Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio I: Lectoribus
Dedicatio I: Dedicatio
Prooemium I: Prooemium
Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione
Quaestio I: De generatione substantiali
Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium
Articulus II: Quibus principiis philosophia assequatur dari generationem substantialem
Articulus III: In qua actione et mutatione consistat generatio substantialis
Articulus IV: Quis sit terminus formalis, et quis adaequatus generationis substantialis
Articulus V: Quod sit subiectum generationis, et de eius distinctione a creatione
Triplex subiectum seu triplex ratio subiecti distingui potest in generatione. Est enim subiectum mutationis; est subiectum productionis, quod magis obiectum dici potest, quia est id, ad quod tendit generatio; est denique subiectum denominationis, scilicet res, quae denominatur generata. In generatione ergo mutatur materia de privatione ad formam, sed non denominatur producta neque generata. Dicitur autem producta forma, quae educitur, vel compositum, quod de novo accipit esse. Denominatur autem generatum ipsum suppositum, quod tamquam genitum respicit ipsum generans.
Inter haec subiecta inquirimus, quodnam ex illis sit subiectum inhaesionis, cui inhaereat generatio. Est autem difficultas ex differentia inter alterationem et generationem, quia alteratio tam ex parte sui quam ex parte sui termini, qui est qualitas, supponit pro subiecto substantiam completam et in actu, quae est capax accidentium; actio autem generativa non supponit nisi materiam primam, quae non est capax accidentis, antequam habeat formam substantialem. Haec autem producitur per ipsam generationem, ergo non supponitur illi tamquam subiectum. Ex alia vero parte materia prima est subiectum mutationis, quia ipsa sola, et non totum compositum est, quae transmutatur de una forma ad aliam, et in ipsa recipitur forma substantialis eique immediate unitur. Ergo in ipsa debet esse generatio, quia actio in eo subiecto est, in quo terminus eius; non enim seorsum a termino recipitur actio vel mutatio. Et ad idem faciunt auctoritates Divi Thomae et Philosophi postea adducendae.
Dico ergo primo: Subiectum mutationis in generatione substantiali est sola materia prima, inhaesionis autem non est sola materia prima neque materia prima ut subiecta formae corporeitatis, sed totum compositum, quod generatur per illam.
De prima parte conclusionis non potest esse dubium, et in eo sensu loquitur S. Thomas, cum pro subiecto generationis assignat materiam primam, et non substantiam in actu. Expresse enim loquitur de generatione, prout mutatio est et de subiecto mutationis, ut patet 1. de Generat. lect. 10. in fine,1 ubi inquit: «Comparat praedictas transmutationes secundum subiectum, quod est tantum ens in potentia, et dicit, quod prima materia est maxime proprium subiectum susceptibile generationis et corruptionis». Eodem modo loquitur 1. p. q. 45. art. 1. ad 2. loquens solum de mutatione, et apertius q. 3. de Potentia art. 3. ad 4.,2 ubi inquit, «quod in generatione et est mutatio et relatio, qua refertur genitum ad generans. Ratione ergo mutationis non habet pro subiecto ipsum generatum, sed eius materiam, sed ratione relationis habet subiectum ipsum generatum. In creatione autem est relatio, sed non mutatio, et ideo non est simile». Dixerat autem in solutione ad 3. immediate antea, quod relatio illa creationis, ut est accidens, inhaeret subiecto et est posterior illo, quod generaliter de omni accidente probabitur infra q. 9.,3 scilicet subiectum inhaesionis ut quod esse compositum.
