Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.

This work is being completed — add a section.


Praefatio I: Lectoribus

Dedicatio I: Dedicatio

Prooemium I: Prooemium

Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione

Quaestio I: De generatione substantiali

Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium

Articulus II: Quibus principiis philosophia assequatur dari generationem substantialem

Articulus III: In qua actione et mutatione consistat generatio substantialis

Articulus IV: Quis sit terminus formalis, et quis adaequatus generationis substantialis

Articulus V: Quod sit subiectum generationis, et de eius distinctione a creatione

Articulus VI: Utrum in generatione substantiali fiat resolutio omnis formae usque ad materiam primam

Articulus VII: Quomodo ultima dispositio causetur, vel causet generationem substantialem

Quaestio II: De corruptione

Articulus I: Quomodo differat corruptio in ratione mutationis a generatione et ab annihilatione

Articulus II: Utrum corruptio et generatio sint eadem actio, ratione cuius generatio unius sit corruptio alterius

Articulus III: Utrum corruptio sit naturalis et per se intenta a natura

Quaestio III: De alteratione in communi

Articulus I: Quid sit alteratio et quotuplex

Articulus II: Ad quas species qualitatis detur per se alteratio

Articulus III: Utrum alteratio sit unus motus et continuus

Quaestio IV: De intensione et remissione

Articulus I: Quid sit intensio et remissio, et in quibus formis inveniatur

Generaliter loquendo omne augmentum vel decrementum dicitur quantitas, in quacumque re contingat, eo quod id, quod nobis sensibilius et manifestius est in augmentis rerum, est quantitas. Tripliciter autem potest inveniri ratio ista quantitatis in qualitatibus vel formis: Uno modo per extensionem in subiecto; et hoc solum convenit qualitatibus, quae inhaerent in subiecto habente partes quantitativas, sicut cum albedo diffunditur per aliquod subiectum et crescit in illo, quia est in pluribus subiectis, et hoc modo dicitur qualitas magna seu quanta per accidens quantitate subiecti. Alio modo attribuuntur quantitas seu magnitudo qualitati ex parte obiecti, circa quod versatur, sicut convenit habitibus intellectus vel voluntatis, qui versantur circa aliqua obiecta et aliquando plura, aliquando pauciora comprehendunt, et secundum hoc dicuntur extendi vel augeri in ordine ad obiecta. Et haec vocatur extensio virtualis seu quantitas virtutis, eo quod magna virtus dicitur per ordinem ad obiectum seu pondus, quod ferre potest. Tertio modo dicitur quantitas seu magnitudo qualitatis secundum participationem maioris perfectionis penes magis et minus, et hoc pertinet ad intensionem et remissionem, de quo videri potest S. Thomas q. 1. de Virtut. art. 11. ad 10.

De hac ergo intensione duo supponimus in praes. art. et alterum, quod difficilius est, disputamus.

Primo supponimus dari tale incrementum intensionis et decrementum remissionis, quod pertinet ad quaestionem, an est. Hoc autem constat ex ipsa experientia. Nam videmus qualitates crescere aut decrescere penes magis aut minus, quod non potest reduci ad alias duas extensiones seu magnitudines dictas. Nam videmus calorem vel albedinem aut lucem aliquando esse perfectiorem et maiorem, non quia plures partes subiecti occupet, sed easdem, nec quia subiectum sit densius vel rarius, siquidem in eodem aere lux solis est perfectior quam lunae, stante eadem raritate aeris; et ita hoc augmentum non pertinet ad quantitatem extensionis formalis. Similiter neque pertinet ad extensionem virtualem, quia lux et calor et similes qualitates non habent diversa obiecta, circa quae versentur, sed subiecta, quae informant. Relinquitur ergo, quod sit quantitas et augmentum intensionis penes magis et minus.

Secundo supponimus definitionem intensionis, quod pertinet ad quaestionem, quid est. Definiri autem potest intensio, quod est «motus ab imperfectiori esse sive statu eiusdem qualitatis ad perfectiorem eodem subiecto sensibili manente»; remissio vero e contra «a perfectiori ad imperfectiorem». Ita tradit Mag. Banez q. 2. de Alterat. Et dicitur «ab imperfectiori esse vel statu», ut definitio abstrahat ab omni opinione, an fiat intensio penes diversos gradus vel diversos modos vel diversam participationem in esse, de quibus postea dicemus. Dicitur autem „motus”, quod est genus ad alterationem et consequenter ad intensionem. Sed quia non omnis intensio fit per alterationem proprie dictam, ut in spiritualibus qualitatibus, ideo utimur generali nomine motus. Et excluditur etiam per hoc acquisitio novi status in aliqua qualitate vel forma non per motum, sed per aliquam elevationem vel modum operandi diversum, sicut caritas, quae est in via, mutat statum in patria, non per maiorem intensionem et motum, sed per novam apprehensionem obiecti clare visi. Denique significatur distinctio intensionis a simplici alteratione per hoc, quod sit eiusdem qualitatis ad perfectiorem statum seu esse, quia alteratio simplex producit ipsam qualitatem primo et per se, non autem solum perfectiorem statum vel esse illius.

Inquirimus autem, quaenam formae sint capaces huius incrementi et magnitudinis penes magis et minus, quae est intensio et remissio? Et haec difficultas per aliquas conclusiones resolvenda est.

Dico primo: Substantia est incapax augmenti intensionis, et similiter quantitas et relatio.

Sententia est expressa Philosophi, et sequuntur communiter omnes eius interpretes. Nam in cap. de Substantia ponitur inter proprietates eius non suscipere magis et minus. Et de quantitate idem docet in cap. de Quantitate. Et de relatione etiam docet, quod non suscipit magis et minus nisi ratione sui fundamenti, sicut est intensior similitudo, quando convenientia extremorum est maior, licet formae ipsae seu res minus sint intensae in se, et ita sequitur intensio relationis intensionem fundamenti proximi, non remoti.

Fundamentum huius conclusionis in communi sumi potest, quia ad ista tria praedicamenta primo et per se non datur motus stricte dictus, scilicet qui fit secundum latitudinem positivam, intensio autem motus est. Quodsi aliquis motus datur, est secundum extensionem, ut in augmentatione quantitatis. Nam substantiam constat fieri per mutationem, et non per motum, cum non fiat ex eodem subiecto sensibili, sed ex materia prima. Similiter quantitas quando primo producitur, consequitur ipsam generationem sine alio motu. Quando autem postea extenditur, admittit motum augmentationis, sed non alterationis et intensionis. Unde una pars quantitatis addita alteri non facit perfectiorem gradum, sed eiusdem perfectionis extensionem; facit enim maius, non melius. Et hoc praesertim, quia species quantitatis variantur essentialiter penes diversam terminationem, ut patet in numeris et figuris, in bicubito et tricubito etc. Ergo de earum ratione est indivisibilitas seu terminatio, ergo non admittunt in eadem specie latitudinem. Ad relationem denique non datur per se motus, ut in 5. Phys. dicitur et ibidem probavimus q. 19., solum enim relatio resultat posito fundamento, non ad illam motus datur, et ita non habet intensionem per se primo, sed si habet, est consecuta ex fundamento.

Secundo in particulari sumitur fundamentum ex D. Thoma in 1. 2. q. 52. art. 1., quia videlicet forma, ex qua sumitur species rei, quam actuat, non potest non consistere in indivisibili, et consequenter non suscipere magis neque minus. Si enim id, quod speciem constituit, haberet latitudinem, vel tota illa latitudo requireretur ad constituendam speciem, vel sine tota posset species constitui, etiamsi aliquid illius deesset. Si primum, non salvatur divisibilitas in tali forma, siquidem non constituitur species per ipsam eius latitudinem, sed per totalitatem et consummationem eius, quod utique indivisibilitatem dicit; ultimum enim semper est indivisibile. Si secundum, ergo sine aliqua parte illius latitudinis salvatur species, et sic illud, sine quo salvatur, non spectat ad constitutionem speciei, neque est praedicatum quidditativum, cum sine ipso quidditas salvetur.

Ex quo deducitur formam substantialem non suscipere magis et minus, quia per se intrinsece ordinatur ad constituendam speciem substantialem rei, cuius est forma. Et licet qualitas et alia accidentia etiam habeant suam speciem et essentiam, tamen formae illae non ordinantur ad constituendam speciem sui subiecti, quod informant, sed supponunt constitutam, et ita per se primo non constituunt speciem eius, in quo sunt. Forma autem substantialis constituit per se primo speciem eius, in quo est, et propter hoc forma substantialis habet repugnantiam cum intensione seu receptione magis et minus. Non autem ex hac parte id habet forma accidentalis, licet, ut de facto intensio ei conveniat, plures aliae conditiones requirantur; sed sufficit pro nunc, quod forma substantialis in eo, in quo invenitur, dat speciem essentialem et per se, forma autem accidentalis non, sed supponit speciem constitutam. Unde signanter D. Thomas loco cit. non dixit ideo formam substantialem non suscipere magis et minus, quia habet speciem vel dat illam quomodocumque, sed quia participans talem formam habet speciem secundum ipsam. Quare respiciendum est ad munus, quod exercet forma in suo participante seu in suo subiecto, in quo recipitur. Si enim subiectum ita respicit aliquam formam, quod per ipsam habet speciem suam et constitutivum suum, talis forma in tali participante non suscipit magis et minus. Formae autem aliae, quae ita adveniunt subiecto, ut per eas participans non habeat speciem, sed potius speciei constitutae adveniant, ex hac parte non repugnat, quod aliquam latitudinem habeant in tali subiecto, non obstante, quod habeant aliquam speciem, sed non constituentem ipsum subiectum, in quo participantur; et ideo ex tali participatione in subiecto non repugnat latitudinem penes magis et minus habere.

