Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.

This work is being completed — add a section.


Praefatio I: Lectoribus

Dedicatio I: Dedicatio

Prooemium I: Prooemium

Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione

Quaestio I: De generatione substantiali

Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium

Articulus II: Quibus principiis philosophia assequatur dari generationem substantialem

Articulus III: In qua actione et mutatione consistat generatio substantialis

Articulus IV: Quis sit terminus formalis, et quis adaequatus generationis substantialis

Articulus V: Quod sit subiectum generationis, et de eius distinctione a creatione

Articulus VI: Utrum in generatione substantiali fiat resolutio omnis formae usque ad materiam primam

Articulus VII: Quomodo ultima dispositio causetur, vel causet generationem substantialem

Quaestio II: De corruptione

Articulus I: Quomodo differat corruptio in ratione mutationis a generatione et ab annihilatione

Ut resolvimus in 3. Phys. q. 14. et 5. Phys. q. 19. art. 1. et 2. ex Aristotele, motus, ut distinguitur a mutatione communiter dicta, duas exigit conditiones: Prima ex parte subiecti, quod eius subiectum sit ens in actu, id est informatum forma substantiali, non ens in potentia, quod est materia prima, quae tamen sufficit ad mutationem. Secunda ex parte terminorum ut videlicet motus proprie dictus sit inter terminos positivos et consequenter proprie seu positive contrarios. Ad mutationem vero sufficit oppositio privativa de non esse ad esse vel e contra in subiecto capaci utriusque. Ex quo apparet corruptionem non esse motum stricte dictum, ut contraponitur mutationi, eo quod non est inter terminos positivos, sed versatur ab esse ad non esse.

Dubium autem est in duobus: Primum, an ex eo, quod terminus ad quem corruptionis sit desitio formae, amittat rationem mutationis substantialis, et solum sit privatio generationis. Secundum, an ex eo, quod solum est in subiecto capaci, differat ab annihilatione, qua res totaliter desinit in nihilum. Ideoque manebit dubium, an utraque, tam annihilatio quam corruptio, sit mutatio. Et loquimur hic de corruptione in ratione mutationis; nam in ratione actionis seq. art. tractabimus, an generatio et corruptio sint eadem actio vel quomodo connectantur inter se.

Est ergo aliquorum sententia corruptionem non esse realem mutationem, sed privationem tantum actionis et concursus, quo forma praecedens conservabatur. Opponitur enim corruptio generationi, et non quia aliquid producit, sed quia destruit; ergo privative se habet, et sic realem mutationem non importat, imo neque identitatem in actione cum generatione, sed connexionem et nexum, quia sicut introducta una forma sequitur aliam extirpari, ita posita generatione consequitur corruptio, consecutive ergo se habent, non identice. Et hoc non semper, aliquando enim potest dari generatio sine corruptione, ut si non praesupponatur forma positiva in materia, quae corrumpatur. Ratio huius est, quia corruptio tendit ad negationem, id est ad non esse, ergo non est mutatio positiva, sed negativa; ex termino enim ad quem denominatur mutatio.

Alia sententia est per aliud extremum, quae sentit corruptionem ita esse positivam mutationem, ut etiam annihilatio positiva mutatio sit, eo quod ad annihilationem requiritur virtus infinita sicut ad creandum. Ergo ipsa annihilatio est aliqua mutatio positiva seu operatio, siquidem fundatur in virtute positiva.

Nihilominus dico primo: Corruptio essentialiter et formaliter est mutatio distincta a generatione.

Dico „essentialiter” et „formaliter”, quia suppono generationem ipsam, cui opponitur corruptio, non solum radicaliter, sed etiam formaliter esse mutationem, ut probatum est quaest. praec. art. 1. Corruptio autem si est mutatio, cum sit formaliter opposita generationi, formaliter etiam erit mutatio sicut ipsa, quod magis verificatur in corruptione quam in generatione, eo quod ad corruptionem necessario exigitur, quod praecedat tamquam terminus a quo ipsa forma, quae corrumpenda est, et non potest praecedere solum prioritate naturae, eo quod per corruptionem desinit esse forma. Nihil autem desinit, nisi prius existat, cum sit transitus de esse ad non esse. Nihil autem existit nisi in aliqua duratione, non autem in sola prioritate naturae, quae non est prioritas existentiae, sed significationis et formalitatis et causalitatis, quatenus per illam significatur hoc dependere ab illo et secundum hanc formalitatem, et non secundum aliam coordinari cum illo. At vero generatio, cum procedat de non esse ad esse, non supponit aliquam durationem sui termini a quo et ita sufficit ad rationem mutationis in generatione, quod privatio praecedat prioritate naturae. Sufficit enim, ut aliquod subiectum, quantum est ex natura sua, careat aliqua forma cum capacitate illius, ut indigeat actione acquisitiva talis formae, et consequenter quae respiciat illam tamquam terminum ad quem talis acquisitionis, et consequenter aliquem terminum a quo respiciat, qui utique est privatio, non quae in illo instanti existat seu afficiat subiectum, sed quae in illo instanti expellatur, et non permittatur sequi ad naturam. Sufficit autem ad rationem termini a quo, ut in ipso instanti sit in expelli a subiecto, non ut existens, et consequenter verificatur mutatio, quod aliter se habeat in isto nunc temporis quam ante in prioritate naturae.

Quod ergo corruptio sit distincta mutatio a generatione, manifeste asseritur a D. Thoma q. 28. de Veritate art. 1. et 6. et sumitur ex Philosopho 5. Phys. cap. 1., lect. 2. apud D. Thomam, ubi distinguit tamquam duas mutationes eam, quae est de subiecto in non subiectum, haec est corruptio, et eam, quae est de non subiecto in subiectum, haec est generatio. Quae autem est de subiecto in subiectum, est motus, quia versatur inter contraria, et non inter contradictoria. Dicitur autem mutatio de subiecto in subiectum, vel de non subiecto in subiectum, intelligendo nomine subiecti non ipsum suppositum seu substantiam, sed ipsum esse vel non esse, seu affirmatum et non affirmatum, ut explicat Divus Thomas q. 28. cit. art. 1.

Ratio autem huius est, quia non solum aliquid mutatur, quando acquirit formam, sed etiam quando amittit. Imo tunc maxime apparet mutatio, quando forma aliqua amittitur, ut cum aer amittit lucem vel corpus albedinem, quia tunc verificatur, quod aliter se habet nunc quam prius. Quod autem sit distincta mutatio a generatione patet, quia respiciunt distinctos terminos tam ad quem, quam a quo. Mutatio autem cum consistat in transitu de uno ad aliud, ubi est distinctus terminus a quo et ad quem, est distinctus transitus, et consequenter distincta mutatio. Constat autem, quod corruptio transit de esse formae ad non esse illius, generatio autem e converso de non esse alicuius formae ad esse illius; ergo important distinctum transitum secundum distinctos terminos a quo et ad quem.

