Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.

This work is being completed — add a section.


Praefatio I: Lectoribus

Dedicatio I: Dedicatio

Prooemium I: Prooemium

Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione

Quaestio I: De generatione substantiali

Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium

Articulus II: Quibus principiis philosophia assequatur dari generationem substantialem

Articulus III: In qua actione et mutatione consistat generatio substantialis

Articulus IV: Quis sit terminus formalis, et quis adaequatus generationis substantialis

Articulus V: Quod sit subiectum generationis, et de eius distinctione a creatione

Articulus VI: Utrum in generatione substantiali fiat resolutio omnis formae usque ad materiam primam

Articulus VII: Quomodo ultima dispositio causetur, vel causet generationem substantialem

Quaestio II: De corruptione

Articulus I: Quomodo differat corruptio in ratione mutationis a generatione et ab annihilatione

Articulus II: Utrum corruptio et generatio sint eadem actio, ratione cuius generatio unius sit corruptio alterius

Articulus III: Utrum corruptio sit naturalis et per se intenta a natura

Quaestio III: De alteratione in communi

Articulus I: Quid sit alteratio et quotuplex

Articulus II: Ad quas species qualitatis detur per se alteratio

Articulus III: Utrum alteratio sit unus motus et continuus

Unitas alterationis potest considerari vel in ratione mutationis, quatenus unum terminum destruit et alium producit, vel in ratione motus, qui utramque mutationem includit, quomodo videlicet sit unus motus vel una aut plures mutationes. Continuitas autem potest tripliciter considerari in alteratione: Uno modo ratione subiecti, in quo est, quod scilicet per partes continuas alicuius subiecti diffundatur qualitas. Secundo ratione temporis, quod scilicet sine ulla interruptione durationis continetur alteratio. Tertio ex parte formae, quod videlicet forma non solum introducatur in instanti et indivisibiliter tota, sed aliquid illius continuative in tempore et aliquid in instanti.

De unitate alterationis.

Dico ergo primo: Alteratio in ratione motus est unus, includit vero duas mutationes, alteram corruptivam termini a quo, alteram, quae est acquisitiva termini ad quem.

Quod istae duae mutationes dentur, constat ex his, quae supra diximus agendo de generatione et corruptione, quae duplicem istam mutationem important, et in q. 14. Phys. art. 2., ubi ostendimus has mutationes esse necessarias ad motum, quia in illo fit transitus de quodam in quiddam et consequenter acquirendo unum et corrumpendo aliud. Quod vero motus sit unus, patet, quia est unus transitus et via de subiecto in subiectum, id est de termino positivo in terminum positivum, inter quos invenitur latitudo et distantia vel contrarietas. Haec autem est una, quando solum sunt duo termini, inter quos exercetur. Sic autem invenitur in alteratione, cum sit transitus de uno contrario in aliud contrarium; ergo datur unus motus. Et eadem ratione est una actio, quia est unum agens et unum passum, et consequenter una processio causalitatis.

Sed dices: Cur similiter generatio substantialis et corruptio, quae sunt duae mutationes, non facient unum motum sicut in qualitatibus?

Respondetur, quod etiam mutationes non efficiunt motum, nisi inter ipsos terminos positivos fundetur aliqua distantia positiva vel contrarietas vincenda, et non solum esse vel non esse mutandum. Cuius ratio est, quia in mutatione, ut praecisa mutatio est, solum intenditur acquisitio alicuius esse de novo, et consequenter ex parte termini a quo solum per se petit non esse seu privationem. Si vero haec privatio sit coniuncta alicui formae positivae, id erit per accidens ad talem mutationem, quatenus scilicet illa privatio invenitur coniuncta ad aliquam formam. At vero in motu non solum intenditur acquirere esse de novo, sed distantiam vincere inter terminos, inter quos versatur, et hi debent esse positivi. Nam inter privativum et positivum non datur latitudo, quia sine medio opponuntur tamquam esse et non esse, et si aliquid invenitur de medio, est ratione alicuius positivi praesuppositi; contraria autem habent medium, per quod positive distant et opponuntur. Unde cum inter formas substantiales non attendatur aliqua latitudo contrarietatis, sicut invenitur in qualitatibus, eo quod ex participatione formarum substantialium tamquam ex extremis non participatur nec contemperatur aliquod medium, neque in una et eadem forma invenitur magis vel minus, ideo non invenitur distantia et contrarietas inter formas substantiales fundans motum sicut inter qualitates.

