Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars philosophiae naturalis (de ente mobili corruptibili) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-II.

This work is being completed — add a section.


Praefatio I: Lectoribus

«Lectoribus.

«Tertiam hanc Philosophiae partem in duodecim quaestiones distributam damus, quibus fere omnia, quae in prima parte Philosophiae quasi in communi discussa sunt, iterum ad limam revocantur, et in speciali disputata singularem lucem communi illi de ente mobili tractatui afferre possunt. Et ideo etiam necessarium fuit, quaedam laxiori discussione enodare, ut particularior minutiorque notitia de his, quae in universali tantum disputata fuerant, traderetur. Seorsum Aristotelis textum summatim reposuimus, eius ordinem seriemque explicantes, gnari quantum ex illius recta dispositione et contexturae intelligentia addiscentium profectus augeatur. Adiecimus praeterea „tractatum de Meteoris”, qui librorum de Generatione quasi appendix et pars quaedam est, utpote de mixtis imperfectis, et quae proxime ad elementorum naturam accedunt, agens. Inde vero ad ultimam Philosophiae partem, quae de Anima agit, propediem prelo evulgandam, pro totius liberalium disciplinarum cursus complemento benevoli lectoris animum invitamus. Et utinam in aliqualem Dei gloriam et doctrinae D. Thomae defensionem possit deservire. Vale».

Huic tertiae Philosophiae parti auctor hanc dedicationem praefixit:

Dedicatio I: Dedicatio

Divae Matri, totius sapientiae illuminatrici, Virgini optimae maximae sacrum.

Et throno sacrorum pedum eius, caelestis doctrinae angelo, fidissimo divinae voluntatis interpreti, splendidissimo fidei athletae, inespugnabili Ecclesiae clipeo,

D. Thomae Aquinati universam philosophiam irradianti.

Ipse dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum.

Prooemium I: Prooemium

Post explicatum ens mobile in communi in octo libris Physicorum et ens mobile incorruptibile, quod est coelum, de quo tractatum est in secunda parte Philosophiae, sequitur in hac tertia agere de ente mobili corruptibili et generabili secundum omnes illos motus, qui ad generationem pertinent vel ad illam ordinantur. Nam secundum quod res generabiles ordinari possunt per motum localem ad acquirendum locum naturalem et situationem in universo, pertinet de illis agere ad libros de Coelo et Mundo, ubi licet agatur principaliter de coelo, adaequate tamen agitur de toto universo, quod componitur etiam ex elementis, secundum quod disponuntur per situationem corporum in ipso.

Totum autem, quod pertinet ad ens generabile et corruptibile comprehendit Aristoteles duobus libris. In primo explicat omnes mutationes ad generationem et corruptionem pertinentes. In secundo descendit ad explicandum corpora, quibus conveniunt istae mutationes, scilicet elementa et corpora mixta, quatenus videlicet sunt principia qualitatum activarum et passivarum, secundum quas fiunt istae mutationes ipsaque generatio et corruptio.

Mutationes autem, quae principaliter ad ipsam generationem consequuntur vel ordinari possunt ad illam, sunt septem. Prima et principalis est ipsa generatio substantialis et eius oppositum, scilicet corruptio. Secunda et quae propinquius ad ipsam ordinatur, est alteratio, quae generice est una, dividitur vero in tres species, simplicem alterationem, intensionem et remissionem. Tertia est nutritio vel loquendo communius aggeneratio, quarta augmentatio, quinta reactio et repassio, sexta addensatio et rarefactio. Septima mixtio. Quae omnia in primo libro tractantur a Philosopho.

Circa corpora vero generabilia tria praecipue considerat in secundo libro: Primo circa elementa, quibus qualitatibus praedita sint et quomodo inter se contrarientur; secundo circa mixta, quomodo temperata sint; tertio circa omnia corpora, quae corrumpuntur, an videlicet possint iterum reproduci hoc ipso, quod semel desinunt esse, quod etiam de quacumque alia re, quae corrumpitur, potest inquiri.

De materia et subiecto horum librorum

Constat ex his, quae diximus in q. 1. Phys., subiectum adequatum Philosophiae esse ens mobile. Licet autem obiectum formale sit unicum et impartibile, hoc ipso quod scientia una est secundum speciem atomam, tamen subiectum seu materia multiplex est, quia una eademque scientia de diversis rebus agit, licet sub unica ratione formali.

Et ita inquirimus in praesenti, quae pars entis mobilis pertineat ad propriam materiam et subiectum istius tractatus de Generatione, quae pars quaedam est unius scientiae naturalis. Et fere omnes conveniunt pertinere ad istos libros illud ens mobile, quod est generabile et corruptibile, cum in nulla alia parte Philosophiae agatur de illo nisi hic. In libris enim de Anima agitur de ente mobili animato, quod licet corruptibile sit, non tamen agitur de illo, secundum quod corruptibile, sed secundum rationem viventis seu animati et secundum motus vitales. In libris autem de Coelo, ut diximus, solum agitur de motu incorruptibili vel de toto universo, ut componitur ex corporibus simplicibus.

Solum potest esse difficultas, an subiectum istorum librorum sit ens mobile ad formam substantialem, et sic solum generatio ipsa substantialis consideretur per se, de alteratione vero aliisque mutationibus ad generationem ordinatis solum tractetur quasi de subiecto secundario et quasi reductive, an vero adequatum subiectum sit ens generabile, ut abstrahit a generabili substantialiter vel accidentaliter, licet principale subiectum sit generabile substantialiter seu ipsa substantialis generatio.

Respondetur in sententia Divi Thomae in prooemio librorum de Generat. verius videri subiectum istorum librorum esse ens generabile in secundo sensu allato, scilicet ut abstrahit a generabili substantialiter vel accidentaliter, licet praecipuum subiectum sit generabile secundum substantiam seu generatio ipsa substantialis. Dicit enim, quod pertinet ad istos libros tractare de motibus, «qui non sunt communes omnibus corporibus, sed inveniuntur in solis inferioribus», qui utique sunt omnes praeter ubi, qui etiam in superioribus corporibus invenitur. «Inter quos principatum obtinet generatio et corruptio; alteratio enim ordinatur ad generationem sicut ad finem, augmentatio etiam consequenter se habet ad generationem». Ubi illa causalis D. Thomae «alteratio enim» etc. non reddit causam, cur in istis libris agatur de alteratione, sed cur alteratio sit motus minus principalis quam generatio. Et ita non agitur hic de alteratione solum reductive, sed tamquam de subiecto minus principali, sicut Metaphysica agit de accidente; subiectum autem principale est generatio substantialis, sicut in Metaphysica substantia vel Deus, in Logica demonstratio. Id enim significat D. Thomas dicens, quod in his motibus principatum obtinet generatio.

Ratione etiam id constat, quia alteratio et augmentatio et reliqui alii sunt vere species motus et per se. Ergo de illis agit Philosophia tamquam de aliquo pertinente ad illam per se, et non reductive, sicut etiam agit de motu locali in libris de Coelo et de augmentatione hic. Ergo assignanda est aliqua pars Philosophiae, quae per se agat de illis, sicut agit de motu locali. Non est autem alia pars, in qua tractetur de alteratione et augmentatione nisi in ista.

Unde colligitur, quod subiectum istorum librorum est mobile ad formam intrinsecam, secundum quam fit generatio vel corruptio vel quae ad illam ordinatur. Nec propterea agit de aliquo conflatu ex substantia et accidente, ita quod subiectum eius sit aliquod analogum, tam quia subiectum eius non est accidens et substantia, sed mobile ad formam substantialem vel accidentalem, quod in se quidem substantia est subiective, licet terminative ad aliquid accidentale terminari possit. Tam etiam, quia de accidente et substantia potest tractari in aliqua scientia tamquam de obiecto univoco in ratione scibilis, licet sit analogum in ratione entis, sicut patet in Metaphysica, quae est unica scientia et tractat de accidente et substantia, eo quod bene possunt res analogice convenientes manifestari eodem lumine et ex eisdem principiis, et sic in ratione manifestabilis et scibilis convenire univoce.

Obicies: Si pertinet ad istos libros per se agere de augmentatione et nutritione, ergo non pertinebit per se agere de illis ad libros de Anima, cuius oppositum diximus ex D. Thoma in initio Physicorum distribuentes partes Philosophiae iuxta species motus, in quibus augmentatio, quia vitalis est, pertinet ad libros de Anima, vel agetur de augmentatione in eadem scientia bis. Secundo sequitur, quod tractatus iste de Generatione praecedat tractatum de Coelo, siquidem in tractatu de Coelo agitur de motu locali, qui imperfectior est motu generationis, cum terminetur ad ubi, quod est imperfectius quantitate, qualitate et substantia, ad quae motus isti terminantur.

Ad primum respondetur in his libris agi de augmentatione et nutritione, non ut sunt motus vitales et ab anima vivente, sed ut sunt mutationes quaedam corruptivae vel generativae partialiter. Non est autem inconveniens, quod de eodem bis tractetur in eadem scientia secundum diversas considerationes, sicut in libris de Coelo agitur de elementis, quatenus in hoc universo determinatam situationem ad locum postulant, in his autem libris, quatenus sunt generabilia et corruptibilia. In initio autem Physicorum diximus de motu augmentationis agi in libris de Anima, quatenus vitalis motus est et ab anima procedit, non sub ratione motus corruptivi.

Ad secundum respondetur ad summum probare, quod libri de Generatione sunt priores dignitate quam libri de Coelo, non tamen ordine doctrinae, cum potius ab imperfectioribus procedatur. Addo, quod licet motus localis ex praeciso conceptu ad suum terminum, qui est ubi, sit imperfectior alteratione et generatione, tamen motus localis, qui convenit coelo, prius tractari debet in Philosophia quam alii motus, tum quia subiectum talis motus est aliquid dignius et superius, scilicet ipsum coelum; tum quia habet causalitatem motus eius in reliqua inferiora, et sic dato, quod incipiendum sit ab eo, quod est dignius et perfectius, etiam a motu locali isto, qui coelo convenit, incipiendum est, quia prout sic causans est dignior. Denique motus localis universalior est et pluribus conveniens quam alteratio et augmentatio, invenitur enim in omni corpore; a communioribus autem incipiendum est.

Ordo quaestionum

Totum tractatum duodecim quaestionibus absolvemus, novem circa primum librum et tribus circa secundum. Prima erit de generatione substantiali, secunda de corruptione ei opposita, tertia de alteratione in communi, quarta de alteratione in speciali, ut de intensione et remissione etc., quinta de reactione et repassione, sexta de mixtione, septima de condensatione et rarefactione, octava de augmentatione et nutritione, nona de subiecto accidentium et principio individuationis.

Circa secundum librum quaestio decima erit de elementis, undecima de mixtis, duodecima de reproductione rei praeteritae.

Liber I: Circa librum primum de generatione et corruptione

De ortu et interitu rerum in communi

Summa textus libri primi Aristotelis de generatione et corruptione

Intentum Aristotelis in hoc primo libro est disserere de ortu et interitu rerum in communi et de his, quae generationem ipsam consequuntur vel concomitantur. In secundo autem libro agit de generabili et corruptibili in particulari, scilicet de elementis, quae sunt prima corpora generabilia, et de mixtis, quae ex illis primis conflantur.

Circa generationem in communi decem capita distribuit hoc ordine: In primis duobus refert antiquorum sententias circa generationem et corruptionem et distinctionem earum ab alteratione. In duobus sequentibus suam sententiam declarat. A quinto capite usque ad decimum agit de his, quae generationem vel concomitantur vel consequuntur, sicut de augmentatione et nutritione, de actione et reactione, contactu et mixtione.

Summa cap. 1

In hoc capite intendit Philosophus refutare duas opiniones antiquorum circa differentiam generationis et alterationis, in sequenti vero capite alias duas circa modum, quo dicebant aliqui fieri generationem. Opiniones ergo antiquorum, quas refutat in hoc primo capite sunt duae:

Prima eorum, qui ponebant tantum esse unum principium rerum naturalium illudque esse ens actu. Hi enim non poterant distinguere generationem ab alteratione.

Secunda opinio fuit eorum, qui ponebant plura principia. Qui quidem poterant ponere generationem substantialem distinctam ab alteratione, sed de facto non ponebant illam, quia ipsas qualitates dicebant esse formas elementorum, ut calorem et frigus, negabant autem posse unum elementum converti in aliud, quia non ponebant illa esse composita ex materia et forma, sed esse primas materias non resolubiles in alia principia. Specialiter autem arguit Empedoclem, quod sibi contradixerit, quia ex una parte negabat unum elementum generari ex alio secundum substantiam, ex alia ponebat omnia a principio fuisse unum per confusionem et chaos, quasi amicitia ea omnia confundente. Quod sine corruptione esse non poterat, aut si non erat corruptio et generatio, quomodo ex illo uno emergebant plura diversificata?

Summa cap. 2

Duo facit Aristoteles in hoc capite: Primo proponit duas alias opiniones antiquorum circa modum generationis substantialis, secundo specialiter disputat contra secundam eiusque rationem solvit.

Quoad primum docet Aristoteles iam tunc fuisse communem opinionem, quod generatio et alteratio distinguerentur, et quod generatio fiebat per congregationem aliquorum sicut corruptio per disgregationem, alteratio vero per aliquarum passionum transmutationem. In assignanda autem congregatione, ex qua fiebat generatio, alia erat opinio Platonis, alia Democriti et Leucippi. Nam Plato dicebat fieri generationem per congregationem superficierum seu linearum, Democritus autem per congregationem atomorum seu corporum indivisibilium.

Quoad secundum ponit rationem Democriti et solvit eam.

Ratio erat haec: Vel corpora naturalia componuntur ex corporibus indivisibilibus vel ex divisibilibus. Si primum habetur intentum. Si secundum, ergo illa divisibilia poterunt iterum dividi, et sic si fiat totaliter omnis divisio possibilis, tunc illa facta vel quod remanet erit corpus divisibile, et hoc non, quia supponimus factam omnem divisionem; vel erit nihil, et sic corpus ex nihilo componeretur, ex nihilo autem nihil fit; vel erunt puncta, et hoc est impossibile, quia alias corpus ex solis punctis componeretur, punctum autem additum puncto non facit maius, cum careat quantitate; vel tandem resolvetur in qualitates, et hoc non, quia alias corpus ex solis qualitatibus constaret, et qualitates sic resolutae essent separatae a corpore.

Respondet Aristoteles corpus esse divisibile in alia divisibilia successive et syncategorematice et in potentia, non autem posse omnem divisionem actu esse positam, sed ita dividi aliquid in actu, quod adhuc manet divisibile, sicut dicimus ex materia aeris posse diversa generari, sed non simul; semper enim remanet ad aliquid in potentia. Postremo ostendit non fieri generationem naturalem per congregationem diversarum rerum, quia generatio non fit per positionem et situationem partium sicut artefacta, ut navis aut domus, sed quia hoc totum dissolvitur et aliud totum generatur.

Summa cap. 3

Tria facit Aristoteles in hoc capite: Primo inquirit, an detur generatio simpliciter, id est qua fiat ens simpliciter et substantialiter. Secundo proponit duo dubia ad resolutionem quaestionis necessaria. Tertio solvit principalem quaestionem.

Circa primum ponit rationem dubitandi, quia si fit ens simpliciter, debet fieri ex suo contrario, scilicet ex non ente simpliciter. Hoc autem est impossibile, quia id, ex quo aliquid fit, existit in eo, quod fit, et praedicatur de eo, sicut lignum, ex quo fit arca, est in arca et de ea dicitur, et sic non ens existeret in ente et praedicaretur de eo.

Circa secundum proponit duo dubia, ex quibus pendet resolutio quaestionis: Primum, quare generatio numquam cesset ex parte causae materialis. Si enim in generatione fit ens simpliciter, in corruptione desinit aliquid simpliciter, et sic per corruptionem consumitur aliqua entitas. Cum autem tota entitas universi sit finita, tandem consumetur per corruptiones rerum.

Respondet causam huius non esse, quia materia sit infinita, cum nullum infinitum in actu detur, nec quod res, quae generantur, modo fiant minores quam ante et sic deinceps, cum non videamus istam minorationem, sed res aequales suis generantibus fieri, sed causam esse, quia corruptio unius est generatio alterius eadem materia permanente, et ita finita materia sufficit pro infinitis generationibus.

Secundum dubium est, quare si corruptio unius est generatio alterius, quaedam dicuntur generari simpliciter, ut dum homo fit ex embryone, quaedam secundum quid, ut dum ex homine generatur cadaver, potius dicitur mori hominem quam generari aliquid.

Respondetur hoc iudicandum esse ex termino generationis; aliquando enim acquiritur forma completa et ultima, aliquando forma media et quae paratur via ad aliam. Quando acquiritur forma primo modo dicitur generari aliquid simpliciter, quia ibi sistit generatio, ut cum fit homo, equus, lapis etc. Secundo autem modo dicitur fieri secundum quid, quia adhuc restat aliquid faciendum, ut cum fit forma embryonis, restat fieri hominem, et cum fit cadaver, restat fieri terram, ad quam tenditur per formam cadaveris. Item, cum generatur accidens, fit generatio secundum quid, cum substantia sit ens simpliciter. Denique, cum generatur aliquid, quod non facile sentitur, ut aer, dicitur vulgo generari aliquid secundum quid.

Circa tertium respondet dari generationem simpliciter. Ratio est, quia datur progressio ad esse simpliciter, ut ad formam ignis, ex non esse talis formae, quod est non esse simpliciter in materia; ergo datur generatio simpliciter, sicut et corruptio, cum e contra mutatur illud esse simpliciter in non esse. Quid sit autem illud subiectum commune utrique formae, scilicet materia, an sit non ens? Respondet esse ens in potentia, non vero ens actu; solum autem habet esse non-ens ratione privationis adiunctae, quia caret forma. Et sic non fit generatio ex non ente omnibus modis, sed ex ente in potentia.

Summa cap. 4

Explicata quaestione an est circa generationem simpliciter, scilicet eam dari, in hoc capite explicat, quid sit, et facit duo: Primo docet, quid sit generatio et alteratio; secundo differentias inter eas assignat.

Circa primum supponit differre accidentia a substantia, quia illa inhaerent in ista, ut albedo in homine, et circa utrumque posse dari mutationem; videmus enim aliquando hominem substantialiter perire, aliquando secundum accidentia, ut secundum colorem vel calorem mutari.

Quo supposito dicit alterationem esse mutationem circa qualitatem eodem subiecto sensibili manente, ut dum calefit aqua, quae prius erat frigida. Generatio vero substantialis est mutatio secundum totam rei substantiam vel subiectum, et ideo non manet idem subiectum sensibile, ut cum ex ligno generatur ignis; solum enim manet materia prima, quae non est secundum se sensibilis, sed ratione formarum.

Circa secundum ad tradendum differentias inter alterationem et generationem supponit, quod in ipsa generatione aliquando fit etiam transmutatio qualitatum, ut cum ex aqua frigida fit ignis calidus, aliquando non fit mutatio qualitatum, quia similis qualitas manet in genito et in corrupto, non vero contraria, v. g. cum ex aqua fit aer, in utroque manet diaphaneitas seu transparentia.

Hoc supposito assignat duas differentias inter alterationem et generationem: Prima ex parte termini producti, quia in alteratione producitur qualitas, in generatione vero forma substantialis; secunda ex parte subiecti, quia subiectum alterationis est materia informata seu facta in actu, generationis vero est materia prima informabilis, quae est ens in potentia.

Summa cap. 5

Ab hoc capite incipit Philosophus tractare ea, quae generationem consequuntur vel concomitantur. Et primo agit de augmentatione et nutritione in isto capite, in quo tria praestat: Primo ponit differentiam augmentationis ab alteratione et generatione. Secundo explicat modum, quo fit augmentatio et diminutio. Tertio explicat, quomodo differat nutritio et augmentatio.

Circa primum dicit augmentationem differre ab alteratione et generatione in duobus: Primum ex parte terminorum ad quos, quia alteratio est ad qualitatem, generatio ad substantiam, augmentatio autem ad quantitatem. Secundo, quia id, quod generatur vel alteratur, non necessario mutat locum, ut cum in eodem loco corrumpitur lignum et fit ignis, augmentatio autem cum faciat crescere quantitatem, necessario mutationem aliquam exigit in loco, in quo extenditur, et opposito modo se habebit diminutio.

Circa secundum, ad explicandum modum augmentationis proponit duo dubia et solvit, duo item colligit corollaria seu suppositiones.

Primum dubium est, an id, quod augetur, requirat additionem alicuius habentis magnitudinem vel carentis illa. — Respondet requiri, quod alimentum, ex quo fit augmentatio, quantitatem habeat, tum quia debet habere materiam, quae sine forma non est, neque haec sine quantitate; tum quia debet addere quantitatem ad praecedentem, ergo aliquam habere debet.

Secundum dubium est, supposito, quod tam illud corpus, cui advenit augmentum, quam alimentum ipsum debent habere quantitatem, quodnam ex illis dicatur augeri. — Respondet non augeri alimentum, sed corpus illud, cui alimentum advenit per illud augmentum. Sumitur ratio ex triplici conditione ad augmentum requisita: Prima, ut illud, quod augetur, secundum omnes partes augetur; secunda, ut omnibus et singulis eius partibus aliquid de novo addatur; tertia, ut illud, quod augetur, idem numero perseveret. Cum ergo alimentum non permaneat, sed convertatur in substantiam viventis, id autem, quod alitur et in cuius substantiam convertitur, perseveret idem, profecto hoc est corpus, quod augetur.

Duo autem, quae supponit ut certa: Alterum est per augmentationem primo augeri partes similares, id est quae sunt eiusdem rationis in toto et in partibus, ut tota caro, totum os etc. Ratione autem partium similarium dicit augeri partes dissimilares, v. g. pes, manus, brachium, quae ex ipsis similaribus et aliis adiunctis constant. Alterum est, quod augmentatio fit secundum partes formales, quatenus vivens toto tempore manet idem numero, quod secundum partes formales verificatur.

Circa tertium colligit duas intercedere mutationes in augmento viventis, unam substantialem, qua alimentum corrumpitur et formam viventis induit, alteram accidentalem, qua maior quantitas acquiritur. Et istae mutationes conveniunt in uno, scilicet quod utraque fit per aliquam additionem alimenti et quantitatis, differunt vero in duobus: primum, quod augmentatio fit ex quanto in potentia, nutritio vero ex eodem ut in potentia caro vel os; secundum quod nutritio durat tempore vitae, augmentatio vero non, sed quamdiu virtus est ita fortis, ut plus possit convertere quam deperdere.

Summa cap. 6

In hoc capite agit Philosophus de contactu requisito inter agens et passum et facit duo: Primo explicat necessitatem agendi de contactu corporum; secundo explicat tres modos contactus et, quia eorum pertineat ad praesens, explicat.

Circa primum ostendit necesse esse agere de contactu, quia necesse est agere de actione et reactione mutua et de elementis et mixtis, quae ex eis fiunt; quae omnia sine contactu fieri non possunt, et ideo de illo est agendum.

Circa secundum ponit tres modos contactus: Primus, qui sequitur solam positionem localem et competit corporibus etiam mathematice consideratis, et sic definitur, «quod ea se tangunt, quorum extrema (id est superficies) sunt simul et habent determinatam magnitudinem».

Secundus est proprie contactus physicus, quando scilicet activa et passiva mutuo in se agunt et patiuntur et extrema sunt simul, sicut aer et aqua, quando mutuo in se agunt et sunt coniuncta; est enim contactus physicus, quia est secundum motum seu actionem et passionem.

Tertius est contactus communiter dictus, quia non est mutuus nec reciprocus, sed ita unum agit, quod non patitur ab alio, sicut intelligentiae tangunt coelos, sicut coelum tangit haec inferiora, sicut contristans contristatam.

Et sola secunda acceptatio contactus pertinet ad praesens.

Denique concludit duo: Alterum est, quod agens et patiens habent contrarias qualitates. Secundum est, quod moveri communius se habet quam agere, sumendo agere stricte ut opponitur passioni, quae est cum corruptione, et sic agere est movere cum dispositione ad corruptionem, quod non omni movere competit.

Summa cap. 7

In hoc capite et duobus sequentibus agit Philosophus de actione et reactione, et quidem in hoc capite explicat conditionem agentis et passi tum absolute, tum quando mutuo repatiuntur. In sequentibus adducit duas opiniones antiquorum circa modum agendi et patiendi. Et tandem in capite nono ex propria sententia explicat quatuor conditiones ad agendum et patiendum requisitas.

