Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.

This work is being completed — add a section.


Praefatio I: Lectoribus

Dedicatio I: Dedicatio

Prooemium I: Prooemium

Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione

Quaestio I: De generatione substantiali

Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium

Articulus II: Quibus principiis philosophia assequatur dari generationem substantialem

Articulus III: In qua actione et mutatione consistat generatio substantialis

Articulus IV: Quis sit terminus formalis, et quis adaequatus generationis substantialis

Articulus V: Quod sit subiectum generationis, et de eius distinctione a creatione

Articulus VI: Utrum in generatione substantiali fiat resolutio omnis formae usque ad materiam primam

Articulus VII: Quomodo ultima dispositio causetur, vel causet generationem substantialem

Quaestio II: De corruptione

Articulus I: Quomodo differat corruptio in ratione mutationis a generatione et ab annihilatione

Articulus II: Utrum corruptio et generatio sint eadem actio, ratione cuius generatio unius sit corruptio alterius

Articulus III: Utrum corruptio sit naturalis et per se intenta a natura

Quaestio III: De alteratione in communi

Articulus I: Quid sit alteratio et quotuplex

Articulus II: Ad quas species qualitatis detur per se alteratio

De hac difficultate agit Aristoteles 7. Phys. cap. 3. ibique a pluribus disputatur. Hic tamen videtur esse proprius eius locus, ubi de alteratione ex professo agitur.

Supponendum est ergo in praedicamento qualitatis inveniri quatuor species seu quatuor divisiones specierum, quas in Logica q. 18. explicavimus, scilicet habitum et dispositionem, potentiam et impotentiam, passionem et passibilem qualitatem, figuram et formam, de quibus ibi videri potest. Et inquirimus, quaenam ex istis speciebus sint capaces terminandi primo et per se alterationem.

Deinde suppono, quod dari alterationem primo et per se ad aliquam qualitatem nihil aliud est, quam alterationem ita attingere aliquam qualitatem tamquam terminum, quod non mediet aliqua qualitas vel aliquis alius terminus, ad quem prius talis actio terminetur. Tunc autem datur motus secundario ad aliquam qualitatem, quando per aliud immediatius attactum mediate et secundario aliud attingitur, sicut v. g. attingendo et immutando calorem vel frigus tamquam terminum immediatum attingitur sanitas vel aegritudo tamquam resultans ex temperamento frigoris vel caloris.

Et sic inquirimus, an omnes istae species qualitatis vel solum aliqua sit id, quod immediate et per se ab alteratione attingitur, an vero solum aliqua ex his possit immediate attingi, aliae vero secundario et mediate, et si solum aliqua immediate terminat alterationem, quaenam illa sit.

Sit unica conclusio: Alteratio physica, secundum quod de illa loquimur in praesenti, solum est ad tertiam speciem qualitatis per se primo, id est ad passionem vel passibilem qualitatem.

Est Aristotelis cit. loco 7. Phys., ubi etiam videri potest S. Thomas, et 1. de Generat. lect. 10. et in 1. 2. q. 52. art. 1. ad 3. Et loquimur „de alteratione physica”, ut excludamus alterationem late sumptam, quae etiam comprehendit instantaneas mutationes et actiones spirituales vel animales, quae circa habitus vel actus versantur nec ordinantur ad generationem, et circa haec potest dari alteratio late sumpta, quae est productio qualitatis. Et dicimus „primo et per se”, quia secundario et ex consequenti bene potest dari alteratio physica circa aliquos habitus vel dispositiones, quae sunt primae speciei.