Secundo instabis contra conclusionem: Nam sequitur ex illa, quod intensio et remissio non sint duo motus, cum tamen in art. 1. dixerimus illas esse duas species motus.

Sequela probatur: Nam quando est motus a calore ut uno ad calorem ut septem, ibi est intensio caloris, qui acquiritur, et remissio frigiditatis, quae deperditur; tantum enim deperditur de frigiditate, quantum acquiritur de calore. Ergo illa frigiditatis mutatio est remissio, et tamen est unicus motus, siquidem est tantum una via et unus terminus acquisitus et unus deperditus, alioquin quoties intenditur qualitas, essent duo motus, alter a minori calore ad maiorem, alter remissivus frigiditatis a maiori ad minorem.

Respondetur intensionem et remissionem secundum se esse motus distinctos sicut accretionem et decretionem, ascensum et descensum; et tunc sunt contrarii, quando versantur circa eandem formam, v. g. intendendo aut remittendo calorem. Quando autem versantur circa diversas formas, v. g. intendendo calorem et remittendo frigus, vel habebunt se disparate illi motus, si formae ipsae ordinem et connexionem inter se non habeant, vel coordinate se habebunt, si formae ipsae consecutive se habeant, ita ut una remittat vel expellat aliam. Ceterum quando invenitur motus intensionis corrumpens frigiditatem vel attenuans, non est per se motus remissionis, quia non est per se minoratio, sed ex consequenti, quatenus est corruptio frigoris inventi in subiecto. Quia tamen hoc per accidens est respectu intensionis caloris, ideo ille motus non denominatur remissio nec fit per modum motus, sed per modum mutationis corrumpentis aliquid de frigore ex consequenti et per accidens, cum intendatur calor. Motus autem non sumit speciem suam neque constituitur in ratione motus penes id, quod est per accidens et ex consequenti, sed penes id, quod est per se et ex parte termini ad quem se tenet, non ex parte termini a quo tantum. Et ideo quando intenditur calor, licet detur remissio frigoris, non tamen est motus remissionis, quia illa minoratio frigoris praecise se tenet ex parte termini a quo ut terminus mutatus et destructus et consecutive se habens ad acquisitionem caloris, non ut motus per se, minorativus, cuius terminus ad quem sit minoratio frigoris. Et ideo non est per se motus remissionis, sed mutatio destructiva frigoris, non per se minorativa et temperativa illius. Potest autem dari aliquando intensio sine remissione oppositi, ut in intensione lucis, quae iam supponit tenebras expulsas, et in intensione caritatis, quae supponit peccatum expulsum per sui primam introductionem; unde non semper intensio est coniuncta remissioni, etiam per modum mutationis et per accidens factae.

De continuitate alterationis.

Dico secundo: Alteratio, quae vere est motus, est continuus, ut opponitur discreto, si attendamus ad continuitatem, quae fit per extensionem qualitatis in partibus continui, sive quae fit penes durationem temporis, sive quae fit per intensionem formae.

Et dicimus «ut opponitur motui discreto», quia si sumamus continuum, ut dicit rationem perpetui et non cessantis, sic alteratio non est continua, sed finitur et interrumpitur saepissime. Itaque licet qualitas possit produci in instanti, ut quando fit ultima dispositio, tamen quando fit per verum motum, neque fit in instanti neque per multas instantaneas actiones, ita quod inter instans et instans nihil producatur de qualitate, sed solum disponatur, ut in instanti fiat productio, ut aliqui senserunt. Sed oppositum tenetur communiter, ut videri potest apud Mag. Banez super 1. librum de Generat. ad cap. 4. q. 6. de Alteratione, et Cursum Carmel. disp. 2. de Alteratione q. 10., Conimbric. 1. de Generat. cap. 4. q. 2. art. 2. et alios.

Duo ergo nobis probanda sunt: Primum, quod alteratio non potest fieri in instanti, sed habet successionem in duratione temporis. Secundum, quod in extensione vel intensione qualitatis non solum in instantibus, sed etiam in tempore intermedio inter instans et instans producitur aliquid qualitatis, et non cessat actio alterativa.

