo sufficiet in scientiis ad superandas distinctas difficultates circa distinctas conclusiones, licet requirat ad illas diversa motiva inadaequata, eo quod uniuntur sub eadem ratione formali et lumine; sunt enim coordinata inter se illa motiva, quatenus unum deducitur ex alio. Itaque ducitur efficax argumentum a simili ad probandum, quod una qualitas sufficiet ad attingendum diversas conclusiones, licet quaelibet habeat suam probationem et motivum distinctum et diversam difficultatem ex parte ipsius medii, et non solum ex parte operantis, quia adhuc restat locus unitati habitus, quia salvatur principalis ratio, unde sumitur unitas eius, nempe eadem ratio formalis scientifica, sub qua omnia illa motiva et probationes coordinantur et continentur. Unde si non repugnat, quod qualitas una attingat distinctas materias et vincat distinctas difficultates ex parte operantis, dummodo servetur eadem ratio formalis, ut patet in virtutibus, etiam non repugnabit stante unitate rationis formalis, quod eadem qualitas attingat diversas conclusiones et vincat distinctas difficultates requirentes distincta media sub eadem unica ratione formali et lumine ordinata.
Tertia propositio est, quod hoc augmentum extensivum dicitur a D. Thoma fieri per additionem, qua augetur habitus secundum se, intensio vero per radicationem in subiecto, et non per additionem, non quia nova qualitas addatur in augmento extensivo (id enim negat S. Thomas 1. 2. q. 54. art. 4.), sed quia additur novum augmentum obiectivum, et quia ordo ad obiectum dicitur convenire habitui secundum se, participatio vero et radicatio intensionis fiat per ordinem ad subiectum in sententia D. Thomae, ideo ad distinguendum unum augmentum ab alio dicitur illud augmentum fieri per additionem, hoc vero non, quia ibi additur novum obiectum et nova explicatio habitus ad illud, hic vero non additur novum subiectum, sed in eodem fit intensio, nec etiam nova entitas qualitatis, et ita ex nulla parte fit additio.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur: Quia non stat, quod intensio augeat qualitatem secundum magis et minus, nisi ipsa species et essentia qualitatis varietur; ergo ratio intensionis explicata est nulla. Antecedens probatur, quia illud, in quo qualitas fit magis et minus, est ipsa propria ratio et species qualitatis; species autem sunt sicut numeri, ut quolibet addito vel subtracto varientur.
Si dicatur fieri intensionem per magis et minus non in ipsa ratione essentiali et specifica, quae consistit in indivisibili, sed in aliquo extrinseco, ut in additione gradus vel entitatis novae aut in maiori participatione vel radicatione in subiecto: Contra est, quia imprimis intensio non potest fieri per additionem novae qualitatis eiusdem speciei, ut dicemus art. seq. Diversa autem participatio in subiecto et radicatio non potest fieri secundum aliquid accidentale, sed secundum ipsam essentiam qualitatis. Et oppositum dicit D. Thomas esse propriae vocis ignorantiam 2. 2. q. 24. art. 4. ad 3. et q. 1. de Virtut. art. 11.14 Ergo in ipsa essentia fit variatio per intensionem. Deinde, quia si intensio non fit secundum variationem in ipsa ratione essentiali seu specie qualitatis, sed in aliquo extrinseco vel pertinente ad individuationem, sequitur, quod formae substantiales possint intendi, quia potest salvari indivisibilis species, quam praebet forma cum augmento penes magis et minus in aliquo extrinseco individuali, ut quia perfectiori modo uniuntur subiecto vel sunt radix perfectioris modi operandi. Cur ergo in illis non erit augmentum intensionis?
Et idem argumentum fieri potest de quantitate, quia secundum diversum modum terminandi subiectum potest perfectius et imperfectius participari in subiecto modo quodam extrinseco, et non pertinente ad intrinsecam speciem. Cur ergo non recipiet magis et minus?
Respondetur negando antecedens. Et ad probationem dicitur per intensionem non variari speciem, sed modum speciei in actuando subiectum et perfectius reducendo de potentia ad actum, ut seq. art. dicetur. Ut autem additio aliqua vel subtractio variet speciem alicuius formae, debet addere vel subtrahere aliquod praedicatum quidditativum vel modum talium praedicatorum intrinsecum et essentialiter requisitum, non autem addere vel tollere solum aliquem modum diversae participationis in subiecto vel additionem novae entitatis quasi integralis, sicut videmus in substantia materiali plures vel pauciores partes integrales addi vel subtrahi sine variatione speciei.
Ad primam replicam dicitur non fieri intensionem per additionem novae entitatis, sed per maiorem radicationem in subiecto, ut dicemus seq. art. Dicit autem D. Thomas ignorare propriam vocem, qui dicunt augeri formam per radicationem in subiecto, et non secundum essentiam, quia radicationem ipsam intelligebant non pertinere ad entitatem accidentis, cum tamen entitas accidentis ex se postulet inhaerere et participari in subiecto, et sic magis radicari sine dubio entitatem ipsam involvit. Et ita inquit D. Thomas in 2. 2. loco cit., quod nihil est aliud ipsam secundum essentiam augeri, quam eam magis inesse subiecto, quod est magis eam radicari. De quo plura art. 3.