Quod vero corruptio sit mutatio realis, ostenditur distinguendo de eo, quod est reale tamquam quid positivum, vel de eo quod est reale, id est a parte rei inventum, licet a parte rei non ponat, sed tollat, sicut dicimus tenebras et caecitatem dari a parte rei, quia non ficte, sed vere inveniuntur. Hoc secundo modo distinguit D. Thomas realiter corruptionem a generatione q. 28. cit. art. 6.

Et ratio est, quia hoc modo a parte rei invenitur et verificatur ipse terminus formalis seu mutatum esse corruptionis, scilicet desitio formae, quia de facto corrumpitur forma, ergo et ipsa mutatio seu fieri realiter invenitur. Non tamen dicitur mutatio positiva, quia terminus eius positivus non est, ergo neque ipsa mutatio positiva esse potest; nec enim positive fit aut transit id, quod in se positivum non est, sicut non esse formae.

Dices: Per corruptionem non solum aliquid negativum resultat, ut terminus, scilicet privatio formae, sed etiam aliquid positivum, scilicet formam illam manere in potentia materiae in ordine ad agens supernaturale, quae antea erat in actu; ergo aliqua positiva mutatio invenitur in materia, scilicet novus modus potentialitatis et ordo ad diversum agens.

Respondetur materiam ipsam nihil positivum recipere per ablationem formae, quod antea non haberet, quia etiam ante dicebat ordinem ad formam ut educibilem semel ab agente naturali et pluries ab agente supernaturali. Quare educta forma et immutata materia per ipsam cessat respectus ad agens naturale, ne amplius possit eam educere, non ex mutatione potentiae in materia, sed ex defectu agentis naturalis extrinseci. Quando autem forma corrumpitur, nulla amplius mutatio fit in ipsa potentia materiae quoad istum respectum continendi formam.

Ex conclusione posita colligitur, quod si in generatione alicuius rei non detur forma aliqua corrumpenda positiva, sed tantum privatio tollenda, ut cum lux destruit tenebras, tunc corruptio et generatio non sunt duae mutationes, quia corruptio non invenit formam, quam destruat et transire faciat ab esse ad non esse, sed solum invenit privationem ex parte termini a quo, quae non mutatur de privatione in aliam privationem; transitus enim de non esse in non esse, non est mutatio. Ergo solum erit mutatio de privatione ad esse, ergo corruptio privationis non est alia mutatio quam transitus ad esse, qui utique generatio est. Et ita doceri solet in materia de iustificatione, quod si culpa, quae destruitur, non est nisi privatio in anima, iustificatio est unica mutatio, in quantum ponit gratiam et remittit culpam. Si vero culpa, quae destruitur, relinquit aliquid habituale per modum positivi et conversionis ad creaturam, tunc est duplex mutatio, ablatio illa culpae et introductio gratiae.

Dico secundo: Corruptio et annihilatio differunt ex parte termini ad quem, quia per annihilationem res totaliter desinit esse tam ex parte formae quam ex parte subiecti; et ita annihilatio non est mutatio proprie dicta sicut neque creatio, licet significetur per medium mutationis.

Haec conclusio manifesta est, quia annihilatio opponitur creationi, et ita sicut creatio nullum concursum habet ex parte causae materialis, sed solum ex parte causae efficientis, quae dat totum esse, tam ex parte formae quam ex parte materiae, ita annihilatio non est desitio per concursum alicuius causae materialis, sed per solam ablationem et suspensionem concursus divini perficientis et dantis totum esse; unde cum non fiat in aliquo subiecto, non est mutatio. Ex quo fit, quod terminus annihilationis dicitur esse totaliter ipsum nihil, non solum, quia totaliter desinit ipsa res, quae corrumpitur, sed etiam, quia nullus terminus positivus illi adiungitur, qui de novo fiat, in quem desinat ipsa rei destructio, sed pure ex parte termini ad quem invenitur nihil. Et hoc praecipuum est in annihilatione, scilicet quod desinat in nihilum. Unde quantumcumque aliquid destruatur, sive totaliter sive partialiter, si tamen non desinat in nihilum, sed adiungatur illi aliquis terminus positivus, in quem desinat, non est annihilatio. Et hac ratione in Eucharistia non annihilatur panis, licet totus destruatur et desinat esse, non tamen desinit in nihilum, sed in corpus Christi, et ita est destructio panis per conversionem, non per annihilationem.

Ratio huius est, quia annihilatio, ut diximus, fit per suspensionem concursus totaliter conservantis in esse. Ergo non solum pertinet ad ipsam totaliter rem aliquam destruere, sed etiam nullum terminum positivum illi adiungere et subrogare, in quem destructio rei terminetur, siquidem ad ponendum istum terminum positivum requiritur actio et positio alicuius influxus producentis vel attingentis illum terminum. Ergo si annihilatio est suspensio totius concursus, omnem terminum positivum sibi adiunctum excludit, alias non desinet aliquid per viam annihilationis, sed ex vi productionis alterius termini incompossibilis cum re, quae destruitur. Itaque ad annihilationem utrumque requiritur, et destructio totius esse et desitio in nihilum, sine alicuius termini adiuncti positione hoc ipso, quod fit per suspensionem divini concursus.

Sed dices: Bene potest Deus annihilare formam non annihilata materia, et accidens non annihilato subiecto. Ergo non est de ratione annihilationis destructio totius esse. Tunc enim licet esse formae in actu destruatur, sed manet in potentia materiae, sicut quando per corruptionem desinit esse.

Respondetur istam annihilationem non esse simpliciter et omnibus modis annihilationem, sicut e converso productio solius formae vel accidentis a Deo non est simpliciter creatio, sed concreatio, quando fit simul cum materia. Ita suspensio concursus erga solam formam non est annihilatio simpliciter, sed reducitur ad annihilationem tamquam ratio quaedam illius et quia habet modum annihilationis, in quantum fit per suspensionem concursus sine hoc, quod illi succedat alia forma, sed desinit in nihilum. Ille enim concursus conservat rem illam cum totali dependentia et subordinatione ad Deum, et ideo eius suspensio dicitur annihilatio, licet solum tollat partem entitatis. Quod vero maneat in potentia subiecti, non quidem in ordine ad agens naturale, sed in ordine ad potentiam divinam, non arguit, quod id fiat per actionem positivam, quia hoc, quod est manere in potentia materiae, non est terminus vel effectus talis suspensionis concursus, sed in ipsa materia praebebatur ex propria natura materiae, et quia hoc non destruitur per suspensionem concursus, ideo non est annihilatio omnibus modis, tam ut est in actu quam ut in potentia subiecti.