Primum probatum est a nobis q. 21. Phys. art. 2., quia motus successivus non habet esse in instanti, quia hoc ipso, quod est successivus, non est indivisibilis. Omnis enim successio dicit partem post partem, ergo dicit divisibilitatem, ergo non coexistit nec mensuratur instantanea duratione.

Deinde deducitur ex doctrina Divi Thomae 1. p. q. 53. art. 3., ut etiam ibi adduximus, quia non potest stare, quod subiectum aliquod toto tempore quiescat sub una forma et in ultimo instanti illius temporis sit sub alia forma quasi mutatum ad illam in facto esse. Ergo motus numquam potest perfici in unico instanti, ita quod ante illud instans nihil sit de motu et in ultimo instanti sit motus et terminus motus seu mutatum esse, quia non potest dari mutatum esse, nisi praecedat aliquod moveri, id est aliqua tendentia ad illam formam acquirendam et oppositam expellendam. Ut autem quiescat toto tempore ante, oportet, quod ita sit sub una forma, quod non sit in via corruptionis ad eam, nec tendentiae ad aliam, sed ita se habeat nunc sicut ante. Ergo non potest stare, quod in ultimo instanti aliquid sit mutatum et toto tempore non praecedat moveri, sed quiescere.

Quod etiam in instantaneis mutationibus, si ordine et modo naturae fiant, apparet. Praecedit enim aliquis motus, sive per modum dispositionis sive per modum applicationis, sicut patet in generatione substantiali et in illuminatione. Nam generatio substantialis fit dependenter ab alteratione praecedenti, quae est motus. Et similiter luminosum non illuminat naturaliter in hoc spatio, ubi ante non illuminabat, nisi quia hic de novo producitur vel quia hic de novo adducitur. Si de novo adducitur, praecedit motus localis, si de novo producitur per generationem naturalem, ut si fiat ignis, praecedit alteratio. Et ita naturali modo numquam ponitur aliquid sub nova forma, etiam in instanti, nisi praecedat aliquis motus. Si autem virtute divina aliquid producatur vel creetur subito sine aliqua dispositione vel motu praecedenti, hoc non pertinet ad naturalem modum operandi, de quo loquimur in praesenti. Sic etiam non est mirum, quod corpus Christi ponatur sub speciebus panis in aliquo instanti, cum ante nullus esset motus ad illud, quia hoc fit supernaturali virtute, non naturali modo. Et hac ratione probat D. Thomas loco cit. angelum non posse moveri in instanti quiescendo toto tempore antecedente in alio loco. Si autem angelus existit in alio loco per totum et integrum instans sine ullo tempore vel motu quiescendo, oportet, quod aliud sit instans pro existentia in uno loco, et aliud pro existentia in alio, ita quod in uno loco quiescat non toto tempore, sed toto instanti, et in alio instanti sit in alio loco. Sed tunc desitio unius loci, quae est in instanti et per ultimum esse et inceptio alterius, quae est in alio instanti, non mensuratur unico instanti, sed duobus; et ita motus ille discretus non est in instanti, sed in instantibus. Unde numquam verificatur motus, etiam discretus, in unico instanti.

Secundum in hac conclusione probandum est, quod, si detur motus continuus continuitate se tenente ex parte formae in hoc sensu, quod, si aliquid formae producitur in instanti, aliquid etiam illius acquiritur in tempore, et non cessat actio et continuatio formae inter instans et instans; et sic negatur ab aliquibus ista pars. Deducitur tamen ex D. Thoma in 2. dist. 5. q. 2. art. 1., ubi probat dispositiones ad generationem substantialem praecedere tempore introductionem formae, quia alteratio est motus continuus, et ideo principium eius et medium praecedunt introductionem formae; ergo alteratio datur in tempore, et non est discreta per instantia. Eandem continuitatem alterationis per tempus medium inter duo instantia ponit S. Doctor in Quodlib. 9. art. 9. Et videri etiam potest in 1. de Generat. lect. 24. circa textum 84. et 5. Phys. lect. 7. Et sumitur ex Philosopho in eodem 5. Phys. textu 39., ubi dicit, «quod continuus omnis motus est, et simpliciter quidem unum et continuum esse necesse est».