Quodsi dicas: Nam omnis species consistit in aliquo indivisibili; sunt enim species sicut numeri, qui quolibet addito vel subtracto variantur: Respondetur aliud esse, quod species quantum ad sui constitutionem consistat in indivisibili, aliud quod per ipsum constituatur ipsum subiectum participans talem formam, vel quod ipsa indivisibilitas sit aliud quod praedicatum ex constitutivis talis speciei. Hoc enim non invenitur in omni specie, et ideo non omnes repugnant divisibilitati et latitudini, quam habent in participatione subiecti, licet dicatur quaelibet species in indivisibili consistere propter integritatem, quam requirit, omnium praedicatorum essentialium ad sui constitutionem. Non tamen omnis species divisibilitatem excludit ex parte participationis subiecti, unde sumitur latitudo intensionis, ut dicemus statim.

Dico secundo: In sola qualitate invenitur intensio, non tamen in omni specie qualitatis.

Et quidem loquendo de intensione physica, quae est species alterationis, non est dubium, quod sicut alteratio non datur nisi in praedicamento qualitatis, ita neque intensio, eius species. Sed tamen ne aliquis dicat, quod intensio potest inveniri in spiritualibus, et non solum in alteratione, ideo generalius probanda est conclusio. Et imprimis quod in hoc praedicamento inveniatur intensio saltem quoad aliquas eius species, nullo modo dubitari potest, cum manifestae nitatur experientiae, sicut videmus calorem aliquando magis intendi, aliquando remitti. Et idem est de aliis primis qualitatibus et de qualitatibus mediis, ut colore, raritate et densitate et similibus.

Discurrendo vero per species istius praedicamenti, quae sunt capaces intensionis non solum alterativae (haec enim ad solam tertiam speciem reducitur sicut ipsa alteratio), sed etiam communiter dictae, constat imprimis, quod habitus et dispositio est capax intensionis, quia habitus virtutum aliquando sunt ferventiores, aliquando remissiores, et similiter scientia aliquando est profundior et efficacior, aliquando obtusior. Non solum penes extensionem ad diversas conclusiones, sed circa eandem veritatem potest dari maior claritas et resolutio ad sua principia, quod pertinet ad maiorem intensionem, et ita denominatur aliquis magis sciens vel magis virtuosus. Et hoc etiam extenditur ad supernaturales habitus, sicut de caritate dicitur ad Philip. 1.: «Oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet». Apoc. ultimo: «Qui iustus est, iustificetur adhuc». Et denique in iustitia accepta crescere sanctificatos definit Concilium Tridentinum sess. 6. cap. 10.

Quod attinet ad secundam speciem, aliqui existimant non suscipere magis et minus, ut intellectus et voluntas, potentia visiva etc., quia sunt propriae passiones et immediate sequuntur essentiam rei per dimanationem, non autem per motum et secundum contrarietatem latitudinis conveniunt subiecto. Oppositum tenet Mag. Banez 1. de Generat. cap. 4. q. 3. concl. ultima, ponitque exemplum in potentia visiva, quam constat magis ac minus suscipere, et modo esse acutioris visus, modo hebetioris. Certe aquila videt intensius quam homo, et inter homines quidam melius et fortius aliis, et incomparabiliter videbunt acutius oculi eiusdem hominis post resurrectionem quam modo. Nec obstat, quod sint propriae passiones animae, quia etiam calor et siccitas aliaeque primae qualitates sunt proprietates elementorum, et tamen suscipiunt magis et minus. Caietanus 1. 2. q. 52. art. 1. in fine, media via incedit et dicit, quod potentiae naturales, quae consequuntur immutabiliter substantias, non intenduntur, sicut neque ipsae substantiae; quae vero non immutabiliter consequuntur, sed dependenter ab aliqua alteratione, ut durum et molle aliaque similia, non inconvenit, quod suscipiant magis et minus. Et quia potentiae affixae organis corporeis dependent a qualitatibus alterativis, quibus organa temperantur, ideo videtur, quod illae possunt suscipere magis et minus, sicut potentia visiva potest esse acutior et similiter auditus etc. Et videtur haec sententia satis rationabilis. Non enim est ratio, cur non suscipiant magis et minus huiusmodi potentiae, quae a qualitatibus primis vel alteratione dependent, praesertim cum experientia suffragetur, quae in illis intensionem et remissionem sentit, ut in potentia visiva et molli et duro et aliis constat. Nec obstat, quod per generationem instantaneam fiunt, quia etiam aliqua quae instantanee fiunt, possunt intendi, ut lux et actus spirituales intellectus et voluntatis. Quod autem aliquae potentiae non intendantur, ideo est, ut Caietanus dicit, quia immutabiliter sequuntur ad aliquam naturam, id est independenter a qualitatibus alterativis. Et praesertim quae alicui conveniunt secundum ultimum gradum constitutivum naturae, ut intellectus et voluntas ad gradum rationalem, non suscipiunt magis et minus, quia ipse gradus ultimationem quandam dicit. Itaque non est hoc regulandum per hoc, quod aliqua qualitas sit propria passio vel non, sed per hoc, quod aliqua indivisibilis sit de ratione alicuius formae vel non sit, ut supra insinuavimus. Et ita quia quaedam potentiae sunt immediate consecutae ad substantiam et independentes ab aliqua alteratione, ideo aliquae non recipiunt latitudinem secundum magis et minus, aliae vero quae non ita immediate consequuntur, neque independentes sunt ab aliqua alteratione et primis qualitatibus, recipiunt magis et minus ratione earum.

Quod attinet ad tertiam speciem qualitatis, non est dubitandum in illa posse inveniri intensionem eamque physice alterativam, siquidem in tertia specie qualitatis, ut probavimus quaest. praec., invenitur proprie alteratio physica, et consequenter intensio inveniri potest, quae est eius species, idque etiam ad sensum patet calore et frigore aliisque qualitatibus sensibilibus, quae ad istam speciem pertinent.

Denique in quarta specie qualitatis non invenitur motus intensionis, quia de ratione figurae, quae ad talem speciem pertinet, est terminatio quantitatis, ex qua resultat, et haec variatur in specie quacumque varietate terminationis facta. Terminatio autem secundum aliquid indivisibile fit, et ita non compatitur latitudinem intensionis.

Dico ultimo: Praeter intensionem, quae est motus secundum magis et minus, et praeter extensionem per partes quantitativas corporis datur etiam augmentum extensivum in aliquibus qualitatibus, non penes partes subiecti, cui inhaeret, sed penes obiecta, quae attinguntur, quia sunt obiecta inadaequata, et secundum quod aliquis habitus diversa obiecta attingit, magis dicitur augeri extensive.

Ita sumitur ex D. Thomae 1. 2. q. 52. art. 1. ad 2. et 2. 2. q. 24. art. 5., ubi docet, quod habitus quidam augetur per additionem respectu obiectorum, sicut scientia, quae paulatim addiscitur, augetur de novo circa diversas conclusiones, quas antea non attingebat. Et hoc augmentum non est intensio, quia non versatur circa eandem veritatem, sed circa diversas. Intensio autem scientiae fit per hoc, quod clarius et profundius eandem veritatem comprehendat.

Circa hoc augmentum extensivum nota tres positiones D. Thomae: Prima, quod tale augmentum non contingit in omnibus formis seu qualitatibus, sed in illis, quae specificantur ab aliquo extrinseco seu dicunt ordinem ad aliud. Ita docet 1. 2. q. 52. art. 1. in fine corporis.

Secunda est, quod neque in omnibus habitibus dicentibus ordinem ad obiectum specificans invenitur istud augmentum. Caritas enim dicit ordinem ad obiectum, nec tamen admittit additionem per augmentum extensivum, ut docet S. Thomas 2. 2. q. 24. cit., eo quod quaecumque minima caritas implet totam legem et omnibus tentationibus resistit, et sic quaelibet attingit omnia obiecta, scilicet Deum et proximum; non ergo fit maior per extensionem ad obiecta. Scientia vero indiget ista extensione, quia per distincta media procedit ad distinctas conclusiones probandas, licet omnia coordinata sint inter se et sub eodem lumine ideoque ad eundem habitum spectant, sed diversam explicationem obiecti petunt et distinctas species vel ordinationem earum, ac distincta media probativa, de quo latius diximus in Logica q. 27. art. 2.

Quodsi dicas: Nam etiam virtutes morales, etiam si sint infusae, possunt habere novam difficultatem circa diversa obiecta partialia, ut in loco cit. Logicae diximus. Imo inde argumentum sumpsimus ad probandum, quod scientia est simplex habitus, licet vincat distinctas difficultates inadaequatas. Ergo falso et inconsequenter dicimus in praesenti virtutes morales non suscipere additionem, sed solum scientiam.

Respondetur, quod, ut diximus cit. loco Logicae in solutione ad confirmationem primi argumenti, virtutes infusae, ut caritas et fides, possunt habere diversam difficultatem circa diversas materias, non ex parte ipsius virtutis, sed ex parte operantis, quae est difficultas accidentalis, et tamen unica qualitas simplex sufficit ad illas superandas. Similiter ergo sufficiet in scientiis ad superandas distinctas difficultates circa distinctas conclusiones, licet requirat ad illas diversa motiva inadaequata, eo quod uniuntur sub eadem ratione formali et lumine; sunt enim coordinata inter se illa motiva, quatenus unum deducitur ex alio. Itaque ducitur efficax argumentum a simili ad probandum, quod una qualitas sufficiet ad attingendum diversas conclusiones, licet quaelibet habeat suam probationem et motivum distinctum et diversam difficultatem ex parte ipsius medii, et non solum ex parte operantis, quia adhuc restat locus unitati habitus, quia salvatur principalis ratio, unde sumitur unitas eius, nempe eadem ratio formalis scientifica, sub qua omnia illa motiva et probationes coordinantur et continentur. Unde si non repugnat, quod qualitas una attingat distinctas materias et vincat distinctas difficultates ex parte operantis, dummodo servetur eadem ratio formalis, ut patet in virtutibus, etiam non repugnabit stante unitate rationis formalis, quod eadem qualitas attingat diversas conclusiones et vincat distinctas difficultates requirentes distincta media sub eadem unica ratione formali et lumine ordinata.