Ex quibus colliges male aliquos affirmare posse per divinam potentiam aliquam creaturam attingere non annihilationem, eo quod non requiritur tanta virtus ad destruendum quam ad producendum, facilius enim est destruere quam aedificare; atque ita cum per destructionem non ponatur aliqua entitas, sed tollatur, non involvit repugnantiam, quod a creatura aliqua fiat.

Oppositum tamen sentit D. Thomas 3. p. q. 13. art. 1. loquendo etiam de causa instrumentali, quam negat dari posse ad annihilationem. Et ratio est manifesta, quia licet destruere aliquid ponendo formam seu dispositionem illi incompossibilem sit facilius quam aedificare, quia talis forma vel dispositio destruens facilius ponitur et producitur, tamen destruere aliquid per suspensionem concursus alicuius causae non pertinet nisi ad illam causam, quae talem concursum exhibet. Unde cum concursus, qui suspenditur per annihilationem, sit concursus exiens ab ipso Deo, ad nullam causam creatam pertinere potest eius suspensio nisi ad solum Deum. Quando vero causae secundae aliquid corrumpunt, tollitur etiam concursus Dei erga formam corruptam, non quia per ipsas creaturas fiat talis suspensio, sed quia per ipsas fit productio formae incompossibilis, ad quam etiam Deus concurrit, et concurrendo ad ipsam desinit concurrere ad oppositam. De quo art. seq. dicemus.

Ad rationem dubitandi positam pro contraria sententia respondetur ex dictis corruptionem non esse meram privationem, sed mutationem consecutam ex generatione et terminatam ad privationem formae, est enim transitus de esse ad non esse. Et sic probat argumentum, quod non est mutatio realis positiva, id est ponens aliquid ex parte termini, sed realis corruptiva seu privativa, quae dicitur realis, quia in re invenitur, non quia aliquid positivum ponat in re.

Articulus II: Utrum corruptio et generatio sint eadem actio, ratione cuius generatio unius sit corruptio alterius

Duae istae difficultates connexae sibi sunt et ex unius resolutione alterius resolutio dependet.

Circa primam ergo dubium est, an corruptio aliquo modo sit actio saltem secundario, an vero ad rationem actionis nullo modo pertineat, et quomodo ab actione generativa distinguatur.

In quo varie sentiunt auctores. Quidam negant terminari aliquo modo actionem generativam in ratione actionis ad corruptionem formae; tactus enim actionis ubicumque tangit, sive primario sive secundario, est actus efficientiae. Omne autem, quod efficientia tangit, dando esse tangit; ubi autem non dat esse, sed tollit, ibi desinit tangere. Quare corruptio fit ipsa suspensione concursus seu omissione, non vero secundaria attingentia actionis.

Alii existimant efficientiam seu actionem secundario et distincta saltem formalitate attingere corruptionem. De quo videri potest Mag. Banez sup. cap. 3. libro 1. de Generat. explicans hoc axioma, quod «generatio unius est corruptio alterius», ibique citat Caietanum. Et ratio est, tum quia generatio et corruptio sunt unus motus, licet includat duas mutationes, ut ex locis praec. art. cit. constat, ergo est una actio; tum quia suspensio concursus si sola sit, non corrumpit, sed annihilat, adiuncta vero seu consecuta ex actione pertinet saltem secundario ad actionem illam. Non enim minus pertinet ad actionem terminum producere quam oppositum tollere, et sic ut corrumpi est verum pati et verum mutari, ita corrumpere et destruere est verum agere, saltem secundario.

Ceterum utrumque componi videtur dicendo, quod corruptio non est formaliter actio, etiam mediate, sed virtualiter. Dupliciter enim potest intelligi, quod aliqua actio mediate attingat aliquem terminum: Uno modo, quia principaliter unum terminum attingit, et continuando eandem influentiam seu rationem agendi tangit alterum ut minus principalem et sub priori contentum, sicut producitur principaliter et immediate aliqua natura, et mediate propria eius passio, mediatione tamen influentiae et causalitatis in illam. Alio modo, quia producto principali termino cessat influentia activa, seu mediante causalitate formali seu informatione formae productae fit expulsio seu privatio alterius incompatibilis cum tali forma producta, et sic qui facit rem incompatibilem cum altera, dicitur effective illam corrumpere efficientia virtuali, non actuali, scilicet mediante termino, cuius informatio expellit et corrumpit alteram formam per modum effectus formalis secundarii.

Dicimus ergo, quod corruptio non est actio priori modo, sed secundo. Non enim producta forma ulterius actio influit ad corrumpendum, neque enim influxus intelligi potest, quia respectu formae corrumpendae nihil influit, sed tollit. Ergo influxus positivus non continuatur, quia non datur ulterior terminus positivus, ad negationem autem non est necessarius influxus. At vero posita forma, quae terminus actionis est, dicitur virtualiter continere actionem, scilicet terminative. Haec autem secum importat incompossibilitatem formae oppositae, quia habet adiunctam privationem illius, et sic tangit illam et expellit non efficientia, sed incompossibilitate orta ex efficientia formae, id est ex forma effecta et terminante efficientiam.

Quae resolutio deducitur ex Divo Thoma in 2. dist. 34. q. 1. art. 2. ad 5., ubi inquit: «Illud, quod corrumpit et generat, non ex eodem habet, quod generat et corrumpit, sed ex eo, quod formam suam inducit, generat; ex eo autem, quod forma sua necessario coniungitur privationi alterius formae, corrumpit». Ubi D. Thomas non ponit corruptionem in influentia actionis, sed in ipsa appositione formae habentis privationem adiunctam. Unde non oportet hoc reducere ad meram suspensionem concursus conservantis formam oppositam, sed ad actionem producentem formam illi incompossibilem, qua incompossibilitate posita et ex vi illius cessat concursus. Et sic etiam salvatur unitas actionis seu motus propter unitatem termini positivi, duplex autem mutatio in vi illius efficientiae, quia duplex terminus tangitur, alter agendo, alter destruendo, ut explicatum est.

Circa secundam difficultatem, quomodo scilicet ordinentur istae duae mutationes, generatio et corruptio, ita ut generatio unius dicatur corruptio alterius, aliqui existimant ordinari tantum istas mutationes consecutive et successive, non identice in eadem actione seu motu. Ceterum D. Thomas q. 28. de Veritate art. 6. ad ultimum evidenter dicit, «quod generatio unius dicitur a Philosopho corruptio alterius per concomitantiam, quia de necessitate sunt simul, vel propter unitatem motus, quia ad has duas mutationes terminatur». Ubi nomine motus intelligitur actio habens illam duplicem mutationem. Et in 1. 2. q. 113. art. 6. ad 2. inquit, «quod infusio gratiae et remissio culpae secundum substantiam actus idem sunt». Et eodem modo comparat generationem et corruptionem. Sentit ergo quod identificantur in ratione actionis.