Igitur in hoc septimo capite facit tria: Primo explicat conditionem et naturam agentis et passi quantum ad hoc, quod debeat passum esse simile agenti vel dissimile; secundo quantum ad hoc, quod agens repatiatur a passo; tertio explicat, ad quod genus causae pertineat agens et passum.

Quantum ad primum refert imprimis duas philosophorum opiniones, quarum prima dicebat agens et passum debere esse dissimile; si enim utrumque est simile, non est maior ratio, cur haec agat quam illud. Secunda dicebat debere esse simile, quia quae sunt disparata et dissimilia, nec agunt nec patiuntur, ut album non agit in dulce, neque in grave aut leve etc.

Utrumque Aristoteles reicit ut diminutam. Quod enim non possint omnino esse similia probat, quia non esset ratio, cur alterum esset agens, alterum patiens, et quia alias multo magis aliquid in seipsum ageret, si ageret in omnino simile. Quod vero non possint esse omnino dissimilia, constat, quia agens et passum non possunt esse omnino diversa, ut calor et quantitas, quae in se non agunt, sed debent esse contraria, contraria autem sub eodem genere sunt, et sic habent aliquam convenientiam et similitudinem.

Quare ex hoc colligit, quod agens et passum partim debent esse dissimilia, scilicet a principio actionis, quia tunc contraria sunt, partim similia, scilicet in fine actionis, quia agens intendit assimilare sibi passum.

Circa secundum, an videlicet agens repatiatur a passo, supponit duas divisiones: Prima, quod movens aliud est primum, scilicet a quo primo incipit motus, aliud ultimum, scilicet quod est immediatum mobili. Secunda, alterans aliud est primum, scilicet quod alterat et non alteratur, ut coelum, ut medicus, qui curat et non alteratur ab aegroto; aliud est ultimum, quod per se attingit passum ut medicamentum in sanatione.

Sic ergo respondet, quod quando agens et passum habent materiam communem et eiusdem rationis, agens potest repati, sicut omnia sublunaria, quia habent materiam communem, id est ad invicem transmutabilem. Quae vero non habent materiam communem, ut coelum respectu sublunarium, ita agunt, quod non repatiuntur. Et uno verbo primum agens seu alterans non repatitur, sed ultimum.

Circa tertium docet, quod agens pertinet ad genus causae efficientis, tum quia ab eo incipit alteratio, efficiens autem est, unde incipit motus; tum quia non pertinet ad aliud genus causae, non ad finem et formam, quia agens est actu agens, quando ab eo egreditur actio, tunc autem nondum sunt finis nec forma, quia si essent, cessaret actio. Nec pertinet ad genus causae materialis, quia haec patitur, et sic potius ad eam pertinet passum.

Summa cap. 8

Duo facit: Primo proponit tres opiniones antiquorum philosophorum circa modum agendi et patiendi; secundo, refutat illas.

Circa primum opinio prima fuit Empedoclis, quod corpora agebant ad invicem et patiebantur, quatenus unum habet poros vel concavitates, quibus alterum subintrat et quasi penetrat, et sic fit mixtio et mutua actio.

Secunda opinio fuit Democriti et Leucippi ponentium eosdem poros, sed plenos atomis seu corpusculis, quae cum essent discontinua, aliquid vacui relinquebant, per quod movebantur, et per congregationem eorum fiebat generatio, per disgregationem vero corruptio.

Tertia opinio fuit Parmenidis et Melissi, qui ponebant omnino esse unum in mundo, segregari autem per vacuitates aliquas, remoto autem vacuo omnia unum esse, et similiter vacuum requirebant, ut esset motus; nam si moveretur per plenum, dicebant penetrari corpora.

Circa secundum, comparatis istis opinionibus inter se, et in quo conveniant et differant, quod non multum interest, impugnat opiniones illas duas de poris et atomis.

Et quidem Empedoclis opinionem reducit ad secundam. Non enim differunt, nisi quia secunda opinio ponit illas vacuitates plenas corpusculis seu atomis, prima vero solum ponit illa foramina seu poros, quibus subintrent alia corpora minuta ad agendum. Superflue autem inquit poni istos poros ad istum modum actionis, quia vel corpuscula eos intrantia tangunt partes solidas vel non. Si non tangunt, ergo neque intra illas agunt. Si tangunt, etiam sine poris ab extra approximata tangent.

Secundam vero opinionem de atomis latius impugnat. Sed breviter id probatur, quia, ut ista opinio dicit, actio et passio fit per vacuum, sed ipsa atoma non habent vacuum, ergo nec agunt nec patiuntur inter se. Item quia omne quod agit, est molle vel durum aut aliqua simili qualitate affectum; sed corpus indivisibile neque est molle nec durum etc., ergo non agit nec patitur.

Summa cap. 9

In hoc capite ad statuendam veram opinionem circa modum actionis et passionis duo facit: Primo ponit conditiones requisitas ad agendum et patiendum; secundo ostendit opinionem Democriti de atomis destruere generationem, alterationem et augmentationem.

Circa primum conditiones requisitas ad actionem et passionem reducuntur ad quatuor: Prima, quod agens sit in actu et passum in potentia, sicut ignis agit ut actu calidum, lignum patitur, ut est in potentia ad calorem. Secunda, quod agens et passum se tangant vel immediate, si sit agens ultimum et immediatum, vel mediate, si sit remotum, sicut sol mediante aere tangit terram. Tertia conditio, quod agens et passum non sint continua, id est similia et eiusdem rationis in agendo; alias enim continua secundum quantitatem bene possunt agere et pati, sicut pars corporis calida calefacit non calidum. Quarta, quod sint in debita propinquitate et unum intra sphaeram activitatis alterius.

Excludit autem quintam conditionem, quam aliqui posuerunt, scilicet quod passum non secundum omnem partem patiatur, quod est falsum, quia si passum est divisibile et habet partes, si omnibus applicetur agens, secundum omnes patietur.

Circa secundum ostendit opinionem Democriti praecedenti capite relatam tollere alterationem et augmentationem: Alterationem quidem, quia constat posse totum corpus alterari calore vel frigore sine ulla divisione corporis; illi autem atomi intra poros congregantur generatione et disgregantur corruptione, quod sine divisione esse non potest. Augmentationem vero tollit, quia in augmentatione quaelibet pars debet augeri; in illa autem opinione non datur pars, quae augeatur, sed omnia sunt indivisibilia, et deinde solum apponerentur atomi ad atomos, quod non est augeri intrinsece, sed per iuxtapositionem.

Summa cap. 10

In ultimo isto capite agit de mixtione, quae maxime conducit ad generationem eorum, quae fiunt ex elementis. Dividitur autem hoc caput in tres partes: In prima ostendit dari mixtionem; in secunda explicat, quomodo mixtio fiat; in tertia colligit, quid sit miscibile et quid sit ipsa mixtio.

Circa primum refert opinionem negantium mixtionem hoc argumento, quia ea, quae miscentur, vel permanent sicut antea vel corrumpuntur vel unum permanet et aliud corrumpitur. Si primum et tertium, non fit mixtio, quia quod se habet sicut ante, non miscetur, quia non mutatur. Si secundum, ex re destructa et non existente non fit mixtio; ergo.

Respondet Philosophus dari mixtionem eamque distinguit a ceteris mutationibus. Datur quidem mixtio, quia miscibilia manent in mixto non secundum actum, sed virtute et potentia, et sic ex ipsis alteratis et per suas qualitates manentibus fit mixtio. Distinguitur autem a reliquis mutationibus: A simplici quidem generatione, quia in ea totaliter aliquid corrumpitur, non ex concurrentia plurium et cum virtuali eorum permanentia aliquid generatur. Ab alteratione differt et augmentatione, quia quod alteratur et augetur, idem permanet facta alteratione et augmentatione; quod vero miscetur, facta mixtione non manet idem, sed mutatur in aliud.

Circa secundum refert primum duas opiniones antiquorum circa mixtionem: Prima dicebat fieri mixtionem per divisionem in partes minutissimas, quae secundum se divisibiles, sed ad sensum non amplius divisibiles apparent, sicut si farina tritici misceatur farinae hordei. Secunda dicebat, quod mixtio fit per divisionem in minima, quae non solum secundum sensum, sed etiam secundum se non sunt amplius divisibilia.

Utrumque refutat Philosophus, quia secundum hoc mixtio non esset aliud quam aggregatio plurium in uno loco, quorum quodlibet secundum se integrum maneret et ab alio separatum, licet sensus id non discerneret. Unde ulterius fieret, quod mixtum non esset homogeneum, id est quod quaelibet pars mixti non esset mixta, cum tamen oppositum videamus; mixtio enim convenit toti et partibus. Repugnat etiam dividi continuum in partes amplius indivisibiles, alioquin ex indivisibilibus continuum componeretur, quod in 6. Phys. explosum est.

Verum ergo modum mixtionis tradit explicando tres eius conditiones: Prima, ut miscibilia sint mutuo activa et passiva; quae enim mutuo non agunt, non miscentur, sicut ea, quae non habent materiam eiusdem rationis. Secunda, ut facile cedant et dividi possint, sicut mollia et humida facile miscentur, non dura ut lapis et ferrum. Tertia, ut non sint nimis magna, quia haec difficile alterantur, sed in parvas partes dividantur, ut una possit aliam intrare agendo in aliam et facile alterando. Quare mixtio ita fit secundum istas conditiones, ut proportionetur activitas unius resistentiae alterius, et sic in unum temperamentum conveniant; nam si unum nimis vincat alterum, non fit mixtio, sed simplex corruptio et generatio, ut si in amphoram vini cadat gutta aquae.

Circa tertium docet, quod miscibile est illud, quod agit, et illud, quod patitur, ut ex utroque fiat mixtum secundum temperamentum. Mixtio autem est «miscibilium alteratorum unio».

Quaestio I: De generatione substantiali

Tria sunt, a quibus differt generatio, scilicet ab alteratione, a corruptione et a creatione, et consequenter a transubstantiatione, quae substantiam rei totaliter attingit. Et ideo declaranda est generatio substantialis, secundum quod distinguitur ab istis tribus. Prius tamen praemittendum est de quaestione, „an est” generationis, an detur et quibus principiis a Philosophia inventa sit et quomodo definiatur.

Articulus I: Quid sit generatio communiter dicta et generatio propria viventium

Generatio communiter dicta potest sumi pro generatione, ut abstrahit a substantiali et accidentali. Nam etiam accidens aliquando generari potest, scilicet si accipiat esse per transmutationem ex non esse, ut mutatio, et non solum per transmutationem ex contrario, ut motus. Hoc modo sumpta generatio definitur communissime, quod est «transitus seu mutatio de non esse ad esse in subiecto», sive sit esse substantiale sive accidentale, sive secundum quid sive simpliciter.

At vero generatio substantialis communiter dicta accipi potest pro generatione communiter inventa in viventibus et non viventibus, et sic definitur generatio, quod est «acquisitio seu mutatio formae substantialis a privatione illius in materia». Sumiturque ista definitio ex variis locis Aristotelis, quibus illam explicavit. Nam in 8. Phys. textu 62. dixit, quod generatio est mutatio de non ente in ens. Et 1. de Generat. cap. 4., quod est «mutatio totius in totum nullo subiecto sensibili manente», id est in materia nuda ab accidentibus sensibilibus. Denique cap. 5. eiusdem libri dicit, «quod generatio substantialis est mutatio a substantia in potentia ad substantiam in actu».

Denique generatio viventium specialem definitionem habet, quia specialiari modo procedit. Et definiri solet dupliciter, uno modo communiter, quod est «processio viventis ab aliquo», ubi comprehenditur tam generatio viventium univoca quam aequivoca, tam quae est ab alio vivente, quam quae est a non vivente, sicut cum animal generatur a coelo. Proprie autem definitur generatio viventium, quando etiam fit per actionem vitalem generativam, et sic definitur, quod est «processio viventis a vivente a principio vitae coniuncto in similitudinem naturae, saltem in specie infima», et sic comprehendit omnem generationem vitalem et rei viventis substantialis, etiam in Deo, ut postea explicabimus.

Est tamen advertendum latius patere generationem substantialem quam generationem simpliciter. Generatio enim substantialis dicitur per contrapositionem ad accidentalem, sive id, quod generatur, sit pars, sive totum, sive formae ultimo complentis et terminantis totam generationem, sive formae non ultimae, sed tendentis ad perfectam et ultimam. At vero generatio simpliciter, licet numquam dicatur de generatione accidentis, quae semper est secundum quid, tamen nec etiam dicitur de omni substantiali, sed de illa tantum, per quam habetur esse simpliciter et ultimate completum. Unde generatio partis non dicitur generatio simpliciter, sed potius aggeneratio; et de forma embryonis, quae est imperfecta et quasi in via et tendentia ad formam hominis vel equi, non dicitur generatio simpliciter, quia in illo non consummatur generatio, sed ulterius tendit. De quo videatur D. Thomas 1. de Generat. lect. 8. et 9.

Circa definitionem generationis substantialis communiter dictae illa solum se offert difficultas, an sit de essentiali eius ratione, quod sit mutatio, an vero hoc accidentaliter illi conveniat, ita quod possit salvari generatio creata sine mutatione. Nam de increata id certum est, cum in ea non sit transitus de potentia ad actum, in quo fundatur ratio mutationis, sed solum est communicatio actus puri assimilativa termini generali principio generanti.

Circa hoc ergo aliqui existimant generationem non esse essentialiter mutationem, sed posse esse, hoc tamen sibi accidere. Fundamentum est, quia non est de essentia generationis, quod praecesserit duratione privatio formae generandae. Licet enim connaturali modo loquendo generatio non fiat, nisi praecedat alteratio quasi disponens materiam et inchoans generationem atque adeo supponens privationem formae generandae duratione praecedere, tamen potest non praecedere duratione privatio, si in ipso instanti generationis producatur a Deo materia, quae toto tempore antecedenti non fuerit, et in illo instanti introducatur forma, ut quando ex speciebus Eucharistiae generatur aliquid. Tunc enim in instanti generationis subrogatur a Deo materia, quae maneat in ipso generato, et posset etiam talis materia subrogari, etiamsi antecedenter nihil aliud praecessisset, quod gereret vices materiae et consequenter haberet vices rei privatae forma, ut si a Deo crearetur materia de novo et applicaretur illi agens educens formam; tunc illa generatio non posset esse mutatio, quia non procedit de privatione ad formam, quod requiritur essentialiter ad rationem mutationis, quae est de non esse ad esse. Tunc autem non datur privatio in toto tempore antecedenti, cum materia non fuerit, neque in ipso instanti generationis, quia sic esset simul privatio et forma.

Nec sufficit dicere, quod praecedit privatio in instanti naturae, licet non in instanti temporis. Nam contra est, quia instans seu prioritas naturae non designat id, quod est prius in existendo et a parte rei, sed solum signat formalitatem, secundum quam aliquid dicitur convenire vel non convenire alicui, non autem quod de facto conveniat vel non conveniat. Et sic praecedere privationem in instanti naturae nihil aliud est, quam quod materiae secundum suam essentiam non conveniat forma, seu ex se careat tali forma, non vero quod de facto in re careat, quia in illo instanti non potest carere, siquidem in illo instanti habet formam; ergo non salvatur, quod de facto et in re sit mutatio, quia in re non transit de privatione ad formam, quia in re non datur talis privatio. Item etiam, quia de ratione mutationis est, ut subiectum aliter se habeat nunc et prius, ut dicit D. Thomas 1. p. q. 45. art. 2. ad 2., sed materia in illo casu non se habet nunc aliter quam prius, siquidem prius non fuit in rerum natura, ergo non dabitur vera mutatio.

Nihilominus dicendum est omnem generationem creatam, quae habet causam materialem, ex qua fiat, essentialiter et intrinsece esse mutationem.

Constat hoc imprimis, quia Philosophus perpetuo definit generationem per mutationem, et ita sentit, quod est de eius essentia et definitione. Patet hoc in isto libro de Generat. textu 23., ubi definit generationem, quod sit «transmutatio totius non manente subiecto sensibili». Et textu 25., quod generatio est mutatio «a substantia in potentia ad substantiam in actu». Et 8. Phys. textu 62.: Generatio est «mutatio de non ente in ens». Et 5. Phys. textu 7., quod generatio est «mutatio de non subiecto in subiectum». Ubi perpetuo assignat Aristoteles pro ratione generica generationis mutationem, quod est esse ipsi essentialem. Unde D. Thomas q. 2. de Potentia art. 1. ad 15. expresse dicit, «quod generatio est species mutationis ex illa parte, qua natura per generationem recipitur in aliqua materia, quae est mutationis subiectum». Ergo supponit, quod mutatio est praedicatum genericum generationis et consequenter est illi essentiale. Et idem sumitur ex illis locis, in quibus docet generationem et corruptionem esse duas mutationes, licet non sint duo motus, ut in q. 28. de Veritate art. 1. et 6. et 1. 2. q. 113, art. 6., ut in seq. art. ponderabimus. Denique, definitio motus tradita a Philosopho 3. Phys. etiam convenit mutationi instantaneae et generationi, ut ex Thoma et Aristotele probavimus 3. Phys. q. 14. art. 1.

Ratio est, quia generatio essentialiter versatur inter duos terminos a quo et ad quem. Educit enim vel introducit aliquam formam, quam respicit ut terminum ad quem, siquidem est tendentia in talem terminum ab eoque specificatur. Si autem essentialiter habet terminum ad quem, essentialiter etiam respicit terminum a quo, quia est impossibile, quod intelligatur aliquis terminus ad quem fieri de novo, nisi ex aliquo termino a quo, sive negativo sive privativo sive positivo. Sed omnis transitus seu tendentia de termino a quo ad terminum ad quem in subiecto essentialiter est mutatio, cum deseratur unum et acquiratur aliud. Non enim utrumque acquiritur vel utrumque deseritur, sed unum accipitur et aliud relinquitur, idque fit in aliquo subiecto; ergo essentialiter generatio est mutatio.

Et confirmatur, quia per introductionem formae in instanti generationis, etiamsi privatio non praecedat tempore, materia formaliter reducitur de potentia ad actum, et ipsa forma vere et proprie educitur ex illa potentialitate materiae, ergo vere et proprie materia transmutatur. Consequentia patet, quia invenitur ibi potentialitas materiae et indifferentia reducta in actum per formam, et ipsa forma educta in actum de potentialitate illa materiae. Ergo invenitur materia mutata de potentia ad actum et informata per formam, quae informatio in genere causae formalis tollit potentialitatem materiae et excludit privationem in facto esse. Ergo datur mutatum esse de facto; ergo etiam generatio, quae totum hoc efficit, est mutatio in fieri, sicut per ipsam formam datur mutatio formalis et in facto esse.

Ad fundamentum oppositum respondetur, quod in casu generationis ex speciebus Eucharistiae iam diximus in q. 2. Phys. art. 3. ad ultimum, quod ibi non variatur naturalis ordo generationis, quia quantitas conservata sine subiecto gerit in omnibus vicem substantiae, et sic recipit dispositiones antecedentes, quibus determinatur materia ad generationem, et consequenter gerit vices materiae privatae forma, et hac ratione praecedit in illa generatione privatio, non quidem in materia, sed in substituto materiae, scilicet in quantitate prout gerit vices illius. In instanti autem generationis subrogatur materia a Deo ut componens rem generatam, cum eadem determinatione ad formam, quae ex vi dispositionum praecedebat in quantitate perinde, ac si toto tempore ante praecessisset materia, quia producitur ut continuata ad id, quod gerebat vices materiae antecedenter. Et sic generatio illa fit ex privatione, quae in illo instanti expellitur in facto esse a materia, in toto autem tempore antecedenti praecessit non formaliter in ipsa materia, sed virtualiter, scilicet in eo, quod loco materiae habebatur. In casu autem, quo nihil praecessisset ante de materia neque de aliquo, quod gerat vices materiae et dispositiones recipiat ad generationem, respondetur, quod tunc sufficit ad rationem mutationis, qualis tunc invenitur, quod praecedat privatio prioritate naturae, non temporis.

Et quando urgetur, quod si privatio non praecessit duratione, non dabitur in re mutatio de tali privatione ad esse, respondetur imprimis, quod si tunc tollitur mutatio, etiam tolletur generatio, et quod sufficit, ut generatio maneat, sufficit, ut maneat mutatio. Unde addo, quod sufficit privatio non duratione praecedens, sed in re exclusa et expulsa in illo instanti per formam introductam ab agente extrinseco vel eductam e materia, ut detur in illo instanti mutatio, quae non petit privationis existentiam, ut in re detur, sed exclusionem privationis in re. Excluditur autem privatio, etiamsi non praecesserit duratione, per hoc solum, quod potentialitas materiae ab extrinseco agente immutatur educendo formam, et sic formae carentia excluditur non per propriam emanationem, sed per extrinseci agentis actionem atque adeo immutationem. Et licet prioritas naturae non dicat existentiam seu durationem rei, sed solum quod ex vi naturae aliquid conveniat vel non conveniat, tamen hoc sufficit, ut dicatur subiectum mutari, quando per actionem extrinseci agentis excluditur privatio, non quae inerat formaliter, sed quae debebat inesse, si per actionem illam non tolleretur educendo formam vel uniendo.

Ad ultimam autem instantiam, quod mutatio dicit aliter se habere nunc quam prius, respondetur, quod in mutationibus instantaneis, si illas praecedit aliquis motus per modum dispositionis requisitae, sicut communiter accidit secundum ordinem naturae, tunc necesse est, quod aliter se habeat nunc quam prius prioritate temporis, in quo dispositiones illae et motus illi praecedunt, et similiter privatio formae generandae. Ceterum si mutatio instantanea sumatur secundum praecisum conceptum suum et remoto eo, quod antecedit naturaliter, mutatio dicit aliter esse nunc quam prius prioritate naturae, dummodo in subiecto impediatur privatio, ne detur, per actionem agentis extrinseci introducentis formam; inde enim regulari debet, quod sit mutatio non ex praeexistentia privationis. Et ita in illo reali instanti est privatio non afficiendo subiectum, sed in expelli ab illo per actionem extrinsecam, quia illa prioritas naturae non est existentiae, sed expulsionis et consequenter mutationis pro illo instanti, in quo est introductio formae.

Et si dicas: Nam ad quietem non sufficit, quod eodem modo se habeat aliquid nunc et prius secundum prioritatem naturae, alias posset aliquid quiescere in uno tantum instanti, sed requiritur, quod se habeat sicut prius prioritate temporis; ergo similiter requiretur ad mutationem, quae opponitur quieti: Respondetur quietem privativam requirere, quod aliquid se habeat nunc sicut prius prioritate temporis, non autem quietem negativam, et similiter id requirere motum, qui constat ex duabus mutationibus, scilicet generatione et corruptione, non autem mutationem instantaneam ex suo praeciso conceptu, ut quando non habet adiunctum motum praecedentem nec corruptionem formae oppositae. Motus autem, qui proprie opponitur quieti, est ille, qui includit duas mutationes, corruptionis et generationis, seu qui est motus successivus, in quo invenitur esse aliter nunc quam prius prioritate temporis, non vero requiritur ad mutationem instantaneam, sicut neque ad quietem negativam.

De generatione viventium

Circa definitionem generationis viventium duas particulas oportet explicare. Altera est, quomodo sit „processio a principio vitae coniuncto”. Altera est „in similitudinem naturae”.

Ut prima particula explicetur, est advertendum, quod ad generationem rei non viventis non requiritur, quod res genita vel materia, ex qua generatur, sint coniuncta generanti et intra ipsum, sed sufficit, quod materia sit iuxta posita et extrinsece applicata, ut ex illa aliquid generetur, sicut ignis generat ignem ex ligno iuxta se posito et applicato, non intra se unito. At vero viventia intra se formant id, quod generant, et ex sua substantia praebent materiam, ex qua generetur. Imo quanto perfectior est natura viventis, tanto res genita coniunctior est principio generanti, ita quod in natura intellectuali res, quae procedit ab intellectu, non solum quando fit et formatur, sed etiam quamdiu existit, intra intellectum manet, nec ad aliam potentiam vel subiectum emittitur.