Tertia propositio est, quod hoc augmentum extensivum dicitur a D. Thoma fieri per additionem, qua augetur habitus secundum se, intensio vero per radicationem in subiecto, et non per additionem, non quia nova qualitas addatur in augmento extensivo (id enim negat S. Thomas 1. 2. q. 54. art. 4.), sed quia additur novum augmentum obiectivum, et quia ordo ad obiectum dicitur convenire habitui secundum se, participatio vero et radicatio intensionis fiat per ordinem ad subiectum in sententia D. Thomae, ideo ad distinguendum unum augmentum ab alio dicitur illud augmentum fieri per additionem, hoc vero non, quia ibi additur novum obiectum et nova explicatio habitus ad illud, hic vero non additur novum subiectum, sed in eodem fit intensio, nec etiam nova entitas qualitatis, et ita ex nulla parte fit additio.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur: Quia non stat, quod intensio augeat qualitatem secundum magis et minus, nisi ipsa species et essentia qualitatis varietur; ergo ratio intensionis explicata est nulla. Antecedens probatur, quia illud, in quo qualitas fit magis et minus, est ipsa propria ratio et species qualitatis; species autem sunt sicut numeri, ut quolibet addito vel subtracto varientur.

Si dicatur fieri intensionem per magis et minus non in ipsa ratione essentiali et specifica, quae consistit in indivisibili, sed in aliquo extrinseco, ut in additione gradus vel entitatis novae aut in maiori participatione vel radicatione in subiecto: Contra est, quia imprimis intensio non potest fieri per additionem novae qualitatis eiusdem speciei, ut dicemus art. seq. Diversa autem participatio in subiecto et radicatio non potest fieri secundum aliquid accidentale, sed secundum ipsam essentiam qualitatis. Et oppositum dicit D. Thomas esse propriae vocis ignorantiam 2. 2. q. 24. art. 4. ad 3. et q. 1. de Virtut. art. 11. Ergo in ipsa essentia fit variatio per intensionem. Deinde, quia si intensio non fit secundum variationem in ipsa ratione essentiali seu specie qualitatis, sed in aliquo extrinseco vel pertinente ad individuationem, sequitur, quod formae substantiales possint intendi, quia potest salvari indivisibilis species, quam praebet forma cum augmento penes magis et minus in aliquo extrinseco individuali, ut quia perfectiori modo uniuntur subiecto vel sunt radix perfectioris modi operandi. Cur ergo in illis non erit augmentum intensionis?

Et idem argumentum fieri potest de quantitate, quia secundum diversum modum terminandi subiectum potest perfectius et imperfectius participari in subiecto modo quodam extrinseco, et non pertinente ad intrinsecam speciem. Cur ergo non recipiet magis et minus?

Respondetur negando antecedens. Et ad probationem dicitur per intensionem non variari speciem, sed modum speciei in actuando subiectum et perfectius reducendo de potentia ad actum, ut seq. art. dicetur. Ut autem additio aliqua vel subtractio variet speciem alicuius formae, debet addere vel subtrahere aliquod praedicatum quidditativum vel modum talium praedicatorum intrinsecum et essentialiter requisitum, non autem addere vel tollere solum aliquem modum diversae participationis in subiecto vel additionem novae entitatis quasi integralis, sicut videmus in substantia materiali plures vel pauciores partes integrales addi vel subtrahi sine variatione speciei.

Ad primam replicam dicitur non fieri intensionem per additionem novae entitatis, sed per maiorem radicationem in subiecto, ut dicemus seq. art. Dicit autem D. Thomas ignorare propriam vocem, qui dicunt augeri formam per radicationem in subiecto, et non secundum essentiam, quia radicationem ipsam intelligebant non pertinere ad entitatem accidentis, cum tamen entitas accidentis ex se postulet inhaerere et participari in subiecto, et sic magis radicari sine dubio entitatem ipsam involvit. Et ita inquit D. Thomas in 2. 2. loco cit., quod nihil est aliud ipsam secundum essentiam augeri, quam eam magis inesse subiecto, quod est magis eam radicari. De quo plura art. 3.

Ad secundam replicam respondetur obstare formae substantiali, ne intendatur, quia non habet latitudinem et contrarietatem, per quam sit capax motus et consequenter intensionis, ut iam supra dictum est. Et licet species indivisibilis formae stare possit cum augmento divisibili secundum magis et minus, hoc tamen in forma substantiali locum non habet, quia non solum in se habet speciem, sed constituit suum compositum, quod informat in specie. Unde neque ex parte suae speciei neque ex parte suae participationis et subiecti participantis latitudinem fundat, sed si aliquo modo variatur, tota species variatur in se et in participatione subiecti. Secus est in accidente, per cuius participationem subiectum ipsum non constituitur in sua essentiali specie, sed constitutum supponitur, unde ex hac parte non impeditur forma accidentalis intendi et remitti. Nec tamen ex eo sequitur, quod omnes formae accidentales possint intendi aut remitti, si alias conditiones non habeant, ut contrarietatem seu latitudinem, ita quod indivisibilitas in constitutione illarum non sit intrinseca et de ratione earum, sicut in constituendis speciebus quantitatis supra advertimus, et in aliis speciebus qualitatis latitudine carentibus et indivisibilitatem includentibus.

Quodsi dicas Aristotelem in 8. Metaph. textu 10. et S. Thomam ibi lect. 3. dicere, quod materia forte suscipit magis et minus, respondet D. Thomas 1. 2. q. 52. art. 1. id intelligi de materia secundum materiales dispositiones, non secundum suam substantiam, secundum quam componit cum forma indivisibilem speciem naturae.

Secundo obicies: Qualitas secundum se et antecedenter ad respectum ad subiectum habet contrarietatem, v. g. cum frigore, quia habet contrarietatem cum illo, quam non emendicat a subiecto, sed ubi est contrarietas, est maxima distantia, ergo etiam est latitudo secundum magis et minus, et consequenter intensio et remissio. Imo ista contrarietas formarum solum est penes gradus, quia in gradibus remissis non contrariantur qualitates, sed in intensis, in quibus solum se non compatiuntur. Ergo non per ordinem ad subiectum dicuntur habere magis et minus, sed secundum se.

Item si Deus separaret albedinem nivis et albedinem hominis, perfectior esset illa quam ista, et non per radicationem in subiecto, quia extra illud sunt, ergo secundum se; et sic non repugnabit substantiae intensionem habere.

Denique, quia eadem est albedo in concreto et in abstracto, ergo si in abstracto non intenditur, nec in concreto, vel e contra si in concreto intenditur, etiam in abstracto. Quodsi accidens in concreto, ut album, sumatur non pro forma existente in subiecto, sed pro composito ex corpore et albedine, hoc non intenditur, quia aliquid, quod includit, scilicet corpus, non intenditur.

Respondetur, quod licet aliquae qualitates secundum se fundent contrarietatem ut inter formam et formam, et non solum secundum participationem subiecti (licet exerceri non possit contrarietas nisi in subiecto, quia contraria in eodem subiecto mutuo se expellunt), tamen latitudo et distantia penes magis et minus in intensione formarum non sumitur penes contrarietatem aliquam inter formam et formam, sed penes latitudinem participationis et radicationis formae in eodem subiecto. Et quando dicitur, quod ubi est maxima distantia, etiam est latitudo penes magis et minus, respondetur, quod est penes magis et minus in diversis formis, quae non sunt extremae, sed mediae inter extrema contraria. Magis autem et minus in eadem forma non fundat contrarietatem et distantiam nisi respectu subiecti, in quo radicatur et participatur. Atque ita contrarietas inter formam et formam, sive penes maximam distantiam sive penes formas medias, convenit formis secundum se, distantia autem penes magis et minus in eadem forma non convenit ei nisi secundum diversam participationem in subiecto. Contrarietas ergo inter formam et formam provenit ex ipsa natura talium formarum, licet statum perfectum requirat, ut contrarietas exerceatur, quod non fit nisi in gradibus perfectis, quia imperfecti gradus computantur in eodem subiecto, ut latius dicemus infra q. 10.

Ad id vero, quod dicitur de albedine hominis et nivis separata, respondetur, quod una illarum erit intensior altera, non propter maiorem radicationem actualem in subiecto, quia carent, sed propter aptitudinalem, quam retinent, et ordinem, quem dicunt ad subiectum. Quando autem D. Thomas dicit albedinem separatam habere omnem perfectionem possibilem et non posse intendi, loquitur de albedine, si esset subsistens et neque actu neque aptitudine respiceret subiectum.

Denique ad id, quod dicitur de albedine in abstracto et in concreto, dicimus, quod est eadem forma, sed non in eodem statu nec cum eodem respectu, quia in concreto respicit subiectum, in abstracto relinquit. Unde dicit D. Thomas 1. 2. q. 53. art. 2. ad 3., quod intensio et remissio tribuitur accidentibus in concreto, et ita non dicitur magis albedo, sed magis album. Album vero pro composito non intenditur ratione totius, sed ratione partis, scilicet ratione formae ut communicabilis subiecto.

Articulus II: Utrum intensio fiat per additionem gradus ad gradum vel per maiorem radicationem in subiecto

Conveniunt fere omnes ad intensionem qualitatis aut requiri aut consequi maiorem aliquam radicationem in subiecto, quatenus qualitas intensa firmior est et tenacior in subiecto, et hoc est radicatio.

Ceterum difficultas est, an ad istam firmitatem, quae etiam augmentum est qualitatis, requiratur additio novae entitatis seu formae ad eum modum, quo fit augmentum in quantitate addendo novam quantitatem, an vero sine additione novae entitatis per additionem novi modi fiat haec maior radicatio. Fit de ipso modo etiam est difficultas, an sit novus modus addens novam vim informativam seu rationem formalem informandi ipsi formae, an vero solum addatur novus modus, qui sit nova explicatio seu applicatio eiusdem formae sine nova rationis formalis additione. Et utimur nomine „gradus“ communiter in omni sententia, quia ly gradus non solum significat diversam entitatem superadditam, sed etiam diversum modum. Et ita generaliter perfectionem intensionis nomine gradus designamus, sive fiat per additionem entitatis et formae, sive per additionem modi, quia etiam diversus modus graduat. Unde Caietanus, qui additionem ab intensione relegavit 1. 2. q. 52. art. 2., tamen expressionem graduum non abhorruit, ut ibidem patet § Ad evidentiam.