Fundamentum huius sententiae est duplex: Primum, quia alteratio physica, ut dictum est, per se et essentialiter ordinatur ad generationem substantialem et ad corruptionem. Generatio autem substantialis et corruptio exigit contrarietatem in dispositionibus, siquidem per contrarietatem dispositionum fit expulsio et introductio formarum. Oportet ergo, quod alteratio deserviens generationi primo et per se tendat ad qualitates contrarias. Sed contrariae qualitates contrarietate physica primo et per se inveniuntur in tertia specie qualitatis, ut patet, tum in qualitatibus, quae sunt primo contrariae, ut calor et frigus, siccitas et humiditas, quae sunt qualitates tertiae speciei, et similiter qualitates, quae ex istis resultant tamquam qualitates mediae et contrarietatem inter se habentes, quae omnes ad tertiam speciem pertinent; tum etiam quia qualitates istae, quae habent physicam contrarietatem primo et per se, faciunt transmutationem subiecti, quod maxime ex contrarietate qualitatum transmutatur, et similiter per se immutant sensus secundum contrarietatem, quam inducunt. Ergo per se habent inducere passionem transmutantem subiecta vel sensum. Et hoc est, quod constituit tertiam speciem qualitatis, quae idcirco dicitur passio vel passibilis qualitas, quia vel transeunter vel permanenter transmutat subiectum et immutat sensum, et ut dicit S. Thomas 1. p. q. 97. art. 2., passio proprie dicta est, per quam aliquid a sua naturali dispositione removetur. Ergo alteratio, quae primo et per se versatur circa qualitates physice contrarias, ut ita ordinetur ad generationem, directe solum respicit tertiam speciem qualitatis, quae per se primo facit transmutationem in subiecto et in sensu per passionem.

Secundum fundamentum sumitur ex Philosopho in 7. Phys. cap. 3. discurrendo per omnes species qualitatis, in quibus datur alteratio physica primo et per se. Breviter autem probatur, quia habitus vel dispositiones aut sunt spirituales seu vitales et pertinentes ad potentias apprehensivas sive appetitivas, aut sunt pure corporales ut sanitas seu pulchritudo. Si primo modo se habent, non pertinent ad praesens, quia non acquiruntur per alterationem physicam, de qua loquimur in praesenti, sed per actionem spiritualem vel animalem, licet praesuppositive aliqua alteratio primarum qualitatum etiam ad istas dispositiones seu habitus praerequiratur, in eo videlicet, in quo appetitus vel phantasia ab aliqua dispositione organorum dependet, quae fit per corporales qualitates. Si vero habitus et dispositio sit pure corporalis, etiam non potest primo et per se acquiri per alterationem, quia tales dispositiones important convenientiam aliquam vel inconvenientiam ad subiectum ortam ex aliquo temperamento primarum qualitatum, sicut patet in sanitate et pulchritudine. Ergo prius terminatur alteratio ad illas primas qualitates, et mediate ad sanitatem vel pulchritudinem. Et in hoc consistit vis probationis Aristotelis in loco cit., dum dicit, quod ad habitum et dispositionem non datur per se alteratio, quia se habent ad aliquid. Non autem datur motus per se primo in ad aliquid, ut probatur in 5. Phys., quod non est ita intelligendum, quasi dispositio et habitus consistant in relatione praedicamentali, quae sola non potest terminare motum per se. In hoc tamen parificantur relationi praedicamentali, quia, sicut relationes consequuntur ex fundamento et ideo ad ipsum fundamentum terminatur motus per se primo, ad relationem autem consecutive, ita, quia dispositiones istae corporales resultant ex debita commensuratione vel proportione qualitatum, id quod primo attingitur per alterationem, erit qualitas illa ut proportionata vel attemperata, consecutive autem ipsa dispositio conveniens vel disconveniens.

Quod attinet ad secundam speciem qualitatis, scilicet potentia et impotentia, constat non terminare primo et per se alterationem, non solum in potentiis spiritualibus, quas non attingit physica et corporalis alteratio, sed etiam in potentiis naturalibus, tum quia non invenitur in potentiis latitudo contrarietatis sicut nec invenitur magis vel minus ratione sui praecise; tum quia potentiae sunt principia innata, tamquam propriae passiones ab ipsa natura dimanantes, ergo non acquiruntur per alterationem primo et per se, sed ad generationem consequuntur. De hoc tamen vide quae dicemus quaest. seq. art. 1.