Quare generatio unius quando habet adiunctam corruptionem alterius, dicitur esse corruptio duplici ratione:

Primo, propter successionem et ordinem formarum sibi succedentium, eo quod formae sunt incompatibiles, et sic intrante una recedit alia. Et tunc est sensus, quod generatio unius est corruptio alterius causaliter, quia connectitur et succedit generationi corruptio.

Secundo, strictius dicitur generatio unius esse corruptio alterius, non solum propter successionem formarum et mutationum, sed propter unitatem actionis seu motus, eo quod corruptio non est actio distincta a generatione, sed eadem actio formaliter generativa est virtualiter corruptiva ratione termini generati, ut incompossibilis cum forma opposita, in qua incompossibilitate virtualiter manet influentia positiva ut terminata ad formam genitam, ut dictum est.

Diximus in conclusione «quando generatio habet annexam corruptionem» ad denotandum id, quod praec. art. significavimus, non dari corruptionem, quae sit vera et realis mutatio, nisi quando datur forma positiva corrumpenda. Si enim solum praecedit privatio tollenda per formam generatam, ut quando aer tenebrosus illuminetur, tunc ablatio illius privationis non fit per mutationem negativam distinctam a generatione lucis, sed per ipsam generationem positivam sine alia mutatione corrumpitur privatio, eo quod non tollitur nisi per positivum esse, ergo per generationem, quae est transitus seu mutatio de non esse ad esse, de privatione ad formam, licet verum sit, quod per nostros conceptus possumus distinguere in luce conceptum positivum constituendi lucidum et conceptum remotivum tenebrarum seu non esse privationis, eo quod privatio accipitur a nobis ut ens rationis atque adeo ad instar esse, quod corrumpitur; in re tamen privatio illa est non esse, et physice non tollitur nisi per esse, quod totum docet S. Thomas q. 28. de Veritate art. 6. in corpore.

Unde obiectiones, quae fieri possunt ex eo, quod generatio aliquando datur sine corruptione, nihil obstant. Fatemur enim non omni generationi essentialiter annexam corruptionem, sed tantum illi, cui annectitur forma positiva corrumpenda; et si forma corrumpenda fuerit partialis, tunc etiam corruptio partialis erit, et productio aggeneratio. Nec Divus Thomas in 2. dist. 34. supra cit. dixit, quod generatio et corruptio solum ratione differunt, sed dixit, quod forma ignis et privatio aeris sunt idem subiecto, sed ratione differunt, quod est dicere privationem et formam non distingui realiter, eo quod privatio extremum reale non est: non tamen est dicere, quod ipsa generatio et corruptio non sint mutationes distinctae eo modo, quo dictum est.

Solvuntur obiectiones.

Primo arguitur: Corruptio est privatio saltem ex parte termini ad quem, generatio autem est positiva actio. Ergo nullo modo possunt identificari; vera enim realitas non potest identificari cum eo, quod est nihil et ens rationis.

Secundo: Quia eadem ratione, qua probatur generationem et corruptionem identificari in ratione motus et actionis, probatur identificari in ratione mutationis, quia sicut eadem dispositiva actio et motus sufficit primario introducere formam et secundario destruere oppositam, ita simplex et unica mutatio positiva primario erit transitus ad formam genitam et secundario transitus formae oppositae. Nec enim repugnabit mutationem negativam identificari cum positiva, sicut negativa actio, id est destructio, cum positiva generatione.

Tertio: Quia si generatio identificatur cum corruptione, erit generatio verus motus, quod tamen negat Philosophus in 5. Phys. cap. 1. Sequela patet, quia in quantum identificatur cum corruptione, habet pro termino a quo aliquid positivum et ratione sui, ut generatio est, habet terminum ad quem positivum. Ergo saltem identice est inter duos terminos positivos a quo et ad quem, quod est esse motum saltem identice.

Quarto: Si generatio et corruptio habent ordinem inter se, oportet, quod fundetur in aliqua causalitate seu ordine prioris et posterioris unius erga alterum. Hoc autem non datur, quia vel mutuo se causant, et hoc non, quia corruptio non potest habere causalitatem in generationem, cum sit privatio, vel non mutuo se causant, sed altera tantum est causa et altera effectus, et hoc non, quia imprimis corruptio non potest causare, ut dictum est, et sic non potest ipsa esse causa et generatio effectus, et quia alias esset per se primo intenta, generatio autem ut consecuta. Si autem generatio est causa et corruptio effectus, prius recipietur forma genita, quam expellatur opposita, et sic non recipietur forma genita in nuda materia nec supponendo expulsam formam.

Denique: Si generatio unius est corruptio alterius, oportet, quod in eodem instanti sint. Si enim sunt in diversis, non identificantur. Hoc autem esse non potest, quia corruptio tenet se ex parte dispositionis ultimae, quae tollit formam incompossibilem formae genitae; dispositio autem ultima praecedit formam in ipso subiecto, in quo fit corruptio. Ergo corruptio non identificatur cum generatione.

Ad primum respondetur negationem alterius formae bene posse identificari cum aliqua positiva forma. Privatio enim et negatio diversorum non opponuntur, sed imbibitur et identificatur talis negatio cum ipsa forma, in qua fundatur, sicut fides habet obscuritatem et calor privationem frigoris et quaecumque res negationem eius, quod a se distinguitur.

Ad secundum negatur esse eandem rationem de mutatione et de motu, secundum quod motus significat actionem per modum influentiae. Non enim repugnat eandem numero actionem attingere plures terminos ordinate se habentes vel consecutos, sive negativos sive positivos, eo quod contingit actionem esse virtualiter multiplicem et ad multa se extendere, sicut et virtus ipsa, a qua procedit. At vero mutatio non dicit aliquid efficiens, sed purum transitum inter terminos, et potius dicit aliquid effectum quam effectivum. Unde ubi est distinctus transitus inter terminos, ibi est distincta mutatio, non autem ubi est distinctus effectus etiam materialiter, est distincta actio efficiens. Sed tamen id, quod materialiter se habet ad rationem actionis, nec multiplicat illam, formaliter se habet ad rationem mutationis eamque multiplicat, quia formalitas mutationis solum consistit in illo transitu effecto, ut dictum est.