Et ex hoc distinguit D. Thomas 4. Contra Gent. cap. 11. et in 3. dist. 8. q. 1. art. 1. diversos gradus emanationis in viventibus penes hoc, quod res genita sit magis vel minus coniuncta suo principio generanti, sicut videmus in plantis et animalibus, quod procedit et deciditur semen ex ipsis, in quo est virtus formativa rei genitae et materia, ex qua formatur. Unde ipse fetus in principio colligatur suo generanti, ut fructus arbori, fetus matrici animalium, sed tamen inde postea separatur, quando nascitur, ideoque dicitur procedere a principio vitae coniuncto, tum quia materia, ex qua formatur, et virtus seminis formativa a generante deciditur, tum quia primo illi colligatur et intra ipsum formatur, antequam nascatur. In vita autem sensitiva per ipsas potentias sentientes producitur cognitio, quae magis intima est suo principio, quia fit per actionem immanentem, sed tamen non est totaliter intima, tum quia postulat principium ab extra, scilicet speciem impressam, et producit aliquem terminum, scilicet idolum seu speciem in aliis potentiis, scilicet a sensu externo in sensum communem et a sensu communi in phantasiam et ab illa in memoriam, ut in 3. de Anima dicetur. In vita autem intellectiva adhuc emanatio cognitionis est magis intima suo principio, quia licet in nobis requirat species impressas ab extra provenientes, tamen species expressa seu verbum, quod formatur per ipsas, non transit ad aliam potentiam, sed in ipso intellectu manet. Est tamen altior vita intellectiva in angelis, qui ab extra non accipiunt species, cum careant sensibus, sed intus intellectui nascuntur vel infunduntur a Deo, ipsa etiam species expressa intra intellectum manet, sed tamen, quia est accidens, et non substantia, ad perfectam generationem non pervenit. Quare perfectissima generatio ex omni parte est in Deo, in quo et id, quod procedit, est substantia et ita coniuncta suo principio, ut sit unum et consubstantiale cum ipso iuxta illud Ioannis 10: «Ego et Pater unum sumus». Totus hic discursus est Divi Thomae.

Secunda particula est „in similitudinem naturae”. In qua designatur, qualis debeat esse res procedens in generatione, et qualis modus procedendi. Requiritur enim ad generationem viventis, ut id, quod procedit, non solum sit genitum, sed etiam filius. Generantur enim ex vivente pili, ungues, vermes et alia similia, quae procedunt active a vivente et ipso ministrante materiam, ex qua formentur, nec tamen procedunt ut filii, quia non in similitudinem naturae. Secundo requiritur, ut ipsa generatio sit essentialiter assimilativa, non solum concomitanter vel in primo modo per se, sed etiam in quarto modo per se, ita quod eo modo sit per se ista «generans assimilat» atque ista «calidum calefacit», «medicus curat», eo quod generatio est actio propagativa naturae, et ita debet esse productiva ad imaginem et similitudinem generantis quasi expressiva illius, quod est esse in quarto modo assimilativam, et non solum in primo modo per se.

Qua ratione intelligitur, quomodo in divinis processio Verbi sit generatio, et non processio Spiritus Sancti, quia processio Spiritus Sancti est quidem processio rei similis identice et concomitanter, imo et essentialiter in primo modo per se, quia est processio intra Deum et generali ratione, quidquid est intra Deum, est Deus. Formaliter autem et in quarto modo solum procedit ut impulsus divinus, cui ex eo, quod est divinus, non tam convenit similitudo quam identitas essentialiter in primo modo per se cum eo, a quo procedit et sic eius processio non est assimilativa. At vero Verbum ex ipsa formali ratione, qua procedit, intra intellectum procedit ut imago et ut simile in quarto modo per se cum principio generante, et non solum ratione identitatis, quia est intra Deum, et ideo propriissime est generatio et processio assimilativa in substantia et natura, scilicet in ipso intelligi et intelligere divino, sicut si homo posset producere alterum hominem ex limo terrae et artificio manus et similiter per seminalem propagationem, ille qui procederet per propagationem, esset filius, qui autem artificiose, non esset filius, licet uterque essentialiter esset verus homo. Sic ergo requiritur ad generationem, quod aliquid procedat in similitudinem tum ex parte ipsius rei generatae, tum ex parte modi procedendi assimilativo modo. Et hoc quantum est ex vi generationis; nam per accidens ex aliquo impedimento potest aliquid degenerare a perfecta similitudine sicut monstrum, et tunc erit vera generatio, sed deficiens et proprie degeneratio.

Articulus II: Quibus principiis philosophia assequatur dari generationem substantialem

Tota difficultas apud veteres philosophos circa investigationem generationis substantialis consistebat in eo, quod non poterant intelligere materiam primam, quae esset in potentia ad esse simpliciter, et tamen in se esset ens in re. Et consequenter non poterant intelligere formam substantialem, quae daret esse simpliciter materiae, scilicet ipsum primum esse. Sic enim materia de se careret omni esse, et consequenter non esset ens; ex non ente autem non fit ens, quia ex nihilo nihil fit, ut late tractat Philosophus 1. Phys. et in hoc libro 1. de Generat. et 11. Metaph. cap. 6. Et ita diximus in q. 3. Phys., quod nisi ponatur materia ita esse ens in potentia, quod careat omni esse entitativo ex se, hoc ipso caremus omni principio ad ostendendum dari formam substantialem, quae det primum esse, quod est esse simpliciter et substantiale.

Quare vel ex hoc manifestum fit apud Aristotelem et D. Thomam, qui illum sequitur, omnino ignotum fuisse, quod materia prima haberet ex se actum entitativum et existentiam incompletam, eo quod antiqui existimabant materiam esse non ens et omnino nihil, hoc ipso quod esset ens in potentia, ut constat ex Philosopho in hoc 1. libro de Generat. textu 12., ubi inquit «hoc maxime timuisse philosophos antiquos in assignanda generatione substantiali, ne ex nihilo praeexistenti aliquid generaretur». Quod explicans D. Thomas ibi lect. 6. circa finem inquit, «quod maxime timuerunt primi philosophi, quod aliquid generaretur ex nullo praeexistente; quod enim non est ens actu, nihil est. Sic igitur videtur, quod non posset esse generatio simpliciter hoc modo, quod substantia generetur ex non ente actu, ente autem in potentia». Existimabant ergo antiqui materiam hoc ipso, quod esset ens in potentia, esse nihil, et consequenter carere actu entitativo seu existentia partiali. Si enim haberet illam, bene staret, quod materia esset ens in potentia respectu formarum, et tamen non esset nihil, quia ut sit nihil, omni existentia debet carere etiam partiali. Philosophi vero antiqui inferebant, quod si esset ens in potentia, et non in actu, erat nihil; ergo existimabant carere omni esse, etiam partiali, si esset in potentia ens. Aristoteles autem reiciens hanc sententiam antiquorum non dicit materiam habere actum entitativum seu existentiam, licet sit in potentia ad formas, sed dicit materiam non esse nihil, sed existere, quatenus est sub diversis formis, ratione cuius generatio unius est corruptio alterius, et sic generationem fieri per se ex ente in potentia, per accidens autem ex ente in actu, quia ad generationem per accidens est, quod extiterit materia sub ista vel illa forma, quae corrumpitur, per quam habet esse in actu, ut docet 1. Phys. textu 66. et 1. de Generat. textu 17., ut explicat ibi D. Thomas lect. 7. circa finem. Si autem materia, ut concurrit ad generationem per accidens, est ens actu, id est per formam, quae corrumpitur, manifeste supponit Aristoteles materiam ex se non habere actum entitativum vel existentiam partialem, alioquin fieret generatio ex ente in actu per se, quia non per formam, sed per suam entitatem esset existens seu ens in actu.

Quare principium ad ostendendum contra antiquos philosophos, quod detur generatio substantialis, et quod introducatur forma substantialis in materia, solum ex duplici capite sumitur: Primo ex esse, quod discernit substantiam ab accidente, scilicet esse per se, quod est primum et substans aliis, quia si datur generatio substantialis, debet dare esse per se et introducere formam, quae det tale esse. Secundo sumitur principium ex corruptione substantiali, quae generationi opponitur. Si enim haec datur, etiam et generatio substantialis.

Primo ergo modo procedendo necessario sumendum est pro principio, quod materia sit ens in potentia sine ullo actu entitativo, quia generatio substantialis supponitur esse illa, per quam acquiritur esse substantiale seu fit ens simpliciter. Et quia antiqui dicebant, quod quidquid est ens, debet esse ens in actu, consequenter inferebant, quod si generatio supponit aliquod ens pro subiecto, debet supponere ens actu, et sic nulla generatio datur, quae possit facere ipsum esse substantiale, id est primum et fundamentale esse, quod est substantiale. Cum ergo iuxta principia Aristotelis admittamus, quod ex nihilo nihil fit, et rursus, quod generatio substantialis faciat ens simpliciter dando ipsum esse primum et substantiale, oportet dicere, quod subiectum, ex quo fit generatio substantialis, scilicet materia prima, neque sit nihil neque sit ens actu de se, sed in potentia per se et in actu per aliud, scilicet per formam.

Si autem semel ponatur materia de se ens actu et existens per actum entitativum, non potest probari contra antiquos, quod forma ei adveniens sit substantialis, et quod generatio sit substantialis dans primum et integrum esse, nisi probetur contra ipsos, quod etiamsi supponatur esse partiale in materia, potest per formam advenientem illi resultare esse substantiale, et partes ipsas substantialiter coniungi. Ad hoc autem non datur principium apud Aristotelem nec potest dari, nisi petatur principium. Nec enim nobis potest constare contra negantes generationem substantialem et formam substantialem, ut negabant antiqui dicentes materiam esse totam substantiam rei, non inquam potest constare, quod forma aliqua et actio sint substantiales nisi ratione ipsius esse substantialis (id est primi et substantis omnibus), quod praebent. Si autem praesupponunt aliquod esse partiale in materia, occluditur ista via et enervatur istud principium. Unde enim probabitur, quod illud esse, quod dat forma, sit primum et substantiale, si supponit aliud in materia, cui advenit? Et si dicatur illud esse partialiter, hoc restabat probandum et est petere principium; negabant enim antiqui dari formam substantialem, sed materiam esse totam substantiam rei. Unde ergo probatur illa partialia esse materiae primae et formae ita facere unum, quod constituant generationem simpliciter? Sicut si producitur aliqua pars integralis et coniungitur alteri habenti iam esse, mutatio illa erit aggeneratio, et non prima generatio, quia supponit primum aliquod esse, ita si in materia supponitur esse et forma producta addit ei aliud esse, etiamsi sit partiale, non potest probari, quod sit generatio simpliciter, quia ex ipso primo esse, unde probari debet substantialitas ista, non probatur, siquidem supponitur aliquod esse in materia. Et sic dicerent antiqui, quod forma non dat primum esse et simpliciter esse, sed additionem seu aggenerationem ad esse praesuppositum.

In nostra autem sententia cum sit tantum unum esse, quod per formam tamquam per principium convenit composito et actuat materiam, idem est dare esse composito per formam, et dare primum esse et simpliciter esse. Aliunde vero non probatur contra antiquos, istas duas partes esse substantiales, scilicet materiam et formam, nisi vel supponatur dari tales partes, quod negabant ipsi, et sic esset petere principium, vel probetur esse substantiales, ex eo quod necessariae sunt ad generationem et corruptionem, et hoc iterum est, quod ipsi negabant, dari scilicet generationem et corruptionem substantialem, sed solum alterationem, quae latentes formas apparere faceret vel occultaret. Quare nisi dicatur formam dare ipsum primum esse et consequenter materiam ita esse in potentia ad formam, quod nullum in se supponat esse, sed totum habeat per formam, non probatur generatio substantialis contra antiquos.

Ex secundo principio probatur dari generationem substantialem, videlicet ex ipsa corruptione. Constat enim dari corruptionem substantialem, ergo debet dari generatio.

Consequentia est bona, quia si formae, quando desinunt, substantialiter corrumpuntur, ergo quando incipiunt, substantialiter generantur, et non solum apparent de novo, alias quando desinunt, solum occultarentur. Antecedens autem probatur, tum quia si non esset corruptio substantialis, omnis substantia esset incorruptibilis in esse substantiali; tum quia si forma non corrumpitur, sed manet in materia vel non distinguitur a materia, ergo etiam manebunt eius propriae passiones; nec enim est, cur proprias passiones servamus manente formae et naturae, cuius sunt. Constat autem, quod quando animal moritur, non manent potentiae sensitivae in terra vel igne, in quem convertitur. Nec dici potest, quod manent ibi istae potentiae, sed impeditae et latentes; sic enim, si in igne v. g. est potentia videndi et audiendi, sed tamen impedita, ignis esset caecus et surdus, quia habet istas potentias cum impedimento. Tum denique constat dari corruptionem substantialem in homine, quia ipso mortuo anima manet separata a corpore, alias non moreretur homo, si maneret anima unita materiae, et homo esset incorruptibilis substantialiter; nec enim anima latet in materia nec educitur, sed deforis venit. Recedente ergo anima oportet, quod in materia incipiat esse nova forma per veram generationem, siquidem forma, quam habebat, substantialiter separata est ab illo.

Aliae probationes solent afferri ab aliis auctoribus, quae contra antiquos parum habent efficaciae, v. g. quod materia prima est in potentia passiva ad omnes formas, quod dantur diversae formae substantiales, quod diversa accidentia et operationes sequi debent ad diversas formas, eo quod materia de se est indifferens ad omnia.

Haec enim petunt principium, quia hoc erat, quod ipsi negabant, scilicet dari formas substantiales, aut accidentia sequi ad formam de novo advenientem, sed de novo apparentem in materia, in qua secundum se latitabat, eo quod dicebant materiam esse ens actu, et non indigere forma substantiali dante illi primum et substantiale esse, sed supponente materiae existentiam; et sic omnis forma de novo adveniens erit accidentalis, quia non conveniet ei propria ratio substantiae, quae importat primum esse, quod est substans aliis. Quare nisi affirmetur, quod materia est ens in potentia taliter, quod etiam primum esse habet per formam, istae probationes evacuantur.

Contra generationem substantialem sic explicatam pauca sunt, quae difficultatem faciant. Argumentum enim antiquorum, quo movebantur, non habet vim. Dicebant enim non posse dari formam, quae det primum esse, quale debet esse substantiale; sic enim illa forma adveniret subiecto nullum habenti esse, siquidem forma subiecto dat primum esse, ergo illud subiectum est nihil, et ita simpliciter aliquid fieret ex nihilo, quod est non generari, sed creari.

Ad hoc respondetur ex doctrina Aristotelis et D. Thomae, quod materia prima nec est nihil neque est ens in actu seu existens per se et ratione propriae entitatis, sed est existens per aliud, scilicet per formam, et ita de se est ens capax existentiae sicut et formae, licet non sit ipsa forma nec ipsa existentia. Quod autem est capax existentiae, vere est ens, et non est nihil ut, contradictorie opponitur enti, quia nihil neque per se neque per aliud est capax existentiae; materia autem ut subiecta formae vere existit, non vero sine forma. Imo etiam ipsum compositum substantiale sine modo subsistentiae et sine accidentibus non existit neque operatur,

Secundo obicies: Quia in ipsa substantia, quae generatur, solum invenitur essentia et existentia. Essentia fieri non potest, cum remota existentia non maneant nisi praedicata essentialia, quae sunt perpetuae veritatis et independentia a tempore. Existentia autem non est substantia, sed est aliquid accidentaliter conveniens substantiae, supposito quod ab ea distinguitur. Imo et ipsa actio generativa accidens est de praedicamento actionis, ergo terminus eius est accidens.

Respondetur essentiam non fieri nec produci ex parte connexionis essentialis praedicatorum obiective sumptam; sic enim obiective est aeternae veritatis. Sed subiective ut in se existens producitur ipsa essentia et substantia, ut subiecta existentiae, ita quod essentia se habet ut res existens, existentia vero ut id, quo existit, tamquam terminus actualis productionis et essendi extra causas. Et licet existentia dicatur accidentaliter convenire, non tamen tamquam accidens praedicamentale, sed accidentaliter praedicabiliter tamquam modus vel terminus substantiae, quia reducitur ad eius praedicamentum. Revera tamen essentia ipsa producitur ut subiecta existentiae, non seorsum ab illa, sicut neque seorsum a productione, sed per illam; et natura non producitur seorsum a composito vel supposito, sed in illo. Essentia autem ut subicitur existentiae, aliquid temporale est, et non aeternum neque aeternae veritatis, quia per temporalem actionem datur existentia et subiectio essentiae ad existentiam. Generatio autem est accidens de praedicamento actionis formaliter, sed terminative respicit substantiam, eo quod exit a potentia generativa in virtute substantiae; et ideo est accidens, et tamen ad substantiam producendam tendit.

Denique arguitur: Quia si una generatio succedit alteri, sequitur quod plures res specie diversae participant eandem materiam, atque adeo non erunt substantialiter et ex omni parte diversae. Similiter etiam materia pertinebit ad diversas species, modo ad unam, modo ad aliam, prout fuerint diversae formae, quibus unitur; et sic non manebit simpliciter eadem, siquidem actualitatem et speciem sumit a forma.

Respondetur non esse inconveniens, quod res specie diversae habeant materiam communem, sicut habent, non tamen simul informando, sed successive, quia materia sic est capax omnium formarum et in potentia ad illas. Et ita non communicant in eadem materia numero, sed eadem materia secundum potentialitatem servit ad diversas formas in diversis compositis, successive una forma excludente aliam et diversum compositum constituente, quod non est inconveniens. Nec inconvenit, quod materia participet per informationem diversas species formarum et constituat diversa composita successive, quia est in potentia ad illas, de se autem non habet nisi entitatem potentialem, quam utique a forma non accipit, sed recipiendo in se formas actuatur ab illis et reducitur in actu ad illam speciem, a qua informatur. Cum enim materia sit pars speciei et compositi, quod constituit, ad multas species potest reduci in actu, eo quod ad omnes est in potentia.

Articulus III: In qua actione et mutatione consistat generatio substantialis

Ut cognoscamus et discernamus substantialem generationem inter multas actiones, quae ad illam concurrunt, oportet duo investigare: Primum, an sit generatio substantialis actio et mutatio distincta a tota actione dispositiva, quae per alterationem operatur in materia, an vero posita alteratione usque ad ultimam dispositionem sine nova actione resultet generatio. Secundum est in ipsamet generativa actione, quam debeamus assignare formalitatem, in qua consistat ipsa ratio generationis substantialis. Invenitur enim in actione generativa ratio eductionis vel productionis formae, similiter ratio unionis formae ad materiam, ratio etiam conversionis et alia similia, inter quae oportet discernere, quid formaliter pertineat ad rationem generationis. Quod vero attinet ad actiones subsequentes generationem, non oportet investigare, quomodo discernatur ab illis generatio, quia consummata et transacta generatione actiones, quae restant, manifestum est quomodo ab illa distinguantur et ad generationem constituendam non pertineant, sed illam supponant, ut nutritio, augmentatio et aliae similes. A quo vero principio immediate procedat generatio substantialis in illo instanti, in quo perficitur et in quo forma introducitur, dicemus art. 7.

Prima difficultas.

Circa primum sententia aliquorum generationem non esse actionem distinctam ab alteratione, sed posita alteratione quasi resultante et consequi ad ipsam, et haec vocatur generatio et se habet ut terminus alterationis, non quidem ab alteratione productus illamque specificans, hic enim est qualitas, sed consecutus et resultans sine nova efficientia propter connexionem naturalem cum illis dispositionibus, sicut resultant passiones posita essentia sine nova efficientia.

Fundamentum sumitur primo ex quibusdam auctoritatibus Divi Thomae, in quibus frequenter repetit generationem esse terminum alterationis. Et specialiter in tract. de Natura Materiae, id est opusc. 42., inquit, «quod alteratio, per quam spoliatur materia a forma priori, in se requirit subiectum actu existens, quia ipsa est motus, in suo vero termino non requirit subiectum actu existens, terminus autem eius generatio est». Et loquens de generatione hominis 1. p. q. 118. art. 2. ad 4. inquit, «quod homo generat sibi simile, in quantum per virtutem seminis eius disponitur materia ad susceptionem talis formae». Ubi generationem etiam reduplicative, ut est generatio rei similis, constituit D. Thomas in actione seminis dispositiva.

Deinde sumitur fundamentum ex ratione, quia non possunt accidentia se solis producere substantiam actione substantiali distincta ab accidentali (accidens enim per se non producit), neque similiter substantia per se immediate potest talem distinctam actionem producere, cum non sit immediate operativa. Neque similiter accidens ut motum a substantia potest illam distinctam actionem producere, quia est eadem difficultas de illa motione, quomodo procedat a substantia, et non medio alio accidenti. Si autem accidens non recipit novam et excellentiorem motionem, ut producat substantiam, ergo eademmet actio, qua producit accidens, non excellentior facta neque elevatior, producit substantiam. Et hoc est, quod intenditur, quod eadem actio, quae attingit calorem, transeat ad substantiam ignis mediante positione caloris resultantem ex connexione ad illum.

Nihilominus oppositum dicendum est generationem esse actionem distinctam ab alteratione, nec substantiam resultare ex alteratione vel ex qualitate per illam producta, sicut propriae passiones resultant ex essentia, sed per veram efficientiam produci, distinctam ab efficientia, qua ipsa qualitas per alterationem producitur.

Nec D. Thomas unquam dixit substantiam ipsam resultare ex alteratione vel ex qualitate per illam producta, sed quod generatio (id est actio ipsa) est terminus alterationis. Si autem substantia resultaret ex ipsa, non diceretur generatio esse terminus alterationis, sed res ipsa genita. Si ergo generatio ipsa est terminus alterationis, ergo est distincta actio ab ea.

Quod autem D. Thomas ponat ipsam generationem tamquam distinctam actionem ab alteratione, constat imprimis, quia in 3. Contra Gent. cap. 69. inquit, quod «si formae accidentales, quae sunt in rebus corporalibus, habent proprias actiones, multo magis forma substantialis habet aliquam propriam actionem. Non est autem formae huiusmodi actio disponere materiam, quia haec fit per alterationem, ad quam sufficiunt formae accidentales; ergo forma generantis est principium actionis, ut forma substantialis introducatur in generatum». Ita D. Thomas. Ubi condistinguit actionem introducentem formam substantialem ab actione disponente materiam, quae est alteratio, ad quam dicit sufficere formam accidentalem; ad illam vero requirit formam substantialem generantis, licet non ut principium proximum.

Item generatio et corruptio ita dicuntur terminus alterationis, quod etiam habent ulterius suos terminos, et pro ea parte, qua ulterius habent terminos, non sunt ipsa substantia genita vel corrupta, sed actio seu tendentia ad ipsam. Antecedens probatur ex D. Thoma 2. 2. q. 164. art. 1. ad 7., ubi inquit, «quod mors potest sumi uno modo pro ipsa privatione vitae, alio modo secundum quod nominat ipsam corruptionem, quae terminatur ad privationem praedictam. De corruptione autem, sicut et de generatione, dupliciter loqui possumus: Uno modo, secundum quod est terminus alterationis; alio modo corruptio potest accipi cum alteratione praecedenti, prout dicitur aliquis mori, dum movetur in mortem». Ecce, quomodo D. Thomas et fatetur corruptionem esse terminum alterationis sicut et generationem ipsam, et tamen corruptionem dicit ad privationem terminari, atque adeo similiter generatio terminabitur ad oppositum privationis, quod est forma. Ergo sentit generationem et corruptionem non solum esse quid distinctum ab alteratione tamquam terminum productum seu resultantem, sed tamquam actionem, utpote quae respiciat terminum.

Fundamentum autem assertionis posita est, quia alteratio, quae toto tempore antecedente instans generationis procedit, existit in subiecto desinente et corrupto; ergo non potest ex tali alteratione resultare ipsa substantia genita, nisi intercedat nova et distincta actio producens ipsam substantiam.

Antecedens constabit infra art. 6. et 7. concediturque ab auctoribus oppositae sententiae, eo quod alteratio non subiectatur in nuda materia, cum sit motus, sed in composito. Ante instans autem generationis non datur compositum generatum, sed corrumpendum in instanti generationis; ergo in illo subiectatur alteratio.

Consequentia autem probatur, quia non potest resultare generatio ex alteratione in eo subiecto, in quo existit alteratio, siquidem illud corrumpitur per generationem, et sic in eo non resultat generatio, cum sint incompatibilia res, quae generatur, et subiectum, in quo est alteratio illa antecedens ad instans generationis. Si autem resultat generatio in alio subiecto, in quo alteratio non existit, quia corrumpitur ad corruptionem subiecti, ergo non potest resultare ex ipsa talis generatio, alioquin resultaret ex ipsa id, quod destruit ipsam. Hoc autem est impossibile, cum resultantia fundetur in connexione necessaria et per se unius cum alio, non autem potest habere connexionem necessariam per modum resultantiae cum eo, cum quo est incompatibile.