Ratio autem huius primae partis est, quia illud est subiectum mutationis seu motus, quod est subiectum termini motus seu terminorum, inter quos motus versatur. Constat autem quod termini, inter quos versatur generatio, ut mutatio est, sunt forma et privatio. Utrumque autem habet pro subiecto materiam primam. Nam ipsa est privata forma substantiali, et ipsa etiam immediate informatur substantiali forma, ergo ipsa est subiectum huius mutationis, quae est generatio. Unde in 1. Phys.4 assignatur triplex principium, scilicet materia, forma et privatio pro ipsa re naturali in fieri seu pro generatione. Materia autem non est principium generationis nisi ut subiectum talis mutationis, quia subiectum mutationis debet esse principium rei mobilis non solum in facto esse, sed etiam in fieri et in ipsa generatione, cum in hoc distinguatur a creatione, quod procedit ex transmutatione alicuius subiecti; ergo oportet, quod materia sit principium generationis tamquam subiectum, non vero ipsum compositum, quia hoc est principiatum, et non principium.
Secunda pars conclusionis, scilicet quod materia prima, ut subest formae corporeitatis, non est subiectum inhaesionis ipsius generationis, constat manifeste supponendo id, quod in libris de Anima5 latius expendetur, quod in quocumque composito substantiali tantum est unica forma substantialis, quae dat omnes gradus specificos et genericos, non autem una forma dat gradum corporeitatis, alia viventis, alia sensibilis, ut optime prosequitur D. Thomas 1. de Generat. lect. 10. in fine6 et nos in q. 1. de Anima7 probabimus. Quo supposito recte sequitur, quod subiectum generationis non sit materia prima, ut subest formae corporeitatis, quia nulla forma substantialis ita concomitatur materiam, quod numquam exuatur illa, sed hoc ipso, quod corrumpitur una forma substantialis, omnes gradus corrumpuntur, quia omnes illi sunt eadem et unica entitas formae. Ergo corrupta forma materia non manet sub aliqua forma vel gradu corporeitatis ad recipiendam formam de novo genitam, sed sola et nuda materia recipit illam, et forma praebet materiae omnem gradum, non solum primum et remotum, sicut est gradus corporeitatis, sed etiam ultimum et specificum, et sic tollit omnem gradum, quem forma corrupta praebebat.
Circa tertiam partem conclusionis, scilicet quod subiectum inhaesionis sit ipsum totum compositum, sumendo generationem non pro ipsa alteratione praecedente, quam constat recipi in composito antecedente, quod corrumpitur, sed sumendo generationem pro actione illa substantiali distincta ab alteratione, ut modo supponimus distingui ex dictis supra art. 3. De hoc maior est difficultas etiam inter thomistas. Plures enim existimant subiectum inhaesionis eius esse ipsam materiam primam, ut videtur sentire Caietanus 3. p. q. 25. art. 1.8 et alii, quos citat et sequitur Cursus Carmel. hic disp. 2. q. 5. § 2. Alii vero cum Mag. Banez 1. de Generat. cap. 4. q. 11. dicunt totum compositum esse subiectum inhaesionis respectu ipsius generationis.
Dicimus ergo, quod suppositis duobus principiis, altero a nobis supra9 admisso et probato, quod generatio est actio distincta ab alteratione nec est pura et nuda resultantia, altero infra10 probando et admittendo, scilicet quod materia prima immediate et per se non est capax inhaerentiae accidentis, ita ut per materiam sustentetur in esse ipsum accidens, necesse est dicere, quod generatio, in quantum est actio de praedicamento actionis, non potest habere pro subiecto inhaesionis solam materiam primam.
Unde Cursus Carmel. ubi supra11 § 4. n. 61. fatetur generationem substantialem sumptam pro instantanea mutatione seorsum ab alteratione non esse accidens, sed aliquid substantiale tamquam modus. Rubio12 autem et alii admittunt, quod aliquod accidens, si sit incompletum et quasi viale, possit esse in materia, et non in toto.