Ad tertium negatur sequela. Non enim sufficit ad rationem motus stricte dicti et ut distinguitur a mutatione, habere terminum a quo positivum concomitanter et propter incompossibilitatem adiunctam, sed formaliter et per se. Generatio autem substantialis formaliter et per se non est a termino positivo, sed a privatione formae. Quod autem corrumpat formam substantialem praeexistentem, non est, quia habeat illam pro formali termino a quo; per accidens enim et materialiter se habet ad formam ignis, quae generatur, quod fiat ex stuppa vel papyro vel ligno, per se autem, quod fiat ex non igne. Sed tamen corrumpit formam praecedentem, quaecumque illa sit, quia sunt incompossibiles formae in eodem subiecto propter privationem adiunctam, quia utraque est forma substantialis et consequenter prima in subiecto. Unde non admittit aliam tamquam secundam. Non tamen se habet tamquam terminus a quo formalis forma praecedens. Tunc enim se habet ut formalis terminus a quo, quando conducit ad constituendam positivam distantiam vel latitudinem inter terminum a quo et ad quem. Tunc autem constituitur positiva latitudo et distantia inter terminos, quando sunt positivi et habent medium, ita quod ipsa extrema conducunt ad talem latitudinem, quatenus ex eorum commensuratione aut coniunctione constituitur medium, et per se postulant transitum ex una forma ad aliam per tale medium. Formae autem substantiales non se habent ut extrema, per quorum commensurationem aut coniunctionem constituitur medium, nec per se ex una forma ad aliam fit transitus per aliquod medium, sed quaecumque forma immediate receptibilis est in materia, si dispositio contraria non obstet. Unde solum ratione dispositionis petit transitum per aliquam formam mediam.

Ad quartum respondetur, quod inter corruptionem et generationem datur mutuus ordo prioris et posterioris, sicut inter formam expulsam et generatam. Est enim expulsio formae corruptae prior in genere causae materialis, formae autem generatae est prior in genere causae formalis. Unde D. Thomas q. 28. de Veritate art. 7. inquit, «quod expulsio formae praecedentis est prior naturaliter in ratione causae materialis. Omnis enim dispositio ad formam reducitur ad causam materialem, denudatio autem materiae a forma contraria est quaedam dispositio ad formae susceptionem». Quod vero introductio formae sit prior in genere causae formalis, docet in 4. dist. 17. q. 1. art. 4. quaestiunc. 1. «Quia remotio», inquit, «formae secundum ordinem causae materialis praecedit naturaliter introductionem formae, sed secundum ordinem causae formalis est e converso». Et idem habet in 1. 2. q. 113. art. 8. ad 1., quia agens per formam agit ad removendum contrarium, sicut sol per suam lucem agit ad removendum tenebras, et ideo ex parte solis prius est illuminare quam tenebras removere, ex parte autem aeris prius est purgari a tenebris quam consequi lumen ordine naturae, licet utrumque sit simul tempore. Quare philosophandum est de corruptione et generatione sicut de dispositione ultima et forma, ut supra dictum est. Nec requiritur ad istam prioritatem ex parte causae materialis, quod detur prioritas etiam in existendo, sed sufficit, quod concomitetur existentia in re, in illa autem prioritate solum explicatur formalitas et officium illius dependentiae et causalitatis. Et licet corruptio sit effectus secundarius formae genitae, sicut etiam dispositio ultima, in alio tamen genere causae et sub alio respectu, scilicet ut tenet se ex parte causae dispositivae, potest habere modum causae et prioritatis.

Ad ultimum respondetur generationem et corruptionem dari in eodem instanti temporis, sed in diversa prioritate naturae. Dispositio autem ultima non est in aliqua duratione ante ipsam formam genitam, nec in subiecto corrupto, licet secundum diversas prioritates naturae antecedat et subsequatur in eodem subiecto genito, sicut supra explicatum est; et idem prorsus dicendum est de corruptione et generatione.

Articulus III: Utrum corruptio sit naturalis et per se intenta a natura

Supponimus ex 2. Phys. cap. 1., quod naturale dicitur aliquid ex eo, quod habet in se principium sui motus, sive quod est a principio intrinseco naturae; principia autem intrinseca sunt materia et forma. Illa autem dicuntur secundum naturam, quae se habent ut accidentia et affectiones convenientes naturae, vel est subiectum, cuius esse est a natura. Quae vero conveniunt a principio extrinseco vel violenter conveniunt vel praeternaturaliter.

Hoc ergo inquirimus de corruptione, an conveniat ratione alicuius principii intrinseci et ita sit naturalis, an vero ratione principii extrinseci et ita sit violenta et praeternaturalis. Et difficultas esse potest, quia ex una parte corruptio habet aliquod principium repugnans, scilicet ipsam formam et compositum, quod destruitur per corruptionem, et ita non potest esse ei naturalis corruptio, sed violenta utpote destructiva eius. Ex parte vero materiae non inclinatur per se et directe in corruptionem, quia corruptio est malum et non esse, ergo non est terminus appetitus, ergo neque materiae, quia materia appetitus quidam est, et illud est ei naturale, quod est ei appetibile. Non ergo corruptio est naturalis ex aliqua parte.

Et ex hoc nascitur secunda difficultas, an corruptio possit esse per se intenta a natura, eo quod ut malum intendi non potest. Corruptio autem malum est, cum sit defectus naturae; ergo est praeter eius intentionem, sicut etiam monstra non sunt ex intentione naturae, sed ab ea exorbitant, utpote defectus illius; natura autem semper intendit id, quod sibi est debitum, non quod alienum et exorbitans.

Nihilominus dico primo: Corruptio simpliciter est naturalis, et non violenta naturae ratione materiae, quatenus dicit naturam corruptibilem, sumendo naturale ut opponitur violento.

Tenet hanc conclusionem expresse S. Thomas 1. 2. q. 85. art. 6. et q. 5. de Malo art. 5. Reddit autem materia naturam corruptibilem, tam quia in se habet privationem cum aptitudine et potentialitate ad plures formas, quarum qualibet non potest plene satiare materiam; haec enim est dispositio rei corruptibilis, ut docet S. Thomas 1. p. q. 66. art. 2. Tum quia admittit compositionem ex contrariis, ut patet in omnibus corporibus sublunaribus. Omne autem corpus ex contrariis compositum est corruptibile, cum contraria agant in invicem, et sic generant et corrumpunt, siquidem generatio et corruptio est ex contrariis. Sic ergo fundat D. Thomas, quod corruptio sit naturalis, tum loco proxime citato tum in 3. dist. 16. q. 1. art. 1., siquidem materia talibus conditionibus est praedita, scilicet potentialitate ad plures formas et privatione aliquarum et susceptione contrariorum; ergo naturale est ei admittere corruptionem formae. Ubi enim principium et radix naturalis est, id quod convenit ratione talis principii, naturale esse debet, praesertim si hoc ipsum conducat ad bonum commune, quod sine generatione et corruptione rerum stare non potest.