In hac ergo parte praecipuae sententiae reducuntur ad duas: Prima, quod intensio fit secundum additionem unius qualitatis ad aliam, quae additio cum non corrumpat praecedentem, sed illi uniatur et componat cum illa, habet se tamquam partialis qualitas, sicque imaginatur haec sententia intensionem qualitatis ad modum augmenti quantitatis.

Secunda sententia docet, quod intensio fit sine additione novae qualitatis seu formae, sed per eiusdem communicationem maiorem in subiecto, quae novam terminationem seu modum inducit in qualitate.

Primam sententiam sequitur Scotus in 1. dist. 17. q. 5., et ex recentioribus Fonseca, Suarez, Vazquez, Rubius, Granado et alii, quos citant Carmel. hic disp. 4. q. 8. § 1. Secundam sequitur S. Thomas in 1. dist. 17. q. 2. art. 2. et q. 1. de Virtut. art. 11. et 1. 2. q. 52. art. 2. et 2. 2. q. 24. art. 5., et communiter sequuntur omnes thomistae.

Ceterum in utraque sententia explicanda plures aliae sententiae dividuntur. Nam circa primam sententiam quidam existimant illas partiales entitates seu gradus, qui formam intensam constituunt, esse eiusdem rationis et aequalitatis, nec plus habere gradum secundum vel tertium quam primum, reddi autem secundum, quia praesupponit primum, cui superadditur; et sic de reliquis. Alii vero existimant gradus illos esse diversae rationis, et gradum secundum non esse eiusdem perfectionis et aequalitatis cum primo. Ita P. Suarez disp. 46. Metaph. sect. 1. a n. 29. Ad haec adduntur indivisibilia, quae istos gradus tamquam partes uniant, et similiter in ipsis gradibus datur latitudo secundum partes aliquotas finitas et secundum partes proportionales in infinitum. Et uno verbo, omnia considerantur ad modum augmenti in quantitate. Sunt tamen, qui subordinationem admittant istorum graduum inter se, ita ut secundus praesupponat primum et tertius secundum, naturali quadam subordinatione et dependentia ut a materiali dispositione, et sic habent inaequalitatem individualem, de quo videri potest Murzia disp. 2. de Alterat. q. 5. Omitto sententiam illam Scoto antiquiorem, cuius meminit S. Thomas cit. loco Sent. art. 1. et postea secutus est Durandus in 1. dist. 17. q. 7. n. 25. et alii, quod intensio producat novam qualitatem totalem destruendo antiquam. Haec enim sententia non ponit eandem qualitatem intendi et remitti, sed diversam generari et corrumpi.

In sententia autem D. Thomae explicando non parum etiam laboratur circa id, quod intelligitur nomine radicationis seu communicationis maioris. Et communiter intelligitur esse aliquem novum modum, sed valde dividuntur auctores in explicando, quis modus sit. Nam aliqui ponunt esse novum modum, qui praebeat qualitati novam vim informandi subiectum quasi rationem formalem se communicandi. Alii vero solum ponunt modum novae terminationis vel explicationis formae in subiecto, quod pertinet quasi ad unionem et applicationem ipsius. Unde aliqui dixerunt esse novam unionem seu inhaerentiam qualitatis, alii novam existentiam, alii novam reductionem subiecti de potentia ad actum, esseque distinctum modum ab inhaerentia et unione. Alii putant consistere hunc modum in eo, quod plus abiciatur de forma contraria, ita quod ipsa forma purior et impermixtior maneat. Et redit hic eadem difficultas circa praecedentes sententias, an videlicet isti novi modi habeant inter se aliquam subordinationem nec sint eiusdem rationis et aequalitatis, an vero omnes aequales sint et solum dicatur secundus vel tertius, quia praesupponit priorem.

Dico ergo primo: Intensio non fit per additionem alicuius novae formae vel qualitatis, sive quae corrumpat pristinam et novam producat, sive quae supponendo priorem aliam producat tamquam partialem illique coniunctam, quae maiorem efficiat.

Haec conclusio est expressa Sancti Thomae locis nuper allegatis, ubi ex professo quaestionem istam tractat et resolvit. Et quidem prima pars, quod non producatur forma, quae corrumpat praecedens, communiter ab omnibus admittitur, quia illa qualitas praecedens non potest destrui a superveniente, quia non est illi contraria, sed eiusdem speciei nec ex defectu subiecti vel causae conservantis, quia manent, ut supponimus, et quia alias, ut diximus, non esset intensio augmentum et perfectio eiusdem qualitatis, sed generatio novae, sicut non posset dici quantitas augeri, si corrumperetur praecedens et alia de novo produceretur.

Secunda vero pars, quod scilicet non fiat in intensione nova pars formae seu qualitas, quae addatur praeexistenti, manifeste est D. Thomae. Et praesertim videri potest loco cit. ex 1. 2. solut. ad 2., ubi inquit, «quod causa augens habitum facit quidem semper aliquid in subiecto, non autem novam formam, sed facit, quod subiectum perfectius participet formam praeexistentem». Et ad 3. inquit, «quod id, quod est minus calidum aut album, non est in potentia ad formam, cum iam actu formam habeat, sed est in potentia ad perfectum participationis modum, et hoc consequitur per actionem agentis». Et 2. 2. q. 24. art. 5.: «formam», inquit, «esse maiorem est eam magis inesse susceptibili, non autem aliam formam advenire; hoc enim esset, si forma haberet aliquam quantitatem ex seipsa, non comparatione ad subiectum». Ergo secundum D. Thomam maior radicatio in subiecto non fundatur in nova entitate formae, sed in novo modo participationis formae. Unde non solum negat Thomas fieri intensionem per additionem, ne videatur ponere distinctionem formarum, eo quod ad intensionem pertinet, quod eadem forma remaneat; sed ulterius se explicavit D. Thomas, quod non fit per additionem intensio, quia non acquiritur nova forma, sed novus modus seu participatio formae. Ergo sentit absolute non fieri intensionem per novam entitatem, sed per modum.

Nec obstat, quod aliqui obiciunt dixisse D. Thomam ignorare propriam vocem, qui dicunt qualitatem intendi secundum maiorem radicationem in subiecto, et non secundum essentiam. Ex quo inferunt sensisse S. Doctorem, quod intensio non fit sine additione entitatis. Ceterum sensus D. Thomae clarissimus est. Redarguit enim eos, qui volebant qualitatem intendi in subiecto sine hoc, quod intrinsece in se perficeretur, sed solum quia subiectum diversimode se haberet in participando formam, ipsa forma omnino invariata manente in seipsa, quod repugnat, et est ignorare propriam vocem. Nec enim forma potest communicari subiecto per solam extrinsecam denominationem, sed per intrinsecam immutationem, siquidem perficitur forma ex ipsa communicatione subiecti, siquidem ad hoc intrinsece ordinatur eius essentia, ut subiectum informet. Unde loco cit. ex 2. 2. art. 4. ad 3. postquam dixit D. Thomas, quod ignorant propriam vocem, qui dicunt caritatem non augeri secundum essentiam, sed secundum radicationem vel fervorem, subdit: «Quia nihil aliud est eam secundum essentiam augeri, quam eam magis inesse in subiecto, quod est magis radicari in subiecto». Ergo augeri secundum essentiam non est apud D. Thomam augeri per additionem, sed est idem, quod magis radicari et inesse subiecto, quod non sine mutatione ipsius entitatis intrinsece invenitur in forma, per modum scilicet ei additum.

Supposito ergo, quod haec est sententia S. Thomae, restat tradere fundamentum huius veritatis. Ad illud autem tradendum supponit S. Thomas tamquam certissimum, quod si augmentum intensionis fiat secundum additionem formae ad formam, impossibile est hoc intelligere sine aliqua distinctione et numero formae ad formam. Idem enim sibi ipsi addi non potest, et ipsa separatio graduum, quando qualitas remittitur et perdit illos, manifeste ostendit distinctionem aliquam eius, quod perditur, et eius, quod remanet.

Quo supposito duo sunt, quae in sententia D. Thomae incompossibilem reddunt intensionem per additionem qualitatis ad qualitatem:

Primum, quia secundum ipsum D. Thomam non possunt duo accidentia numero solo distincta et eiusdem speciei recipi in eadem parte et indivisibili subiecto, ut ostendemus infra q. 9. Si autem intensio fieret per additionem novae qualitatis eiusdem speciei, necessario reciperet idem subiectum diversa numero accidentia, eo quod quaelibet ex istis qualitatibus, si sola sumatur et sine coniunctione cum altera, est sufficiens facere unum individuum accidentis, ut patet, quando ante additionem manebat qualitas in subiecto individuata sine illa nova parte superaddita. Id ergo, quod postea superadditur, de se etiam individuari postulat a tali subiecto sicut praecedens. Ergo iam sufficienter possunt duo accidentia individuari ab eadem parte subiecti; per accidens autem est, quod coniungantur in unum. Et in hoc fundatur id, quod D. Thomas 1. 2. q. 52. art. 2. citat ex Philosopho in 4. Phys. textu 84., quod non potest intensio fieri per additionem, «quia ex calido fit magis calidum nullo addito in subiecto calido». Reputat enim D. Thomas pro eodem, quod addatur calor et quod addatur calidum, eo quod calor non potest addi, nisi addatur distinctum subiectum, a quo individuatur; et sic perinde est addi calorem et addi calidum. Sed de hoc infra tractandum est dicta q. 9.; ideo in praesenti non oportet illud expendere.