Ceterum nostra sententia, quam infra ostendemus, affirmat nullum accidens posse per inhaerentiam subiectari in materia tamquam in subiecto quod, sed debet esse in toto composito. Hoc autem vel est ipsum generans vel id, quod corrumpitur, vel id, quod de novo generatur. Et quidem generans non est subiectum generationis, cum non sit actio immanens, nisi forte dicatur subiectum actionis transeuntis esse ipsum agens. Sed hunc restat inquirere subiectum generationis, ut passio est; nam in omni sententia passio non est in agente. Et sic restat explicandum, an materia sit subiectum istius generationis sic acceptae passive vel potius ipsum compositum. Et deinde restat difficultas in opinione, quod actio sit subiective in passo, et non in agente, quomodo generatio inhaereat in agente, siquidem generatio est in passo in hac sententia. Oportet ergo assignare aliud subiectum. Hoc autem non potest esse res, quae corrumpitur, quia in instanti, in quo est verum dicere «nunc est generatio», est verum dicere «nunc non est res corrupta», quia desinit per primum non esse. Ergo non potest illa generatio, quae tunc primo existit, inhaerere in ipsa substantia corrupta; ergo solum restat, quod inhaereat in substantia genita.
Quomodo autem terminus generationis possit esse subiectum, in quo inhaereat, explicatur ex eo, quod subiectum mutatum per ipsam generationem est materia prima, quae est pars componens ipsum terminum, qui est totum. Quare cum actio non inhaereat nisi mediante termino producto seu ab actione attacto, cum eo enim identificatur actio, et ipse terminus totalis componatur ex materia et forma seu habeat materiam partem sui, in idem coincidit subiectum et terminus, quia terminus substantia est, et sic non habet aliud subiectum, cui inhaereat actio nisi in eo, qui est terminus totalis, cum quo ipsa identificatur. Ceterum subiectum accidentium semper debet distingui ab ipso termino, quando producitur accidens, eo quod per talem actionem non producitur subiectum actuale, sed supponitur; per generationem autem substantialem subiectum actuale producitur, quod est compositum. Et licet supponatur materia prima, quae est principium recipiendi etiam ipsa accidentia, tamen nec est principium quod recipiens ea, sed principium quo, id est ratio, qua ipsum compositum tamquam subiectum quod habet recipere accidentia. Nec etiam est principium sustentandi in esse ipsa accidentia, quia principium sustentans in esse supponitur habere existentiam, quam praebeat accidentibus. Materia autem prima non habet illam nisi per formam, ut in q. 3. Phys.13 ostendimus et supra art. 1.;14 habet tamen materia esse subiectum respectu formae substantialis, quia forma non sustentatur in materia praesupponendo esse, sed recipitur ut ex ipsa et materia constituatur compositum, quod est habens esse. Et sic distinguit D. Thomas inter subiectum et materiam opusc. 31. in principio.15 Cum ergo generatio in quantum actio sit accidens, oportet, quod pro subiecto inhaesionis et sustentationis habeat compositum, et non solum materiam primam, licet illa sit principium quo recipiendi et subiectum etiam mutationis, ut dictum est.
Dico secundo: Generatio et creatio tam completa et adaequata, quae simpliciter dicitur creatio, quam inadaequata et incompleta, quae dicitur concreatio, qualis est productio materiae primae aut productio formae dependentis a materia, quando fit per creationem, differunt tum ex parte termini formalis, tum ex parte modi producendi, licet in termino totali materialiter sumpto tam generatio quam creatio completa conveniant.
