Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio I: Lectoribus
Dedicatio I: Dedicatio
Prooemium I: Prooemium
Post explicatum ens mobile in communi in octo libris Physicorum et ens mobile incorruptibile, quod est coelum, de quo tractatum est in secunda parte Philosophiae,1 sequitur in hac tertia agere de ente mobili corruptibili et generabili secundum omnes illos motus, qui ad generationem pertinent vel ad illam ordinantur. Nam secundum quod res generabiles ordinari possunt per motum localem ad acquirendum locum naturalem et situationem in universo, pertinet de illis agere ad libros de Coelo et Mundo, ubi licet agatur principaliter de coelo, adaequate tamen agitur de toto universo, quod componitur etiam ex elementis, secundum quod disponuntur per situationem corporum in ipso.
Totum autem, quod pertinet ad ens generabile et corruptibile comprehendit Aristoteles duobus libris. In primo explicat omnes mutationes ad generationem et corruptionem pertinentes. In secundo descendit ad explicandum corpora, quibus conveniunt istae mutationes, scilicet elementa et corpora mixta, quatenus videlicet sunt principia qualitatum activarum et passivarum, secundum quas fiunt istae mutationes ipsaque generatio et corruptio.
Mutationes autem, quae principaliter ad ipsam generationem consequuntur vel ordinari possunt ad illam, sunt septem. Prima et principalis est ipsa generatio substantialis et eius oppositum, scilicet corruptio. Secunda et quae propinquius ad ipsam ordinatur, est alteratio, quae generice est una, dividitur vero in tres species, simplicem alterationem, intensionem et remissionem. Tertia est nutritio vel loquendo communius aggeneratio, quarta augmentatio, quinta reactio et repassio, sexta addensatio et rarefactio. Septima mixtio. Quae omnia in primo libro tractantur a Philosopho.
Circa corpora vero generabilia tria praecipue considerat in secundo libro: Primo circa elementa, quibus qualitatibus praedita sint et quomodo inter se contrarientur; secundo circa mixta, quomodo temperata sint; tertio circa omnia corpora, quae corrumpuntur, an videlicet possint iterum reproduci hoc ipso, quod semel desinunt esse, quod etiam de quacumque alia re, quae corrumpitur, potest inquiri.
De materia et subiecto horum librorum
Constat ex his, quae diximus in q. 1. Phys.,2 subiectum adequatum Philosophiae esse ens mobile. Licet autem obiectum formale sit unicum et impartibile, hoc ipso quod scientia una est secundum speciem atomam, tamen subiectum seu materia multiplex est, quia una eademque scientia de diversis rebus agit, licet sub unica ratione formali.
Et ita inquirimus in praesenti, quae pars entis mobilis pertineat ad propriam materiam et subiectum istius tractatus de Generatione, quae pars quaedam est unius scientiae naturalis. Et fere omnes conveniunt pertinere ad istos libros illud ens mobile, quod est generabile et corruptibile, cum in nulla alia parte Philosophiae agatur de illo nisi hic. In libris enim de Anima agitur de ente mobili animato, quod licet corruptibile sit, non tamen agitur de illo, secundum quod corruptibile, sed secundum rationem viventis seu animati et secundum motus vitales. In libris autem de Coelo, ut diximus, solum agitur de motu incorruptibili vel de toto universo, ut componitur ex corporibus simplicibus.
Solum potest esse difficultas, an subiectum istorum librorum sit ens mobile ad formam substantialem, et sic solum generatio ipsa substantialis consideretur per se, de alteratione vero aliisque mutationibus ad generationem ordinatis solum tractetur quasi de subiecto secundario et quasi reductive, an vero adequatum subiectum sit ens generabile, ut abstrahit a generabili substantialiter vel accidentaliter, licet principale subiectum sit generabile substantialiter seu ipsa substantialis generatio.
Respondetur in sententia Divi Thomae in prooemio librorum de Generat.3 verius videri subiectum istorum librorum esse ens generabile in secundo sensu allato, scilicet ut abstrahit a generabili substantialiter vel accidentaliter, licet praecipuum subiectum sit generabile secundum substantiam seu generatio ipsa substantialis. Dicit enim, quod pertinet ad istos libros tractare de motibus, «qui non sunt communes omnibus corporibus, sed inveniuntur in solis inferioribus», qui utique sunt omnes praeter ubi, qui etiam in superioribus corporibus invenitur. «Inter quos principatum obtinet generatio et corruptio; alteratio enim ordinatur ad generationem sicut ad finem, augmentatio etiam consequenter se habet ad generationem». Ubi illa causalis D. Thomae «alteratio enim» etc. non reddit causam, cur in istis libris agatur de alteratione, sed cur alteratio sit motus minus principalis quam generatio. Et ita non agitur hic de alteratione solum reductive, sed tamquam de subiecto minus principali, sicut Metaphysica agit de accidente; subiectum autem principale est generatio substantialis, sicut in Metaphysica substantia vel Deus, in Logica demonstratio. Id enim significat D. Thomas dicens, quod in his motibus principatum obtinet generatio.