Unde non potest dici, quod ad istam resultantiam requiritur, quod alteratio existat in eodem instanti, in quo generatio resultat, sed sufficit immediate antea extitisse et virtualiter manere in instanti generationis. In hoc enim fundamus totam vim rationis factae, quia repugnat fieri aliquid per resultantiam, et non per novam actionem hoc ipso, quod non existit, sed habet incompossibilitatem aliquid cum illo, quia resultantia, ut distinguitur ab actione, fundatur in connexione necessaria et per se unius cum alio, ita ut existente illa existat alia resultans, quia eadem actione fiunt, et cessat prima, cessat secunda, sicut ipsa passio resultat ex essentia et existit cum illa.

Sed alteratio, ut est actio et motus, in ipso subiecto, quod corrumpitur, desinit, et non existit in instanti generationis; ergo ex illa non resultat res genita, nec per resultantiam habet esse ex illa, cum potius sit incompatibilis cum illa in eodem instanti.

Quodsi dicas intercedere hanc connexionem, quia dispositio illa necessitat ad generationem: Respondetur intercedere connexionem et necessitatem unius actionis cum altera actione, id est actionis alterativae cum generativa, et sic necessitatur agens ad illam secundam actionem ex suppositione primae, sicut posito assensu praemissarum necessitatur intellectus ad assensum conclusionis, et tamen assensus conclusionis est distinctus actus ab assensu praemissarum. Haec tamen connexio actionum supponit generationem esse actionem distinctam, alioquin non sequeretur ex vi connexionis ut distincta a prima, non autem, quod eadem actione, quae fit unus terminus sine nova actione, resultet alius in vi solius connexionis sicut passiones propriae.

Ad primum fundamentum oppositum desumptum ex auctoritatibus D. Thomae respondetur, quod quando dicit generationem esse terminum alterationis, sensus est, quod est finis illius tamquam actio principalior, ad quam ordinatur alteratio, non tamquam ad rem productam per resultantiam, sed tamquam ad actionem distinctam, quae praesupposita alteratione ut disponente oritur necessario a generante, sicut si diceretur, quod assensus conclusionis est terminus assensus praemissarum. Quod ex ipsa doctrina D. Thomae manifestum fit. Dicit enim Quodlib. II. art. 4., «quod per alterationem materia disponitur ad formam et per motum localem corpus luminosum accedit ad situm, in quo illuminat, et secundum hoc dicitur, quod generatio et corruptio sunt terminus alterationis et illuminatio motus localis». Et similia dicit 1. p. q. 53. art. 3., ubi parificat motum localem respectu illuminationis cum motu generationis respectu alterationis. Sed constat, quod illuminatio est actio distincta a motu locali, ergo etiam generatio substantialis est actio distincta ab alteratione, et sic explicatur, quod dicit D. Thomas Quodlib. 7. art. 9., quod alteratio habet duos terminos, scilicet qualitatem et formam substantialem. Intelligitur enim habere duos terminos non per modum resultantiae unius termini ad alium, sed per modum ordinationis huius actionis ad aliam. Et sic etiam exponitur, quod dicit in opusc. 42., quod terminus alterationis generatio est; intelligitur enim, quod est terminus per modum finis tamquam actio distincta et principalior, non quod ipsa substantia genita per resultantiam oriatur ex alteratione sine nova actione.

Ad id vero, quod adducitur ex D. Thoma de generatione hominis, respondetur, quod homo dicitur generare sibi simile, in quantum per eius virtutem disponitur materia, non producendo vel educendo formam ex materia, sicut aliae generationes, sed quia disponendo materiam unit illi formam et sic illam attingit ut unitam. Quae expositio sumitur ex ipso D. Thoma q. 3. de Potentia art. 9. ad 6., ubi inquit, quod in aliis generationibus «generans est causa ipsius formae, in anima autem rationali est causa unionis talis formae ad materiam per hoc, quod disponit materiam ad eam, nec oportet, quod sit causa ipsius formae». An vero, sicut cum producitur forma in aliis generationibus, et datur distincta actio producens formam ab alteratione disponente, ita quando attingitur forma hominis unitive, attingatur distincta actione, D. Thomas non dicit.

Et in hoc sunt diversae opiniones. Nam Ferrariensis 2. Contra Gent. cap. 89. solum videtur admittere, quod homo virtute seminis non producit nisi dispositiones, quibus corpus disponitur, ut sit particeps animae rationalis, ad quas dispositiones necessario sequitur unio animae in corpore, ratione cuius virtus seminis est causa praedictae unionis. Et hoc ideo, quia actio hominis non potest terminari intrinsece ad animam rationalem, quae spiritualis est, solum ergo terminatur ad id, quod ex parte materiae se tenet, id est ad dispositiones.

At vero Caietanus 1. p. q. 118. art. 2. amplius concedit quam dispositivam attingentiam, scilicet actionem, quae per se terminetur ad unionem animae ad corpus, non quidem tenentem se ex parte animae, sic enim infunditur a Deo, dum creatur in corpore, sed ex parte materiae, quatenus facit non solum dispositiones, sed etiam quod materiae subsit formae, non quidem attingendo ipsum esse formae, sed eius inesse seu communicari ad materiam, quatenus corporeo et materiali modo materia subest et unitur formae terminaturque ad animam, quatenus eminenter est forma corporea, licet in se sit spiritualis. Sic enim salvatur proprius et formalis, quod homo generat hominem, et quod forma humana est formalis terminus generationis ut informans et communicata materiae.

Ad fundamentum ex ratione petitum respondetur generationem, ut est actio distincta ab alteratione, procedere a substantia mediis accidentibus, ut habent rationem instrumenti substantiae, ut diximus in q. 12. Phys. et sumitur ex D. Thoma 3. Contra Gent. cap. 69. et 1. p. q. 115. art. 1. ad 5., ubi inquit, «quod corpus agit et ad formam accidentalem et ad formam substantialem; qualitas enim activa, ut calor, etsi sit accidens, agit tamen in virtute formae substantialis sicut eius instrumentum. Et ideo potest agere ad formam substantialem, sicut et calor naturalis in quantum est instrumentum animae, agit ad generationem carnis, ad accidens vero agit propria virtute. Nec est contra rationem accidentis, ut excedat suum subiectum in agendo, sed quod excedat in essendo». Ita D. Thomas, qui etiam videri potest de hoc 1. p. q. 45. art. 8. ad 2. Fatetur ergo D. Thomas accidens habere sufficientem motionem, ut attingat substantiam hoc ipso, quod est virtus substantiae, quae in ipsa radicatur et tamquam aliquid illius et ut instrumentum eius producit, alias solum produceret virtute propria, si praecise secundum quod qualitas est, operaretur, et non ut aliquid substantiae. Quid autem addat ista motio supra ipsam virtutem, ut sit instrumentum substantiae, diximus q. 12. cit. art. 3. et videri potest D. Thomas 1. p. q. 118. art. 1. ad 2., ubi inquit, «quod virtus illa activa, quae est in semine ex anima generantis derivata, est quasi quaedam motio ipsius animae generantis, nec est anima aut pars animae nisi in virtute, sicut in serra vel securi non est forma lecti, sed motio quaedam ad talem formam. Et ideo non oportet, quod ista vis activa habeat aliquod organum in actu, sed fundatur in ipso spiritu incluso in semine». Et idem docet in quaest. de Anima art. 11. ad 2. Fatetur ergo D. Thomas hanc virtutem non habere aliam vim praeter motionem generantis, quae non est aliud quam egressio talis virtutis ab ipso; postquam enim egressa est virtus a generante, non recipit aliam motionem in ipso.

Quodsi dicas: Nam in instrumentis eadem actio, quae attingit terminum proprium, eadem ut elevata attingit terminum principalis agentis. Ergo similiter virtus instrumentalis generantis per eandem actionem, quae est alteratio, attingit terminum proprium alterationis, qui est qualitas, et eadem ut elevata attinget ipsam formam substantialem ut generatio: Respondetur hoc iam non pertinere ad sententiam, quam impugnamus, quae dicit resultare ipsam rem genitam posita alteratione, obiectio autem procedit de vera efficientia attingente per alterationem instrumentaliter rem genitam. Veritas tamen est, quod alteratio non est ipsa actio instrumentalis, quae elevatione superioris agentis attingit effectum principalem, sed est actio antecedens habens suum terminum, qui est dispositio, subiectaturque in re corrupta et ordinatur ad actionem generativam tamquam ad principalem, quae consequitur et inhaeret in ipsa re generata. Unde virtus generantis movet ordine quodam duplici actione ordinata: Prima per alterationem ad dispositionem, quae est proprius terminus eius, secunda per generationem substantialem, in quo agit ex motione quadam substantiae generantis; et in hoc illa virtus habet rationem instrumenti. Licet enim prius operetur ut causa principalis effectum proprium, qui est ipsa dispositio, tamen postmodum instrumentaliter ut virtus substantiae generantis ipsam substantiam genitam attingit. Nec oportet, quod in instrumentis semper sit eadem actio illa, quae praevie operatur dispositionem, et quae introducit formam principalem, sed potest esse diversa actio, praesertim quando necesse est corrumpi dispositionem praeviam per productionem formae principalis.

Secunda difficultas.

Circa secundam difficultatem notandum est, quod generatio habet plures formalitates seu respectus. Habet enim rationem mutationis, conversionis, eductionis sive unitionis, productionis et tandem corruptionis, quae ex illa sequitur.

Habet rationem mutationis respectu subiecti eius, quod est materia, prout praecise reducit potentialitatem eius in actum. Rationem conversionis habet etiam respectu materiae cum respectu ad formas, quarum unam deserit et aliam accipit, et sic unam vertit in aliam. Habet rationem eductionis respectu formae, prout dependenter a materia et per eius transmutationem fit et existit. Habet rationem unitionis, quatenus tam materiam quam formam applicat et immutat ad communicationem eiusdem unitatis in composito. Habet rationem productionis respectu totius compositi, quod de novo ponit in esse, vel etiam respectu formae, quam educit. Habet denique rationem corruptionis respectu compositi praecedentis, quod destruit; nec oportet, quod destruat formam, ut patet in corruptione hominis, sed sufficit, quod eam amoveat a materia corrumpatque compositum.

Omnes istae formalitates pertinent ad unam et eandem actionem, quod patet, quia ab unica virtute et in ordine ad unum terminum singularem tendit illa actio. Quaecumque autem actio, quae est in individuo, respicit terminum a quo et ad quem et subiectum, ergo fundat istas omnes formalitates seu respectus, qui in materia et in forma et in termino a quo et ad quem et in comparatione eorum ad invicem inveniuntur.

In qua autem ex his formalitatibus essentialius et proprius consistat generatio, art. seq. dicemus agendo de termino formali generationis; inde enim dependet haec resolutio, tractando, quis sit formalis terminus generationis. Constat enim, quod cum generatio sit actio et mutatio, formalius debet sumi per ordinem ad terminum ad quem, quam secundum formalitatem et respectum ad terminum a quo.

Solum oportet advertere in praesenti, quomodo generatio dicatur conversio, quod constabit explicando, quid requiratur ad conversionem.

Requiruntur enim ad illam quinque: Prima, quod terminus conversus, qui est terminus a quo, desinat esse, quia si manet, non vertitur in alium. Secundo, quod incipiat de novo terminus ad quem seu convertens, vel absolute in suo esse vel saltem secundum aliquem novum modum essendi, sicut alio modo est Christus in Eucharistia quam in coelo. Tertio, quod inter terminum conversum et convertentem sit aliqua connexio aut dependentia, quatenus unus succedit alteri, et sic saltem in ipsa successione connectuntur. Quarto, quod sit inter terminos positivos, quorum unus corrumpatur et alius generetur, et quod non corrumpatur absolute quasi per annihilationem, sed desinendo in aliud, in quod convertitur. Quinto, quod maneat aliquid commune utrique termino, converso et convertenti, sive per modum subiecti ut in generatione, sive per modum accidentis extrinseci ut in transubstantiatione. Licet videatur probabile, quod absolute potest fieri a Deo conversio sine hac conditione, ut si converteret totam substantiam panis et eius accidentia in substantiam et accidentia Christi aut angeli, sed tamen tunc non haberet ita proprie rationem conversionis.

Unde constat esse diversam formalitatem conversionis et motus, licet uterque versetur inter terminos positivos ad constituendam latitudinem et distantiam vincandam per motum; conversio autem non respicit terminos positivos, ut constituunt latitudinem et distantiam pertranseundam per motum, cum possit salvari conversio sine motu, ut in transubstantiatione, sed ut non fiat aliquid ex nihilo, sed supponatur aliquid transferendum et transponendum in aliud.

Conversio alia est substantialis, alia accidentalis. Accidentalis est, quando fit transitus de uno accidenti in aliud, ut quando album fit nigrum; et haec semper est coniuncta cum motu. Substantialis est, cum fit transitus ab una forma substantiali ad aliam; et haec semper habet coniunctam duplicem mutationem, alteram generativam, alteram corruptivam.

Item alia conversio est formalis, alia totalis. Formalis est quando manente aliquo subiecto de una forma fit transitus ad aliam. Totalis est, quando tota entitas sive substantia nullo subiecto communi manente transit in aliam, sicut transubstantiatio in Eucharistia, et haec non potest fieri naturaliter, quia nulla actio naturalis operatur nisi praesupposito subiecto seu materia non destruendo illam. De quo vide D. Thomam 3. p. q. 75. art. 8., ubi designat modos loquendi in istis conversionibus.

Ex his autem colligitur generationem esse conversionem, quia licet generatio pro termino formali a quo habeat privationem, tamen quia haec privatio antecedens naturali modo est coniuncta alicui formae positivae, ratione cuius generatio unius semper est corruptio alterius, et forma ista, quae corrumpitur, non annihilatur, sed desinit in aliam, ideo vere et proprie intercedit conversio in generatione substantiali. Et formalitas conversionis differt a formalitate generationis, quia generatio habet pro termino a quo privationem, conversio formam ut mutandam in aliam succedentem. Et sic est unica actio, sed duplex mutatio, ut dictum est, eo quod duplex forma mutatur, una de non esse ad esse, quae fit de novo, altera de esse ad non esse, quae corrumpitur. Actio tamen est una, quia ab unico agente dimanat una causalitas, quae respicit duplicem terminum, unum a quo, alterum ad quem, inter quos constituitur distantia unica percurrenda per motum et actionem. In generatione autem et corruptione hominis non fit conversio in substantiam formae rationalis aut ex ipsa, quia non desinit, sed in ipsam ut informantem vel desinentem informare.

Articulus IV: Quis sit terminus formalis, et quis adaequatus generationis substantialis

Distinguimus in generatione terminum adaequatum seu totalem et terminum formalem seu specificatum. Primus solet vocari terminus ut quod seu qui producitur, secundus terminus ut quo.

In termino adaequato seu ut quod consideramus omnes partes ipsamque naturam integram constituentem et subsistentiam, qua talis natura subsistit, et existentiam, qua existit. Dicitur enim natura subsistere in supposito subsistente sicut partes in ipso toto, non quia natura vel partes reddantur supposita seu personae in seipsis, sed quia redduntur terminatae et affectae ipsa subsistentia et personalitate, in qua sunt, sicut partes lineae terminantur puncto, non quia in se fiant punctum, sive per se sive per accidens, sed quia unico puncto afficiuntur et terminantur. Sicut corpus afficitur albedine, non fit albedo, sic partes reducuntur illo puncto terminatae, et partes naturae et natura ipsa per subsistentiam et suppositum non redditur in se aliud suppositum seu persona, sed unica eademque subsistentia redditur supposita et terminata seu subsistens.

Unde non valet illud sophisma: Natura subsistit per aliud, id est per personam, suppositum vero subsistit per se; ergo natura et suppositum sunt aliud et aliud subsistens. Respondetur enim ad antecedens, quod natura subsistit per aliud, quod est ratio subsistendi et sibi communicatur, ut subsistat, concedo; per aliud, quod in se sit res subsistens ut quod, nego. Ad consequens: Ergo est aliud et aliud subsistens ut quod, nego consequens; unum ut quo et alterum ut quod, transeat. Sed hoc est esse distinctum in ratione entitatis, non diversi subsistentis, sicut album et albedo non faciunt duo alba ut quod, sed unum ut quo et aliud ut quod; albedo enim dicitur alba ut quo, id est ratio et forma albi, licet sint duae entitates corpus et albedo.

Formalis terminus est id, quo constituitur aliquid tamquam actualitate et specificatione. Illud autem, quo constituitur in sua specie substantia generata, vel est forma partialis vel forma totalis. Forma totalis est integra natura seu constans ex forma et materia unitis, ut condistinguitur contra suppositum vel personam, et significatur per modum formae, qua significatur ut principium, quo aliquid est tale, sicut humanitas est id, quo homo est homo. Forma partialis est illud principium, quod distinguitur contra materiam et illi unitum componit naturam, resultatque suppositum seu terminus naturae, nisi per assumptionem divinam impediatur.

Inquirimus ergo in praesenti imprimis de termino totali, an sit ipsum compositum ut natura, an etiam suppositum, quod est terminus eius; secundo de termino formali, an sit ipsa forma vel unio eius in materia.

In hac re variae sunt sententiae auctorum, de quibus videri possunt Conimbric. 1. de Generat. cap. 4. q. 15. et Cursus Carmel. disp. 2. q. 3. Circa terminum enim totalem aliqui dixerunt actionem aliquam terminari ad compositum distinctam ab ea, quae terminatur ad formam, quia sunt res distinctae. Alii vero dicunt generationem intrinsece terminari ad formam, extrinsece vero et secundario ad totum compositum, et quasi per resultantiam, non ut terminum essentialem. Denique alii ponunt pro termino adaequato ipsum compositum, quod est natura, excludunt autem ipsum suppositum vel subsistentiam.

Circa terminum vero formalem etiam divisi sunt auctores. Nam quidam dicunt solam formam esse terminum formalem, etiamsi ipsa non producatur, sed sola unio. Alii vero dicunt, solam unionem esse per se terminum formalem generationis, non vero formam, eo quod in omni generatione producitur de novo unio, non vero semper producitur forma, ut quando generatur homo. Oportet autem assignare pro termino formali et specificativo actionis aliquid de novo factum, eo quod actio si nihil facit de novo, non est actio. Alii denique dicunt formam esse terminum formalem, quando per generationem educitur vel producitur, quando vero non producitur, sed unitur, unionem esse terminum formalem; de quo Conimbric. ubi supra. Denique quidam dicunt generationem convenire cum creatione in eo, quod est producere totum, differre autem in eo praecise, quod sit eductiva unionis.

Dico primo: Totalis et adaequatus terminus generationis substantialis est ipsum compositum seu totum, non solum prout dicit naturam, sed etiam prout dicit suppositum, ita tamen, quod subsistentia non se habeat in hoc toto ut constituens, sed ut terminans naturam constitutam; vere tamen intrinsece attingitur a generatione, et non extrinsece.

Haec conclusio est expressa S. Thomae, qui perpetuo docet ipsum fieri sicut et ipsum esse solum convenire rei subsistenti seu hypostasi, ut patet 3. p. q. 35. a. 1., ubi inquit: «Nativitas potest attribui alicui dupliciter, uno modo sicut subiecto, alio modo sicut termino. Sicut subiecto attribuitur ei, quod nascitur; hoc autem proprie est hypostasis, non natura. Cum enim nasci sit quoddam generari, sicut generatur aliquid ad hoc, quod sit, ita nascitur aliquid ad hoc, ut sit. Esse autem proprie est rei subsistentis; nam forma, quae non subsistit, dicitur esse solum, quia ea aliquid est, persona autem et hypostasis significatur per modum subsistentis». Idem docet de creatione et de quocumque alio fieri, quod sit ad rem subsistentem 1. p. q. 45. art. 4. Idem videri potest Philosophus 7. Metaph. textu 27., ubi inquit, «quod neque species fit, nec quodcumque nominari oportet formam, quae in sensibili est, nec est eius generatio, nec quod quid erat esse». Ubi S. Thomas lect. 7. inquit: «Quia generatio est eius, quod fit, palam est, quod generatio non est formae, sed compositi. Nec iterum quod quid erat esse rei generatae generatur nisi per accidens, sed forma et quod quid erat esse est, quod fit in alio, id est in materia, non per se». Ita D. Thomas.

Ex quibus verbis colligitur, quod, si id, quod generatur tamquam terminus totalis et tamquam quod, non forma sola neque quidditas seu quod quid (haec enim est ipsa forma totalis seu natura, quia sola forma partialis non est quidditas et natura, sed principium eius), restat, ut terminus totalis sit ipsum suppositum. Unde etiam patet non legisse aut non advertisse verba Aristotelis eos, qui dicunt eum non agnovisse suppositum seu personam in substantiis. Sic enim dicit, «quod id, quod fit et generatur, non est forma neque quidditas, sed compositum». Et nomine formae intelligitur forma partialis, nomine autem quidditatis seu naturae intelligitur forma totalis; restat, ut nomine compositi intelligatur ipsum suppositum, hoc enim solum est, quod condistinguitur a natura, seu forma totali. Et hunc locum Philosophi saepe observat D. Thomas ad probandum formas non fieri, sed ipsum compositum seu subsistens, ut in 1. p. q. 65. art. 4. et aliis locis.

Fundamentum autem conclusionis sumitur ex ipsa doctrina Divi Thomae, quia generatio per se primo tendit ad constituendam rem in esse integre et perfecte. Sed natura rei non habet totum esse, nisi habeat illud subsistens et per se, quia hoc est proprium substantiae, ut habeat esse terminatum et subsistens. Imo repugnat, quod habeat esse nisi vel in se subsistens vel alteri subsistenti unitum, sicut humana natura est in Christo. Ergo generatio quamdiu non dat tale esse sic subsistens in se vel in alio, manca est, et non integra, nec censetur dare totum suum effectum. Ergo tunc est adaequatus terminus, in quo sistit generatio, ubi ipsum esse generatum terminatur et sistit; sistit autem in subsistente, ergo subsistens in tali natura est terminus totalis et ut quod generationis.

Et confirmatur, quia ad generans pertinet non solum dare formam, sed consequentia ad formam, sicut sunt propriae passiones. Sed intimior est subsistentia quam passiones, quia istae sunt accidentia pertinentque ad ornatum vel operationem substantiae. Subsistentia vero est terminus intrinsecus et substantialis eius, unde unio ad subsistentiam Christi fuit substantialis in natura humana. Ergo magis pertinet ad generans illam dare quam proprias passiones. Omitto, quod apud D. Thomam existentia est propria hypostasis seu suppositi ut quod, naturae autem ut quo, ut docet 3. p. q. 17. art. 1., et nos ostendimus q. 7. Phys. Ergo si generatio tendit ad dandum esse, terminus eius totalis et ut quod erit id, cui convenit esse ut quod, scilicet ipsum suppositum subsistens.

Et ex hoc deducitur ultima pars conclusionis, scilicet ipsam subsistentiam seu suppositum pertinere ad intrinsecum terminum generationis, et non solum extrinsecum et resultantem, ut videntur sentire Conimbric. quaest. supra cit. art. 4. conclus. 2. et alii, quia ille dicitur terminus intrinsecus, qui directe et per se attingitur ab actione, non secundario et mediate ac praesupponendo alium primarium. Sed subsistens non potest esse terminus mediatus ac secundarius supponens alium primarium productum, quia completum et integrum esse primo et per se invenitur in ipso subsistente non ante subsistentiam. Ergo res ut subsistens et ipsa etiam subsistentia ingreditur terminum intrinsecum generationis tamquam pertinens ad integrandam et complendam rem generatam, non ut praedicatum constitutivum, sed ut terminus intrinsecus rei generatae respectu esse illius.

Dico secundo: Terminus formalis generationis non est unio, sed forma constitutiva rei generatae. Unio autem prout dicit applicationem et coniunctionem extremorum, non est terminus, sed applicatio. Id vero, quod resultat ex tali unione, si sumatur per modum suppositi, est terminus formalis tamquam forma totalis.

Haec conclusio, quae inter thomistas communis est, constat ex ipso D. Thoma 3. p. q. 35. supra cit. art. 1., ubi postquam dixit, quod nativitas et generatio attribuatur tamquam subiecto ipsi personae, et non naturae, addit, «quod tamquam termino attribuitur nativitas naturae; terminus enim generationis et cuiuslibet nativitatis est forma, natura autem per modum formae significatur». Ubi loquitur D. Thomas de termino formali, non de totali, quod est subiectum, de quo iam dixerat, quod est persona. Et similiter videri poterit in 3. dist. 8. q. 1. art. 2. et optime in 1. dist. 5. q. 3. art. 1., ubi inquit: «Terminus generationis in creaturis potest accipi dupliciter sicut etiam et principium. Dicitur enim principium generationis ipsum generans, et huic principio respondet sicut terminus ipsum genitum. Dicitur etiam principium generationis, a quo incipit generatio, et hoc modo principium vel initium generationis est privatio formae inducendae, et huic principio terminus oppositus est forma per generationem inducta». Ita D. Thomas.