Haec conclusio sumitur ex doctrina S. Thomae 1. p. q. 45. art. 2. et 3. et 4. et q. 3. de Potentia art. 1. et 2.16
Pro cuius explicatione duo adverte: Primum, quod licet creatio sit unica et indivisibilis actio attingens ipsum totum et producens partes, tamen non aeque denominantur omnia creari, sed ipsi toti convenit creari tamquam rei subsistenti et habenti esse ut quod, partibus vero convenit creari tamquam principiis constituentibus illud totum et habentibus esse non ut quod, sed ut quo. Hinc nascitur illa distinctio creationis, quod alia est adaequata et completa; prima enim dicitur respectu totius, quod attingitur a creatione, ut absolute et subsistentis habentis esse. Secunda vero respectu partium, quae attinguntur ut habentes esse in alio et cum alio, a quo dependent et cui subsunt, ut sint, et ideo dicuntur creari. Quae doctrina est D. Thomae, qui pluribus locis docet solum creari proprie res subsistentes seu ipsum totum et compositum, materiam vero et formam non proprie creari aut fieri, sed concreari, ut patet 1. p. q. 45. art. 4. et q. 44. art. 2. et q. 7. art. 2. ad 3. et q. 3. de Potentia art. 1. ad 12.17
Secundum, quod supponimus, est, quod tam creatio quam generatio substantialis conveniunt in hoc, quod est producere totum compositum seu facere rem subsistentem et completam, cui per se convenit esse. Sed differunt, quod generatio supponit ea, ex quibus constare debet hoc totum, vel omnia vel saltem materiam primam. Generatio enim hominis neque materiam facit neque formam, sed utraque coniungit, aliae vero generationes saltem supponunt materiam primam, licet formam educant et producant. At vero creatio ita producit totum compositum, quod nihil supponit eorum, ex quibus coalescit, sive partes sive totum, sed quidquid entitatis est in re, facit. Et ita creatio est talis virtutis, quod ex vi suae rationis formalis habet attingere in re creata omnem rationem entis, sive sit materia sive forma, sive potentia sive actus. Quare generatio necessario supponere debet creationem, nec potuerunt res primo incipere per motum.
In quo hallucinati sunt aliqui antiqui philosophi et Aristoteles ipse, qui existimantes non dari alium modum producendi res quam per motum et generationem inciderunt in illud inconveniens de aeternitate mundi non invenientes initium, quo res primum fuerunt productae, si omnes per motum productae sunt; nam hoc modo semper supponebatur aliquid, ex quo mutatio seu motus fieret. Si enim produceretur aliquid non supponendo aliud, ex quo fieret, sine mutatione produceretur, quia ex nihilo, et non ex subiecto fieret. Ut ergo non ponamus infinitum processum et aeternitatem generationum in motibus, oportet devenire ad productionem materiae non ex alio subiecto, sed ex nihilo, et consequenter per creationem. Et quia materia non sit sola et sine forma, sed sub illa et dependens ab illa, sicut de facto fuit, cum in principio creavit Deus coelum et terram, ideo creatio semper est subsistentium et compositorum, partis autem est concreatio.
Ex quibus conclusio posita constare potest, et declarari differentia inter creationem et generationem tam ex parte termini formalis quam ex parte modi procedendi. Ex parte quidem termini formalis, quia generatio solum habet pro termino formali formam specificantem, sive ut eductam sive ut unitam, creatio autem habet pro termino formali totam rationem entis, quae reperitur in composito sive ex parte formae sive ex parte materiae, et sic coincidit ibi terminus adaequatus et formalis. Unde S. Thomas 1. p. q. 45. art. 4. ad 1. explicans illud axioma ex libro de Causis «prima rerum creatarum est esse» dicit, quod ly esse non importat substantiam creatam, sed importat propriam rationem obiecti creationis. Nam ex eo dicitur aliquid creatum, quia est ens, non ex eo, quod est hoc ens, cum creatio sit emanatio totius esse ab ente universali. Igitur formalis ratio seu terminus creationis non est forma, quae informat et speciem dat naturae, sed tota ratio entis, quae invenitur in tali re. Et sic ex parte termini formalis valde differunt generatio et creatio, cum id, quod est totale in generatione, sit formale in creatione.
Ex parte autem diversi modi procedendi differunt generatio et creatio tum ex parte termini ad quem, tum ex parte termini a quo. Ex parte quidem termini ad quem, quia creatio facit ipsum totum simpliciter producendo omnia, quae in eo sunt; generatio autem facit totum uniendo partes, non producendo, vel saltem non omnes, quia materiam praesupponit. Ex parte termini a quo quia creatio est ex pura negatione seu ex nihilo, quia nullum subiectum supponit, generatio vero ex privatione, quia supponit subiectum carens forma.