Ratione etiam id constat, quia alteratio et augmentatio et reliqui alii sunt vere species motus et per se. Ergo de illis agit Philosophia tamquam de aliquo pertinente ad illam per se, et non reductive, sicut etiam agit de motu locali in libris de Coelo et de augmentatione hic. Ergo assignanda est aliqua pars Philosophiae, quae per se agat de illis, sicut agit de motu locali. Non est autem alia pars, in qua tractetur de alteratione et augmentatione nisi in ista.
Unde colligitur, quod subiectum istorum librorum est mobile ad formam intrinsecam, secundum quam fit generatio vel corruptio vel quae ad illam ordinatur. Nec propterea agit de aliquo conflatu ex substantia et accidente, ita quod subiectum eius sit aliquod analogum, tam quia subiectum eius non est accidens et substantia, sed mobile ad formam substantialem vel accidentalem, quod in se quidem substantia est subiective, licet terminative ad aliquid accidentale terminari possit. Tam etiam, quia de accidente et substantia potest tractari in aliqua scientia tamquam de obiecto univoco in ratione scibilis, licet sit analogum in ratione entis, sicut patet in Metaphysica, quae est unica scientia et tractat de accidente et substantia, eo quod bene possunt res analogice convenientes manifestari eodem lumine et ex eisdem principiis, et sic in ratione manifestabilis et scibilis convenire univoce.
Obicies: Si pertinet ad istos libros per se agere de augmentatione et nutritione, ergo non pertinebit per se agere de illis ad libros de Anima, cuius oppositum diximus ex D. Thoma in initio Physicorum distribuentes partes Philosophiae iuxta species motus, in quibus augmentatio, quia vitalis est, pertinet ad libros de Anima, vel agetur de augmentatione in eadem scientia bis. Secundo sequitur, quod tractatus iste de Generatione praecedat tractatum de Coelo, siquidem in tractatu de Coelo agitur de motu locali, qui imperfectior est motu generationis, cum terminetur ad ubi, quod est imperfectius quantitate, qualitate et substantia, ad quae motus isti terminantur.
Ad primum respondetur in his libris agi de augmentatione et nutritione, non ut sunt motus vitales et ab anima vivente, sed ut sunt mutationes quaedam corruptivae vel generativae partialiter. Non est autem inconveniens, quod de eodem bis tractetur in eadem scientia secundum diversas considerationes, sicut in libris de Coelo agitur de elementis, quatenus in hoc universo determinatam situationem ad locum postulant, in his autem libris, quatenus sunt generabilia et corruptibilia. In initio autem Physicorum diximus de motu augmentationis agi in libris de Anima, quatenus vitalis motus est et ab anima procedit, non sub ratione motus corruptivi.
Ad secundum respondetur ad summum probare, quod libri de Generatione sunt priores dignitate quam libri de Coelo, non tamen ordine doctrinae, cum potius ab imperfectioribus procedatur. Addo, quod licet motus localis ex praeciso conceptu ad suum terminum, qui est ubi, sit imperfectior alteratione et generatione, tamen motus localis, qui convenit coelo, prius tractari debet in Philosophia quam alii motus, tum quia subiectum talis motus est aliquid dignius et superius, scilicet ipsum coelum; tum quia habet causalitatem motus eius in reliqua inferiora, et sic dato, quod incipiendum sit ab eo, quod est dignius et perfectius, etiam a motu locali isto, qui coelo convenit, incipiendum est, quia prout sic causans est dignior. Denique motus localis universalior est et pluribus conveniens quam alteratio et augmentatio, invenitur enim in omni corpore; a communioribus autem incipiendum est.
Ordo quaestionum
Totum tractatum duodecim quaestionibus absolvemus, novem circa primum librum et tribus circa secundum. Prima erit de generatione substantiali, secunda de corruptione ei opposita, tertia de alteratione in communi, quarta de alteratione in speciali, ut de intensione et remissione etc., quinta de reactione et repassione, sexta de mixtione, septima de condensatione et rarefactione, octava de augmentatione et nutritione, nona de subiecto accidentium et principio individuationis.
Circa secundum librum quaestio decima erit de elementis, undecima de mixtis, duodecima de reproductione rei praeteritae.