Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio I: Lectoribus
Dedicatio I: Dedicatio
Prooemium I: Prooemium
Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione
Quaestio I: De generatione substantiali
Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium
Articulus II: Quibus principiis philosophia assequatur dari generationem substantialem
Tota difficultas apud veteres philosophos circa investigationem generationis substantialis consistebat in eo, quod non poterant intelligere materiam primam, quae esset in potentia ad esse simpliciter, et tamen in se esset ens in re. Et consequenter non poterant intelligere formam substantialem, quae daret esse simpliciter materiae, scilicet ipsum primum esse. Sic enim materia de se careret omni esse, et consequenter non esset ens; ex non ente autem non fit ens, quia ex nihilo nihil fit, ut late tractat Philosophus 1. Phys.1 et in hoc libro 1. de Generat.2 et 11. Metaph. cap. 6.3 Et ita diximus in q. 3. Phys.,4 quod nisi ponatur materia ita esse ens in potentia, quod careat omni esse entitativo ex se, hoc ipso caremus omni principio ad ostendendum dari formam substantialem, quae det primum esse, quod est esse simpliciter et substantiale.
Quare vel ex hoc manifestum fit apud Aristotelem et D. Thomam, qui illum sequitur, omnino ignotum fuisse, quod materia prima haberet ex se actum entitativum et existentiam incompletam, eo quod antiqui existimabant materiam esse non ens et omnino nihil, hoc ipso quod esset ens in potentia, ut constat ex Philosopho in hoc 1. libro de Generat. textu 12.,5 ubi inquit «hoc maxime timuisse philosophos antiquos in assignanda generatione substantiali, ne ex nihilo praeexistenti aliquid generaretur». Quod explicans D. Thomas ibi lect. 6. circa finem6 inquit, «quod maxime timuerunt primi philosophi, quod aliquid generaretur ex nullo praeexistente; quod enim non est ens actu, nihil est. Sic igitur videtur, quod non posset esse generatio simpliciter hoc modo, quod substantia generetur ex non ente actu, ente autem in potentia». Existimabant ergo antiqui materiam hoc ipso, quod esset ens in potentia, esse nihil, et consequenter carere actu entitativo seu existentia partiali. Si enim haberet illam, bene staret, quod materia esset ens in potentia respectu formarum, et tamen non esset nihil, quia ut sit nihil, omni existentia debet carere etiam partiali. Philosophi vero antiqui inferebant, quod si esset ens in potentia, et non in actu, erat nihil; ergo existimabant carere omni esse, etiam partiali, si esset in potentia ens. Aristoteles autem reiciens hanc sententiam antiquorum non dicit materiam habere actum entitativum seu existentiam, licet sit in potentia ad formas, sed dicit materiam non esse nihil, sed existere, quatenus est sub diversis formis, ratione cuius generatio unius est corruptio alterius, et sic generationem fieri per se ex ente in potentia, per accidens autem ex ente in actu, quia ad generationem per accidens est, quod extiterit materia sub ista vel illa forma, quae corrumpitur, per quam habet esse in actu, ut docet 1. Phys. textu 66.7 et 1. de Generat. textu 17.,8 ut explicat ibi D. Thomas lect. 7. circa finem.9 Si autem materia, ut concurrit ad generationem per accidens, est ens actu, id est per formam, quae corrumpitur, manifeste supponit Aristoteles materiam ex se non habere actum entitativum vel existentiam partialem, alioquin fieret generatio ex ente in actu per se, quia non per formam, sed per suam entitatem esset existens seu ens in actu.
Quare principium ad ostendendum contra antiquos philosophos, quod detur generatio substantialis, et quod introducatur forma substantialis in materia, solum ex duplici capite sumitur: Primo ex esse, quod discernit substantiam ab accidente, scilicet esse per se, quod est primum et substans aliis, quia si datur generatio substantialis, debet dare esse per se et introducere formam, quae det tale esse. Secundo sumitur principium ex corruptione substantiali, quae generationi opponitur. Si enim haec datur, etiam et generatio substantialis.
Primo ergo modo procedendo necessario sumendum est pro principio, quod materia sit ens in potentia sine ullo actu entitativo, quia generatio substantialis supponitur esse illa, per quam acquiritur esse substantiale seu fit ens simpliciter. Et quia antiqui dicebant, quod quidquid est ens, debet esse ens in actu, consequenter inferebant, quod si generatio supponit aliquod ens pro subiecto, debet supponere ens actu, et sic nulla generatio datur, quae possit facere ipsum esse substantiale, id est primum et fundamentale esse, quod est substantiale. Cum ergo iuxta principia Aristotelis admittamus, quod ex nihilo nihil fit, et rursus, quod generatio substantialis faciat ens simpliciter dando ipsum esse primum et substantiale, oportet dicere, quod subiectum, ex quo fit generatio substantialis, scilicet materia prima, neque sit nihil neque sit ens actu de se, sed in potentia per se et in actu per aliud, scilicet per formam.