Et fundamentum colligitur, quia in termino adaequato et totali alicuius actionis illud est terminus formalis, quod in ipso termino se habet ut forma, quae per se specificat actionem et assimilat genitum ipsi generanti. Haec enim sunt munera termini formalis, scilicet formalizare ipsum terminum totalem, quod utique fit specificando seu constituendo et assimilando ipsum genitum rei generanti. Constat autem, quod forma termini non est ipsa unio, sed aliquid unitum. Unio enim se habet ut communicatio et applicatio, qua communicantur extrema. Ergo forma constituens debet esse extremum communicatum et unitum. Hoc enim est ultimum, quod intendit generans; intendit enim assimilare sibi genitum in forma, et posita assimilatione cessat. Non cessat autem in unione, quia unio est applicatio, ut forma reddatur unita; ergo magis se habet ut terminus formalis forma unita quam unio coniungens.

Et confirmatur, quia si ista unio, qua unitur ista forma, adhiberetur alteri, eodem modo illam uniret materiae. Ergo proprium distinctivum et constitutivum formale huius generationis non est unio propter unionem, sed propter formam unitam. Unde etiam, quando forma non producitur per generationem, sed introducitur ut uniatur et sic sola unio producitur, adhuc non producitur ut constituens formaliter, sed ut communicans et applicans formaliter id, quod constituit ut forma.

Ex quo colligitur, quod, cum assignatur formalis terminus, et ratione alicuius formalitatis designetur, si sumatur ly formalis pro communicata et uniente, sic unio est terminus formalis; si sumatur pro formalitate terminante et constituente et assimilante genitum generanti, sic terminus formalis non est unio, sed praecipue indicandum est de termino formali, secundum quod terminat potius, quam secundum quod mediat.

Verum quidem est, quod non potest forma constituere formaliter nisi connotando et supponendo unionem tamquam conditionem et applicationem, ipsa autem forma unita se habet ut constituens. Et sic etiam, ut supra diximus art. 3. ex Caietano 1. p. q. 118. art. 2., in generatione humana licet forma non producatur, et unio, tamen non sola unio, sed etiam ipsa forma unita attingitur a generatione, non secundum esse formae in se, sed secundum inesse, ita tamen, quod unio se habeat ut conditio et forma unita ut constituens formaliter et terminans.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur contra primam conclusionem: Quia salvatur vera generatio sine hoc, quod producatur vel attingatur suppositum, et similiter sine hoc, quod producatur natura; ergo neque suppositum est totalis terminus generationis, neque natura formalis.

Antecedens patet tum in generatione, quia B. Virgo genuit Christum, quae fuit vera generatio, cum fuerit vera mater eius, et tamen non attingit suppositum, neque producendo, quia in Christo non fuit suppositum creatum, neque uniendo illud naturae, quia haec unio non est facta per actionem Virginis, sed per immediatam assumptionem Dei. Tum etiam quia suppositum resultat posita natura tamquam modus seu terminus illi adiunctus. Unde si nunc humanitas dimitteretur a Verbo, resultaret de novo subsistentia creata. Ergo supponit terminum generationis omnino productum per actionem, siquidem quod restat, solum fit per resultantiam. Ergo suppositum non pertinet ad intrinsecum terminum generationis, ut actio est, sed posito termino actionis resultat. Tum denique, quia D. Thomas nullo modo attribuit ipsi supposito rationem termini, sed subiecti generationis, rationem vero termini ipsi naturae, ut patet 3. p. q. 35. art. 1., eo quod natura, quae constat ex unione materiae et formae, est integra et totalis substantia. Ergo de se terminat totalem actionem, et sic ut sit terminus totalis producibilis a generatione, non indiget aliquo alio. Sed tamen quia illa natura est terminata supposito et in illo tamquam in subiecto, ideo dicitur suppositum subiectum generationis, non terminus, quia non terminat actionem, sed subicitur seu supponitur naturae terminanti.

Quoad secundam vero partem probatur antecedens in generatione divina, in qua totalis terminus est Persona procedens, natura vero non habet rationem termini etiam formalis, alias distingueretur a principio, a quo procedit, et sic non esset una tantum natura in tribus Personis.

Respondetur negando antecedens. Ad primam probationem respondetur aliquos existimare actionem B. Virginis in ipsa productione humanitatis et existentiae eius ita sistere, quod non dicitur Mater Dei, id est personae subsistentis in ipsa humanitate nisi materialiter et secundario et per accidens, sicut si modo Deus assumeret meam humanitatem destructa eius subsistentia, mater, quae me genuit, materialiter et per accidens diceretur mater Dei, quia esset mater hominis, cuius natura assumpta est a Deo. Sic producendo humanitatem in se existentem et terminantem generationem Virginis dicitur Mater Dei, quia est mater humanitatis, quae alia actione non pertinente ad Virginem assumpta est a Deo. Si enim actio generantis non tangit suppositum, sed sistit in esse naturae, quodcumque suppositum illi applicetur, materialiter se habebit; et ita B. Virgo formaliter et per se non dicetur Mater Dei.

Nihilominus in sententia S. Thomae B. Virgo propriissime et formaliter est vera Mater Dei, non minus quam mater Petri est formaliter mater illius hominis. Etenim in generatione hominum generans non producit formam neque eius existentiam vel subsistentiam, sed forma rationalis in se subsistens creatur a Deo et infunditur, generans autem unit materiam illi formae, et sic illud esse animae, quod fit a Deo, communicatur a generante ipsi corpori, et non est aliud esse in ipso corpore et in toto composito, quam ipsum esse animae sic communicatum, quia in ipso composito secundum D. Thomam non datur nisi unum esse, quod quidem provenit a forma ut a principio quo, convenit vero composito seu supposito ut quod. Unde cum anima rationalis habeat esse per se existens seu subsistens, licet communicabile materiae, ideo generatio hominis formalissime dicitur attingere personam, quatenus hoc ipsum esse animae, quod communicatur toti composito seu personae, a generante communicatur corpori et facit integrum hominem. Et ita dicit D. Thomas 1. 2. q. 4. art. 5. ad 2., «quod animae humanae remanet esse compositi post corporis destructionem. Et hoc ideo, quia idem est esse formae et materiae, et hoc idem est esse compositi». Similiter ergo in Christo est unicum tantum esse, quod est personae seu suppositi et communicatur naturae, ut docet idem D. Thomas 3. p. q. 17. art. 2. Sed tamen hoc esse Verbi seu subsistentia ordine quodam communicata fuit, prius animae prioritate naturae, deinde corpori, quia prius natura assumpsit animam quam corpus et mediante anima corpus, ut docet D. Thomas 3. p. q. 6. art. 1., ita quod in ipsa creatione animae simul se immiscuit assumptio Verbi impediens propriam subsistentiam et existentiam animae et suam subrogans per assumptionem. Cum ergo in illo puncto actio B. Virginis generativa attigit unionem corporis formati ad animam, quam Deus infundebat, assumebat illudmet esse et subsistentiam, quam inveniebat in anima, et communicabat corpori. Et ita sicut actio generativa ordinario illud esse proprium et naturale animae communicat corpori, et hac ratione dicitur formalissime mater hominis et personae subsistentis in humanitate, ita generatio Virginis esse et subsistentiam Verbi, quam invenit in anima assumpta, communicavit corpori, et ita formalissime dicitur mater illius hominis seu Personae Divinae ut subsistentis in illa humanitate constante corpore et anima. Nec tamen B. Virgo assumptionem ipsam efficienter attigit etiam instrumentaliter, quia haec cum ipsa creatione animae immediate a Deo facta est. Sed B. Virgo animam prioritate naturae assumptam a Deo ipsa generatione communicavit corpori, sicut postea in resurrectione uniendo animam corpori sine nova assumptione iterum resultavit Deus homo; assumptio enim animae virtualiter est assumptio corporis, eo quod anima est de se communicabilis corpori. Quodsi dicas: Si tota subsistentia Verbi et eius esse fuit collatum animae et mediante anima ad carnem, ergo separata anima in morte caro mansit sine subsistentia Verbi, sicut caro hominis mortui manet sine subsistentia animae, quae separatur. Hoc autem est erroneum, alias Filius Dei non esset sepultus, quando eius corpus sepultum fuit: Respondetur ex D. Thoma 3. p. q. 50. art. 2. ad 2., ubi hoc argumentum solvit, «quod Verbum Dei dicitur unitum carni mediante anima, quatenus caro per animam pertinet ad humanam naturam, quam Filius Dei assumere intendebat, non autem ita quod sit medium quasi ligans unita. Habet autem caro ab anima, quod pertineat ad humanam naturam, etiam postquam anima separatur ab ea, in quantum scilicet in carne mortua remanet ex ordinatione divina quidam ordo resurrectionis, et ideo non tollitur unio divinitatis ad carnem». Ita S. Thomas, ex cuius verbis constat carnem in Christo mansisse unitam Verbo, non quia habeat distinctam subsistentiam, quae sibi suppleatur seorsum a forma, nec quia subsistentia animae communicaretur corpori post mortem, sed quia caro mortua etiam pertinet ad humanam naturam propter ordinem ad resurrectionem, et quidquid pertinet ad naturam humanam, non fuit dimissum a Verbo. Ideo corpus illud mansit assumptum non sub forma animae nec separatum ab omni forma, sed sub forma cadaveris, quae ad tempus assumpta fuit, in quantum requirebatur ad constitutionem corporis humani mortui, quod adhuc ordinabatur ad humanam naturam ratione resurrectionis.

Ad secundam probationem respondetur, quod suppositum non resultat ut passio, sed ut terminus naturae omnino praerequisitus ad eius existentiam. Unde sicut existentia non resultat, sed attingitur ab actione, ita et subsistentia, quae ipsam antecedit. Et licet existentia antecederet, adhuc ab ipsa actione attingeretur intrinsece, quia ante subsistentiam existentia ipsa non est terminata et completa, et sic neque actio constituens rem productam in ratione status totius. Ipsum autem totum attingitur ab actione, quae vero resultant, sunt accidentia, quae nec pertinent ad ipsum totum ut partes neque ut modi seu termini totales sicut subsistentia.

Ad tertiam instantiam dicitur, quod D. Thomas attribuit rationem termini naturae et rationem subiecti hypostasi seu supposito, quia sustentat et subicitur naturae. Et sic nomine termini absolute dicti intelligit terminum formalem tamquam specificatum, in quod tenditur, nomine vero subiecti intelligit terminum totalem, eo quod suppositum non est subiectum, ex quo fit generatio (id enim est materia prima), sed quod nascitur per generationem.

Ad secundam partem argumenti respondetur, quod Divinitas non est terminus productus seu procedens, sed communicatus, et sic est terminus formalis generationis Verbi; est enim id, in quo assimilatur suo principio, et generatio illa, in quantum assimilativa, est communicativa naturae Patris, atque adeo natura ut natura est eius terminus formalis communicatus, non productus. In processione vero Spiritus Sancti natura ut natura non est terminus formalis etiam communicatus, sed identicus. Amor vero infinitus est terminus formalis, terminus autem productus est persona subsistens, quae etiam amor notionalis dicitur.

Secundo arguitur ad probandum unionem, non formam esse terminum formalem, quia semper est id, quod producitur de novo, forma autem non semper, ut in generatione hominum. Terminus autem formalis debet produci de novo, quia quod non producitur, non terminat actionem, quia non accipit esse; actio autem nova debet dare novum esse. Imo quando educitur forma, non producitur nisi ut educta et consequenter ut unita subiecto, et per hoc distinguitur a productione creativa. Ergo formalis ratio specifica generationis est terminus ut unitus, siquidem per hoc formaliter et ultimate distinguatur a creatione. Denique, ex sola variatione unionis videmus variari species actionis, ut cum anima rationalis unitur per generationem vel reunitur per resurrectionem, non est variatio penes formam, sed penes diversam formae unionem. Ergo diversa unio erit ratio diversa specificans et terminus formalis; iste enim est, qui specificat.

Ad primam partem argumenti respondetur, quod non est necesse formalem terminum produci de novo in sua entitate, sufficit, quod in sui participatione, qua mediante specificat. Proprium enim termini formalis est specificare et formalizare id, quod producitur. Ad hoc autem non conducit per se, quod entitas formae specificantis de novo fiat, sed sufficit, quod ipsa de novo communicetur specificato, et ita communicatio seu unio de novo fiat. Non tamen illa unio est terminus formalis, id est formalizans et specificans, sed applicans et uniens. Unde aliud est ratio formalis termini, aliud ratio noviter producti in re, quae generatur; producitur enim de novo terminus totalis, cui convenit esse et produci ut quod. Forma autem, cui convenit esse ut quo, non est necesse, quod producatur, sed sufficit, quod communicetur et sic specificet et formalizet. Ipsa autem unio non est terminus formalis, id est forma dans specificationem, sed applicatio termini formalis. Quae doctrina ex D. Thoma q. 3. de Potentia art. 9. ad 6. et ad 20. et 21., et notatur a Caietano 1. p. q. 118. art. 2.

Ad secundam partem argumenti respondetur non distingui specificative generationem a creatione, quia forma producitur ut unita, quando educitur. Nam etiam in creatione cum producatur ipsum totum, producuntur partes ut unitae. Sed quia ad creationem pertinet producere totum nihil praesupponendo de partibus, sed omnes faciendo de novo et ex nihilo, tam materiam quam formam, ideo distinguitur ab eductione, quae producit totum praesupponendo unam partem, scilicet materiam, ex cuius transmutatione educitur forma, quae applicata materiae totum constituit; et sic per reductionem totum non tam fit quam componitur, in creatione vero absoluto fit. Unde non ratione unionis formaliter distinguuntur, sed ratione termini formalis, qui in creatione est totum ens ex nihilo, in generatione forma constituens tale ens ex praesupposito subiecto, et sic etiam in creatione materia pertinet ad formalem eius terminum, quia pertinet ad rationem totius entis.

Ad ultimam partem argumenti respondetur negando, quod diversa unio praecise sit diversus terminus formalis in actione substantiali, qualis est resurrectio et generatio; in utrisque enim producitur unio. Et sic non potest ex ipsa solum sumi diversitas formalis istarum actionum, sed ex ipsa forma sumitur, ut stat sub diversa ratione et modo communicandi se materiae. Diversam enim transmutationem exigit generatio hominis ut communicans animam corpori, quam resurrectio, quae sine tali formatione et dispositionibus, sed praesupponendo priorem unionem fuisse corruptam, unit animam corpori, et sic respicit formam ut reunitam, non ut praecise unitam. Similiter etiam formatio hominis ex terra, sicut in Adam, fuit actio distincta a generatione, non propter diversam unionem tamquam terminum formalem, cum utrobique fuerit producta unio, sed propter ipsammet formam sub diverso modo transmutationis communicatam et sic fundantem diversam formalitatem seu respectum terminandi actionem, quatenus diversas mutationes producit in materia, ut generet vel ut resuscitet vel ut formet ex terra. Formalis autem terminus sumitur ex forma cum respectu ad viam et ad transmutationes, quibus fit; istae enim etiam per actionem producuntur ut ducentes ad terminum. An vero in actione accidentali, v. g. in intensione, sola unio producatur de novo, an vero formalis aliqua perfectio, quae addatur qualitati, infra q. 4. inquiretur.

Articulus V: Quod sit subiectum generationis, et de eius distinctione a creatione

Triplex subiectum seu triplex ratio subiecti distingui potest in generatione. Est enim subiectum mutationis; est subiectum productionis, quod magis obiectum dici potest, quia est id, ad quod tendit generatio; est denique subiectum denominationis, scilicet res, quae denominatur generata. In generatione ergo mutatur materia de privatione ad formam, sed non denominatur producta neque generata. Dicitur autem producta forma, quae educitur, vel compositum, quod de novo accipit esse. Denominatur autem generatum ipsum suppositum, quod tamquam genitum respicit ipsum generans.

Inter haec subiecta inquirimus, quodnam ex illis sit subiectum inhaesionis, cui inhaereat generatio. Est autem difficultas ex differentia inter alterationem et generationem, quia alteratio tam ex parte sui quam ex parte sui termini, qui est qualitas, supponit pro subiecto substantiam completam et in actu, quae est capax accidentium; actio autem generativa non supponit nisi materiam primam, quae non est capax accidentis, antequam habeat formam substantialem. Haec autem producitur per ipsam generationem, ergo non supponitur illi tamquam subiectum. Ex alia vero parte materia prima est subiectum mutationis, quia ipsa sola, et non totum compositum est, quae transmutatur de una forma ad aliam, et in ipsa recipitur forma substantialis eique immediate unitur. Ergo in ipsa debet esse generatio, quia actio in eo subiecto est, in quo terminus eius; non enim seorsum a termino recipitur actio vel mutatio. Et ad idem faciunt auctoritates Divi Thomae et Philosophi postea adducendae.

Dico ergo primo: Subiectum mutationis in generatione substantiali est sola materia prima, inhaesionis autem non est sola materia prima neque materia prima ut subiecta formae corporeitatis, sed totum compositum, quod generatur per illam.

De prima parte conclusionis non potest esse dubium, et in eo sensu loquitur S. Thomas, cum pro subiecto generationis assignat materiam primam, et non substantiam in actu. Expresse enim loquitur de generatione, prout mutatio est et de subiecto mutationis, ut patet 1. de Generat. lect. 10. in fine, ubi inquit: «Comparat praedictas transmutationes secundum subiectum, quod est tantum ens in potentia, et dicit, quod prima materia est maxime proprium subiectum susceptibile generationis et corruptionis». Eodem modo loquitur 1. p. q. 45. art. 1. ad 2. loquens solum de mutatione, et apertius q. 3. de Potentia art. 3. ad 4., ubi inquit, «quod in generatione et est mutatio et relatio, qua refertur genitum ad generans. Ratione ergo mutationis non habet pro subiecto ipsum generatum, sed eius materiam, sed ratione relationis habet subiectum ipsum generatum. In creatione autem est relatio, sed non mutatio, et ideo non est simile». Dixerat autem in solutione ad 3. immediate antea, quod relatio illa creationis, ut est accidens, inhaeret subiecto et est posterior illo, quod generaliter de omni accidente probabitur infra q. 9., scilicet subiectum inhaesionis ut quod esse compositum.

Ratio autem huius primae partis est, quia illud est subiectum mutationis seu motus, quod est subiectum termini motus seu terminorum, inter quos motus versatur. Constat autem quod termini, inter quos versatur generatio, ut mutatio est, sunt forma et privatio. Utrumque autem habet pro subiecto materiam primam. Nam ipsa est privata forma substantiali, et ipsa etiam immediate informatur substantiali forma, ergo ipsa est subiectum huius mutationis, quae est generatio. Unde in 1. Phys. assignatur triplex principium, scilicet materia, forma et privatio pro ipsa re naturali in fieri seu pro generatione. Materia autem non est principium generationis nisi ut subiectum talis mutationis, quia subiectum mutationis debet esse principium rei mobilis non solum in facto esse, sed etiam in fieri et in ipsa generatione, cum in hoc distinguatur a creatione, quod procedit ex transmutatione alicuius subiecti; ergo oportet, quod materia sit principium generationis tamquam subiectum, non vero ipsum compositum, quia hoc est principiatum, et non principium.

Secunda pars conclusionis, scilicet quod materia prima, ut subest formae corporeitatis, non est subiectum inhaesionis ipsius generationis, constat manifeste supponendo id, quod in libris de Anima latius expendetur, quod in quocumque composito substantiali tantum est unica forma substantialis, quae dat omnes gradus specificos et genericos, non autem una forma dat gradum corporeitatis, alia viventis, alia sensibilis, ut optime prosequitur D. Thomas 1. de Generat. lect. 10. in fine et nos in q. 1. de Anima probabimus. Quo supposito recte sequitur, quod subiectum generationis non sit materia prima, ut subest formae corporeitatis, quia nulla forma substantialis ita concomitatur materiam, quod numquam exuatur illa, sed hoc ipso, quod corrumpitur una forma substantialis, omnes gradus corrumpuntur, quia omnes illi sunt eadem et unica entitas formae. Ergo corrupta forma materia non manet sub aliqua forma vel gradu corporeitatis ad recipiendam formam de novo genitam, sed sola et nuda materia recipit illam, et forma praebet materiae omnem gradum, non solum primum et remotum, sicut est gradus corporeitatis, sed etiam ultimum et specificum, et sic tollit omnem gradum, quem forma corrupta praebebat.

Circa tertiam partem conclusionis, scilicet quod subiectum inhaesionis sit ipsum totum compositum, sumendo generationem non pro ipsa alteratione praecedente, quam constat recipi in composito antecedente, quod corrumpitur, sed sumendo generationem pro actione illa substantiali distincta ab alteratione, ut modo supponimus distingui ex dictis supra art. 3. De hoc maior est difficultas etiam inter thomistas. Plures enim existimant subiectum inhaesionis eius esse ipsam materiam primam, ut videtur sentire Caietanus 3. p. q. 25. art. 1. et alii, quos citat et sequitur Cursus Carmel. hic disp. 2. q. 5. § 2. Alii vero cum Mag. Banez 1. de Generat. cap. 4. q. 11. dicunt totum compositum esse subiectum inhaesionis respectu ipsius generationis.

Dicimus ergo, quod suppositis duobus principiis, altero a nobis supra admisso et probato, quod generatio est actio distincta ab alteratione nec est pura et nuda resultantia, altero infra probando et admittendo, scilicet quod materia prima immediate et per se non est capax inhaerentiae accidentis, ita ut per materiam sustentetur in esse ipsum accidens, necesse est dicere, quod generatio, in quantum est actio de praedicamento actionis, non potest habere pro subiecto inhaesionis solam materiam primam.

Unde Cursus Carmel. ubi supra § 4. n. 61. fatetur generationem substantialem sumptam pro instantanea mutatione seorsum ab alteratione non esse accidens, sed aliquid substantiale tamquam modus. Rubio autem et alii admittunt, quod aliquod accidens, si sit incompletum et quasi viale, possit esse in materia, et non in toto.

Ceterum nostra sententia, quam infra ostendemus, affirmat nullum accidens posse per inhaerentiam subiectari in materia tamquam in subiecto quod, sed debet esse in toto composito. Hoc autem vel est ipsum generans vel id, quod corrumpitur, vel id, quod de novo generatur. Et quidem generans non est subiectum generationis, cum non sit actio immanens, nisi forte dicatur subiectum actionis transeuntis esse ipsum agens. Sed hunc restat inquirere subiectum generationis, ut passio est; nam in omni sententia passio non est in agente. Et sic restat explicandum, an materia sit subiectum istius generationis sic acceptae passive vel potius ipsum compositum. Et deinde restat difficultas in opinione, quod actio sit subiective in passo, et non in agente, quomodo generatio inhaereat in agente, siquidem generatio est in passo in hac sententia. Oportet ergo assignare aliud subiectum. Hoc autem non potest esse res, quae corrumpitur, quia in instanti, in quo est verum dicere «nunc est generatio», est verum dicere «nunc non est res corrupta», quia desinit per primum non esse. Ergo non potest illa generatio, quae tunc primo existit, inhaerere in ipsa substantia corrupta; ergo solum restat, quod inhaereat in substantia genita.

Quomodo autem terminus generationis possit esse subiectum, in quo inhaereat, explicatur ex eo, quod subiectum mutatum per ipsam generationem est materia prima, quae est pars componens ipsum terminum, qui est totum. Quare cum actio non inhaereat nisi mediante termino producto seu ab actione attacto, cum eo enim identificatur actio, et ipse terminus totalis componatur ex materia et forma seu habeat materiam partem sui, in idem coincidit subiectum et terminus, quia terminus substantia est, et sic non habet aliud subiectum, cui inhaereat actio nisi in eo, qui est terminus totalis, cum quo ipsa identificatur. Ceterum subiectum accidentium semper debet distingui ab ipso termino, quando producitur accidens, eo quod per talem actionem non producitur subiectum actuale, sed supponitur; per generationem autem substantialem subiectum actuale producitur, quod est compositum. Et licet supponatur materia prima, quae est principium recipiendi etiam ipsa accidentia, tamen nec est principium quod recipiens ea, sed principium quo, id est ratio, qua ipsum compositum tamquam subiectum quod habet recipere accidentia. Nec etiam est principium sustentandi in esse ipsa accidentia, quia principium sustentans in esse supponitur habere existentiam, quam praebeat accidentibus. Materia autem prima non habet illam nisi per formam, ut in q. 3. Phys. ostendimus et supra art. 1.; habet tamen materia esse subiectum respectu formae substantialis, quia forma non sustentatur in materia praesupponendo esse, sed recipitur ut ex ipsa et materia constituatur compositum, quod est habens esse. Et sic distinguit D. Thomas inter subiectum et materiam opusc. 31. in principio. Cum ergo generatio in quantum actio sit accidens, oportet, quod pro subiecto inhaesionis et sustentationis habeat compositum, et non solum materiam primam, licet illa sit principium quo recipiendi et subiectum etiam mutationis, ut dictum est.