An creatio sit eiusdem rationis in simplicibus et in compositis
Ex quibus deducitur creationem eiusdem rationis esse, sive cum producit entitatem simplicem ut angelum, sive cum producit compositam ut coelum vel terram.
Cuius oppositum sentit P. Vazquez 1. p. 2. tom. disp. 174. cap. 4. n. 17. et alii, qui eum sequuntur. Qui dicit primo creationem non solum esse subsistentium simpliciter et totaliter, sed sufficit, quod sit productio alicuius, quod suapte natura subsistere potest, et non inesse alteri sed dependere sicut anima rationalis.
Secundo addit, quod in qualibet re composita sunt singulae productiones singularium partium et altera totius, quia ex compositione conflatur. Tale autem compositum secundum eam rationem, qua a partibus distinguitur, creari non potest, quia huius esse est ex aliquo, nempe ex partibus, quae prioritate naturae praecedunt, ergo non est ex nihilo, sicut requiritur ad creationem. Quod enim nihil praecedat tempore, nequaquam requiritur, ut patet, si res ab aeterno crearentur; vera enim creatione fierent, et tamen non praecessisset tempore nihil.
Addit tertio materiam creari vera et propria creatione, quia de nihilo fit, et licet dependeat a forma, non tamen secundum entitatem suam, alias mutata forma mutaretur in esse et entitate, imo quodcumque agens introducens formam in materiam faceret illam existere, quia producens formam non solum facit illam esse, sed etiam quod per illam habeat esse; idem enim est producere formam et effectum formalem illius. Et deinde si Deus conservat materiam media forma tamquam principio, et materia est ex illa, non creabitur a Deo, quoties producitur ut coniuncta formae; et ita nullum compositum fieret per creationem praeter hominem, quia omne aliud secundum illud proprie producitur per primam formam non educitur e materia, secundum rationem compositi est ex partibus, non ex nihilo, secundum materiam est ex forma, siquidem fit dependens ab illa. Denique creationem materiae assimilat creationi animae rationalis, quia illa naturaliter fit cum coniunctione ad formam, haec naturaliter cum infusione ad materiam, licet de potentia absoluta unumquodque seorsum fieri possit.
Nihilominus dicendum est: In creatione, qua creantur res compositae, non importari plures actiones, quibus partialiter creantur singulae partes, et aliam, quae ex partibus producat totum, sed unica actione produci totum et partes, et sic eiusdem rationis esse creationem rei simplicis totalis et rei compositae, quia in utrisque intenditur ens in quantum ens, materialiter vero se habet, quod componatur ex partibus vel non.
Unde S. Thomas perpetuo excludit a proprietate creationis materiam et formam et partes, quas solum dicit concreari, ipsum vero totum subsistens proprie creari, ut videri potest in q. 3. de Potentia art. 1. ad 12.18 et 1. p. q. 7. art. 2. ad 3., ubi expresse affirmat materiam et formam proprie non fieri neque creari, sed concreari. Specialiter autem loquens de materia, quam Vazquez dicit creari, compositum vero non, e diametro opponitur illi Divus Thomas, qui 1. p. q. 44. art. 2. ponens illud argumentum, quod materia non creatur, quia non habet esse actu, per creationem autem solum fit ens actu, respondet, quod probat argumentum materiam non creari solam, sed sub forma, eo quod etiam id, quod tenet se ex parte potentiae in creatura, a Deo est. Rursus vero q. 45. art. 4. ponens oppositum argumentum, scilicet quod illud proprie producitur per primam emanationem, quod supponitur in secunda, sed quod supponitur generatione, est materia, ergo materia proprie creatur, et non compositum, quod certe est fundamentum Vazquez. Respondet S. Thomas eadem solutione, qua argumento antea posito, «scilicet rationem illam non probare, quod sola materia creatur, sed quod materia non sit nisi ex creatione; nam creatio est productio totius esse, et non solum materiae». Sentit ergo S. Thomas, quod illud esse totius, ut distinguitur a ratione materiae partialiter sumptae, terminat creationem; et sic falsum est dicere, quod compositum creari non potest, sed solum pars illa, quae non est ex alio, sicut est materia.