Denique in quarta specie, scilicet figura et forma, non datur per se primo alteratio physica, tum quia figura non admittit latitudinem contrarietatis, sed habet se sicut numerus, quia quolibet addito vel subtracto variatur et sic latitudinem non habet; tum quia figura resultat ex terminatione quantitatis, et ita aliquando producitur ad ipsam quantitatis productionem in ipsa primae generatione rei, ut cum aliquis nascitur cum tali figura. Aliquando vero resultat ex divisione quantitatis, et tunc etiam non terminat alterationem. Aliquando denique ex alteratione aliqua consequitur, ut ex nimia densitate vel raritate aut aliquo simili figura ipsa mutatur, et tunc non primo et per se terminat alterationem, sed terminatur alteratio primo et per se ad illam qualitatem, ad quam consequitur mutatio in terminatione quantitatis.

Dices discursum hunc nimium probare. Sequitur enim ex illo, quod ad aliquas qualitates medias, quae resultant ex primis, non possit dari alteratio primo et per se, sicut ad colorem viridem vel rubrum et alias qualitates, quae ex frigore et calore resultant, et tamen pertinent ad speciem qualitatis, ut densitas et raritas aliaque similia, ad quae tamen datur per se primo alteratio.

Respondetur esse diversam rationem, quia istae qualitates secundae, quae resultant ex primis, etiam per se alterationem terminare possunt, nec eodem motu attinguntur primo et per se terminato ad aliam qualitatem et secundario ad se, sed requirunt distinctum motum praeter illum, qui terminatur ad primas qualitates; tum quia aliquando fiunt sine alteratione erga illas, sicut cum aliquid dealbatur vel denigratur non praecedente aliquo frigore vel calore; tum quia, quando fiunt isti colores ex temperie primarum qualitatum, fiunt per mixtionem sicut aliae qualitates secundae. In mixtione autem corrumpuntur qualitates miscibiles, et sic fit una tertia. Unde necesse est, quod alteratio non sistat in qualitatibus primis ut in termino, consecutive autem resultent secundae, sed potius quod destruantur primae et tamquam ad terminum ad quem tendat alteratio ad secundam, quae est mixta ex illis, et ideo per se datur alteratio ad illam. Secus est in dispositione corporali ut in sanitate, quae non est qualitas mixta ex corruptione seu mixtione primarum resultans, sed ex proportione et commensuratione; sanitas enim calorem non corrumpit nec frigus, sed commensurata habet.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur ad probandum dari per se alterationem ad primam speciem qualitatis. Nam quando acquiritur sanitas vel pulchritudo, aliquo speciali motu seu mutatione acquiritur. Alia est enim mutatio de aegritudine ad sanitatem, quae est sanatio, quam a frigore ad calorem, quae est calefactio. Invenitur etiam diversa contrarietas inter aegritudinem et sanitatem, quam inter calorem et frigus, et diversus terminus a quo et ad quem. Ergo dantur omnia requisita, ut dentur distincti motus, praesertim quia illa mutatio seu actio, quae identificatur cum sanitate, non identificatur cum calore, et talis motus seu mutatio, ut ad sanitatem, praecise non est nisi alteratio nec ad aliam speciem motus pertinere potest. Ergo datur alteratio per se primo ad primam speciem qualitatis, saltem eo modo, quo ad qualitates secundas seu mixtas datur alteratio, licet resultent ex primis.

Et confirmatur, quia in prima specie qualitatis datur proprie et per se intensio et remissio, ergo et alteratio, siquidem intensio et remissio sunt species alterationis, ut art. praec. diximus. Datur etiam in illa vera contrarietas, ut inter errorem et scientiam, vitium et virtutem, sanitatem et aegritudinem. Ubi autem est contrarietas primo et per se, ibi est fundamentum motus primo et per se.