Si autem semel ponatur materia de se ens actu et existens per actum entitativum, non potest probari contra antiquos, quod forma ei adveniens sit substantialis, et quod generatio sit substantialis dans primum et integrum esse, nisi probetur contra ipsos, quod etiamsi supponatur esse partiale in materia, potest per formam advenientem illi resultare esse substantiale, et partes ipsas substantialiter coniungi. Ad hoc autem non datur principium apud Aristotelem nec potest dari, nisi petatur principium. Nec enim nobis potest constare contra negantes generationem substantialem et formam substantialem, ut negabant antiqui dicentes materiam esse totam substantiam rei, non inquam potest constare, quod forma aliqua et actio sint substantiales nisi ratione ipsius esse substantialis (id est primi et substantis omnibus), quod praebent. Si autem praesupponunt aliquod esse partiale in materia, occluditur ista via et enervatur istud principium. Unde enim probabitur, quod illud esse, quod dat forma, sit primum et substantiale, si supponit aliud in materia, cui advenit? Et si dicatur illud esse partialiter, hoc restabat probandum et est petere principium; negabant enim antiqui dari formam substantialem, sed materiam esse totam substantiam rei. Unde ergo probatur illa partialia esse materiae primae et formae ita facere unum, quod constituant generationem simpliciter? Sicut si producitur aliqua pars integralis et coniungitur alteri habenti iam esse, mutatio illa erit aggeneratio, et non prima generatio, quia supponit primum aliquod esse, ita si in materia supponitur esse et forma producta addit ei aliud esse, etiamsi sit partiale, non potest probari, quod sit generatio simpliciter, quia ex ipso primo esse, unde probari debet substantialitas ista, non probatur, siquidem supponitur aliquod esse in materia. Et sic dicerent antiqui, quod forma non dat primum esse et simpliciter esse, sed additionem seu aggenerationem ad esse praesuppositum.
In nostra autem sententia cum sit tantum unum esse, quod per formam tamquam per principium convenit composito et actuat materiam, idem est dare esse composito per formam, et dare primum esse et simpliciter esse. Aliunde vero non probatur contra antiquos, istas duas partes esse substantiales, scilicet materiam et formam, nisi vel supponatur dari tales partes, quod negabant ipsi, et sic esset petere principium, vel probetur esse substantiales, ex eo quod necessariae sunt ad generationem et corruptionem, et hoc iterum est, quod ipsi negabant, dari scilicet generationem et corruptionem substantialem, sed solum alterationem, quae latentes formas apparere faceret vel occultaret. Quare nisi dicatur formam dare ipsum primum esse et consequenter materiam ita esse in potentia ad formam, quod nullum in se supponat esse, sed totum habeat per formam, non probatur generatio substantialis contra antiquos.
Ex secundo principio probatur dari generationem substantialem, videlicet ex ipsa corruptione. Constat enim dari corruptionem substantialem, ergo debet dari generatio.
Consequentia est bona, quia si formae, quando desinunt, substantialiter corrumpuntur, ergo quando incipiunt, substantialiter generantur, et non solum apparent de novo, alias quando desinunt, solum occultarentur. Antecedens autem probatur, tum quia si non esset corruptio substantialis, omnis substantia esset incorruptibilis in esse substantiali; tum quia si forma non corrumpitur, sed manet in materia vel non distinguitur a materia, ergo etiam manebunt eius propriae passiones; nec enim est, cur proprias passiones servamus manente formae et naturae, cuius sunt. Constat autem, quod quando animal moritur, non manent potentiae sensitivae in terra vel igne, in quem convertitur. Nec dici potest, quod manent ibi istae potentiae, sed impeditae et latentes; sic enim, si in igne v. g. est potentia videndi et audiendi, sed tamen impedita, ignis esset caecus et surdus, quia habet istas potentias cum impedimento. Tum denique constat dari corruptionem substantialem in homine, quia ipso mortuo anima manet separata a corpore, alias non moreretur homo, si maneret anima unita materiae, et homo esset incorruptibilis substantialiter; nec enim anima latet in materia nec educitur, sed deforis venit. Recedente ergo anima oportet, quod in materia incipiat esse nova forma per veram generationem, siquidem forma, quam habebat, substantialiter separata est ab illo.
Aliae probationes solent afferri ab aliis auctoribus, quae contra antiquos parum habent efficaciae, v. g. quod materia prima est in potentia passiva ad omnes formas, quod dantur diversae formae substantiales, quod diversa accidentia et operationes sequi debent ad diversas formas, eo quod materia de se est indifferens ad omnia.