Dico secundo: Generatio et creatio tam completa et adaequata, quae simpliciter dicitur creatio, quam inadaequata et incompleta, quae dicitur concreatio, qualis est productio materiae primae aut productio formae dependentis a materia, quando fit per creationem, differunt tum ex parte termini formalis, tum ex parte modi producendi, licet in termino totali materialiter sumpto tam generatio quam creatio completa conveniant.

Haec conclusio sumitur ex doctrina S. Thomae 1. p. q. 45. art. 2. et 3. et 4. et q. 3. de Potentia art. 1. et 2.

Pro cuius explicatione duo adverte: Primum, quod licet creatio sit unica et indivisibilis actio attingens ipsum totum et producens partes, tamen non aeque denominantur omnia creari, sed ipsi toti convenit creari tamquam rei subsistenti et habenti esse ut quod, partibus vero convenit creari tamquam principiis constituentibus illud totum et habentibus esse non ut quod, sed ut quo. Hinc nascitur illa distinctio creationis, quod alia est adaequata et completa; prima enim dicitur respectu totius, quod attingitur a creatione, ut absolute et subsistentis habentis esse. Secunda vero respectu partium, quae attinguntur ut habentes esse in alio et cum alio, a quo dependent et cui subsunt, ut sint, et ideo dicuntur creari. Quae doctrina est D. Thomae, qui pluribus locis docet solum creari proprie res subsistentes seu ipsum totum et compositum, materiam vero et formam non proprie creari aut fieri, sed concreari, ut patet 1. p. q. 45. art. 4. et q. 44. art. 2. et q. 7. art. 2. ad 3. et q. 3. de Potentia art. 1. ad 12.

Secundum, quod supponimus, est, quod tam creatio quam generatio substantialis conveniunt in hoc, quod est producere totum compositum seu facere rem subsistentem et completam, cui per se convenit esse. Sed differunt, quod generatio supponit ea, ex quibus constare debet hoc totum, vel omnia vel saltem materiam primam. Generatio enim hominis neque materiam facit neque formam, sed utraque coniungit, aliae vero generationes saltem supponunt materiam primam, licet formam educant et producant. At vero creatio ita producit totum compositum, quod nihil supponit eorum, ex quibus coalescit, sive partes sive totum, sed quidquid entitatis est in re, facit. Et ita creatio est talis virtutis, quod ex vi suae rationis formalis habet attingere in re creata omnem rationem entis, sive sit materia sive forma, sive potentia sive actus. Quare generatio necessario supponere debet creationem, nec potuerunt res primo incipere per motum.

In quo hallucinati sunt aliqui antiqui philosophi et Aristoteles ipse, qui existimantes non dari alium modum producendi res quam per motum et generationem inciderunt in illud inconveniens de aeternitate mundi non invenientes initium, quo res primum fuerunt productae, si omnes per motum productae sunt; nam hoc modo semper supponebatur aliquid, ex quo mutatio seu motus fieret. Si enim produceretur aliquid non supponendo aliud, ex quo fieret, sine mutatione produceretur, quia ex nihilo, et non ex subiecto fieret. Ut ergo non ponamus infinitum processum et aeternitatem generationum in motibus, oportet devenire ad productionem materiae non ex alio subiecto, sed ex nihilo, et consequenter per creationem. Et quia materia non sit sola et sine forma, sed sub illa et dependens ab illa, sicut de facto fuit, cum in principio creavit Deus coelum et terram, ideo creatio semper est subsistentium et compositorum, partis autem est concreatio.

Ex quibus conclusio posita constare potest, et declarari differentia inter creationem et generationem tam ex parte termini formalis quam ex parte modi procedendi. Ex parte quidem termini formalis, quia generatio solum habet pro termino formali formam specificantem, sive ut eductam sive ut unitam, creatio autem habet pro termino formali totam rationem entis, quae reperitur in composito sive ex parte formae sive ex parte materiae, et sic coincidit ibi terminus adaequatus et formalis. Unde S. Thomas 1. p. q. 45. art. 4. ad 1. explicans illud axioma ex libro de Causis «prima rerum creatarum est esse» dicit, quod ly esse non importat substantiam creatam, sed importat propriam rationem obiecti creationis. Nam ex eo dicitur aliquid creatum, quia est ens, non ex eo, quod est hoc ens, cum creatio sit emanatio totius esse ab ente universali. Igitur formalis ratio seu terminus creationis non est forma, quae informat et speciem dat naturae, sed tota ratio entis, quae invenitur in tali re. Et sic ex parte termini formalis valde differunt generatio et creatio, cum id, quod est totale in generatione, sit formale in creatione.

Ex parte autem diversi modi procedendi differunt generatio et creatio tum ex parte termini ad quem, tum ex parte termini a quo. Ex parte quidem termini ad quem, quia creatio facit ipsum totum simpliciter producendo omnia, quae in eo sunt; generatio autem facit totum uniendo partes, non producendo, vel saltem non omnes, quia materiam praesupponit. Ex parte termini a quo quia creatio est ex pura negatione seu ex nihilo, quia nullum subiectum supponit, generatio vero ex privatione, quia supponit subiectum carens forma.

An creatio sit eiusdem rationis in simplicibus et in compositis

Ex quibus deducitur creationem eiusdem rationis esse, sive cum producit entitatem simplicem ut angelum, sive cum producit compositam ut coelum vel terram.

Cuius oppositum sentit P. Vazquez 1. p. 2. tom. disp. 174. cap. 4. n. 17. et alii, qui eum sequuntur. Qui dicit primo creationem non solum esse subsistentium simpliciter et totaliter, sed sufficit, quod sit productio alicuius, quod suapte natura subsistere potest, et non inesse alteri sed dependere sicut anima rationalis.

Secundo addit, quod in qualibet re composita sunt singulae productiones singularium partium et altera totius, quia ex compositione conflatur. Tale autem compositum secundum eam rationem, qua a partibus distinguitur, creari non potest, quia huius esse est ex aliquo, nempe ex partibus, quae prioritate naturae praecedunt, ergo non est ex nihilo, sicut requiritur ad creationem. Quod enim nihil praecedat tempore, nequaquam requiritur, ut patet, si res ab aeterno crearentur; vera enim creatione fierent, et tamen non praecessisset tempore nihil.

Addit tertio materiam creari vera et propria creatione, quia de nihilo fit, et licet dependeat a forma, non tamen secundum entitatem suam, alias mutata forma mutaretur in esse et entitate, imo quodcumque agens introducens formam in materiam faceret illam existere, quia producens formam non solum facit illam esse, sed etiam quod per illam habeat esse; idem enim est producere formam et effectum formalem illius. Et deinde si Deus conservat materiam media forma tamquam principio, et materia est ex illa, non creabitur a Deo, quoties producitur ut coniuncta formae; et ita nullum compositum fieret per creationem praeter hominem, quia omne aliud secundum illud proprie producitur per primam formam non educitur e materia, secundum rationem compositi est ex partibus, non ex nihilo, secundum materiam est ex forma, siquidem fit dependens ab illa. Denique creationem materiae assimilat creationi animae rationalis, quia illa naturaliter fit cum coniunctione ad formam, haec naturaliter cum infusione ad materiam, licet de potentia absoluta unumquodque seorsum fieri possit.

Nihilominus dicendum est: In creatione, qua creantur res compositae, non importari plures actiones, quibus partialiter creantur singulae partes, et aliam, quae ex partibus producat totum, sed unica actione produci totum et partes, et sic eiusdem rationis esse creationem rei simplicis totalis et rei compositae, quia in utrisque intenditur ens in quantum ens, materialiter vero se habet, quod componatur ex partibus vel non.

Unde S. Thomas perpetuo excludit a proprietate creationis materiam et formam et partes, quas solum dicit concreari, ipsum vero totum subsistens proprie creari, ut videri potest in q. 3. de Potentia art. 1. ad 12. et 1. p. q. 7. art. 2. ad 3., ubi expresse affirmat materiam et formam proprie non fieri neque creari, sed concreari. Specialiter autem loquens de materia, quam Vazquez dicit creari, compositum vero non, e diametro opponitur illi Divus Thomas, qui 1. p. q. 44. art. 2. ponens illud argumentum, quod materia non creatur, quia non habet esse actu, per creationem autem solum fit ens actu, respondet, quod probat argumentum materiam non creari solam, sed sub forma, eo quod etiam id, quod tenet se ex parte potentiae in creatura, a Deo est. Rursus vero q. 45. art. 4. ponens oppositum argumentum, scilicet quod illud proprie producitur per primam emanationem, quod supponitur in secunda, sed quod supponitur generatione, est materia, ergo materia proprie creatur, et non compositum, quod certe est fundamentum Vazquez. Respondet S. Thomas eadem solutione, qua argumento antea posito, «scilicet rationem illam non probare, quod sola materia creatur, sed quod materia non sit nisi ex creatione; nam creatio est productio totius esse, et non solum materiae». Sentit ergo S. Thomas, quod illud esse totius, ut distinguitur a ratione materiae partialiter sumptae, terminat creationem; et sic falsum est dicere, quod compositum creari non potest, sed solum pars illa, quae non est ex alio, sicut est materia.

Fundamentum autem huius, ex quo etiam aperitur deceptio oppositae sententiae, in eo est, quia ad creationem concurrunt duo: Alterum ex parte modi producendi, scilicet quod non fiat ex alio praesupposito, sed ex nihilo; alterum ex parte termini producti, scilicet quod producatur tota ratio entis seu totum et integrum esse alicuius rei. Unde necessario exigit, quod non fiat esse rei transmutatione partis et coniunctione earum in unum; id enim proprie pertinet ad generationem. Non tamen excludit creatio, quod faciat aliquid ex suis partibus, ita quod praebeat ipsi toti omnia eius constitutiva et partes, licet non praesupponat aliquam, ut ex transmutatione illius perveniat ad ipsum totum.

Et in hoc valde aequivocat et claudicat fundamentum Vazquez, dum confundit fieri ex aliquo ut ex parte constituente tantum vel fieri ex aliquo ut ex principio transmutationis, quod est principium ipsius fieri. Quod enim fiat aliquid ut constans ex aliquo tamquam ex parte vel praedicato constituente se, non tollit, quod fiat simpliciter ex nihilo, si alias nullum principium praesupponit, per cuius transmutationem fiat; hoc enim est, quod solum opponitur ipsi creationi, ut est ex nihilo.

Cuius ratio manifesta est, quia in creatione fieri ex nihilo tenet se ex parte termini a quo, in composito autem constare ex partibus et esse ex illis tamquam ex constituentibus tenet se solum ex parte termini ad quem, cum pertineant ad constitutivum talis termini. Ergo hoc, quod est esse ex aliquo tamquam ex parte constituente, non opponitur huic, quod est esse ex nihilo simpliciter tamquam ex termino a quo, ergo neque opponitur ipsi creationi, quia creatio salvatur in hoc praecise, quod sit ex nihilo tamquam ex termino a quo, et consequenter non quod praesupponat aliquid tamquam subiectum transmutatum. Si autem subiectum ipsum fiat, ut est pars constitutiva totius, magis fit ipsum totum quam pars, siquidem non ex praesuppositione partis ut transmutandae ad hoc, ut fiat totum, sed sine tali transmutatione ipsum totum fit. Si autem non praesupponit partem, ut ex eius transmutatione fiat totum, sed solum facit partem ut constituentem totum, utique propter ipsum totum facit partem et tamquam aliquid minus ipso toto facit eam, ergo principaliter respicit totum et minus principaliter partem, ergo directe per creationem fit ipsum compositum, non vero pars, quae est materia, sed ista concreatur tamquam minus principalis ad creationem totius, cui directe convenit esse tamquam rei subsistenti ut quod et consequenter creari ut quod, quia creatio directe respicit esse. Itaque fieri ex aliquo ut ex parte constituente et pertinente ad esse rei, non tollit creationem neque constituit generationem, sed fieri ex aliquo tamquam ex principio praesupposito, per cuius transmutationem fiat ipsa res, hoc constituit generationem, quia generatio transmutatio est.

Dices: S. Thomas in 2. dist. 1. q. 1. art. 3. inquit, «quod esse est per creationem, et aliae perfectiones superadditae per informationem, et in compositis praecipue illud esse primae partis, scilicet materiae». Ergo praesupponit S. Thomas creationem primo et directe terminari ad materiam et illi convenire esse. Respondetur, quod illud esse primae partis, scilicet materiae, est esse potentiae, et dicitur praecipue esse per creationem ex ea parte, qua non praesupponit aliquod subiectum, ex quo fiat, non ex ea parte, qua habeat esse absolute et simpliciter; hoc enim non habet nisi dependenter a forma, et hac ratione dicitur concreari, ut ex D. Thomae locis constat, scilicet ratione esse per formam habiti, non absolute in se.

Ad instantias adductas a P. Vazquez respondetur ad id, quod dicit compositum fieri ex aliquo, scilicet ex partibus, et sic non fieri ex nihilo, iam respondimus non fieri ex aliquo ut principio transmutationis, sed ex aliquo ut intrinsece constituente, quod non tollit creationem, neque compositum fieri ex nihilo ut ex termino a quo, cum pars constituens solum teneat se ex parte termini ad quem.

Ad instantias, quas affert ad probandum materiam creari primo et per se, respondetur materiam fieri ex nihilo non ut habens esse, sed ut pars in potentia ad formam rei habentis esse. Non est autem inconveniens, quod materia mutetur in esse actuali, sicut mutatur in informatione transeundo de privatione ad actum et de una forma ad aliam, et consequenter de uno esse ad aliud, quod non est corrumpi nisi per accidens et quantum ad successionem in esse, non quantum ad totalem desitionem, quia ipsa entitas materiae est capax existendi per quamcumque formam ex his, quas potest recipere. Unde esse modo sub una forma, modo sub alia non est totaliter desinere et amittere esse, sed transmutare illud relinquendo unum modum inadaequatum essendi et acquirendo alium intra sphaeram suarum formarum, a quibus habet esse, sicut si humanitas mea modo assumeretur a persona divina, acciperet aliud esse et subsistere, non tamen corrumperetur, quia ita exueret proprium esse, quod subrogatur aliud loco illius. Et uno verbo: amittere esse adaequate et totaliter est corrumpi, amittere esse inadaequate et cum subrogatione et successione alterius, non est desinere nec corrumpi. Nec similiter generans, quod inducit formam in materiam, dicitur producere aut generare materiam, licet faciat illam existere. Non enim facit materiam quantum ad potentialem suam entitatem, quae est propria entitas materiae, neque ex aliquo subiecto educit, sicut requiritur ad generationem, sed educendo formam ex illa transmutat eius esse, et ita non facit illam absolute existere, eo quod entitas materiae non est limitata ad esse unius formae, sed est capax habendi esse sub quacumque forma. Et ideo transmutans formas in materia non dat materiae esse absolute, sed transmutative de una forma ad aliam, sicut existens in loco, quantumcumque mutantur superficies, dicitur manere in eodem loco, quia habet eundem effectum existendi in loco provenientem a diversis superficiebus successive, quarum una subrogatur alteri in locando. Et animal dicitur habere idem corpus, licet diversae partes succedant, quia sub eadem forma et dispositione et ordine succedunt. Sic licet materiae succedant diversa esse inadaequate ex diversis formis, quia tamen succedunt in ordine ad conservandum eandem entitatem potentialem materiae, quae est capax omnium formarum, ideo permanet eadem entitas materiae sub diversa successione existentiae et esse formarum, et ideo generans tales formas, licet communicet materiae effectum formalem et esse formae, non tamen dicitur materiam corrumpere aut generare, quia non primo et adaequate dat esse, sed conservat entitatem eius in successione diversi esse; sicut e contra, qui diversas partes materiae successive aggenerat animali, licet diversum corpus materialiter tribuat, non tamen dicitur generare illud, sed sub eodem corpore conservare. Nec tamen quia materia fit a Deo sub forma, dicitur fieri ex illa ut ex subiecto, sed dependenter ab illa ut ab actu. Quare nullo modo potest creatio materiae assimilari creationi animae rationalis, quia anima fit ut habens in se esse et subsistens independentem a materia, licet communicabiliter materiae, et quia communicabiliter, non suppositaliter, materia autem non fit ut habens esse independentem a forma, sed ut recipiens a forma.

Ad rationem dubitandi a principio ad probandum quod subiectum generationis, quantum ad inhaesionem, non sit res generata, respondetur ex dictis, quod subiectum mutationis non est subiectum inhaesionis sub eadem formalitate et ratione. Est enim subiectum mutationis, quatenus est in potentia ad aliquam formam, est vero inhaesionis, non solum ut recipit, sed ut est in actu dans esse et sustentans in esse formam inhaerentem. Unde cum ratione materiae substantia sit in potentia ad formas substantiales, ratione totius habeat existentiam, ita quod ipsa materia secundum se eam non habet, sed prout in toto, inde fit, quod ratione sui materia sit subiectum mutationis, non vero sit subiectum inhaesionis nisi mediante toto, in quo solum habetur existentia et ratio sustentandi in esse, ut dicemus infra q. 9. Hoc autem non est res, quae corrumpitur, quia desinit esse, ergo res, quae generatur.

Sed instabis: Nam subiectum formae eductae vel unitae non solum quoad mutationem, sed etiam quoad informationem est materia, non compositum, ergo et subiectum eductionis seu generationis.

Antecedens est certum, quia id, quod est informabile a forma substantiali, non est nisi materia prima; illud autem dicitur subiectum formae, quod est informabile ab ea. Consequentia tenetur, quia actio identificatur cum termino; ergo quod est subiectum termini seu formae, erit subiectum actionis ad illam.

Confirmatur, quia in aliis motibus in eo subiecto est actio, ubi est terminus, quia subiectum, in quo inhaeret mutatio, debet esse commune utrique termino mutationis. Ergo cum subiectum utriusque termini seu formae, quae generatur, sit materia prima (illa enim recipit utramque formam), illa etiam debet esse subiectum generationis quantum ad inhaesionem.

Denique faciunt ad hoc auctoritates S. Thomae ut in 1. de Generat. lect. 10. et 8. Metaph. lect. 1. et 1. p. q. 45. art. 2. ad 2. et q. 3. de Potentia art. 3. ad 4. et in 2. dist. 12. q. 1. art. 1. ad 2. Ubi perpetuo assignat pro subiecto proprio susceptibili generationis et corruptionis materiam primam.

Respondetur negando consequentiam quantum ad subiectum inhaesionis. Et ad probationem respondetur, quod actio identificatur cum forma, distinguo: inadaequate tamquam cum termino formali, concedo; adaequate et tamquam cum termino totali, nego.

Itaque retorqueri potest argumentum. Nam generatio identificatur cum termino totali, terminus totalis est compositum, ergo generatio est in composito, et non in sola materia, et sic subiectum inhaesionis non erit subiectum formae, cum qua identificatur generatio tamquam cum termino formali tantum. Sed subiectum generationis quantum ad sustentationem in esse erit ipsum totum, cui directe convenit esse sustentativum; materia autem prima erit subiectum quo recipiendi, non subiectum quod sustentandi.

Ad confirmationem respondetur, quod in aliis mutationibus subiectum, quod mutatur, est ipsum compositum seu ens completum in actu, eo quod mutationes illae sunt ad accidentia, et ideo idem est subiectum inhaesionis et mutationis. Quod secus accidit in generatione substantiali, quae est ad formam substantialem, ubi non potest assignari subiectum inhaesionis et mutationis sub eadem formalitate, sed subiectum inhaesionis est ipsum totum, secundum quod induit esse subsistens et sustentans, est autem subiectum mutationis ratione materiae, cuius potentialitas mutatur ad formam. Nec oportet manere utrique formae seu termino commune subiectum inhaesionis. Sufficit, quod maneat subiectum commune mutationis, licet actio inhaereat in composito, in quo est tale subiectum mutationis, quia materia prima non est sufficiens sustentare accidentia, nisi dependenter a toto ut subiecto quod; hoc enim est inhaerere illi, ut latius dicemus q. 9.

Ad auctoritates D. Thomae respondetur loqui de subiecto generationis, ut mutatio est, non de subiecto inhaesionis excludendo compositum. Imo expresse in cit. loco q. 3. de Potentia art. 3. ad 4. docet generationem secundum rationem mutationis esse in materia prima, secundum vero relationem esse in composito, ut supra retulimus.

Articulus VI: Utrum in generatione substantiali fiat resolutio omnis formae usque ad materiam primam

Resolvi usque ad materiam primam idem est, quod spoliari materiam primam omni forma tam substantiali quam accidentali, quando fit generatio. Et inquirimus, an tollatur a materia omnis forma, tam substantialis quam accidentalis, quando aliqua de novo introducitur, quod aliis verbis etiam inquiri solet, an videlicet eadem accidentia, quae erant in corrupto, maneant in genito. Et quidem de resolutione omnis formae substantialis in praesenti non tractamus, sed supponimus totaliter spoliari materiam forma substantiali, quando fit generatio, eo quod in composito non sunt plures formae substantiales, ut ostendemus in q. 1. de Anima. Unde exclusa una forma substantiali, ut altera introducatur, omni forma substantiali praecedente spoliatur.

De resolutione ergo omnis formae accidentalis difficultas est.

Nam ex una parte videtur non posse omnia accidentia corrumpi, sed in instanti generationis debere permanere, tum quia in illo instanti debent esse dispositiones, ut reddant materiam dispositam et determinatam ad hanc formam potius quam ad aliam, alias maneret materia indifferens et indeterminata ad talem formam. Similiter debent manere in illo instanti accidentia, quae se habeant tamquam virtus ipsius generantis, si generans non sit illi coniunctum; oportet enim in illo instanti procedere generationem ab aliquo effective. Non a generante, quia, ut supponimus, non est ibi; non a virtute generantis vel coeli aut alterius agentis ibi relicta, quia virtus haec subiectabatur in re, quae corrumpitur. Ergo si desinunt omnia accidentia in illo instanti, perit etiam illa virtus. Tum etiam quia est specialis ratio de aliquibus accidentibus, quae omnino a materia avelli non possunt, v. g. quantitas, quae sequitur ipsam materiam sicut qualitas formam, et mediante quantitate redditur materia divisa et individuata. Constat autem in instanti generationis supponi materiam individuam et ab aliis materiis separatam, ergo habentem quantitatem, per quam fit ista divisio. Quod specialiter urget in homine, in quo quantitas non potest subiectari nisi in sola materia, quia forma est spiritualis. Ergo quantitas materiae non evacuatur, quando producitur homo, et consequenter neque videntur tolli alia accidentia, quae mediante quantitate subiectantur in substantia. Tum denique est difficultas de aliquibus accidentibus, quae non videntur competere rei genitae, nisi maneant in ipsa materia, sicut videmus in cadavere manere eandem cicatricem, eundem colorem nigrum, eadem signa etc. Aliquando etiam manet calor intra viscera animalis mortui, qui non potest generari a suo corrumpente, praesertim quando suffocatur aqua; neque enim aqua potest generare calorem. Similiter si animal sursum impulsum moriatur in aere non cessante impulsu, non potest in cadavere generari ille novus impulsus, quia non potest produci a generante ipsum cadaver, cum tale generans non habeat vim impulsivam, cum non sit vivens. Ergo ista accidentia non extrahuntur ab ipsa materia, nec alia ei similia producuntur, quia non est causa, a qua producantur.

Ex alia vero parte obstant duo principia satis nota apud D. Thomam, scilicet quod accidentia subiectantur in toto, quo pereunte pereunt accidentia. Et secundo, quod materia recipit formam substantialem prius quam accidentalem. Ergo exuta forma substantiali exuuntur omnia accidentia ante recepta, alias manerent aliqua recepta immediate in ipsa materia ante formam substantialem.

Hinc est, quod ista difficultas maxime pendet ex alia infra tractanda q. 9., an videlicet subiectum accidentium sit sola materia vel ipsum compositum. Qui enim tenent materiam esse immediatum subiectum accidentium, consequenter dicunt non oportere in introductione formae substantialis resolvi omnia accidentia. Et ita tenet hanc sententiam P. Suarez disp. 14. Metaph. sect. 3., ubi plures citat ex antiquis. Et plures etiam referuntur pro hac sententia a Conimbric. 1. de Generat. cap. 4. q. 18. art. 1., praesertim ex Nominalibus, ut Gabriel, Ocham, Gregorius. Videri etiam potest Murcia disp. 1. de Generat. q. 5. et alii ex recentioribus.