Ratio autem est, quia vel inter duo instantia continuatur aliquis motus, ita quod non cessat actio neque quiescit, vel cessat inter instans et instans omnis motus et actio productiva qualitatis. Si primum, ergo ille motus et fluxus inter instans et instans non potest intelligi sine aliqua forma fluente, quae in instanti quidem habeat mutatum esse, seu in facto esse fiat, in tempore autem seu motu fit in fieri et moveri, quia motus non est praeter res, ad quas est motus. Et sic si realiter datur motus inter instans et instans, realiter datur forma, cum qua identificatur tamquam cum termino fluente et successive transeunte de non esse ad esse. Si secundum dicatur, est impossibile, quia si in hoc instanti datur qualitas producta et immediate post cessat motus, et in sequenti instanti datur aliquid productum, illud non erit acquisitum per motum nec per alterationem, quae est motus, sed alia actione distincta a successione et motu, quae non apparet, quae sit. Deinde, quia inter instans et instans agens est debite applicatum ad agendum et passum capax ad recipiendum, et non impeditum, non minus quam in sequenti instanti, quia ut supponimus, nec passum est mutatum inter instans et instans a sua dispositione, neque agens a sua activitate, quomodo ergo suspenditur ab agendo inter instans et instans? Denique, in motu locali non cessat aliquis moveri inter instans et instans, quia paulatim de uno loco ad alium transitur per medium et vincitur distantia inter duo loca; ergo similiter distantia et contrarietas qualitatum et intensionis eius vinci debet per successionem et continuationem motus producendo aliquid inter instans et instans.

Nec potest dici, quod inter instans et instans agens producit aliquid, sed non formam, v. g. calorem, sed dispositionem aliquam ad calorem, v. g. raritatem vel quid simile. Sed contra: Nam praeterquam quod ad calorem non datur dispositio, cum ipsa sit prima qualitas, adhuc hoc dato idem argumentum fit de illa dispositione. Nam vel est qualitas vel non. Si non est qualitas, non est assignabile, quid sit et ad quod praedicamentum pertineat, vel si est modus eiusdem qualitatis, quis modus sit praeter intensionem et remissionem; isti enim si producuntur in tempore, iam motus intensionis erit continuus. Si autem illa dispositio est qualitas, v. g. raritas, ergo iam aliqua qualitas producitur inter instans et instans et consequenter eadem ratio erit de ipso calore.

Dices: Licet in intentione qualitatis motus sit continuus et producatur aliquid inter instans et instans, tamen quando alteratio est de una qualitate ad aliam, v. g. inter album et nigrum, quid qualitatis producitur inter instans et instans, cum qualitas media non producatur divisibiliter, sed indivisibiliter, est enim species vera qualitatis habens esse indivisibile et terminans mutatum esse? Respondetur, quod cum transitur de albo ad nigrum per mediam qualitatem, v. g. per pallidum, tunc inter instans et instans fit pallidum imperfecte, quatenus incipit albedo deflorescere et deficere a perfectione sua et est albedo in corrumpi, quod est pallidum in fieri. Et hoc fit inter instans et instans, quia habet latitudinem illa corruptio albedinis et acquisitio palloris, et ita secundum aliquid latitudinis fit in tempore, et in facto esse consummatur in aliquo instanti.

De indivisibilibus alterationis.

Cum continuum constet ex partibus connexis, quae utique aliquibus indivisibilibus continuantur, oportet explicare, quomodo in qualitatibus et alteratione successiva dentur ista indivisibilia.

Respondetur, quod iuxta diversos modos indivisibilitatis in qualitate debent considerari eius indivisibilia. Est enim invenire divisibilitatem extensionis ratione subiecti quanti, et divisibilitatem motus ratione successionis, et denique divisibilitatem formae penes magis et minus in intensione et remissione.

Quantum ad primum, sicut accidentia habent extensionem quantitativam mediante quantitate, quae afficit substantiam et extendit eam et accidentia, quae in ea sunt, sic mediante quantitate redditur qualitas extensa et divisibilis, et consequenter mediante ipsa habebit etiam indivisibilia continuantia talem divisibilitatem quantitativam. Et sicut substantia non habet divisibilitatem nec indivisibilia nisi mediante quantitate, ut probatum est in 6. Phys. q. 20. et in q. 16. Logicae, ita neque qualitas et alia accidentia materialiter extensa habent indivisibilia huius extensionis nisi mediante quantitate; est enim eadem ratio de ipsis et de substantia quoad hoc.