Respondetur negando, quod sit diversa mutatio formaliter ad aegritudinem vel sanitatem, quam ad primas qualitates, ex quarum proportione vel disconvenientia consurgunt. Et illa contrarietas inter aegritudinem et sanitatem et diversitas termini a quo et ad quem totum consecutive se habet et est materialiter diversum respectu alterationis, quae fit ad tertiam speciem. Quod deducitur ex ratione D. Thomae 1. 2. q. 52. art. 1. ad 3., ubi inquit, «quod alteratio primo quidem est in qualitatibus tertiae speciei, in qualitatibus vero primae speciei potest esse alteratio per posterius». Et subdit rationem: «Quia facta alteratione secundum calidum et frigidum sequitur animal alterari secundum sanum et aegrum». Igitur licet attingatur sanitas et aegritudo ex vi alicuius mutationis, quae quidem in re est alteratio, tamen quia non attingitur ut terminus primo et per se attactus, sed ut consecutus, siquidem semper debet fieri mediante aliqua alteratione caloris aut frigoris aut alterius primae qualitatis, ideo mutatio ista prout tangit sanitatem et non identificatur cum illa, non est primo et per se alteratio physica, nec sanitas per se immediate attacta, sed consecutive. Et ideo potius ex ipso argumento sequitur, quod non detur alteratio primo et per se ad istas dispositiones, sed consecutive. Secus est de qualitatibus mediis eiusdem tertiae speciei, quae ex mixtione primarum qualitatum resultant et ita exigunt distinctum motum terminatum ad ipsas qualitates medias et corrumpentem ac miscentem primas, quod non contingit in acquisitione sanitatis, ut dictum est.

Ad confirmationem respondetur intensionem et remissionem physicam et corporalem esse species alterationis physicae et corporalis, sic tamen non inveniri in habitibus et actibus spiritualibus. Unde nec in illis datur alteratio physica, de qua in praesenti loquimur, et similiter contrarietas, quae datur, non est contrarietas physica seu corporea, sed communiter dicta et quae ad generationem et corruptionem non ordinatur.

Secundo arguitur: Nam in secunda specie, quae est potentia et impotentia, potest dari vera alteratio. Nam potentia potest debilitari et impotens reddi per aliquam novam transmutationem, sicut visus, qui est acutus et vigorosus in iuvene, potest fieri debilis in sene, et ingenium etiam hebetari et impotens reddi ex aliquo accidenti. Istae autem transmutationes non possunt pertinere ad aliam speciem motus quam ad alterationem. Ergo alteratio potest versari primo et per se circa potentiam et impotentiam.

Respondetur, quod potentia, quae semel dimanavit a natura tamquam a proprio subiecto, non potest tolli nisi vel per impotentiam oppositam vel per extrinsecum impedimentum. Primo modo non potest accidere permanente una et eadem natura in eodem statu; nec enim potest ab eadem natura modo dimanare potentia, modo impotentia, sicut ab homine risibilitas et irrisibilitas. Quodsi pro diversis statibus dimanaret ab eadem natura modo potentia, modo impotentia, sicut diversae passiones solent convenire pro diversis statibus, adhuc tamen non terminarent alterationem primo et per se, sed nova dimanatione resultarent. Si vero impotentia consistat in extrinseco impedimento eiusdem potentiae, tunc alteratio versabitur circa illud extrinsecum impedimentum, non circa ipsam potentiam. Extrinsecum enim impedimentum pertinet ad qualitatem aliquam tertiae speciei, per quam ipsa dispositio debita organi ita alteratur, quod potentia, quae a dispositione organi dependet, non potest stante tali indispositione debite operari. Et hac ratione visus acutus redditur debilis et ingenium hebetatur, quia organum visus impeditur ex aliqua intemperie dispositionum; et similiter imaginativa vel phantasia redditur indisposita ad subministrandum intellectui, quod pertinet ad ingenium, et ad istas qualitates dispositivas potest per se dari alteratio.

Articulus III: Utrum alteratio sit unus motus et continuus

Quaestio IV: De intensione et remissione

Articulus I: Quid sit intensio et remissio, et in quibus formis inveniatur

Articulus II: Utrum intensio fiat per additionem gradus ad gradum vel per maiorem radicationem in subiecto

Articulus III: Expediuntur argumenta contra sententiam propositam

↑ Top of work