Secundum ergo principium in doctrina D. Thomae est, quia nulla forma potest habere quantitatem et partes nisi per ordinem ad subiectum et per accidens, non autem per se, quia alias esset composita ex pluribus partibus, et sic non esset pura forma, sed aliquid constitutum et compositum, quod est contra rationem formae, quae debet esse aliquid simplex et pars componens, non autem res composita. Si autem forma adveniens non componit cum praecedenti nec constituit unum per se, solum erit qualitas intensa unum per accidens, id est plures qualitates remissae in eodem subiecto constitutae. Unde non esset ita una qualitas intensa sicut remissa, nec motus intensionis esset circa eandem qualitatem, quae magis aut minus esset talis, sed circa diversas. Et ulterius qualitas operativa (sicut calor) quando esset intensa, non posset unica operatione operari, sed deberet plures operationes facere, quia non procederet ab unica qualitate, sed a pluribus, et sic faciens actum qualitatis intensum, faceret plures actus, et non unum, quia procederet a pluribus formis remissis, quarum quaelibet haberet operationem suam, quae omnia valde absurda sunt et inconvenientia.

Si ergo plures partes componunt unam qualitatem, vel sunt partes integrantes illius vel essentiales. Essentiales esse non possunt, tum quia sine qualibet illarum salvatur essentia qualitatis, ut patet in qualitate remissa; tum quia partes essentiales si componunt unum per se, habet altera se habere ut materia, altera ut forma, sive ut potentia et actus. Illae autem partes sive gradus se habent ut formae, quia informant subiectum. Non autem una se habet ut materia, altera ut forma, vel ut potentia et actus, alias qualitas informaret qualitatem tamquam forma materiam, neque illa, quae se haberet ut materia, esset activa et operativa per se, sed solum quando haberet actum suum, quo informaret, cum tamen videamus, quod tam pars remissa caloris, quae videtur esse materia, quam intensa, quae videtur esse forma, operativae sint et actuales. Partes autem integrales esse non possunt, tum quia forma ex illis partibus non potest esse composita, quia de ratione formae est, quod sit principium compositi, non autem principiatum et compositum, sed simplex principium; tum etiam quia specialiter repugnat formae seu qualitati compositio ex partibus integrantibus, partes integrantes sunt materiales et ratione materiae conveniunt, ut infra dicemus q. 9., eo quod partes integrales conveniunt in forma et differunt penes quantitatem, siquidem sine qualibet illarum salvatur quidditas et substantia rei, et sic additio partis integralis non facit additionem formae. Cum autem forma sit id, quo aliquid constituitur tamquam principio, additio formae per modum partis integralis non addit rationem formae, sed potius materializat ipsam formam et multiplicat secundum aliquid materiale, non formale. Et sic non facit formam perfectiorem et magis talem in ratione formae, quod pertinet ad intensionem, sed materialiter multiplicatam, quod pertinet ad extensionem. Nec potest dici, quod sint partes integrales similitudinarie eo modo, quo in virtutibus assignantur partes integrales a D. Thoma et theologis 2. 2. q. 48. et q. 128. et q. 143. Etenim istae partes integrales non intendunt virtutes, sed important conditiones quasdam vel dispositiones seu habitus adiunctos principaliori virtuti, dantes diversas operationes. Et haec etiam in virtute remissa inveniri possunt sicut temperantia habet honestatem et verecundiam, fortitudo fiduciam et magnificentiam, prudentia memoriam et docilitatem, etiamsi sint remissae. Qualitas autem intensa et remissa non ita differunt, sed utraque habet eandem rationem activitatis vel operationis, licet non eundem modum perfectionis, non tamen una se habet ut conditio vel dispositio ad alteram.

Denique probatur conclusio, quia multiplicatio entitatum, quanto minor fuerit, tanto est convenientior naturae. Si ergo non fuerit impossibile neque inconveniens, quod sine additione formae et entitatis novae fiat intensio, talis additio non erit ponenda. Quod autem hoc non sit impossibile, neque inconveniens, probabitur amplius conclus. seq., ubi ostendemus posse fieri perfectiorem unionem alicuius formae sine additione novae entitatis, idque magis explicat unitatem et simplicitatem formae, quia quanto minor fit additio, tanto est simplicior in entitate, licet sit multiplex in virtute. Pertinet autem ad rationem intensionis, quod forma eadem manente fiat perfectior et virtuosior; ergo si hoc potest fieri per maiorem communicationem sui ad subiectum sine additione novae entitatis, convenientius hoc erit ad naturam intensionis.

Dico secundo: Intensio non fit per additionem alicuius novi modi praebentis formae novam vim informativam seu novam rationem formalem informandi, sed novam explicationem eiusdem formae in subiecto, tollendo confusionem et potentialitatem ipsius et reducendo illam ad maiorem unitatem et subiectum magis subiciendo ad talem formam. Ex hoc autem consequitur, quod, si habuerit contrarium, expellat illud; non tamen in hoc formaliter consistit intensio.

Ita sumitur ex D. Thoma in 1. dist. 17. q. 2. art. 2. ad 3., ubi inquit, «quod non est de ratione intensionis alicuius qualitatis, quod sit per remotionem a contrario, sed hoc accidit qualitati, secundum quod est in subiecto participante contrarium. Sed hoc est de necessitate intensionis, ut qualitas educatur de imperfecto ad perfectum, sicut patet in diaphano, in quo nihil est contrarium luci, quod potest lumen intendi secundum crementum virtutis dominantis. Haec autem imperfectio est ex potentialitate ipsius naturae, quae subicitur perfectioni et actui. Cum enim omnis potentia receptiva ad multa se habeat, secundum istam multitudinem ipsius dissimile est principio agenti, quod est terminatum ad actum unum. Et secundum quod ista coniunctio potentialitatis magis subicitur actui, perfectior perficitur actus et ipsum perfectum magis efficitur unum et magis assimilatur principio agenti». Ita D. Thomas, qui etiam in 2. 2. q. 24. art. 5. in corpore et ad 3. explicat istam intensionem fieri per hoc, quod subiectum magis reducatur in actum, et per hoc, quod forma magis insit subiecto, et quod fieri maiorem ipsam formam est eam magis inesse susceptibili, non autem aliam formam advenire.

Ut fundamentum huius conclusionis tradatur et explicetur, duo facienda sunt: Primum, ostendere, quod non repugnat unionem et communicationem formae ad subiectum habere latitudinem et posse variari sine hoc, quod addatur nova entitas formae; secundum, quod modus iste non debeat addere novam vim informativam, sed novum modum communicationis et unionis.

Primum constat aliquibus exemplis. Nam videmus, quod eadem quantitas sine additione partium et quantitatis novae potest mutare terminationem et modum existendi in subiecto, ut infra dicemus q. 7., sicut fit in rarefactione et condensatione. Similiter forma substantialis animae sine additione novae entitatis potest se diverso modo explicare et unire materiae advenienti per nutritionem, et in una parte unum effectum praebere, in alia alium, ut in oculo dat potentiam videndi, in manu tangendi, et potest privari uno effectu, et non alio, et rursus effectum illum, quem perdidit, praebere, si materia debite disponatur. Similiter ergo non repugnabit, quod eadem qualitas diverso modo subiectum actuet communicatione suae et diverso modo explicet suos effectus in materiam secundum latitudinem, quam habet. Cuius signum est ipsa contrarietas formarum, quae potest magis perfecte vel imperfecte tolli. Itaque non repugnat totam formam communicari subiecto, sed non totaliter et secundum omnem modum vel effectum, quem potest illi praebere, et sic magis vel minus assimilare sibi subiectum et reducere potentialitatem eius ad unitatem actualitatis, sicut etiam totus Deus videtur a quolibet beato, sed non totaliter, ideoque potest diverso modo uniri et se communicare sine additione entitatis per maiorem explicationem eiusdem. Similiter in gratia videmus, quod unita uni subiecto explicat aliquem effectum, v. g. facere filium adoptivum, quem in alio subiecto ut in Christo propter incapacitatem personae facere non potest. Et species visibilis in aere non reddit informatum subiectum repraesentative et intentionaliter, sed solum entitative, in oculo autem etiam intentionaliter informat sine ulla additione entitatis. Et similia multa alia exempla suppetunt, quae manifeste ostendunt eandem formam sine additione entitativa posse explicare diversos effectus formales vel eundem diverso modo propter diversam dispositionem subiecti, quae diversimode subicitur formae. Imo addo, quod, etiamsi intensio fieret per additionem formae ad formam, adhuc necesse esset variari unionem, siquidem cum accrescit una pars ad alteram partem et ex utraque fit una forma, non potest illa unio, quae ante uniebat et solum modificabat formam antecedentem, modificare et afficere illam novam formam, quae ex utraque conflatur. Ergo oportet novam unionem dari, sicut et novam formam conflari, nisi forte dicatur manere plures uniones partiales diversarum partium eiusdem formae, quod tamen non tollit dari unicam totalem, quae ex omnibus conflatur, sicut datur unica forma, quae ex omnibus illis partibus fit. Unio autem correspondet formae; ergo sicut forma totalis est diversa, ita oportet talem unionem variari.

Secundum vero explicatur, quia in defendenda sententia D. Thomae duo sunt modi dicendi. Quidam enim ponunt produci per intensionem novum modum, qui non solum se tenet ex parte unionis, sed etiam ex parte ipsius formae seu principii informativi, ita quod addat illi novam actualitatem et vim informandi perfectius quam sine illo modo. Et hunc modum distinguunt ab ipsa unione et ab existentia et inhaerentia vocantque illum modum radicationis. Et fundamentum est, quia nulla forma potest praebere effectum formalem perfectiorem, nisi in seipsa et tamquam principium quo sit perfectior et actualior, sive entitative sive modaliter. Ergo praeter unionem oportet, quod forma ipsa perfectior reddatur et actualior per modum, qui ipsi formae det vim et actualitatem informandi.

Alii vero dicunt, quod modus, qui de novo producitur seu resultat per intensionem, non addit aliquid actualitatis et rationis informativae ipsi formae, sed solum tenet se ex parte unionis et explicationis ipsius in subiecto.

Primus modus dicendi non ita est conveniens neque perfecte videtur salvare sensum D. Thomae, sed videtur ex parte relabi in sententiam impugnatam de additione entitatis ad formam, quae intenditur, ut intensior reddatur. Etenim si ipsa forma quando redditur intensior, accipit maiorem vim informativam tamquam rationem formalem, ergo accipit additionem formae, siquidem vis informativa non est aliquid superadditum formae, sed ipsa entitas et actualitas formae. Non enim forma informat et causat effectum suum formalem per aliquid superadditum, sicut efficiens per virtutem superadditam efficit, sed per communicationem suae actualitatis et entitatis causat formaliter. Ergo idem est accipere maiorem vim informandi, quod accipere novam actualitatem seu entitatem formae. Et hoc est, quod opposita sententia dicit, scilicet fieri intensionem per additionem formae seu entitatis.