Nec obstat, quod id, quod convenit solum ratione principii passivi, non videtur esse naturale, quia oppositum eius non est violentum; nec enim potest aliquid pati violentiam solum ratione principii passivi, cum non sit principium resistens agenti. Ad haec non valet illa consequentia: radix seu principium est naturale, ergo et actus. Instatur enim in libero arbitrio, quod naturaliter est peccabile, cum sit ex nihilo, et tamen peccatum est contra naturam, alioquin peccatum non esset. Ergo similiter etiamsi ipsa corruptibilitas sit naturalis, non sequitur, quod corruptio non sit contra naturam. Haec inquam non obstant.

Ad primum enim diximus q. 9. Phys. art. 4., quod etiam principium passivum est naturale, ut opponitur violento, et habet inclinationem in aliquid, a quo si removeatur taliter, quod non subrogetur illi aliquid aeque naturale, dicetur pati violentiam habetque resistentiam ad illud, non activam, sed formalem. Et quod sufficiat ad rationem naturae principium passivum, docet S. Thomas 8. Phys. lect. 8., ubi inquit «esse contra intentionem Philosophi, ut in materia sit principium activum, quod quidem dicunt esse necessarium ad hoc, quod sit motus naturalis; sufficit enim, quod sit passivum, quod est potentia naturalis ad actum». Quare impedimentum talis inclinationis, si ipsa totaliter frustretur, erit violentum principio passivo. Sed aliqui hallucinantur in appetitu seu inclinatione materiae, quae est ad plures formas, ad quarum totalem collectionem adaequate se habet, ad singulas vero inadaequate. Et ideo sublata una forma in particulari non violentatur in recipiendo aliam, quia utraque aeque naturalis est, et ideo ablatio unius non est violenta, cum alia aeque naturalis subrogetur. Sed si totaliter impediretur corruptio formarum et acceptio aliarum, in hoc esset violentia materiae, quia impeditur naturalis eius tendentia ad plures formas successive et cum corruptione aliarum. Imo ex hoc deducitur argumentum, quia ideo non patitur violentiam materia recipiendo unam formam et amittendo aliam, quia est in potentia naturali ad omnes. Ergo ablatio unius non erit violenta, ergo erit naturalis; omnis enim motus aut fit natura aut vi, ut Philosophus inquit. Corruptio ergo naturalis est principio passivo, quatenus naturale est illi ex propria inclinatione habere plures formas, et non simul, sed successive, unam amittendo et aliam acquirendo.

Ad secundum dicitur, quod illa consequentia non tenet in defectibus voluntariis, qualia sunt peccata, tum quia voluntarium opponitur naturali, unde licet potentia deficiendi libere naturalis sit, sicut ipsa voluntas naturaliter convenit homini, tamen actus eius voluntarius est et liber propter indifferentiam potentiae; tum etiam quia peccata sunt contra naturam ut rationalem, non ut limitatam et ex nihilo, unde simpliciter dicuntur contra naturam, quia sunt contra praecipuum, quod est in natura, seu proprium ipsius naturae. At vero corruptio fundatur in inclinatione naturali materiae ad plures formas et in se naturalis est, et non violenta nec voluntaria. Et rursus, licet sit contraria formae, quae corrumpitur quantum ad esse suum, et similiter composito ex tali forma, tamen ex alia parte ordinatur ad bonum commune, quod perpetuatur et constat ex pluribus compositis et rebus, quarum una succedit alteri, quod fit per corruptionem eius. Et sic non contrariatur ipsi materiae, ut pendet a tota collectione formarum, quibus subesse potest, sed solum contrariatur uni formae particulari, quam excludit. Non est autem connaturale materiae solum ab una forma habere esse, sed a multis successive. At vero peccatum voluntatis non ordinatur ad aliquod bonum commune sicut corruptio formae, sed ab eo deordinatur universaliter et ex omni parte.

Ex quo deducitur id, quod in loco cit. in q. 9. Phys. diximus, quod licet corruptio sit contraria formae eique violenta et ex hac parte corruptio non sit dicenda naturalis, tamen quia ex parte materiae naturalis est, simpliciter sortitur denominationem naturalis, et non violenti, non obstante, quod istae duae rationes concurrant, eo quod denominatio semper fit ab eo, quod magis praeponderat in aliqua natura. Magis autem praeponderat in hac parte id, quod se tenet ex parte materiae, quia non solum est naturale et conveniens ipsi materiae, ut disponitur ad unam formam, quod fiat corruptio alterius, sed etiam ad commune bonum rerum corruptibilium conducit, quae ex successione generationum et corruptionum coordinantur, et ad communem appetitum ipsius materiae, quatenus ad omnes formas extenditur; quod expresse docet D. Thomas q. 1. de Malo art. 3. ad 18.

Ad difficultates in principio motas: Ad primam respondetur, quod corruptio habet aliquod principium repugnans ex parte formae solum ratione sui particularis esse, habet autem aliud principium connaturale ex parte materiae, quatenus ex sua natura petit successionem in formis. Et hoc ipsum ordinatur in commune bonum totius ordinis rerum corruptibilium, et ideo simpliciter denominatur naturalis.

Ad secundam similiter dicitur, quod corruptio est malum particularis formae, sed bonum materiae et communis rerum conservationis. Sed tamen aliud est inquirere, quomodo ista corruptio sit naturalis, aliud quomodo sit bonum et appetibile; hoc enim non habet directe et primario, cum sit privatio. Ut autem naturalis sit, sufficit, quod consequatur ex aliquo principio intrinseco et naturali, sive sit iuxta primam inclinationem naturae sive iuxta secundariam tamquam requisitum aut annexum illi et ordinatum ad ipsam. Ut autem sit bonum primario et per se, requiritur positiva entitas, ut statim amplius declarabitur.

Dico secundo: Corruptio non est intenta ab agente particulari ut agens particulare est, nec immediate nec mediate, nec ratione sui nec ratione adiuncti ordinis ad bonum, sed respectu illius ordinis comparatur per accidens. At vero respectu agentis universalis ordinantis et providentis totum bonum naturae tales defectus sunt de eius intentione, non primaria, sed secundaria, supposito tamen illo ordine ad bonum commune.

In prima parte conclusionis non omnes conveniunt, sed aliqui sentiunt talia mala et defectus posse esse de secundaria intentione naturae particularis, et non omnino per accidens se habere. Id enim insinuare videtur S. Thomas in 4. dist. 36. q. 1. art. 1. ad 2., ubi tamen loquitur de natura secundum se et ut universaliter se extendit ad agens particulare vel universale, ut statim explicabimus. Et eodem modo etiam loquitur q. 23. de Veritate art. 2.