Ad secundam replicam respondetur obstare formae substantiali, ne intendatur, quia non habet latitudinem et contrarietatem, per quam sit capax motus et consequenter intensionis, ut iam supra15 dictum est. Et licet species indivisibilis formae stare possit cum augmento divisibili secundum magis et minus, hoc tamen in forma substantiali locum non habet, quia non solum in se habet speciem, sed constituit suum compositum, quod informat in specie. Unde neque ex parte suae speciei neque ex parte suae participationis et subiecti participantis latitudinem fundat, sed si aliquo modo variatur, tota species variatur in se et in participatione subiecti. Secus est in accidente, per cuius participationem subiectum ipsum non constituitur in sua essentiali specie, sed constitutum supponitur, unde ex hac parte non impeditur forma accidentalis intendi et remitti. Nec tamen ex eo sequitur, quod omnes formae accidentales possint intendi aut remitti, si alias conditiones non habeant, ut contrarietatem seu latitudinem, ita quod indivisibilitas in constitutione illarum non sit intrinseca et de ratione earum, sicut in constituendis speciebus quantitatis supra16 advertimus, et in aliis speciebus qualitatis latitudine carentibus et indivisibilitatem includentibus.17
Quodsi dicas Aristotelem in 8. Metaph. textu 10.18 et S. Thomam ibi lect. 3.19 dicere, quod materia forte suscipit magis et minus, respondet D. Thomas 1. 2. q. 52. art. 1. id intelligi de materia secundum materiales dispositiones, non secundum suam substantiam, secundum quam componit cum forma indivisibilem speciem naturae.
Secundo obicies: Qualitas secundum se et antecedenter ad respectum ad subiectum habet contrarietatem, v. g. cum frigore, quia habet contrarietatem cum illo, quam non emendicat a subiecto, sed ubi est contrarietas, est maxima distantia, ergo etiam est latitudo secundum magis et minus, et consequenter intensio et remissio. Imo ista contrarietas formarum solum est penes gradus, quia in gradibus remissis non contrariantur qualitates, sed in intensis, in quibus solum se non compatiuntur. Ergo non per ordinem ad subiectum dicuntur habere magis et minus, sed secundum se.
Item si Deus separaret albedinem nivis et albedinem hominis, perfectior esset illa quam ista, et non per radicationem in subiecto, quia extra illud sunt, ergo secundum se; et sic non repugnabit substantiae intensionem habere.
Denique, quia eadem est albedo in concreto et in abstracto, ergo si in abstracto non intenditur, nec in concreto, vel e contra si in concreto intenditur, etiam in abstracto. Quodsi accidens in concreto, ut album, sumatur non pro forma existente in subiecto, sed pro composito ex corpore et albedine, hoc non intenditur, quia aliquid, quod includit, scilicet corpus, non intenditur.
Respondetur, quod licet aliquae qualitates secundum se fundent contrarietatem ut inter formam et formam, et non solum secundum participationem subiecti (licet exerceri non possit contrarietas nisi in subiecto, quia contraria in eodem subiecto mutuo se expellunt), tamen latitudo et distantia penes magis et minus in intensione formarum non sumitur penes contrarietatem aliquam inter formam et formam, sed penes latitudinem participationis et radicationis formae in eodem subiecto. Et quando dicitur, quod ubi est maxima distantia, etiam est latitudo penes magis et minus, respondetur, quod est penes magis et minus in diversis formis, quae non sunt extremae, sed mediae inter extrema contraria. Magis autem et minus in eadem forma non fundat contrarietatem et distantiam nisi respectu subiecti, in quo radicatur et participatur. Atque ita contrarietas inter formam et formam, sive penes maximam distantiam sive penes formas medias, convenit formis secundum se, distantia autem penes magis et minus in eadem forma non convenit ei nisi secundum diversam participationem in subiecto. Contrarietas ergo inter formam et formam provenit ex ipsa natura talium formarum, licet statum perfectum requirat, ut contrarietas exerceatur, quod non fit nisi in gradibus perfectis, quia imperfecti gradus computantur in eodem subiecto, ut latius dicemus infra q. 10.20
Ad id vero, quod dicitur de albedine hominis et nivis separata, respondetur, quod una illarum erit intensior altera, non propter maiorem radicationem actualem in subiecto, quia carent, sed propter aptitudinalem, quam retinent, et ordinem, quem dicunt ad subiectum. Quando autem D. Thomas dicit albedinem separatam habere omnem perfectionem possibilem et non posse intendi, loquitur de albedine, si esset subsistens et neque actu neque aptitudine respiceret subiectum.
Denique ad id, quod dicitur de albedine in abstracto et in concreto, dicimus, quod est eadem forma, sed non in eodem statu nec cum eodem respectu, quia in concreto respicit subiectum, in abstracto relinquit. Unde dicit D. Thomas 1. 2. q. 53. art. 2. ad 3., quod intensio et remissio tribuitur accidentibus in concreto, et ita non dicitur magis albedo, sed magis album. Album vero pro composito non intenditur ratione totius, sed ratione partis, scilicet ratione formae ut communicabilis subiecto.