Fundamentum autem huius, ex quo etiam aperitur deceptio oppositae sententiae, in eo est, quia ad creationem concurrunt duo: Alterum ex parte modi producendi, scilicet quod non fiat ex alio praesupposito, sed ex nihilo; alterum ex parte termini producti, scilicet quod producatur tota ratio entis seu totum et integrum esse alicuius rei. Unde necessario exigit, quod non fiat esse rei transmutatione partis et coniunctione earum in unum; id enim proprie pertinet ad generationem. Non tamen excludit creatio, quod faciat aliquid ex suis partibus, ita quod praebeat ipsi toti omnia eius constitutiva et partes, licet non praesupponat aliquam, ut ex transmutatione illius perveniat ad ipsum totum.
Et in hoc valde aequivocat et claudicat fundamentum Vazquez, dum confundit fieri ex aliquo ut ex parte constituente tantum vel fieri ex aliquo ut ex principio transmutationis, quod est principium ipsius fieri. Quod enim fiat aliquid ut constans ex aliquo tamquam ex parte vel praedicato constituente se, non tollit, quod fiat simpliciter ex nihilo, si alias nullum principium praesupponit, per cuius transmutationem fiat; hoc enim est, quod solum opponitur ipsi creationi, ut est ex nihilo.
Cuius ratio manifesta est, quia in creatione fieri ex nihilo tenet se ex parte termini a quo, in composito autem constare ex partibus et esse ex illis tamquam ex constituentibus tenet se solum ex parte termini ad quem, cum pertineant ad constitutivum talis termini. Ergo hoc, quod est esse ex aliquo tamquam ex parte constituente, non opponitur huic, quod est esse ex nihilo simpliciter tamquam ex termino a quo, ergo neque opponitur ipsi creationi, quia creatio salvatur in hoc praecise, quod sit ex nihilo tamquam ex termino a quo, et consequenter non quod praesupponat aliquid tamquam subiectum transmutatum. Si autem subiectum ipsum fiat, ut est pars constitutiva totius, magis fit ipsum totum quam pars, siquidem non ex praesuppositione partis ut transmutandae ad hoc, ut fiat totum, sed sine tali transmutatione ipsum totum fit. Si autem non praesupponit partem, ut ex eius transmutatione fiat totum, sed solum facit partem ut constituentem totum, utique propter ipsum totum facit partem et tamquam aliquid minus ipso toto facit eam, ergo principaliter respicit totum et minus principaliter partem, ergo directe per creationem fit ipsum compositum, non vero pars, quae est materia, sed ista concreatur tamquam minus principalis ad creationem totius, cui directe convenit esse tamquam rei subsistenti ut quod et consequenter creari ut quod, quia creatio directe respicit esse. Itaque fieri ex aliquo ut ex parte constituente et pertinente ad esse rei, non tollit creationem neque constituit generationem, sed fieri ex aliquo tamquam ex principio praesupposito, per cuius transmutationem fiat ipsa res, hoc constituit generationem, quia generatio transmutatio est.
Dices: S. Thomas in 2. dist. 1. q. 1. art. 3.19 inquit, «quod esse est per creationem, et aliae perfectiones superadditae per informationem, et in compositis praecipue illud esse primae partis, scilicet materiae». Ergo praesupponit S. Thomas creationem primo et directe terminari ad materiam et illi convenire esse. Respondetur, quod illud esse primae partis, scilicet materiae, est esse potentiae, et dicitur praecipue esse per creationem ex ea parte, qua non praesupponit aliquod subiectum, ex quo fiat, non ex ea parte, qua habeat esse absolute et simpliciter; hoc enim non habet nisi dependenter a forma, et hac ratione dicitur concreari, ut ex D. Thomae locis constat, scilicet ratione esse per formam habiti, non absolute in se.