Et confirmatur, quia ille modus non potest perficere vim informandi, quae erat in qualitate remissa, addendo ei virtutem informativam accidentalem et distinctam ab entitate formae; nec enim forma causat nisi per communicationem sui, non per virtutem additam ut efficiens, ergo per hoc, quod ille modus se habet ut forma seu formalis ratio dans effectum formalem intensionis, cum tamen remissa forma det effectum realem per aliquam realitatem, quod stare non potest, cum forma intensa tota sit qualitas simplex, non partim qualitas, partim modus, et effectus correspondentes formae ut intensae reales sint, non modales tantum, sicut quod sit dispositio ad formam substantialem, quod maiores effectus operetur etc. Ergo correspondent principio reali, non modali.

Denique, si intensio in ratione intensionis formae est modus, cum non sit maior ratio de isto gradu quam de illo, omnes enim gradus per intensionem crescunt, sequitur, quod omnis gradus praesertim certus et aliquotus erit effectus formalis alicuius modi, et reliquum praeter omnes gradus erit effectus entitatis formae. Quid autem est illud, quod restat praeter omnes gradus in qualitate? Certe nihil.

Similiter in hac sententia forma non intenditur secundum eandem formalem rationem, sed unus effectus formalis eius erit realis et quasi essentialis, proveniens a reali entitate formae, alius modalis et non entitativus, scilicet qui pertinet ad augmentum; et sic non sunt effectus formales eiusdem omnino rationis nec dicetur proprie intendi forma, quia non perficitur in ipsamet ratione formali priori, ut realis est, sed aliam accipit de novo, quae modalis sit. Quare haec sententia non multum recedit ab ea, quae ponit partes entitativas secundum additionem gradus ad gradum, siquidem admittit, quod forma dans effectum formalem remissum non habet in se sufficientiam quantum ad ipsam vim formae seu rationem formalem praebendi effectum intensum, ut tenet se ex parte formae, sed indiget additione novae rationis formalis, licet ponat illam in novo modo, non in nova entitate formae.

Si vero ille modus ponatur tamquam conditio, non ut ratio formalis informans, talis modus non potest distingui ab inhaerentia seu communicatione formae, quia conditio requisita non potest esse aliud quam applicatio seu coniunctio ad passum, qua illa forma se explicat et communicat subiecto perfectiori modo, et antea tota illa forma et principium formale in subiecto erat, sed non totaliter. Ergo modus, qui postea acquiritur, non pertinet ad vim informativam et novam rationem formalem ipsius formae, sed ad novum modum, qui sit conditio tamquam communicatio vel applicatio de novo illius formae, quae non solum sit tota in subiecto, sed totaliter et modo perfectiori, sine qua conditione seu applicatione formae non dat illum effectum perfectiorem, qui entitativus quidem est sicut effectus formalis remissus, et antea praehabebatur in forma, quia tota ibi erat, sed non explicatur totaliter in subiecto.

Et sic intelligitur mens D. Thomae, qui perpetuo explicat intensionem formae per novam explicationem ipsius in subiecto, non per additionem novae vis informativae. Dicit enim, quod intensio fit per hoc, quod subiectum magis ac magis terminetur illa forma et «magis participet illam et acquirat perfectum participationis modum», ut 1. 2. q. 52. art. 2.; «et per hoc, quod subiectum magis reddatur in actu ipsius qualitatis», ut q. 1. de Virtut. art. 11.; «et per hoc, quod forma magis educatur de imperfecto ad perfectum», ut in 1. dist. 17. cit.; «et per hoc, quod qualitas magis insit subiecto et radietur», in 2. 2. q. 24. art. 4. ad 3. Quae locutiones indicant modum aliquem applicantem diversimode formam subiecto, non dantem novam vim informativam et mutantem rationem formalem.

Quodsi quaeras: Quomodo ista unio mutetur per intensionem non addita nova ratione formali informativa, ita quod ille modus sit nova unio et nova existentia et inhaerentia formae in subiecto: Respondetur, quod unio formae cum subiecto requiritur ad duo: Primo, ut constituatur unum ex forma et subiecto; secundo, ut mediante tali unione et coniunctione forma habeat esse in subiecto, quia ab illo dependet in existendo.

Quantum ad hoc secundum non additur nova existentia ipsi qualitati, quia non additur nova entitas, sed tota entitas formae iam praehabebatur in subiecto, et consequenter tota existentia, quia existentia sequitur ipsam entitatem ut productam extra causas. Unde cum in nostra sententia tota entitas formae sit in subiecto, etiamsi non sit totaliter, consequenter etiam si crescat per intensionem, non mutatur existentia, siquidem non mutatur entitas, et ita quantum ad hoc non mutatur unio seu inhaerentia in ratione medii dantis existentiam entitati formae.

Quantum vero ad unitatem, quam facit forma cum subiecto, in hoc crescit unio ipsa seu perficitur, vel potius forma, quae nova actione immutatur, ut subiectum afficiat, eo quod subiectum est in quadam potentialitate et indeterminatione ad multa, et secundum illam potest subici diversis formis aut eidem formae non unico tantum modo et indivisibili, sed vel magis confuse et potentialiter vel magis actualiter et determinate secundum reductionem ad maiorem unitatem et similitudinem cum forma. Et sic explicat D. Thomas dist. illa 17. cit. radicationem istam per maiorem reductionem ad unitatem et ad diversum modum terminandi dissimilitudinem seu confusionem et potentialitatem subiecti ad actualitatem et unitatem formae. Et hoc sufficienter fit per ipsam unionem seu inhaerentiam, quia ad unionem pertinet facere unitatem et tollere confusionem seu potentialitatem ad multa, quae est opposita unitati. Ergo tunc perfecte forma communicatur subiecto, quando perfecta fuerit ista unitas per ipsam unionem. Et hoc est magis radicari, id est magis sibi subicere potentialitatem subiecti, et eius indeterminationem seu confusionem ad maiorem unitatem reducere ad modum radicis arboris, quae quanto plus penetrat in terra, tanto firmiorem reddit arborem.

Sed dices: Unio, ut diximus q. 6. Phys., non est modus medians inter formam et subiectum; ergo si maior intensio consistit in maiori unione et illa non est modus, intensio non fiet per additionem modi, cum tamen S. Thomas expresse admittat modum in intensione, ut patet in 1. 2. q. 52. art. 2. ad 2.

Respondeatur unionem in nostra sententia non esse modum tamquam rationem et medium formale uniendi, quia forma, quae secundum se est actus, secundum se habet rationem formalem faciendi unitatem, sive accidentalem sive substantialem, prout ipsa forma fuerit. Et sic quia unitas, quae resultat, non est modalis, sed substantialis vel accidentalis, ideo nec ratio formalis nec medium uniendi est modus, sed forma ipsa. Non tamen negamus inveniri aliquem modum in unione antecedentem vel subsequentem, quatenus extrema debent immutari vel saltem unum extremorum, ut unitatur et dependens fiat et ad unitatem cum subiecto immutetur. Ipsa etiam immutatio passive manens in ipso extremo unito est modus subsequens unionem, quod magis pertinet ad dependentiam seu statum, quem accipit ex vi unionis forma, quam ad rationem formalem seu medium uniendi; pertinet tamen ad intensionem, quia intensio magis praebet statum formae in communicando se, quam vim formalem informandi.

Articulus III: Expediuntur argumenta contra sententiam propositam

Multi conantur D. Thomam in contrariam sententiam adducere, et praecipue fundantur in auctoritate illa, quam iam supra explicavimus, quando dicit in 2. 2. q. 24. art. 4. ad 3., q. 1. de Virtut. art. 11. quod propriam vocem ignorant, qui dicunt qualitatem intendi per radicationem, et non secundum essentiam. Ergo vult S. Thomas, quod intensio fiat per additionem entitatis, non autem per solam radicationem. Sed iam hanc auctoritatem supra explicavimus, et de ea videndus est D. Thomas Quodlib. 9. art. 13., ubi inquit: «Cum dicimus caritatem secundum essentiam augeri, denotatur augmentum subiecti, ut sit sensus, ipsa essentia caritatis augetur, sicut cum dicimus album augetur secundum essentiam suam, non autem designatur forma specificans motum, ut sit sensus, augetur secundum essentiam, id est augmentum eius est motus in esse vel in essentia; et sic dicitur augmentum esse secundum quantitatem». Ecce quomodo Divus Thomas interpretatur, quid sit augeri secundum essentiam, non quidem per additionem novae entitatis, quasi motus augmenti sit ad novam entitatem sicut ad terminum, sed quia ipsa essentia est res, quae augetur. Nec obstat, quod aliquando negat D. Thomas caritatem augeri tamquam subiectum augmenti; negat enim, quod caritas dicitur subiectum augmenti quasi inhaesionis et ut quod et sustentans, non tamen quod dicatur subiectum modificationis, quia ipsa forma est, quae distincto modo explicatur et communicatur subiecto, et sic modificatur ipsa communicatione.

Minus obstat, quod adducitur ex D. Thoma 3. p. q. 7. art. 12., ubi expresse admittit dari gradus in calore, et consequenter intensio fiet per additionem gradus, non per radicationem. Ac denique additur testimonium Philosophi 4. Phys. textu 84., ubi inquit, «quod sicut ex calido fit frigidum et e contra, quia eadem, quae erat in potentia, sic et ex calido magis calidum». Si ergo parificat Aristoteles eductionem magis calidi ex minus ipsi eductioni calidi ex frigido, sicut hoc fit per novae entitatis productionem, ita et illud. Nec sufficit eductio novi modi, quia haec non potest intelligi in formis realibus nisi per novam entitatem dependentem a subiecto. Ergo ubi datur maior eductio formae, datur et productio entitatis.