Pro intelligentia tamen conclusionis est advertendum, quod in aliquo malo seu privatione possumus tria reperire: Primo, ipsum bonum, super quod fundatur malum vel privatio, tamquam subiectum vel ex parte subiecti se tenens. Secundo, ipsum malum formaliter seu privatio secundum se. Tertio, aliquis ordo ad bonum, quod ex tali privatione consequitur, non per se, id est quatenus malum et defectus est, sed ut deservit alicui bono, quod non potest stare, nisi interveniat tale malum, sicut non potest esse acquisitio et generatio termini ad quem nisi corrupto et desinente termino a quo, nec potest ostendi fortitudo alicuius nisi apposita persecutione alterius.

Est ergo certum, quod ipsa privatio seu malum per se et ratione sui non potest esse aliquid intentum, eo quod caret in se ratione formali, qua intendi potest, scilicet bono. Omne enim, quod intenditur et appetitur, debet intendi ut bonum et ut conveniens. Ergo quod caret hac ratione formali, secundum se non intenditur, sed si intenditur, erit per aliud, quod ei adiungitur et quo vestitur, unde non primario et per se, sed secundario et per accidens intenditur. Sed tamen hoc ipsum, quod per accidens seu per aliud habent, et ratione cuius intendi possunt, non pertinent ad omne agens nec ad omne intendens, quia non omne agens respicit rationes universaliores, sed agens particulare tantum rationes particulares respicit, non communes, et ideo praetermittuntur ab ipso, et solum quia per accidens sunt illi rei coniunctae, ab eo attinguntur. At vero agens, quod respicit rationes communes et universales, id quod respectu particularis agentis est per accidens attactum et per se omissum, potest respicere ut conducens ad universaliorem finem suum, et sic potest cadere sub eius intentione saltem secundaria.

Ex hac doctrina componuntur varia loca S. Thomae, quae loquuntur de hac re, et veritas ipsa elicitur, quomodo corruptio per accidens se habeat, et quomodo possit esse intenta. Aliquando S. Doctor affirmat corruptionem et alios defectus cadere sub intentione secunda agentis universalis, sicut 1. p. q. 22. art. 2. ad 2.: «Corruptiones», inquit, «et defectus in naturalibus sunt contra naturam particularem, sed tamen sunt de intentione naturae universalis, in quantum defectus unius cedit in bonum alterius vel totius universi». Idem docet 3. Contra Gentes cap. 94. circa finem, et cap. 71., et omnino idem vult et non amplius in illa dist. 36. cit. et q. 23. de Veritate. Loquitur enim de natura absolute, non distinguendo de natura universali vel particulari. Aliquando vero affirmat similes defectus omnino esse volitos per accidens etiam a Deo, scilicet ratione eius boni, cui coniunguntur, ut patet 1. p. q. 19. art. 9. et in q. 49. art. 2., ubi dicit, «quod Deus in rebus causando bonum ordinis universi ex consequenti et quasi per accidens causat corruptiones rerum». Et denique in 3. Contra Gentes cap. 4., 5. et 6. videtur intendere, quod malum semper sit praeter intentionem.

Haec autem sic cohaerent, quod defectus isti naturales secundum se sumpti sunt privationes quaedam et mala, secundum quam considerationem per accidens se habent tam respectu agentis particularis quam universalis. Malum enim sub ratione mali non potest esse volitum neque intentum, cum non sit appetibile, sed ab appetitu fugiendum, sed per accidens solum potest se habere respectu operantis, quatenus vel permittit illud, non quidem appetendo, sed non impediendo, vel in quantum per illud aliud appeti potest, id est ut induit aliquam rationem boni vel aliquem ordinem ad bonum, sive ad bonum commune sive ad bonum particulare, et sic potest cadere sub aliqua volitione vel permissione intenta. Haec tamen intentio non spectat ad particulare agens, quia ad ipsum non spectat intendere nisi suum terminum ad quem. Quidquid autem ex parte termini a quo se tenet, nullo modo intenditur, sed relinquitur, nec etiam secundario, quia ut secundario intendatur, debet secundario se tenere ex parte termini ad quem. Corruptio autem praecise se tenet ex parte termini a quo respectu agentis particularis, ergo nullo modo potest cadere sub eius intentione, sed solum per accidens comparatur ad ipsum. At vero agens universale licet, in quantum concurrit cum agente particulari ad suam generationem, etiam respiciat corruptionem ut terminum a quo, tamen propter suam universalitatem potest secundum aliam rationem illud, quod est terminus a quo, attingere ut terminum ad quem, tamquam aliquid requisitum ad bonum commune, etiam quoad sui corruptionem, sicut Deus, qui omnem creaturam attingit ut terminum ad quem, et solum pro termino a quo habet nihil. Unde de omni creatura habet disponere, sive quoad existentiam sive quoad corruptionem. Unde corruptio respectu ipsius non se habet per accidens tamquam omissa, sed potest esse intenta saltem secundario, ut induit aliquem ordinem boni, et non pure ut privatio se habet. De aliis vero defectibus, qui ex necessitate materiae sequuntur, dicemus conclusione 3. Et sic concludit D. Thomas 1. p. q. 19. art. 9., quod Deus malum naturalis defectus vel malum poenae vult volendo aliquod bonum, cui coniungitur tale malum. Hoc est ergo esse de secundaria intentione, scilicet non posse intendi nisi praesupposito aliquo bono, quod in se res illa non habet, sed ex aliquo, cui adiungitur.

Dices: Ergo nulla est differentia inter malum culpae et poenae respectu voluntatis et providentiae Dei, siquidem etiam ipsum malum culpae ordinari potest ad aliquod maius bonum, puta ad humilitatem vel poenitentiam huius. Et tamen D. Thomas ponit differentiam inter defectus naturales et mala culpae, quod malum culpae Deus nullo modo vult, quia non vult bonum, cui coniungitur, plus quam ipsam divinam bonitatem, cui contrariatur. Malum autem poenae potest velle volendo aliquod bonum, cui coniungitur.

Respondetur esse latam differentiam inter malum culpae et poenae, quia licet importet privationem et defectum, qui non potest ordinari nisi ex coniunctione ad aliquod bonum, tamen quia privatio mali culpae opponitur ordinationi ad bonum divinum, non potest alicui bono coniungi, ratione cuius possit esse volitum et ordinatum, quia omne bonum debet esse volitum per subordinationem ad divinum. Deus enim solum vult omnia sub ratione divini boni, et ideo solum potest permitti tale malum, id est non impediri a Deo, et ipsa permissio ordinari potest ad bonum. At vero malum poenae seu defectus naturalis non opponitur bono divino, sed alicui bono particulari, unde potest induere ordinem ad aliquod bonum, quod magis praeponderet et diligatur quam illud particulare bonum, quod destruit. Et ita ratione huius ordinis seu boni, cui coniungitur, non repugnat intendi et ordinari a Deo, et non solum permitti.