Quoad secundum dicimus, quod in alteratione, quatenus motus est, dantur indivisibilia sicut in aliis motibus, scilicet quod indivisibilia sunt ipsa mutata esse in successione qualitatis, quae terminant vel continuant ipsam successionem motus, sicut explicavimus q. 20. Phys. art. 1. Hoc autem mutatum esse, ut sumitur ex D. Thoma 1. p. q. 53. art. 3., explicatur per hoc, quod mobile non sit in eadem dispositione in quolibet instanti illius temporis, in quo movetur. Et sic, quatenus illa dispositio est in fieri, dicitur esse in moveri, quatenus terminative est in facto esse, dicitur mutatum, et tunc est alia dispositio. Et ita sive hoc mutatum esse consistat in aliquo indivisibili, in quo finitur et terminatur, sive in aliquo alio modo vel ratione, tamen illud constituit formaliter mutatum esse, quod constituit mobile in alia atque alia dispositione terminative et in facto esse, ita quod omnes partes, quae sunt in fieri per tempus, sint in instanti in facto esse, et ex illo facto esse sequatur aliud fieri alterius partis, quae in facto esse sit in alio instanti, usque ad ultimum, in quo sistit. Qualitas ergo sic induens diversa mutata esse constituit diversa indivisibilia successiva motus alterationis.

Quoad tertium, scilicet de indivisibilibus ipsius qualitatis seu formae, quae acquiritur per alterationem, potest esse difficultas vel intra eandem qualitatem, quando intenditur vel remittitur, an ista latitudo intensionis vel remissionis, quae divisibilis est, aliquibus indivisibilibus partes suas debeat continuare et copulare. Et de hoc pertinet ad sequentem quaestionem, ubi de intensione et remissione qualitatum agemus.

Potest etiam esse difficultas, utrum in ipsa latitudine seu distantia, quae invenitur inter duas contrarias qualitates, per quam fit transitus de una ad aliam (ut inter album et nigrum ponitur pallidum, viride, caeruleum etc.), an etiam ponenda sint indivisibilia, quibus ista latitudo et distantia, quae divisibilis est, coaugmentetur. Sed tamen in hoc non apparet ratio aliqua constituendi indivisibilia, quia istae species non sunt continuae inter se nec habent partes eiusdem rationis, quae indigeant copulari diversis indivisibilibus; sunt enim diversi colores vel aliae qualitates mediae. Inter speciem coloris datur latitudo de colore imperfecto et inchoato ad alium colorem medium perfectum, et de illo ad alium usque ad extremum cum corruptione prioris, qui expellitur. Et tunc non acquiritur aliquod indivisibile copulativum partium, sed species quaedam determinata et certa, quae tamen, quia media est et imperfecta, viam parat et transitum ad aliam, quae ex temperatura et medietate alterius consurgit, ideoque latitudinem facit motu vincendam, non indivisibilibus copulandam.

Solvuntur argumenta.

Primo obicies contra continuitatem alterationis: Motus alterationis in intensione non potest esse continuus; ergo falsa est conclusio, quae loquitur de omni alteratione. Antecedens probatur: Nam id, quod producitur per talem motum, est aliquis modus maioris ac maioris radicationis in subiecto. Tales autem modi sunt indivisibiles in se, ut seq. quaest. probabitur, ergo non possunt terminare motum, quia ad illum terminandum requiritur aliqua divisibilitas et latitudo in termino, ita ut parti motus correspondeat pars termini et indivisibili motus indivisibile termini.

Confirmatur, quia quaelibet pars motus vere et proprie aliquid producit. Ergo oportet, quod in ipso termino motus aliquid cuilibet parti motus correspondeat, et ita habeat partes priores et posteriores. Ergo si quilibet gradus aliquid indivisibile est, saltem formaliter totus producitur per primam partem motus, et sic nihil relinquetur alteri parti seu medietati, quod producat.