Ad haec facile respondetur, quod in primo loco D. Thomas non intelligit nomine gradus novam entitatem additam entitati praecedenti, sed novam participationem eiusdem in subiecto. Fit hoc convenienter appellatur gradus, quia sicut anima per gradus, quos habet, diverso modo se explicat in materia, stante eadem entitate, et non omnibus partibus praebet eundem gradum et formalem effectum, ita qualitas diverso modo explicat actualitatem suam subiecto; et diversus gradus non est diversa entitas formae, sed eadem diverso modo se communicans et effectus praebens.

Ad secundum locum dicitur, quod ex minus calido fit magis calidum, sicut ex frigido calidum, non quantum ad entitatem productam, sed quantum ad entitatem producendi, quia utrobique fit aliquid de novo et habetur terminus a quo et ad quem. Sed tamen quando fit calidum simpliciter, fit ex potentia ad calidum, quando autem fit magis calidum ex minus calido, non est in potentia ad formam, sed ad modum participationis formae, ut S. Thomas dicit 1. 2. q. 52. art. 2. ad 3. Quod vero dicitur non dari eductionem, nisi sit productio, distinguo: Eductio formae quoad entitatem non est sine productione entitatis, concedo; eductio formae quoad novam explicationem et modum participationis in subiecto non est sine productione entitatis, nego. Solum enim est melioratio formae eductae et solum productio modi, non entitatis formae.

Secundo arguitur ratione: Quia intensio est motus realiter distinctus a prima productione qualitatis et est vera alteratio; ergo debet producere realitatem distinctam a prima qualitate, et non solum aliquem modum, quia alteratio primo et per se est ad qualitatem, et non ad modum, et quia virtus intensa ratione intensionis habet maiorem virtutem producendi quam non intensa, quia producit perfectiores effectus; modus autem non est virtus neque producit effectus reales, qui illi specialiter correspondeant. Nec denique potest dari novus modus inhaerentiae seu unionis, nisi addatur nova entitas inhaerens, alias eadem entitas duplici inhaerentia inhaereret. Ergo oportet, quod id, quod additur, sit distincta entitas, sicut est distinctus motus. Ubi autem motus sunt realiter distincti, etiam termini realiter debent esse distincti, alias si esset eadem entitas, etiam motus inter se identificarentur, quia quae sunt eadem realiter uni tertio, sunt eadem inter se.

Confirmatur, quia alias, si intensio non produceret qualitatem, sed modum, posset per solam productionem modi qualitas produci. Quod patet, quia motus intensionis non habet minimum, sed incipit secundum successionem, non per primum mutatum esse, sed per ultimum non esse. Ergo si per intensionem non producitur entitas, sed modus, potest per intensionem incipere qualitas ab ultimo non esse gradus, et ita tota qualitas incipiet per modos.

Respondetur intensionem esse motum realiter distinctum a prima productione qualitatis, cum possit a diverso agente et pro diverso tempore procedere. Et similiter per se terminatur ad qualitatem tamquam vera alteratio, non tamen ad qualitatem absolute et entitative, sed ad qualitatem sub tali modo, scilicet ut perficiendam et meliorandam, sicut transubstantiatio est actio ad corpus Christi, licet non producat illud absolute, sed sub novo modo. Et in hoc differt intensio ab aliis motibus, quia in aliis acquiritur aliquid distinctum ab illo, quod inerat, ut in augmentatione nova pars, in motu locali novum ubi et locus, in qualitate vero id, quod prius inerat, melioratur et perficitur. Unde non requiritur, quod novam formam producat, sed eandem sub perfectiori modo attingat. Ad hoc autem, ut motus seu actiones distinguantur realiter, non requiritur, quod termini sint realiter et entitative distincti, quasi materialiter, sed sufficit, quod formaliter, alias omnis modus, qui producitur in subiecto, ut sessio, ubi etc. non deberet distincta actione reali produci. Quando autem dicitur, quod quaecumque sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se, imprimis intelligitur, quando sunt eadem uni tertio simul, et non pro diverso tempore. Deinde, quod sint eadem uni tertio re et ratione, id est sub eadem ratione et formalitate, non eadem uni tertio quasi materialiter et secundum diversas formalitates, vel secundum quod aliquid est virtualiter multiplex, ut intelligit D. Thomas 1. p. q. 28. art. 3., alioquin multas habet instantias illud axioma.

Quod vero additur qualitatem intensam ratione intensionis habere plures effectus reales, qui correspondent ei, in quantum intensa, respondetur istos effectus non correspondere qualitati secundum se, neque soli modo intensionis superaddito, sed ipsi entitati reali formae, ut subest tali modo. Et ideo ut aliqua virtus vel forma producat novos effectus, non requiritur additio entitatis, sed sufficit eadem entitas secundum diversam formalitatem et communicationem sui, sicut eadem anima secundum gradum sensitivum producit diversos effectus reales quam secundum vegetativum, nec tamen requirit novam entitatem superaddi ad illos, sed eandem diverso modo communicari in materia.

Quod vero dicitur, novam inhaerentiam postulare novam entitatem, respondetur novam inhaerentiam formae non praehabitae in subiecto novam quoque entitatem formae postulare, formae vero in subiecto praehabitae non postulare novam entitatem, sed eandem novo participationis modo subiecto communicare, et sic non tam dat novam inhaerentiam absolute quam novam inhaerentiam terminationem, ut in ultimo argumento dicetur.

Ad confirmationem respondetur, quod si intensio non inveniat qualitatem in subiecto, sed illam primo producat, tunc non solum producit modum, sed etiam entitatem; si autem invenit qualitatem productam, solum novum modum superaddit, non novam entitatem, sicut transubstantiatio corporis Christi si non supponeret illud in rerum natura, substantialiter illud produceret, modo autem non producit illud, sed convertit panem in illud sub novo modo.

Tertio arguitur: Quia ubi est realis separatio, est realis distinctio. Sed separatur unus gradus ab alio, v. g. secundus a tertio vel a quarto, ut patet in remissione qualitatis. Ergo isti gradus realiter distinguuntur, et praesertim cum videamus, quod continuatio calefactionis est similis primae productioni et eiusdem speciei, et verae ac propriae actio et mutatio, ergo realem terminum et entitatem postulat; nec enim est mutatio sine novitate, neque actio sine termino producto.

Confirmatur, quia activitas virtutis agentis fit maior per additionem partium et multitudinem formae, sicut ferrum candens activius agit quam flamma stuppae; ergo etiam intensio fit per additionem partium, siquidem illa est intensio, quae facit virtutem aliquam magis activam.

Respondetur gradus numquam separari a qualitate, sed qualitatem ab illis, id est a quolibet eorum seorsum, licet non a tota collectione, quod est signum distinctionis modalis, sicut corpus separatur a quolibet situ vel ubi, nullum vero ubi a corpore. — Quod vero dicitur de continuatione calefactionis, respondetur, quod continuatur ratione ipsius qualitatis seu formae participatae, et sic est actio eiusdem rationis cum prima productione qualitatis. Est tamen diversa ex parte modi participationis; et ad talem modum producendum requiritur distincta actio et mutatio realis. Nam etiam modi per realem actionem producuntur, ut diximus, sicut ubi et situs et alii similes; et sic talis mutatio est cum novitate essendi saltem in modo, qui est terminus productus.

Ad confirmationem dicemus quaest. seq. agendo de actione et reactione et in q. 7. agendo de densitate, ubi ostendemus, quod ratione densitatis seu multitudinis partium non datur maior intensio qualitatis, nisi occasione illarum partium agens producat intensiorem qualitatem. De se enim multitudo partium solum conducit ad conditiones activitatis, scilicet ut velocius vel perfectiori applicatione agens operetur. Quibus tamen conditionibus positis potest agens perfectiorem et intensiorem qualitatem producere, ut ibidem latius dicemus.

Quarto arguitur: Quia non potest intensio fieri secundum perfectiorem modum unionis vel inhaerentiae; ergo debet consistere in aliqua additione novae entitatis.

Antecedens probatur, quia unio et inhaerentia qualitatis non est divisibilis, sed semper eadem, quia naturaliter inhaeret subiecto, et sic inhaeret quantum potest. Similiter tota inhaeret et unitur; ergo non apparet, quomodo crescere possit ista unio, praesertim quando entitas qualitatis est indivisibilis, ut qualitas spiritualis, et in eodemmet subiecto indivisibili intenditur. Deinde, quia in ipsa remissione non apparet, a quo producatur minor illa unio seu radicatio caloris. Nam quando calor ut sex remittitur usque ad duo non est a quo producatur unio caloris ut duo. Non ab agente remittente, v. g. ab aqua remittente calorem, cum potius sit agens contrarium, quod non potest producere calorem ut duo. Nec ab aliquo alio agente, v. g. igne vel aere, quia in illam remissionem non habent influxum, si sit casus, quod tunc non detur ignis approximatus, sed solum aqua remittens. Et praeterea, si quilibet modus gradualis, v. g. ut duo vel ut quatuor, esset indivisibilis, tunc si remittitur, aut tota illa unio perit aut nihil. Si tota perit, remissio erit corruptio, quia pereunte tota unione perit tota forma unita. Si nihil, est intensum.

Et confirmatur, quia si intensio consistit in maiori unione, ergo qualitas ut intensa, non poterit separari a subiecto, siquidem stante unione non potest separari, sed remota. Ergo si intensio consistit in unione ut intensa, non poterit separari, et sic si Deus separaret albedinem nivis et albedinem hominis, illa non esset perfectior ista.

Respondetur unionem illam habere aliquam latitudinem, sicut supra pluribus exemplis monstratum est. Et cum dicitur, quod inhaeret naturaliter, quantum potest, distinguo: quantum potest iuxta exigentiam subiecti et dispositionem agentis, concedo; quantum potest absolute ex vi formae, nego. Et quia exiguntur tales dispositiones, ut qualitas intensa sit, ideo naturalis illa unio semper facit quantum potest iuxta exigentiam subiecti et capacitatem. Remotis autem omnibus impedimentis et posita dispositione requisita ex parte agentis et passi, non stat qualitatem non intendi; et ista intensio tunc non fit sine intrinseca perfectione qualitatis, quia ipse ordo participationis ad subiectum sic dispositum aliquid intrinsecum est qualitati.