Nihilominus sententia S. Thomae est in generatione substantiali fieri resolutionem accidentium ita ut nullum quod erat in corrupto, relinquatur in genito, sed de novo producatur.

Constat hoc ex ipso D. Thoma 1. p. q. 76. art. 6., ubi inquit: «Impossibile est, quod aliqua dispositio accidentalis cadat media inter corpus et animam, vel inter quamcumque formam substantialem et materiam suam». Et hoc ibi probat ratione statim adducenda. Idem docet libro 1. de Generat. lect. 10., ubi inquit «non manere idem numero accidens, sed id, quod prius erat, corrumpi per accidens corruptione subiecti et advenire simile accidens consequens formam de novo advenientem». Et videri etiam potest quaest. de Spiritualibus Creaturis art. 3. ad 19. et quaest. de Anima art. 9. ad 5. Eandem sententiam communiter sequuntur thomistae, Caietanus, Soncinas, Capreolus, Banez et alii, quos citant et sequuntur Conimbric. 1. de Generat. cap. 4. q. 18. art. 2., Carmel. libro 1. de Generat. disp. 3. q. 6. § 2., Fonseca 5. Metaph. cap. 28. q. 20. sect. 2.

Fundamentum est illud duplex principium supra insinuatum: Et quidem primum, scilicet quod ipsum totum, et non sola materia est subiectum accidentium, infra q. 9. probandum a nobis est; ibi videatur.

Secundum principium, quod ponitur a D. Thoma, ubi supra, est, quia materia, licet sit susceptiva formae substantialis et accidentalis, tamen ordine quodam recipit illas, eo quod ipsae formae inter se ordinatae sunt, et una essentialiter supponit alteram, sicut gradus sensitivus supponit vegetativum et actus intellectus supponit potentiam, sic esse accidentale supponit substantiale tamquam naturaliter illi coordinatum et ab eo dependens, esse autem substantiale datur per formam substantialem.

Quod ut radicitus percipiatur, distinguendum est de accidentibus, quae sunt propriae passiones, et quae sunt communia. Si sunt accidentia propria, certum est, quod non inhaerent materiae neque illi uniuntur nisi mediante forma, eo quod non conveniunt materiae nisi ut dimanantia a forma. Non dimanant autem a forma nisi ut unita materiae, quia non dimanant ab ea nisi ut habente esse; habet autem esse forma, quando est in materia, vel quia dependet ab illa, vel quia creatur in illa. Ergo prius est formam inesse materiae et illi dare esse, quam materiam recipere accidentia dimanantia ab illa. Et ita calor in igne producto non potest esse idem numero, qui erat in ligno, quando disponebatur ad ignem, quia iste dimanat a forma ignis introducta.

Si vero accidentia sint communia, vel possunt dici communia, quia licet dimanent a forma, dimanant tamen secundum gradum communem, non secundum ultimam differentiam, sicut quantitas dimanat a gradu corporis, qui est communis omnibus, tam elementis quam mixtis, et de his accidentibus eadem ratio est atque de propriis, quia, ut advertit D. Thomas 1. p. q. 76. art. 6. ad 1., sicut dantur diversi gradus unius et eiusdem formae, ita consequuntur unumquodque genus seu gradum suae propriae accidentia. Quare ista accidentia prout sic dimanantia et consecuta necessario supponunt formam in materia, ut ad eam consequantur, non vero ipsa prius ponuntur in materia quam forma, ad quam consequuntur.

Si vero sint accidentia communia, et nullo modo dimanent a forma, sed fortuito conveniant alicui et tamquam non per se connexa, adhuc talia accidentia non remanent in illa materia nec illi conveniunt ante formam. Primo quidem, quia illa accidentia non determinant materiam ultimo neque disponunt ad introductionem formae, cum non habeant connexionem per se cum forma. Ergo non est ratio, cur ponantur in materia ante formam substantialem, ad quam est immediatus ordo materiae, quia materia est potentia substantialis et ideo immediate respicit actum substantialem. Unde si dispositiones per se requisitae et determinantes materiam non prius recipiuntur in illa quam formae, multo minus accidentia non per se connexa. Deinde quia habitudo materiae ad formam substantialem est immediata et essentialis, antequam respiciat accidentalem, quia materia est potentia substantialis, cuius immediatum et per se correspondens debet esse actus substantialis; ex ordine enim ad actum denominatur et constituitur potentia. Unde non solum materia respicit formam substantialem tamquam principalem ordine intentionis, accidentalem autem ordine executionis, ut P. Suarez dicit, ubi supra n. 57., sed formam substantialem respicit quasi immediatum specificativum, et ita debet respicere illam ut prius attactam non solum prius intentione, sed etiam executione, quia quod essentialiter et primario terminat habitudinem, prius attingitur in executione quam secundarium, quia prius essentia constituitur in executione, et non solum in intentione, quam id, quod secundarium est. Et praesertim, quia accidens dependet a substantia in existendo, quia substantia per se existit, accidens autem inexistit et inhaeret. Quod autem est prius in ordine existendi, est prius ordine executionis, et non solum intentionis; executio enim respicit esse existentis, et ita cum forma substantialis det materiae esse substantiale, consequenter dat esse in ordine et linea existendi, quod est prius ordine inhaerendi, et consequenter si ordo executionis est ordo existendi, etiam in hoc ordine debet esse prior forma substantialis quam accidentalis. Et hinc est, quod quia accidens dependet a substantia secundum ordinem existentiae, valde assimilatur dependentiae a causa efficienti, quatenus causa efficiens praesupponit esse, ut ab ea dependeat effectus, et ideo Deus media efficientia sua supplere potest dependentiam actualem accidentis a substantia sustentante, quia in hoc idem potest facere efficiens, quod sustentans. Quare materia remota forma substantiali non potest retinere accidentia et ideo non transeunt eadem numero de corrupto ad genitum existendo immediate in materia.

Dices: Sufficere ad sustentanda accidentia esse partiale, quod habet materia, atque adeo licet dicat ordinem primo et per se ad formam substantialem, adhuc sufficiens esse manet in materia ad sustentanda accidentia, praesertim quae dimanant ab illa, ut quantitas vel accidentia communia. Secundo, non sequitur corrumpi accidentia, licet mutetur forma et esse substantiale, quia subrogatur loco eius aliud aeque bene sustentans tale accidens in esse, qua ratione diximus supra materiam primam non perire adveniente nova forma, licet mutetur eius esse, quia subrogatur aliud aeque bene praebens esse materiae.

Ad primum respondetur non sufficere illud esse partiale materiae ad sustentanda accidentia, tum quia materia non habet esse partiale, sed tantum esse accipit a forma, eo quod forma dat esse substantiale, atque adeo primum esse, quod substat aliis, alias non esset substantiale; non ergo supponit aliud prius in materia. Tum quia dato, quod haberet esse partiale, adhuc non potest sustentare accidentia nisi dependenter a toto seu composito tamquam existente ut quod. Unde ipsa materia solum est principium sustentandi accidentia ut quo. Remoto autem vel destructo principio quod, et non subrogato alio supplente in omnibus vices eius, principium quo neque agit neque recipit. Falsum est autem, quod quantitas dimanat a sola materia, siquidem dimanat a gradu corporeitatis, quem praebet forma; et sic iuxta diversas formas videmus variari quantitates, alias si eadem quantitas semper inesset materiae, fortius et intimius uniretur accidens materiae quam forma substantialis, quae variatur, cum tamen materia prius essentialiter respiciat formam substantialem.

Ad secundum dicitur non subrogari accidenti aliud aequivalens, quia subiectum diversum non potest continere idem numero accidens, quod aliud subiectum, quia una causa naturalis non continet effectus alterius totaliter etiam quoad omnem individuationem. Sola causa prima potest id totaliter continere et supplere propter omnimodam subordinationem causae secundae ad primam in omni ratione entis. De quo diximus q. 10. Phys. et dicemus infra q. 12. Et hac ratione Deus sustentans accidens extra subiectum conservat illud idem numero. At vero materia subrogatis diversis formis conservatur eadem numero, quia quaelibet forma inadaequate respicitur a materia, et omnium illarum est capax, ut a qualibet conservetur. Accidens vero non respicit plura subiecta, sed adaequate ab uno sustentatur et individuatur.

Ad primum a principio, de dispositionibus determinantibus materiam et efficientibus generationem in ultimo instanti, dicemus seq. art., quia de hoc est specialis difficultas.

Ad secundum respondetur, quod quantitas non sequitur materiam inhaesive et dimanative, sed solum sequitur materiam, ut est sub forma et ut accipit ab illa gradum corporeitatis, cuius proprium accidens est quantitas, ut S. Thomas docet supra 1. p. q. 76. Dicitur autem quantitas sequi materiam sicut qualitas formam, tum propter similitudinem, tum propter generalitatem. Propter similitudinem quidem, quia materia est pure passiva, similiter quantitas nullo modo est activa; propter generalitatem autem, quia tam generalis est quantitas materiae sicut gradus corporeitatis, nulla autem materia reperitur sine corporeitate, et nulla sine quantitate.

Quod vero dicitur materiam individuari per quantitatem et debere supponi individuum in instanti generationis, respondetur materiam non individuari per quantitatem substantialiter, sed per propriam incommunicabilitatem, quantitas autem solum concurrit non tam ad rationem individuationis, quam ad eius multiplicationem et divisionem. Haec enim fit per quantitatem et se habet ut conditio dividens et requisita necessario, ut eius divisione posita non ab ipsa, sed a substantia seu materia sub quantitate divisa resultet diversa individualitas substantialis, ut dicemus infra q. 9. agendo de principio individuationis. Hanc autem quantitatem, qua individuatur et individuat materia, sufficit, quod in instanti generationis habeat prioritate causae formalis a forma, prioritate dispositivae causae et materialis a materia; non vero requiritur, quod ipsi materiae sit coaeva eique perpetuo inhaereat, quod ibi latius explicabitur.

Nec hoc habet specialem difficultatem in homine, quia licet forma eius entitative sit spiritualis, informative tamen et virtualiter est corporea et ut quo, quatenus praebet gradum corporeitatis, a quo sequitur quantitas sicut et aliae accidentia corporea. Et sic ipsum totum, quod resultat, simpliciter est corporeum, scilicet homo atque adeo capax quantitatis ut quod; principium autem recipiendi quantitatem ut quo est ipsa materia, ut subest formae, quatenus dat gradum corporeitatis.

Ad tertium respondetur illa accidentia quae remanent in genito non esse eadem numero quae in corrupto, sed similia, ut expresse docet S. Thomas 1. de Generat. lect. 10., eo quod aliquae formae habent talem symbolizationem et affinitatem, ut petant similia accidentia, praesertim in principio suae generationis, quando nondum omnem suam perfectionem obtinent, et inter istas est facilis transmutatio, sicut embryonis in animal, animalis in cadaver, et sic cum sint formae vitales et tendentes ad ulteriorem formam, petunt similitudinem in accidentibus.

Aliquando autem generans producit accidens simile ei, quod erat in corrupto, propter necessitatem materiae, ex qua fit generatio. Pro quo notandum est, quod formae, quae generantur, aut quando de novo fit augmentatio vel nutritio, licet accidentia propria sive proprias passiones non habeant ex materia, multa tamen accidentia communia sortiuntur ex determinatione materiae, in quam introducitur forma, quia accidentia communia non emanant a forma, sed a generante praebente illa iuxta occurrentem materiam et circumstantias, sicut patet, quod a generante praebetur ubi et situs, etiam cum aliquid generatur extra proprium locum tamquam accidens commune et mutabile. Cum autem generans ita agat in passum, quod etiam repatitur ab illo, ut infra dicemus q. 5., nec perfecte vincit passum in omnibus, oportet, quod in ipso genito producantur accidentia aliquae a generante, non absolute ut est in se, sed ut modificato et temperato per reactionem passi. Ab illo enim determinatur generans ad producendum aliquas qualitates, quas ex se solum non produceret. Unde quando aqua vel ignis aut ferrum interficit animal et generatur forma cadaveris sive ab ipsis sive a coelo ut a principali agente, tunc illa accidentia communia producuntur, quae iuxta passi resistentiam aut exigentiam generans potest producere, et ita aliquando producitur calor in visceribus animalis, licet ab agente frigido introducatur forma cadaveris, eo quod illud agens frigidum licet per se et directe solum producat frigus, tamen ut repatitur a calido, quando interficit animal, imbuitur qualitatibus calidi, et sic etiam aliquid caloris producit cum forma cadaveris. Aliquando vero talis calor producitur per antiperistasim seu circumobsistentiam contrarii, et a coelo introducente formam cadaveris tamquam a causa per se. Quid sit antiperistasis dicemus q. 5.

Et eadem ratione videmus nutritivam generare aliquando alimentum cum alienis qualitatibus et nocivis propter repassionem a materia, quae suis qualitatibus imbuit nutritionem, et similiter generari animal cum aliis qualitatibus, licet semen sit bonum, propter infectionem sanguinis, qui est materia. Sic ergo agens seu generans non solum considerandum est, quid possit generare ex se, sed quid possit iuxta modificationem, quam habet ex resistentia passi seu reactione, et secundum virtutem, quam inde participat, et similiter secundum virtutem, quam habet a coelo et ab aliis circumstantibus, a quibus omnibus determinatur vel accipit vim producendi aliqua accidentia communia iuxta exigentiam materiae, in qua operatur, atque adeo potest generare similem colorem, cicatricem, et similiter impulsum et alia similia, non vi sua de novo impellendo, sed continuando impulsum, quatenus ex corpore impulso generatur cadaver, et ita virtus impressa ab impellente ipsi animali, quod corrumpitur, cum in corrumpente non inveniat dispositionem contrariam, a qua extinguatur, determinat ipsum corrumpens et communicat illi vim continuandi similem impulsum in cadavere. Nec obstat, quod sensus nullam in hoc sentit mutationem; nec enim ad sensum pertinet iudicare de mutatione individuali, quae fit ex sola corruptione subiecti, quando subrogatur illi accidens eiusdem speciei, sed tunc, quando alteratur et mutatur accidens sine alterius similis subrogatione.

Sed adhuc obicies D. Thomam 4. Contra Gent. cap. 81. dicentem, «quod materia hominis post eius mortem, quae tali formae fuit subiecta, manet sub eisdem dimensionibus, ex quibus habebat, ut esset materia individualis». Ergo non denudatur materia omni accidente, saltem quantitate, per quam sigillatur et determinatur, ut sit haec individua materia.

Et confirmatur, quia dispositiones antecedentes non habent contrarium, quo corrumpantur subsequentes, siquidem sunt eiusdem rationis cum illis, ergo manent. Nec dici potest, quod per desitionem subiecti desinunt. Nam contra est, quia dispositio ultima cum annexa sit ipsi formae genitae, non corrumpitur per eius destructionem, cum potius tunc generetur; dispositio autem infra ultimam est compatibilis cum subiecto corrumpendo, ergo non desinit ex sola desitione subiecti, sed a contrario. Hoc autem non datur, quia ultima dispositio non est contraria illi antecedenti, quae est infra ultimam, sed est eiusdem speciei, v. g. calor ut octo cum calore ut septem.

Respondetur D. Thomam intelligi, quod manet materia cum eisdem dimensionibus radicaliter, quatenus materia est radix earundem dimensionum non formaliter, quia non manet eadem quantitas, nec sub eadem forma, manet tamen in materia ordo ad eandem formam, id est animam ut recuperandam per resurrectionem divinitus, et sic manet eadem dimensio radicaliter. Quod confirmat ibidem S. Thomas dicens, quod corporeitas est duplex, alia substantialis, scilicet ratio corporis de genere substantiae, quae non est aliud quam ipsa forma, alia accidentalis, quae est species quantitatis, quae est corpus. Et de hac subdit S. Thomas, «quod licet cedat in nihilum corpore humano corrupto, tamen non impedit, quod idem homo numero resurgat, quia manet eadem corporeitas eadem manente forma hominis». Sentit ergo D. Thomas, quod non manet eadem dimensio quantitativa in materia hominis, sed idem ordo ad formam humanam, unde habebit easdem dimensiones, quia habebit eandem corporeitatem. Alia loca D. Thomae ex q. 7. et 9. tertiae partis explicabimus art. seq.

Ad confirmationem respondetur dispositiones antecedentes non corrumpi ab ultima dispositione directe tamquam a contrario, sed indirecte et per accidens, quia introducunt formam incompossibilem praecedenti, et consequenter destruitur subiectum talium dispositionum antecedentium, et sic ipsae desinunt ad desitionem subiecti, in quo erant. Non est autem inconveniens, quod per accidens et indirecte aliquid corrumpatur a suo simili, destructo fundamento eius, cui innitebatur.

Articulus VII: Quomodo ultima dispositio causetur, vel causet generationem substantialem

Supposita sententia in art. praec. explicata, quod forma introducitur in materiam denudatam omni forma, tam substantiali quam accidentali, duplex urget difficultas in praes. art. pertractanda: Primo, quomodo ultima dispositio possit causari ad modum, quo ceterae antecedentes causatae sunt. Aliae enim in ipso subiecto, quod corrumpitur, introducuntur, ultima autem dispositio si in ipso subiecto causaretur, cum ipso corrumperetur, et sic non coniungeretur formae substantiali, quae de novo generatur. Si autem producitur ultima dispositio in subiecto, quod de novo generatur, tunc non produceretur per alterationem sicut ceterae antecedentes, et sic non continuabitur illis et consequenter non erit causa corrumpendi formam et disponendi materiam ultimae ad introductionem formae, siquidem non existit in subiecto ante generationem formae substantialis, et consequenter non expellit formam corruptam neque materiam ipsam disponit, ut recipiat formam de novo, siquidem post ipsam formam talis dispositio convenit subiecto. Quidquid autem infra talem dispositionem est, compatitur cum forma corrupta, et sic non expellit illam.

Secunda difficultas est, quomodo ultima dispositio possit causare formam, quae de novo generatur, sive effective sive materialiter, siquidem dispositio illa transit cum subiecto, quod corrumpitur, siquidem in sola materia nuda non remanet, supposita sententia explicata art. praec. et infra q. 9. explicanda, quod accidentia non subiectantur immediate in materia prima, et sic non transeunt de corrupto ad genitum. Ex quo fit, quod ultima dispositio non potest materialiter determinare materiam, siquidem non inhaeret nec afficit illam. Similiter etiam non potest effective attingere ipsam formam, quia consequitur post ipsam in subiecto, ergo non potest effective illam generare, et sic generabitur forma a dispositione remotae effective, quae est minor ipsa ultima, quod stare non potest, quia compatitur cum forma corrupta nec habet perfectam et ultimam virtutem, quae ultimo ordinetur et connectatur cum forma genitae, ergo non potest in illam influere effective.

Et urgetur amplius, quia si ultima dispositio non efficitur a generante in subiecto corrumpendo, sed in ipsa re genita, ergo in instanti generationis prius efficietur ipsa forma substantialis et mediante ipsa emanabit ultima dispositio tamquam accidens illius, ergo non est virtus efficiens ipsius generantis respectu formae substantialis, cum potius ab ipsa forma emanet.

Similiter in instanti generationis debet praesupponi materia praeparata et disposita, ut introducatur forma, sed tunc materia denudatur omni accidenti et dispositione, ergo omni effectu formali accidentis disponentis et determinantis materiam. Ergo non remanet materia determinata et disposita, neque formaliter neque virtualiter. Non formaliter, quia nulla forma disponens tunc est; non virtualiter, quia nulla alia forma remanet, in cuius virtute contineatur illa dispositio, nisi solum quaedam connotatio extrinseca, quod immediate antea fuerit dispositio non ultima, quia ultima non fuit in tali subiecto. Hoc autem non sufficit, ut materia dicatur intrinsece et realiter determinata et disposita.

Denique est generalis difficultas, quomodo in illo instanti dispositiones possint operari effective, quia praecedentes tunc non sunt, sed desinunt esse, subsequentes autem efficiuntur tunc, ergo non efficiunt ipsam generationem. Et dato, quod tunc existant, non possunt agere effective in subiectum, in quo sunt, ut docet S. Thomas 1. 2. q. 85. art. 1. ad 4. Nec ipsum subiectum agit per illas, quia alias eadem pars ageret et pateretur, esset movens et mota.

Difficultates istae parum urgent eos, qui tenent accidentia subiectari in materia immediate, et consequenter ea, quae sunt in corrupto, posse manere in genito, et sic facile concedunt dispositionem ultimam immitti a generante in ipsam materiam, quando est sub forma corrupta, et sic praeparare materiam per dispositionem ultimam, quam habet ante formam, et consequenter ab ipsa forma non dimanare ultimam dispositionem. Pro qua sententia plures citantur a P. Suarez disp. 14. Metaph. sect. 3. Ceterum quia multi alii existimant subiectari quidem accidentia in materia sola, praesupponendo tamen prius unionem ad formam substantialem, ut Conimbric. 1. de Generat. cap. 4. q. 4. art. 1., et probabile reputat Suarez loco cit. n. 37. et 40. et 60., ideo adhuc locus est in hac sententia, ut dicatur dispositionem ultimam non dari in materia ante formam substantialem, sed ab ipsa forma dimanare. Unde ipse Suarez tom. 3. de Gratia libro 8. cap. 13. n. 10. licet dicat esse probabilius dispositionem antecedentem non perire in instanti generationis, sed manere in genito ibique consummari in ratione dispositionis ultimae, oppositum tamen admittit ut probabile, sed dicit, quod in ea sententia oportet respondere, quod vel ultima dispositio non praeparat materiam, sed forma recipitur in materia immediate, hoc ipso quod denudatur omni forma, vel si praeparat materiam, ipsa prout praeparans non est a forma, sed a generante.

Reducitur ergo difficultas ad hoc, an ultima dispositio procedat a forma genita quasi effective et dimanative, et tamen praeparet et disponat ipsam materiam, an vero, si praeparat materiam, non procedat ab ipsa forma, sed ab ipso generante. Vel denique, an ultima dispositio nullo modo praeparet materiam ad formam, sed introducatur in nuda materia, dispositio autem ultima sequatur formam tamquam dispositio ornans, non praeparans et determinans materiam ad talem formam. Quodsi ultima dispositio utrumque habet, scilicet determinare materiam et consequi ad formam, restat videre, quomodo id faciat in instanti generationis, et praesertim, an dispositio ultima habeat esse virtus effectiva generantis in illo instanti.

Dico ergo primo: Sive accidentia subiectentur in sola materia sive in toto composito, dispositio ultima numquam est simul cum forma, quae corrumpitur, sed cum illa, quae generatur.

Haec conclusio tamquam certa in hoc difficultate statuenda est. Et probatur, quia dispositio ultima expellit formam oppositam a materia, quia, ut dicit D. Thomas q. 28. de Veritate art. 8. ad ultimum, per calorem in summo expellitur forma aquae, et ita non sunt simul. Et patet, quia haec expulsio fit per incompossibilitatem dispositionis ultimae cum forma corrupta. Omnes enim dispositiones antecedentes tendunt ad expulsionem et corruptionem formae, et ideo opponuntur et contrariantur illi. Ergo ultima dispositio est illa, quae ultimo opponitur et sic incompossibilis est cum tali forma, siquidem non restat alia ulterior, quae ad expulsionem eius faciat; ergo non est simul cum tali forma, quia incompossibilitatem habet cum illa. Unde etiamsi accidentia recipiantur in sola materia, tamen quia non potest habere simul oppositas et incompossibiles formas, non potest simul habere dispositionem ultimam et formam corruptam. Et sicut forma genita ut formaliter expellat corruptam, non requiritur, quod simul cum illa sit in materia, alias duae formae essent in illa, sed sufficit, quod coniungatur illi per successionem et expulsionem, non per simultatem, ita ut dispositio ultima expellat dispositive formam corruptam, non requiritur, quod simul existat cum ea, sed quod succedat illi expellendo, non simul existendo.

Quod autem dispositio ultima sit simul cum forma genita affirmat D. Thomas quaest. cit. de Veritate art. 7. ad 11. dicens, «quod calor consummatus simul introducitur cum forma ignis». Et sumitur ex dictis, quia illa ultima dispositio sicut est incompossibilis cum forma corrupta, ita est compossibilis et connexa cum forma genita, ergo simul est cum illa; nec enim materia datur aliquando sine aliqua forma substantiali, cum qua sit illa accidentalis.

Dico secundo: Dispositio ultima bene compatitur haec duo, scilicet quod praeparet materiam ad formam terminative, quod est non solum dari ad ornatum, sed ad praeparationem materiae erga formam, et similiter quod talis dispositio causetur a forma, in ordine causae formalis et secundum dependentiam in esse.