Dico tertio: Monstra et defectus alii naturales, qui consequuntur dispositionem materiae, ex qua aliquid generatur, respectu agentis particularis aliquando sunt fortuita et nullo modo intenta, aliquando secundario volita. Respectu autem agentis universalis intenta esse possunt.

De hac conclusione videndus est S. Doctor in 3. Contra Gent. cap. 6., ubi dicit: «Si sit talis privatio, quae privat id, quod est debitum generato, erit casuale et simpliciter malum, sicut cum nascuntur partus monstruosi. Hoc enim non consequitur de necessitate ad id, quod est intentum, sed est ei repugnans, cum agens intendat perfectionem generati. Malum autem actionis accidit in naturalibus agentibus ex defectu virtutis activae. Unde si agens habet virtutem defectivam, hoc malum consequitur praeter intentionem, sed non erit casuale, quia de necessitate est consequens ad talem agentem, cum tale agens vel semper vel frequenter patitur hunc virtutis defectum, erit autem casuale, si hic defectus raro talem comitatur agentem». Ita D. Thomas.

Quapropter agens particulare, quia solum bonum particulare intendit et secundum formam particularem agit, tantum intendit facere suum effectum meliori modo, quo potest, et ita ex intentione sua solum datur perfectio effectus et assimilatio perfecta. Quod vero virtus eius sit deficiens vel materia sit indebite disposita, hoc est praeter intentionem eius primariam, eo quod non pertinet ad formam suam tales indispositiones vel defectus disponere et ordinare, sed potius, quantum potest, removere. Sed tamen si omnes removere non possit, et tamen operatur et sequitur defectus, aliquando sequitur omnino praeter intentionem talis agentis particularis, et sic casualiter se habent, sicut sunt illa, quae ut in paucioribus accidunt; haec enim casualia sunt et omnino praeter intentionem. Aliquando vero sequuntur defectus non omnino praeter intentionem, sed ex intentione secundaria, quae potius est non recusatio illius defectus quam intentio positiva eius, ut quando sunt defectus accidentes materiae de necessitate vel perpetuo, sicut artifex, qui vult facere gladium, eligit materiam duram, ut ferrum, et hoc per se, sed quia rubigo sequitur ferrum, et haec non conducit, sed potius deficit ab eius fine, non eligit illam ex primaria intentione. Sed quia non invenit materiam convenientem sine tali defectu, eligit ex secundaria intentione materiam cum illo propter adiunctam duritiem, quae convenit suo fini. Et similiter natura in corpore humano eligit materiam convenientem operationi sensuum, et sic debet esse composita ex contrariis. Sed quia ex illa contrarietate sequuntur morbi et senium et alii defectus, illi sunt praeter intentionem generantis. Sed ex quo non invenitur materia congrua sine illis defectibus, eligit cum illis saltem ex intentione secundaria. Hi enim quia conveniunt ipsi generato ex parte materiae et dispositionum, quae consequuntur illam, respici possunt ex parte termini ad quem utpote convenientes ipsi rei genitae ex necessitate materiae, ex qua formatur, ideo possunt pertinere ad intentionem saltem secundariam, quia sunt de necessitate consecuti ad materiam electam. Eligitur enim cum talibus conditionibus, non quia eliguntur illae conditiones, sed quia non recusantur et ita aliquo modo attinguntur secundario. Et hac etiam ratione femina dici solet aliquid occasionatum, quia est praeter intentionem particularis agentis, quod intendit meliorem effectum, quem potest, scilicet masculum. Quod vero sequatur deficientior, scilicet femina, est praeter eius intentionem propter indispositionem materiae vel virtutis activae, ut docet S. Thomas 1. p. q. 92. art. 1. ad 1. et 3. Contra Gent. cap. 94. et q. 5. de Veritate art. 9. ad 9.

At vero respectu agentis universalis, scilicet Dei, nihil horum est praeter intentionem, quia respicit fines universaliores et ordinem totius boni communis, ad cuius varietatem et constructuram pertinent etiam ea, quae respectu particularium videntur imperfecta vel defectuosa aut monstruosa, sicut quod feminae sint, est necessarium propter hominum multiplicationem. Et multiplex operatio et virtus naturae apparet etiam, quando erratur in disponenda materia et eveniunt monstra, sicut multae species rerum manifestantur ex commixtione monstruosa seminum in piscibus et in animalibus et aliis similibus, quae omnia non intenduntur a Deo solum propter necessitatem materiae, ad quam consequuntur illi defectus, sed propter bonum commune, quod manifestatur et coalescit etiam ex illis rebus, quae solum ex aliquo praesupposito et per accidens seu per aliud habent rationem boni.

Ex quibus responderi potest ad quascumque obiectiones, quae fieri solent ex eo, quod peccata et mala et defectus non intenduntur. Id enim iam solutum est ex praedictis et ostensum est, quomodo aliqua possunt cadere sub intentione saltem secundaria, quia ex parte rei genitae se tenent, licet ab agente particulari solum intendantur propter necessitatem materiae, ab agente autem universali propter conducentiam ad bonum commune. Ostensum est etiam, quomodo aliqua relinquantur per accidens et permittantur, sicut corruptio respectu agentis particularis, quia tenet se ex parte termini a quo, et aversio a bono divino in peccato, quia numquam subordinabilis est bono divino, sub quo divina voluntas omnia attingit. Denique constat, quomodo materia inclinetur ad corruptionem, scilicet ratione generationis, ut scilicet possit potentialitatem ad omnes formas implere. Unde materia etiam singularis et individua, considerata secundum potentialitatem communem ad omnes formas et ut subest agenti universali, qui eam creavit, potest intendere secundario corruptionem, quia ad bonum eius pertinet secundario et propter successionem formarum. Eadem vero materia, ut subest tantum uni formae et agenti particulari, quod illam tantum formam intendit, non respicit corruptionem nisi per accidens et ex parte termini a quo.

Quaestio III: De alteratione in communi

Articulus I: Quid sit alteratio et quotuplex

Articulus II: Ad quas species qualitatis detur per se alteratio

Articulus III: Utrum alteratio sit unus motus et continuus

Quaestio IV: De intensione et remissione

Articulus I: Quid sit intensio et remissio, et in quibus formis inveniatur

Articulus II: Utrum intensio fiat per additionem gradus ad gradum vel per maiorem radicationem in subiecto

Articulus III: Expediuntur argumenta contra sententiam propositam

↑ Top of work