Ad instantias adductas a P. Vazquez respondetur ad id, quod dicit compositum fieri ex aliquo, scilicet ex partibus, et sic non fieri ex nihilo, iam respondimus non fieri ex aliquo ut principio transmutationis, sed ex aliquo ut intrinsece constituente, quod non tollit creationem, neque compositum fieri ex nihilo ut ex termino a quo, cum pars constituens solum teneat se ex parte termini ad quem.
Ad instantias, quas affert ad probandum materiam creari primo et per se, respondetur materiam fieri ex nihilo non ut habens esse, sed ut pars in potentia ad formam rei habentis esse. Non est autem inconveniens, quod materia mutetur in esse actuali, sicut mutatur in informatione transeundo de privatione ad actum et de una forma ad aliam, et consequenter de uno esse ad aliud, quod non est corrumpi nisi per accidens et quantum ad successionem in esse, non quantum ad totalem desitionem, quia ipsa entitas materiae est capax existendi per quamcumque formam ex his, quas potest recipere. Unde esse modo sub una forma, modo sub alia non est totaliter desinere et amittere esse, sed transmutare illud relinquendo unum modum inadaequatum essendi et acquirendo alium intra sphaeram suarum formarum, a quibus habet esse, sicut si humanitas mea modo assumeretur a persona divina, acciperet aliud esse et subsistere, non tamen corrumperetur, quia ita exueret proprium esse, quod subrogatur aliud loco illius. Et uno verbo: amittere esse adaequate et totaliter est corrumpi, amittere esse inadaequate et cum subrogatione et successione alterius, non est desinere nec corrumpi. Nec similiter generans, quod inducit formam in materiam, dicitur producere aut generare materiam, licet faciat illam existere. Non enim facit materiam quantum ad potentialem suam entitatem, quae est propria entitas materiae, neque ex aliquo subiecto educit, sicut requiritur ad generationem, sed educendo formam ex illa transmutat eius esse, et ita non facit illam absolute existere, eo quod entitas materiae non est limitata ad esse unius formae, sed est capax habendi esse sub quacumque forma. Et ideo transmutans formas in materia non dat materiae esse absolute, sed transmutative de una forma ad aliam, sicut existens in loco, quantumcumque mutantur superficies, dicitur manere in eodem loco, quia habet eundem effectum existendi in loco provenientem a diversis superficiebus successive, quarum una subrogatur alteri in locando. Et animal dicitur habere idem corpus, licet diversae partes succedant, quia sub eadem forma et dispositione et ordine succedunt. Sic licet materiae succedant diversa esse inadaequate ex diversis formis, quia tamen succedunt in ordine ad conservandum eandem entitatem potentialem materiae, quae est capax omnium formarum, ideo permanet eadem entitas materiae sub diversa successione existentiae et esse formarum, et ideo generans tales formas, licet communicet materiae effectum formalem et esse formae, non tamen dicitur materiam corrumpere aut generare, quia non primo et adaequate dat esse, sed conservat entitatem eius in successione diversi esse; sicut e contra, qui diversas partes materiae successive aggenerat animali, licet diversum corpus materialiter tribuat, non tamen dicitur generare illud, sed sub eodem corpore conservare. Nec tamen quia materia fit a Deo sub forma, dicitur fieri ex illa ut ex subiecto, sed dependenter ab illa ut ab actu. Quare nullo modo potest creatio materiae assimilari creationi animae rationalis, quia anima fit ut habens in se esse et subsistens independentem a materia, licet communicabiliter materiae, et quia communicabiliter, non suppositaliter, materia autem non fit ut habens esse independentem a forma, sed ut recipiens a forma.