Ad aliam partem argumenti, a quo producatur gradus remissionis remoto agente intendente, dico, quod procedit a duplici causa, una per accidens, scilicet ab impediente perfectiorem illum et intensiorem modum unionis, quatenus redditur subiectum indispositum et inhabile, sicut qui tollit dispositiones, ut anima sit in corpore, occidit hominem. Alia causa est per se, scilicet ipsamet forma, ex qua emanat ille modus remissior ex vi prioris actionis, qua unita fuit subiecto ab agente, a quo fuit producta. Quae actio producentis licet formaliter modo non detur, virtualiter tamen manet manente forma producta, qua fuit terminus eius. Taliter enim fuit unita subiecto fortiore illa et perfectiore unione, quod virtualiter retinet unionem inferiorem et remissiorem, si dispositiones ad perfectiorem tollantur, eo quod minus perfectum virtualiter continetur in magis perfecto, sicut si tollatur punctum terminans lineam, resultat aliud ex vi prioris productionis quantitatis. Isti autem modi intensionis quasi terminationes quaedam sunt, quibus forma magis terminat et subicit sibi potentialitatem subiecti. Determinatur autem, ut resultet potius gradus iste quam ille, v. g. ut duo vel ut tria, iuxta maius vel minus impedimentum oppositi agentis et dispositionem subiecti.

Denique, ad id, quod additur de illo modo, si est indivisibilis, respondetur, quod illa unio est indivisibilis entitative, sicut et ipsa forma, divisibilis autem virtualiter, quia, ut supra diximus, secundum unitatem, quam facit forma cum subiecto, et actualitatem, qua illud reducit ad sui similitudinem, habet illa unio crescere magis et minus, eo quod, licet forma sit tota unita, sed non totaliter. Et sic bene stat, quod entitative sit indivisibilis, respective autem divisibilis seu virtualiter, quia non sub omni respectu et formalitate, qua participari potest, forma est unita, etiamsi tota unita sit, ut statim magis explicabimus in sequenti argumento.

Ad confirmationem respondetur, quod qualitas intensa separari potest, et dicetur intensa non ratione unionis actualis ad subiectum (ista enim destruitur facta separatione), sed ratione ordinis et habitudinis ad subiectum, cui inesse petit non quomodocumque, sed cum tali vel tali modo participationis, qui pertinet ad intensionem qualitatis. Unde sicut in accidente separato non manet inhaerentia in actu, sed in aptitudine, qua respicit subiectum, cui debetur, et iste respectus non est in potentia, sed in actu in ipso accidente separato, licet inhaerentia ipsa non sit in actu, ita remanet respectus talis vel talis modi inhaerentiae, secundum quem fit intensio. Et licet actu non habeat illam unionem, actu tamen habet respectum et aptitudinem, ut sic uniatur, et ratione illius dicitur actu intensa per ordinem ad subiectum, non cui actu unitur, sed quod actu respicit, et quod ei debetur, ut uni actui tali modo.

Ultimo arguitur: Quia per hoc, quod fiat intensio per istam radicationem, non evitamus inconvenientia alterius sententiae, quae ponit per additionem partium. Nam vel ponimus plures uniones eadem forma, quae sic radicatur et explicatur in subiecto, vel unicam. Si plures, ergo iam admittimus in eodem subiecto plures modos numero diversos, quod in alia sententia evitare intendimus, ne ponat plura accidentia numero distincta in eodem subiecto. Si unicam, vel est divisibilis vel indivisibilis. Si indivisibilis, ergo facta intensione vel remissione, quaelibet unio corrumpetur, cum intensio consistat in maiori unione et consequenter corrumpit minorem. Et si est divisibilis, tota corrumpit. Corrupta autem unione corrumpitur forma unita, et sic incidemus in illam sententiam, quae dicebat intensionem fieri per corruptionem unius partis et additionem alterius.

Et deinde, si quilibet motus intensionis est indivisibilis, ergo non potest terminare motum intensionis, quia motus non solum requirit indivisibilia, sed etiam partes, cum motus sit divisibilis.

Nec potest dici, quod unio entitativa est indivisibilis et virtualiter divisibilis. Nam cum ipsa qualitas dicatur intendi penes modos, et non penes entitatem, et istos modos dicimus esse uniones, ergo in ipsis debemus ponere divisibilitatem et latitudinem. Si autem ponimus, quod entitative sunt indivisibiles et virtualiter divisibiles, rursus restabit alius modus talis unionis, quo divisibilis reddatur, et de illo rursus fiet idem argumentum, an sit divisibilis vel indivisibilis, et sic in infinitum. Si vero dicatur unionem esse divisibilem per partes, ruit fundamentum nostrae sententiae. Iam enim ponimus partes in unione, et ita si in illa non repugnat non obstante individuatione eius in eadem parte subiecti, cur repugnabit diversas partes qualitatis dari in eadem parte subiecti? Imo hinc deducitur argumentum contra nostram sententiam, quia per motum intensionis non solum acquiruntur indivisibilia, sed etiam partes secundum distantiam et latitudinem, quam habet. Postquam ergo acquisivit gradum ut duo v. g., immediate post non potest acquirere aliquid indivisibile, sed divisibile. Illud ergo divisibile vel est pars modi vel qualitatis. Si qualitatis, habemus intentum; si modi, ergo modus est divisibilis et consequenter etiam res unitae.

Respondetur unionem qualitatis intensibilis esse unicam et eandem entitative, sicut et ipsam formam unitam, cui omnino proportionatur, esse autem divisibilem terminative et respective, quatenus facit maiorem vel minorem unitatem subiecti cum forma, eo quod magis illi assimilatur et tollitur confusio potentialitatis, quae est in subiecto ad plura et reducitur ad maiorem subiectionem ad ipsam formam, quod est facere maiorem unitatem et convenientiam cum illa.

Ut enim supra diximus, duos effectus sortitur forma ex unione: Primus est habere existentiam dependenter a subiecto, cui unitur; et quantum ad hoc, ut diximus, non variatur unio, quia existentia sequitur ipsam entitatem formae, quae entitas indivisibiliter est eadem, ut dictum est. Secundus effectus est facere unitatem et convenientiam cum subiecto; et in hoc admittit latitudinem, non in ipsa entitate unionis, quae non distinguitur a forma, sed in ipsa terminatione et respectu maioris convenientiae. Neque hoc est dare modum modi vel procedere in infinitum, sed ipsa qualitas unita diversimode perficitur in unitate, quam facit unio quantum ad eius terminationem, qua fit maior convenientia eius cum subiecto reducendo confusionem potentialitatis ad unitatem formae. Et sic non restat alius modus unionis, sed alius effectus ipsius unionis secundum diversam terminationem ad subiectum et diversam unitatem, quam facit cum illo. Et in hac terminatione seu effectu participationis et convenientiae unio illa divisibilis est; et hoc est virtualiter esse divisibilem, id est ratione effectus et terminationis, entitative autem esse divisibilem, id est ex parte entitatis seu formae unitae. In istis autem effectibus seu terminationibus non est dare plures simul in subiecto, sed successive, quia, cum intenditur qualitas, destruitur praecedens terminatio gradus remissi, et acquiritur nova, quae perfectior est et continet totam rationem praecedentis gradus, sicut figura tetragonum continet trigonum, id est figura sex angulorum figuram trium, et sicut in quantitate quando crescit, destruitur praecedens terminatio et inducitur nova, non autem duae terminationes sunt simul nec duae figurae. Et sic numquam salvatur, quod duo modi vel duae terminationes solo numero distinctae sint simul in eadem parte subiecti.

Ad instantiam, quae fit ex parte motus intensionis, respondetur, quod licet quaelibet terminatio gradualis sit indivisibilis, tamen inter unam terminationem et aliam datur transitus per modum latitudinis et distantiae in fieri, non quia sint partes qualitatis acquirendae inter modum et modum, sed quia ipse modus, qui acquiritur, dum est in fieri, est per modum divisibilem, dum est in facto esse, est per modum indivisibilem, sicut in motu locali mutatum esse est indivisibile, et inter duo mutata esse non dantur partes permanentes, sed fluxus et fieri, quod per mutatum esse terminatur et constituitur in facto esse; nec enim proceditur de uno indivisibili ad aliud immediate, sed mediante fluxu et fieri, quod habet latitudinem vincendam. Quare non oportet ad motum sive localem sive alterationis assignare plures uniones partiales nec plures partes qualitatis permanentes et in facto esse simul, sed solum in fieri et tendentia, qua de uno termino et mutato esse transitur ad aliud per fluxum et tendentiam. Et cum datur alteratio in qualitate de uno extremo ad aliud seu de qualitate unius speciei ad aliam et transitur per diversas species medias, inter quamlibet speciem mediam datur motus, et tamen non acquiruntur partes intermediae, sed de una specie fit transitus ad aliam. Medium autem non est species aliqua partialis, quae ibi inveniatur, sed ipsum fieri qualitatis et fluxus tendens de uno extremo ad aliud est latitudo ipsa vincenda per motum, quia inter quodlibet factum esse datur fieri. Si ergo non est necesse in intensione signare indivisibilia et partes entitativas permanentes, quarum una addatur ad aliam et componat cum alia, sed sufficit dari transitum successivum et fluxum seu fieri de una terminatione ad aliam, sicut cum in quantitate tollitur una superficies terminans et transitur ad aliam, immediate post non invenitur terminatio, siquidem immediate post sequitur pars, sed invenitur tendentia ad terminationem, id est ad aliam superficiem. Quae vero ab opposita sententiae auctoribus de partibus permanentibus qualitatis et indivisibilibus eas unientibus dicuntur, est facere qualitatem sicut continuum, et ad modum augmenti extensivi quantitatis, sicut D. Thomas dixit imaginari eos, qui qualitatem per additionem augeri putant, in 1. dist. 17. q. 2. art. 2.

↑ Top of work