Respondetur non repugnare, quod partes motus terminentur ad aliquid indivisibile, quatenus est partium terminus, sicut partes lineae terminantur indivisibili, et similiter in motu omnes partes motus terminantur ipso mutato esse, eo quod omnes partes motus se habent in fieri respectu illius. Imo omnis terminus debet esse indivisibilis et terminare partes divisibiles, non quod cuilibet singillatim inhaereat et adaequate, sed inadaequate alicui indesignatae, ut diximus in q. 20. Phys. art. 2., et ita licet non adaequetur illis informative, adaequatur tamen terminative, quia omnium illarum terminus est. Sic ergo in qualitate, quando intenditur, acquiritur gradus aliquis seu terminus per motum, qui licet in se sit indivisibilis utpote terminus, virtualiter tamen divisibilitatem dicit, secundum quod partes praesupponit et illarum terminus est. Et sic non requiritur divisibilitas in termino secundum se et formaliter, sed ratione partium, quas terminat et quas successive oportet acquiri per motum.

Ad confirmationem respondetur, quod quaelibet pars motus producit aliquid, nempe illud mutatum esse, non tamen quaelibet pars motus producit illud adaequate. Licet enim terminus ille indivisibilis sit in se, est tamen terminativum plurium, quae sub illo stare possunt et illud respiciunt ut factum esse suum. Quodsi haberet partes priores et posteriores, non esset terminus earum, sed comparis. Nec prima pars motus producit totum indivisibile seu mutatum esse, tum quia ibi non datur prima pars motus, ubi omnes sunt indesignatae et confusae; tum quia illa medietas producit terminum inadaequate, id est ut partialiter fieri illius, non integrum fieri eius.

Secundo arguitur: Quia in alteratione et intensione non est unus terminus tantum, sed plures, qui continua ipsa actione acquiruntur; ergo non potest esse unus motus, quia non est unus terminus, a quo sumatur unitas. Antecedens patet, quia dum continuatur motus alterationis, plures termini producuntur, v. g. plures gradus in intensione vel plures qualitates mediae in alteratione de una specie ad aliam. Ergo terminus non est unus, et consequenter neque motus et sic nec erit continuus.

Confirmatur, quia si alteratio esset motus continuus et duraret v. g. per horam, in fine horae esset infinita qualitas producta, quia sunt infinita instantia et consequenter infinita mutata esse. Ergo si fit intensio per totam illam horam, attinguntur illa infinita, quorum quodlibet auget intensionem et gradum, et consequenter in fine horae qualitas redderetur infinita.

Respondetur, quod in alteratione continua datur unus terminus adaequatus, licet plures inadaequati. Habet autem unitatem terminus adaequatus ratione ultimi, in quo sistit motus et ad quem ceteri ordinantur, sicut in motu locali, quando plura loca attinguntur usque ad ultimum, ab illo ultimo sumitur unitas continuata talis motus, et ideo simpliciter est unus, quia simpliciter terminatur in uno, ut latius diximus q. 19. Phys. Itaque in quolibet instanti potest acquiri diversus locus inadaequatus. Inter instans autem et instans fit transitus de loco ad locum et tunc dicitur esse in loco quasi in mutari, non in mutato esse, de quo ibi latius diximus.

Ad confirmationem respondetur imprimis argumentum illud procedere, etiam si alteratio sit motus discretus, quia sicut intra unam horam sunt infinitae partes divisibiles, ita sunt infinita instantia indivisibilia eodem modo, quo partes infinitae. Et ideo licet inter instans non sit motus neque actio, eadem manet difficultas, quomodo in infinitis instantibus, quae includuntur intra horam, fiat intensio illa qualitatis, et non sint infinita. Respondeatur ergo, quod infinitas illa instantium et partium infinitarum, quae in quolibet continuo includuntur, est infinitas in potentia, et non actu, quia est infinitas, quae includitur et consumitur in partibus aliquotis et finitis, et ideo est aliquid finitum in actu et solum infinitum in potentia, ut latius ostendimus in q. 15. et 20. Phys. Itaque ut sit infinitum in actu, oportet, quod constet partibus infinitis aliquotis, quia debent esse aequales uni tertio, et non communicantes inter se. Illae autem partes infinitae sunt proportionales et indesignatae et inter se communicantes, ut locis cit. explicavimus. Et eodem modo se habent instantia seu indivisibilia, quae cum partibus ipsis et ad earum modum multiplicantur in continuo. Unde solum ex illis resultat infinitum in potentia, hoc est quia potest designari ex quacumque parte in infinitum divisibilitas totius, et sic ex eo, quod tota hora duret intensio, solum sequitur, quod qualitas habebit infinitas partes in potentia, et similiter indivisibilia, finitas autem in actu, utpote inclusas intra terminos finitos unius horae.