Ad rationem dubitandi a principio ad probandum quod subiectum generationis, quantum ad inhaesionem, non sit res generata, respondetur ex dictis, quod subiectum mutationis non est subiectum inhaesionis sub eadem formalitate et ratione. Est enim subiectum mutationis, quatenus est in potentia ad aliquam formam, est vero inhaesionis, non solum ut recipit, sed ut est in actu dans esse et sustentans in esse formam inhaerentem. Unde cum ratione materiae substantia sit in potentia ad formas substantiales, ratione totius habeat existentiam, ita quod ipsa materia secundum se eam non habet, sed prout in toto, inde fit, quod ratione sui materia sit subiectum mutationis, non vero sit subiectum inhaesionis nisi mediante toto, in quo solum habetur existentia et ratio sustentandi in esse, ut dicemus infra q. 9.20 Hoc autem non est res, quae corrumpitur, quia desinit esse, ergo res, quae generatur.
Sed instabis: Nam subiectum formae eductae vel unitae non solum quoad mutationem, sed etiam quoad informationem est materia, non compositum, ergo et subiectum eductionis seu generationis.
Antecedens est certum, quia id, quod est informabile a forma substantiali, non est nisi materia prima; illud autem dicitur subiectum formae, quod est informabile ab ea. Consequentia tenetur, quia actio identificatur cum termino; ergo quod est subiectum termini seu formae, erit subiectum actionis ad illam.
Confirmatur, quia in aliis motibus in eo subiecto est actio, ubi est terminus, quia subiectum, in quo inhaeret mutatio, debet esse commune utrique termino mutationis. Ergo cum subiectum utriusque termini seu formae, quae generatur, sit materia prima (illa enim recipit utramque formam), illa etiam debet esse subiectum generationis quantum ad inhaesionem.
Denique faciunt ad hoc auctoritates S. Thomae ut in 1. de Generat. lect. 10.21 et 8. Metaph. lect. 1.22 et 1. p. q. 45. art. 2. ad 2. et q. 3. de Potentia art. 3. ad 4.23 et in 2. dist. 12. q. 1. art. 1. ad 2.24 Ubi perpetuo assignat pro subiecto proprio susceptibili generationis et corruptionis materiam primam.
Respondetur negando consequentiam quantum ad subiectum inhaesionis. Et ad probationem respondetur, quod actio identificatur cum forma, distinguo: inadaequate tamquam cum termino formali, concedo; adaequate et tamquam cum termino totali, nego.
Itaque retorqueri potest argumentum. Nam generatio identificatur cum termino totali, terminus totalis est compositum, ergo generatio est in composito, et non in sola materia, et sic subiectum inhaesionis non erit subiectum formae, cum qua identificatur generatio tamquam cum termino formali tantum. Sed subiectum generationis quantum ad sustentationem in esse erit ipsum totum, cui directe convenit esse sustentativum; materia autem prima erit subiectum quo recipiendi, non subiectum quod sustentandi.
Ad confirmationem respondetur, quod in aliis mutationibus subiectum, quod mutatur, est ipsum compositum seu ens completum in actu, eo quod mutationes illae sunt ad accidentia, et ideo idem est subiectum inhaesionis et mutationis. Quod secus accidit in generatione substantiali, quae est ad formam substantialem, ubi non potest assignari subiectum inhaesionis et mutationis sub eadem formalitate, sed subiectum inhaesionis est ipsum totum, secundum quod induit esse subsistens et sustentans, est autem subiectum mutationis ratione materiae, cuius potentialitas mutatur ad formam. Nec oportet manere utrique formae seu termino commune subiectum inhaesionis. Sufficit, quod maneat subiectum commune mutationis, licet actio inhaereat in composito, in quo est tale subiectum mutationis, quia materia prima non est sufficiens sustentare accidentia, nisi dependenter a toto ut subiecto quod; hoc enim est inhaerere illi, ut latius dicemus q. 9.25
Ad auctoritates D. Thomae respondetur loqui de subiecto generationis, ut mutatio est, non de subiecto inhaesionis excludendo compositum. Imo expresse in cit. loco q. 3. de Potentia art. 3. ad 4.26 docet generationem secundum rationem mutationis esse in materia prima, secundum vero relationem esse in composito, ut supra27 retulimus.