Haec enim petunt principium, quia hoc erat, quod ipsi negabant, scilicet dari formas substantiales, aut accidentia sequi ad formam de novo advenientem, sed de novo apparentem in materia, in qua secundum se latitabat, eo quod dicebant materiam esse ens actu, et non indigere forma substantiali dante illi primum et substantiale esse, sed supponente materiae existentiam; et sic omnis forma de novo adveniens erit accidentalis, quia non conveniet ei propria ratio substantiae, quae importat primum esse, quod est substans aliis. Quare nisi affirmetur, quod materia est ens in potentia taliter, quod etiam primum esse habet per formam, istae probationes evacuantur.
Contra generationem substantialem sic explicatam pauca sunt, quae difficultatem faciant. Argumentum enim antiquorum, quo movebantur, non habet vim. Dicebant enim non posse dari formam, quae det primum esse, quale debet esse substantiale; sic enim illa forma adveniret subiecto nullum habenti esse, siquidem forma subiecto dat primum esse, ergo illud subiectum est nihil, et ita simpliciter aliquid fieret ex nihilo, quod est non generari, sed creari.
Ad hoc respondetur ex doctrina Aristotelis et D. Thomae, quod materia prima nec est nihil neque est ens in actu seu existens per se et ratione propriae entitatis, sed est existens per aliud, scilicet per formam, et ita de se est ens capax existentiae sicut et formae, licet non sit ipsa forma nec ipsa existentia. Quod autem est capax existentiae, vere est ens, et non est nihil ut, contradictorie opponitur enti, quia nihil neque per se neque per aliud est capax existentiae; materia autem ut subiecta formae vere existit, non vero sine forma. Imo etiam ipsum compositum substantiale sine modo subsistentiae et sine accidentibus non existit neque operatur,
Secundo obicies: Quia in ipsa substantia, quae generatur, solum invenitur essentia et existentia. Essentia fieri non potest, cum remota existentia non maneant nisi praedicata essentialia, quae sunt perpetuae veritatis et independentia a tempore. Existentia autem non est substantia, sed est aliquid accidentaliter conveniens substantiae, supposito quod ab ea distinguitur. Imo et ipsa actio generativa accidens est de praedicamento actionis, ergo terminus eius est accidens.
Respondetur essentiam non fieri nec produci ex parte connexionis essentialis praedicatorum obiective sumptam; sic enim obiective est aeternae veritatis. Sed subiective ut in se existens producitur ipsa essentia et substantia, ut subiecta existentiae, ita quod essentia se habet ut res existens, existentia vero ut id, quo existit, tamquam terminus actualis productionis et essendi extra causas. Et licet existentia dicatur accidentaliter convenire, non tamen tamquam accidens praedicamentale, sed accidentaliter praedicabiliter tamquam modus vel terminus substantiae, quia reducitur ad eius praedicamentum. Revera tamen essentia ipsa producitur ut subiecta existentiae, non seorsum ab illa, sicut neque seorsum a productione, sed per illam; et natura non producitur seorsum a composito vel supposito, sed in illo. Essentia autem ut subicitur existentiae, aliquid temporale est, et non aeternum neque aeternae veritatis, quia per temporalem actionem datur existentia et subiectio essentiae ad existentiam. Generatio autem est accidens de praedicamento actionis formaliter, sed terminative respicit substantiam, eo quod exit a potentia generativa in virtute substantiae; et ideo est accidens, et tamen ad substantiam producendam tendit.
Denique arguitur: Quia si una generatio succedit alteri, sequitur quod plures res specie diversae participant eandem materiam, atque adeo non erunt substantialiter et ex omni parte diversae. Similiter etiam materia pertinebit ad diversas species, modo ad unam, modo ad aliam, prout fuerint diversae formae, quibus unitur; et sic non manebit simpliciter eadem, siquidem actualitatem et speciem sumit a forma.
Respondetur non esse inconveniens, quod res specie diversae habeant materiam communem, sicut habent, non tamen simul informando, sed successive, quia materia sic est capax omnium formarum et in potentia ad illas. Et ita non communicant in eadem materia numero, sed eadem materia secundum potentialitatem servit ad diversas formas in diversis compositis, successive una forma excludente aliam et diversum compositum constituente, quod non est inconveniens. Nec inconvenit, quod materia participet per informationem diversas species formarum et constituat diversa composita successive, quia est in potentia ad illas, de se autem non habet nisi entitatem potentialem, quam utique a forma non accipit, sed recipiendo in se formas actuatur ab illis et reducitur in actu ad illam speciem, a qua informatur. Cum enim materia sit pars speciei et compositi, quod constituit, ad multas species potest reduci in actu, eo quod ad omnes est in potentia.