Tertio arguitur: Quia si alteratio est motus continuus, non poterit incipere per primum esse, sed per ultimum non esse, sicut alii motus; hoc autem est impossibile, ergo.

Minor probatur, quia si incipit per ultimum non esse, est verum dicere: «Nunc agens non alterat, immediate post alterabit». In illo ergo nunc vel agens est debite applicatum passo, et tunc non est ratio, quare non aget posita illa applicatione, vel non est debite applicatum, et tunc nec immediate post aget, quia immediate post non potest compleri tota applicatio, quia divisibilis est, cum fiat per motum et in parte divisibili, et sic immediate post non erit totaliter applicatum in facto esse, ergo neque sequetur actio. Similiter etiam est inconveniens, quod qualitas, quae est res permanens, non incipiat per primum esse, praesertim cum sit dispositio determinata et in illa assignari debet minimum, et consequenter aliquid certum et determinatum, atque adeo debet incipere per primum esse. Denique confirmatur, quia haec videtur esse mens Aristotelis 8. Phys. textu 23., ubi inquit, «quod dicere alterari continuum, est rebus perspicuis adversari», et subdit, «quod alteratio non fit per partes sicut congelatio, sed subito sicut cavatio lapidis ab ultima gutta», quam constat non esse motum continuum. Et idem affirmat S. Thomas super eundem locum lect. 5. et 6. Phys. lect. 5. et 2. Contra Gent. cap. 49. et in aliis locis.

Respondetur, quod sine dubio alteratio, sicut et alii motus, et qualitas per eam producta incipit per ultimum non esse. Et ad probationem dicitur, quod sive applicatio agentis ad motum fiat in instanti sive non, tamen applicatum esse de facto pertinet ad mutatum esse et est in instanti. In illo tamen non incipit intrinsece, atque ita non bene sequitur: «Agens est applicatum de facto in hoc instanti, ergo in hoc instanti intrinsece est actio seu motus». Non enim sequitur, quod actio sit in hoc instanti intrinsece, nisi actio ipsa instantanea sit, sed sufficit, quod incipiat extrinsece, quia immediate post erit. Quare non est necesse, quod motus sequatur ipsum applicatum esse nisi iuxta naturam suam, ita quod, si aliquid est applicatum in instanti, motus non dabitur in instanti intrinsece, sed immediate post, et ita in illo instanti incipiet extrinsece, sicut grave cum generatur sursum, in eodem instanti incipit moveri non intrinsece, sed extrinsece. De facto tamen non datur primum applicatum esse, sicut nec primum mutatum esse in motu; applicatio enim per motum fit.

Quod vero dicitur qualitatem esse rem permanentem et ita debere incipere per primum esse, distinguo. Est res permanens, quando est in facto esse determinate, concedo; quando est in fluxu et fieri, nego. Vel secundo: Est res permanens incipiens modo permanenti, nego; incipiens modo fluenti et successivo ad modum motus, transeat; et tunc accommodatur ipsi modo fiendi, qui est per motum, non modo proprio essendi, quem habet in facto esse. Qualitas tamen, quae est dispositio ad formam substantialem sub statu illo dispositionis, debet dicere aliquid determinatum, praesertim loquendo de dispositione ultima. Nam aliae latitudinem et indivisibilitatem habere possunt, et ita illa incipiet in instanti, et non per modum motus.

Ad confirmationem respondetur Aristotelem et D. Thomam in cit. locis solum intendere contra aliquos antiquos philosophos, qui ponebant omnia semper moveri et numquam quiescere, quod alteratio non est motus continuus, id est non perpetuo durare, non tamen quod, quamdiu durat, sit discretus. Quando vero dicit, quod alteratio non fit per partes, sed subito, intelligitur de alteratione pro ultimo effectu et dispositione, non absolute et secundum se.

Quaestio IV: De intensione et remissione

Articulus I: Quid sit intensio et remissio, et in quibus formis inveniatur

Articulus II: Utrum intensio fiat per additionem gradus ad gradum vel per maiorem radicationem in subiecto

Articulus III: Expediuntur argumenta contra sententiam propositam

↑ Top of work