Utrumque affirmat S. Thomas q. 28. de Veritate art. 8. in fine corporis et in 4. dist. 17. q. 1. art. 4. quaestiunc. 1. et 2. et art. 5. quaestiunc. 3., ubi affirmat «dispositionem ultimam esse effectum formae in genere causae formalis, et tamen praecedere ipsam in genere causae materialis». Sed praesertim videri potest D. Thomas in 3. dist. 13. q. 3. art. 1., ubi distinguit triplex genus dispositionis: «Uno modo ita, quod cadat medium inter subiectum et perfectionem illam quasi instrumentum perfectionis illius, sicut diaphaneitas disponit ad lucem. Alio modo disponit aliquid ad formam sicut praeparando materiam ad receptionem formae, ita quod praeexistat in materia ante formam ordine fiendi, non ordine essendi, sicut calor disponit ad formam ignis, non quia medium cadit inter formam et materiam, sed materia appropriatur ad formam ignis per adventum caloris. Tertio modo aliquid disponit ad perfectionem aliquam, sicut quod facit ad bonitatem et decentiam perfectionis, sicut decor personae facit ad dignitatem regiam». Ecce, S. Thomas distinguit dispositionem praeparantem materiam ad formam a dispositione ornante et conducente ad decentiam, et in primo ordine ponit dispositionem ultimam, ut calor ad formam ignis, quae ordine fiendi tantum praecedit, non ordine existendi seu ut medium existens inter materiam et formam, et consequenter non prius existens in materia quam forma.

Explicatur autem conclusio ostendendo illa duo non esse incompossibilia, scilicet dependere seu causari a forma et praeparare seu determinare materiam ad talem formam consummative et terminative, sicut dispositio antecedens et alteratio ad illam praeparat et disponit materiam inchoative. Quod patet, quia dispositio ultima, v. g. calor ut octo, est accidens connexum cum forma ignis ab illaque dependens in esse tamquam propria passio in eius radice contenta, sicut clare videmus, quod ignis genitus habet calorem ut octo tamquam proprietatem. Et secundo habet calor ut octo esse eiusdem rationis et speciei cum calore ut sex vel septem, qui ante instans generationis disponebat lignum ad formam ignis, et sic dispositio ultima habet esse terminus et consummatio caloris antecedenter disponentis. Quod S. Thomas aperte fatetur in q. 28. de Veritate art. 9. ad 10., ubi inquit, quod ea, quae in instanti fiunt, dicuntur fieri et factum esse, «quia quatenus illud instans est terminus prioris temporis, in quo fiebat, usurpat sibi id, quod priori tempori debetur». Ergo sentit D. Thomas, quod dispositioni ultimae in facto esse etiam convenit esse terminum antecedentis dispositionis et prioris temporis, et sic eius denominationem usurpat sibi.

Igitur dispositio ultima secundum istos duos respectus seu formalitates potest consequi ad formam et disponere materiam in diverso genere causae. Quia enim est accidens incompossibile cum forma praecedente, connexum autem et subordinatum formae genitae tamquam proprium accidens illius, necesse est, quod ab ea dependeat et ad eam sequatur. Quia vero est terminus et consummatio praecedentis alterationis, per quam materia disponebatur ad formam generandam, ideo per illam ultimam dispositionem terminative et consummative materia disponitur et praeparatur. Et sic illa ultima dispositio terminat duplicem actionem generantis secundum diversam formalitatem, scilicet alterationem et generationem: alterationem quidem, in quantum est consummatio et terminus praecedentis alterationis, generationem autem, in quantum est propria passio connexa formae substantiali, et sic formam substantialem consequitur. Nec est novum ad unum effectum concurrere duas actiones secundum diversas formalitates, sicut sol et homo ad generandum hominem, vel si datur una tantum actio, scilicet generatio, illa virtualiter continebit vim alterationis praecedentis, cuius loco subrogatur complendo ipsam.

Dico tertio: Dispositio ultima non est virtus efficienter influens in generationem substantialem neque in corruptionem formae oppositae. Est D. Thomae q. 28. de Veritate art. 8. ad 5. ex his, quae secundo loco ponuntur, ubi inquit, «quod dispositio non facit aliquid ad formam effective, sed materialiter tantum, in quantum materia per dispositionem efficitur congrua ad receptionem formae». Et loquitur de dispositione ultima.

Ratio autem conclusionis manifesta est ex dictis, quia dispositio ultima cum sit accidens, non potest operari effective nisi ut virtus recepta in aliquo subiecto et ut inhaerens illi. Neque enim calor dicitur calefacere, sed calidum, quia non potest operari forma seu principium quo, qualis est calor seu dispositio ultima, nisi operante aliquo principio quod, siquidem principium quo essentialiter est alicuius operantis per illud; est enim id quo aliquid operatur, ergo essentialiter supponit principium quod. Si ergo dispositio ultima operatur efficienter generationem, necessario id facit ut recepta in aliquo subiecto. Sed non recipitur in corrupto, quia desinit esse, neque in aliquo corpore circumstanti, quia illud non disponitur neque ex illo generatur res, ergo in ipso genito, ut ostensum est, quia ad eius formam consequitur. Ergo non potest effective attingere ipsam generationem, quia non potest effective agere in subiectum, in quo recipitur, ut dicit D. Thomas 1. 2. q. 85. art. 1. ad 4.; et si posset efficere, non tamen generare, quia si recipitur in illo, ut efficiat, iam supponit esse generatum et existens.

Si dicatur influere saltem effective in corruptionem formae oppositae, contra hoc instat D. Thomas q. 28. de Veritate art. 8. in corpore, ubi ostendit gratiam non posse per actus a se elicitos effective operari ad remissionem culpae, quod est corruptio formae oppositae, sed per informationem subiecti; informando enim expellit formam oppositam, non efficiendo. Et ratio est, quia efficientia non est directe ad corruptionem, alias terminaretur per se primo ad non ens, quod est nihil efficere, sed primo et per se terminatur ad ipsam aliquam generationem seu ad formam et secundario ad corruptionem alterius. Ergo si dispositio ultima non potest effective concurrere ad generationem, neque effective influet in corruptionem.

Sed ex conclusione insurgit grandis difficultas, qua virtute generans, quando est absens, effective attingat ipsum genitum. Nam dispositio ultima, ut diximus, non concurrit effective ad generationem, dispositio autem infra ultimam non est sufficiens ad producendam formam genitam, v. g. calor ut septem ad producendam formam ignis, tum quia non potest producere calorem ut octo, cum sit illo inferior, ergo neque formam ignis; tum quia illa dispositio antecedens subiectatur in ipso corrupto, quia compatitur cum eius forma, ergo in ipso instanti generationis non existit, ergo neque effective operatur. Nec potest dici, quod manet virtualiter, aut quod illa dispositio antecedens continuatur cum forma genita, ut significat D. Thomas 3. p. q. 7. art. 13. ad 2. dicens, «quod dispositio, quae vi generationis praecedit, naturaliter perfectionem sequitur, quam aliquis iam consecutus est, sicut calor, qui fuit dispositio ad formam ignis, est effectus profluens a forma ignis». Et q. 9. art. 3. ad 2. dicit, «quod per calorem disponitur materia ad suscipiendam formam ignis, qua tamen adveniente calor non cessat, sed remanet quasi quidam effectus talis formae». Contra hoc instatur, quia si ita est, non fiet in generatione substantiali resolutio usque ad materiam, quia illa dispositio praecedens continuatur cum forma genita, et sic manet in materia vel saltem manet aliqua virtus, in qua virtualiter continetur illa dispositio, et haec virtus aliquod accidens est. Ad hoc ergo

Dico quarto: Virtus generantis, quae effective operatur ut decisa et diffusa ab ipso generante tamquam instrumentum illius, non est dispositio ultima, sed cum dispositionibus antecedentibus invenitur, et in instanti generationis non operatur effective ut existens in subiecto corrupto neque in subiecto genito, sed in parte propinquiori ipsi rei genitae.

Supponit haec conclusio, quod generans dupliciter potest se habere erga materiam, ex qua generat. Vel enim est illi indistans et immediatum immediatione suppositi et virtutis, sicut ignis est proximus ligno, quod comburit, et tunc virtus effectiva generantis non est nisi in ipsomet supposito generante, scilicet calor, qui est in igne. Aliquando vero generans est distans a materia, ex qua generat, et solum est immediatum illi per suam virtutem, sicut sol, cum generat herbam, et animal, quod mediante semine generat aliud; et tunc etiam datur virtus effectiva diffusa et decisa ab ipso agente tamquam instrumentum ipsius, ut dicit S. Thomas q. 3. de Potentia art. 11. ad 9. et aliis pluribus locis, et nos probavimus q. 12. Phys. De hac ergo virtute diffusa in absentia vel distantia generantis procedit conclusio.

Et prima pars dicit, quod non est dispositio ultima, sed cum antecedentibus ponitur. Et hoc manifestum est, quia dispositio ultima est effectus coniunctus et annexus ipsi formae genitae, ita quod non existit, nisi ubi existit forma genita, sicut calor ut octo non existit, nisi ubi forma ignis. Ergo non operatur nisi existente forma ignis, ergo non ipsam formam seu generationem eius effective attingit.

Secunda vero pars, quod illa virtus effectiva non sit in subiecto corrupto, quando operatur in instanti generationis, constat, quia in illo instanti non est illud subiectum, siquidem corrumpitur, ergo neque est illa virtus, quae inhaerebat illi. Quod autem non est, non operatur effective per seipsum; per aliquam autem virtutem non operatur, quia de hac erit eadem difficultas, in quo subiecto sit.

Tertia pars, quod non existat in re genita tamquam in subiecto, neque in eius materia, constat ex doctrina S. Thomae 1. 2. q. 85. art. 1. ad 4. et q. 110. art. 2. ad 1. et Quodlib. 10. art. 3. ad 2., ubi statuit dispositionem seu accidens non agere effective in suum subiectum, sed formaliter actuando illud. Ergo dispositio existens in re genita non potest illam generare, ut de se constat, quia sic supponeretur existens ante subiectum, et consequenter deberet esse in alio subiecto. Nec potest supponi ut existens in materia et agere effective in ipsam et ex ipsa, quia cum accidens non possit operari nisi ut quo, et consequenter ipsum subiectum, cui inhaeret, debet operari ut quod, idem esset dicere, quod accidens operatur effective in subiectum, ac dicere, quod subiectum operatur effective in seipsum. Nihil autem seipsum movet effective, et multo minus materia prima, quae nullo modo est activa, sed passiva. Ergo non potest accidens existens in materia prima operari in illa effective.

Quarta pars conclusionis, scilicet quod in casu, quo generans est distans a materia, quam disponit et ex qua generat, debet assignari aliqua pars proxima, quae per virtutem a generante decisam cum dispositionibus antecedentibus effective agat in partem proximiorem et sic fiat generatio, inde constat, quia nihil effective agit in seipsum, sed oportet distinguere agens et passum, partem moventem et partem motam. Ergo oportet, quod generatio fiat agente una parte in aliam, quando ipsum generans non est ibi praesens, ut per seipsum agat. Et hoc etiam bene notarunt Conimbric. 1. de Generat. cap. 5. q. 9. art. 2. § Quare nostra.

Et si instes: Quia pars proximior non habet in se dispositionem ultimam, v. g. calorem ut octo, sed aliquid infra illam, alias esset in ea ignis genitus, et non solum virtus ad ignem generandum, ergo non potest talis virtus inferior producere dispositionem ultimam effective: Respondetur, quod illa virtus licet entitative et formaliter sit infra calorem ut octo et infra dispositionem ultimam, virtualiter tamen in quantum instrumentum generantis, a quo est decisa talis virtus, habet vim ad attingendum effective formam substantialem rei genitae et ipsam dispositionem ultimam illius.

Et hoc sumitur ex D. Thoma 1. p. q. 76. art. 4. ad 4. dicente, «quod in mixto manent qualitates propriae elementorum licet remisse, in quibus est virtus formarum elementalium». Censet ergo, quod etiam infra calorem ut octo potest virtualiter manere vis formae generantis. Itaque calor, qui est infra gradum caloris ut octo, non potest per modum causae principalis producere nisi calorem similem sibi, et non calorem ut octo. Si tamen consideretur non solum ut calor, sed ut calor virtuosus, id est ut derivatus ab igne tamquam instrumentum eius ad producendum substantiam similem sibi, et consequenter calorem ut octo, sic operatur illum instrumentaliter, non principaliter. Quodsi absente vel destructo generante virtus illa debilior et imperfectior facta sit aut egressa fuerit, quam ut possit producere substantiam, si eam producit, id fiet virtute causae superioris, scilicet coeli vel causae primae supplentis, quod deest de virtute generantis, et sic plures formae inanimatae quandoque producuntur a coelo, ut quando cadaver generatur ex iugulatione vel ex suffocatione. Ferrum enim non est productivum directe formae cadaveris, sed ferri; tamen tollendo dispositiones vitales, v. g. calorem, qui est in sanguine, relinquit locum coelo, ut introducat formam cadaveris. Quid autem sit in virtute illa, quae est quaedam qualitas, esse virtutem substantiae, explicavimus q. 12. Phys., quod non est aliquid superadditum qualitati, sed tantum ab ipsa substantia esse derivatam, et aliquid illius in ordine ad producendam similem substantiam.

Ceterum in generatione viventium specialis difficultas est, quomodo distinguatur pars efficiens et pars effecta, eo quod vivens non generatur successive a parte in partem sicut inanimata, sed organizato corpore et integre disposito tota generatio in instanti perficitur, et ideo non apparet, quomodo a parte vicina procedat ipsa forma viventis et ultima eius dispositio.

Sed respondetur ex doctrina D. Thomae 1. p. q. 118. art. 1. ad 3. et q. 3. de Potentia art. 11. praesertim ad 8., ubi docet, quod virtus activa seminis non est in toto semine, sed in spiritibus, qui in ipso semine includuntur, in quo etiam spiritu est aliquis calor ex virtute corporum coelestium, quorum virtute agunt ista inferiora. Et istae partes spirituosae seminis agunt in alias, quae se habent ut materia, et formant illas, et licet materia illa corpulenta, ex qua fit generatio animalium, varietur per diversas formas, quas vocamus formas embryonis, usque ad perfectae formae introductionem, non tamen destruitur illa pars spirituosa, in qua est virtus activa seminalis, nec mutatur, ut dicit S. Thomas solutione illa ad 8., et sic semper manet distinctio inter partes, quae effective agunt, et partes, in quibus introducitur forma animalis. In illis enim partibus spirituosis, quae spumosiores sunt, non introducitur forma genita, quia ex illis non formatur foetus, sed ex corpulentiori crassiorique materia seminis et sanguinis; alioquin, ut ibi argumentatur Divus Thomas, si partes illae spirituosae mutarentur et formaretur ex illis foetus ut ex materia, destrueretur illa virtus seminalis, et sic non posset virtute seminis usque ad completum perfici generatio. Quid autem fiat de illis partibus habentibus virtutem seminis, postquam forma animalis iam est introducta, respondet Divus Thomas quaest. illa 118. cit., ad 4., quod evanescente spiritu et dissoluto semine, desinit esse illa virtus activa, quae erat in semine, eo quod erat vis instrumentalis, quae cessat producto iam effectu. Itaque resolvitur pars illa spirituosa et evaporatur in aliquod corpus; et sic semper distinguitur pars agens a parte, in quam introducitur forma. Et illa qualitas activa seminis licet formaliter sit inferior ad dispositionem ultimam, non tamen virtualiter, in quantum est virtus substantiae derivata ab ea ad agendum.

Ex quo manifestum est, quomodo dispositio influat effective ad introductionem formae vel corruptionem. Constat enim ex dictis, quod virtus effectiva influens debet esse in alia parte vel subiecto distincto ab illo, quod disponitur, et sic semper distinguitur pars movens et pars mota evitaturque illud inconveniens, quod dispositio non existens in ultimo instanti operari possit, existit enim tunc virtus operans in parte proximiori. Similiter etiam constat, quomodo materia dicatur disposita, sive a dispositione ultima sive ab antecedenti. Non per extrinsecam denominationem, sed per realem informationem, quia ante instans generationis disponitur materia quasi in fieri et tendentia ad formam per dispositiones antecedentes, quae subiectantur in ipso toto, quod est corrumpendum, et ipsam materiam determinant ad formam introducendam. In instanti autem generationis determinatur materia in facto esse et consummative per ipsam ultimam dispositionem, quae non recipitur in sola materia, sed in ipso toto, quia semper est connexa cum ipsa forma. Sed tamen illa dispositio habet duplicem respectum seu officium, secundum quod correspondet duplici principio, scilicet formae genitae, ad quam consequitur ut propria passio, et alterationi, quam terminat et consummat. Et non est necesse, quod secundum utrumque respectum praeparet et disponat materiam, sed sufficit, quod, ut terminus alterationis est, illam disponat, non ut proprietas formae. Sed quia de facto inhaeret et existit in ipso toto et in eius materia ut in principio quo recipiendi, hoc sufficit, ut per realem et intrinsecam denominationem dicatur disponere illam.

Ad illa loca D. Thomae, in quibus videtur dicere, quod calor, qui erat in corrupto, manet in genito, respondetur non loqui de eodem numero calore, sed de simili, qui ideo dicitur non cessare, quia per calorem similem continuatur, non tamen idem numero manet, ut expresse dicit D. Thomas 1. de Generat. lect. 10. et aliis locis praec. art. cit. Et cum calor adveniens per introductionem formae profluat ab ipsa forma, ut eisdem locis, quae in contrarium citantur, affirmat Doctor sanctus, non potest loqui de eodem numero calore, quia hic non potest profluere a forma introducta, qui antea praecesserat in subiecto.

Ad difficultates a principio positas respondetur ex dictis: Ad primam dicimus solam alterationem, quae praecedebat in subiecto corrupto, non producere ultimam dispositionem nisi interveniente et adiuvante generatione, quae producit formam substantialem et dispositionem ultimam ut illi annexam et ut terminum alterationis praecedentis; et secundum respectum ad formam, ad quam sequitur, est posterior illa. Secundum vero quod terminat alterationem praecedentem et consummat illam in eodem ordine accidentis, sic fungitur officio dispositionis tamquam terminus et consummatio eius, quae praecedebat, et quatenus consummat et virtualiter continet praecedentem dispositionem, virtualiter dicitur praecedere.

Ad secundam difficultatem respondetur ultimam dispositionem non causare effective formam, ad quam disponit, neque se habere ut virtutem generantis, sed solum ut dispositionem cum duplici respectu, primo ad formam genitam ut illi annexam per modum propriae passionis, secundo ad dispositiones antecedentes, quarum est consummatio et terminus, et secundum primum respectum subsequitur formam, secundum posteriorem antecedit, non duratione, sed natura et causalitate, ut dictum est.

Ad probationes contra hoc: Ad primam de efficientia respondetur, quod virtus effectiva generantis non convenit dispositioni ultimae formali, sed dispositioni antecedenti, ut est virtus substantiae generantis respiciens formam substantialem producendam et ordinata ad illam, et consequenter ad dispositionem ultimam, quae ipsam concomitatur. Et ita ultima dispositio formalis est terminus seu effectus virtutis generantis, non virtus efficiens rei genitae; nisi dicamus, quod dispositio antecedens et infra ultimam, in quantum est virtus substantiae generantis, est etiam dispositio ultima non formaliter, sed virtualiter, quatenus virtute illam continet sicut et formam substantialem.

Ad aliam probationem ex parte praeparationis materiae respondetur, quod ultima dispositio praeparat materiam consummative et terminative seu in facto esse, ita quod usque ad instans generationis exclusive supponit materiam praeparatam in fieri et tendentia per dispositiones antecedentes. In illo autem instanti introducitur forma in materiam concomitanter praeparatam per illam dispositionem ultimam, quatenus terminus est et consummatio dispositionum antecedentium et illis coordinatur. Et sic habet vim illarum tamquam terminus, in quo consummantur, et sub hac ratione etiam habet vim causalitatis materialis et praecedentiae ad formam, sicut habebant dispositiones antecedentes. Ipsa autem forma secundum respectum et causalitatem formalem, quia informat materiam, intelligitur respicere materiam secundum entitatem nudam materiae, id est ut substantialiter informabilem. Sic enim materia non est informabilis a forma substantiali mediante accidente, sed per seipsam immediate, et ita sub hoc respectu informandi solam entitatem materiae respicit forma, non dispositiones accidentales. Solum enim respicit illas ut determinantes indifferentiam materiae ad talem formam, et ad hoc sufficit, quod concomitanter sit ibi dispositio in eodem instanti, dicatur autem praecedere sub respectu et ordine causalitatis materialis, in quantum terminus et consummatio praecedentium dispositionum, quas virtualiter continet.

Et ita cum instatur, quomodo maneat materia praeparata, virtualiter an formaliter, et in qua forma dicatur virtualiter manere illa praeparatio, respondetur in re et in ipso instanti generationis dari ipsam dispositionem ultimam annexam formae, quae tamquam terminus et consummatio praecedentium dispositionum virtualiter illas continet et continuat praeparationem et determinationem, quam illae faciebant in materia usque ad illud instans exclusive.

Ad ultimam difficultatem respondetur dispositionem, quae est virtus generantis effectiva, non esse in subiecto, quod corrumpitur, nec in subiecto, quod generatur, quia non agit effective in subiectum, in quo est inhaesive, ut ex D. Thoma dicitur in argumento, sed est in parte proximiori, in qua etiam invenitur virtus generantis in eius absentia, ut satis supra ostensum est.

Ceterum P. Suarez disp. illa Metaph. sect. 3. n. 28. non quiescit cum doctrina tradita existimatque non satisfacere illam distinctionem de mutua prioritate inter dispositionem et formam. Et instat contra illam, quia dispositio si est vere praeparans, et non solum ornatus ac perficiens subiectum, oportet, quod determinet et quasi limitet capacitatem eius ad talem formam, ergo etiam determinat ipsum agens ad talem formam introducendam; ergo fieri non poterit, ut talis forma effective sequatur ex forma introducta. Consequentia patet, quia si dispositio fuit a forma et forma efficitur ab agente, ergo agens non potest determinari a tali dispositione, quae producat formam, sed potius mediante forma determinatur agens ad talem dispositionem.

Confirmatur, quia illa dispositio non potest exercere causalitatem materialem et habere prioritatem naturae, neque respectu actionis, qua fit forma, neque respectu materiae, quam disponit. Non respectu actionis, quia illa dispositio sequitur mediante forma, ergo non potest habere causalitatem et prioritatem respectu illius actionis, qua fit ipsa forma, siquidem quando fit forma, nondum existit illa dispositio, nec est facta, ut possit tunc causare. Respectu vero materiae non potest habere istam prioritatem, quia non potest disponere materiam nisi informando illam. Non autem potest informare illa dispositio materiam in illo priori, siquidem materia ante formam informatur ab accidentibus. Illud autem accidens non potest disponere nisi informando et inhaerendo, quia sine inhaerentia non est et sic neque disponit. Si autem in illo priori non disponit, cui inhaeret illa dispositio? Non formae quia sequitur ad illam, et sic pro illo priori nondum inhaeret formae. Non composito, quia praeparat ad illud, non vero disponit illud, sed materiam ad illud; ei autem inhaeret, quod disponit, ergo inhaerebit soli materiae, atque adeo non est necesse, quod consequatur ad formam, sed inest materiae ab agente.

Respondetur dispositionem ultimam non determinare ipsum agens, ut efficiat, sed determinare tamquam effectum eius. Dicitur autem ultima dispositio determinare agens non ut virtus eius ad efficiendum, sed ut terminus dispositionis antecedentis, quae erat virtus determinata ipsius agentis et ab eo decisa. Deinde addo, quod agens neque per ipsas dispositiones antecedentes, quas emittit in materiam, determinatur ad generandum, sed antequam illas emittat, determinatur ad generandum et tamquam medium necessarium et virtutem agendi emittit illas dispositiones, quae se habent ut effectus eius et virtus determinata ad generandum formam; et sic dispositiones istae procedunt ab agente determinato, siquidem in virtute eius determinata operantur. Nec obstat, quod dispositiones antecedentes non sufficiunt determinare materiam vel agens; non sunt enim sufficientes determinare in facto esse et consummative, bene tamen in tendentia et inchoative, et in quantum virtus sunt substantiae generantis, etiam effective.

Ad confirmationem negatur antecedens. Ad probationem ex parte actionis respondetur dispositionem non suscipere in se actionem, qua fit forma, sed praeparare materiam in facto esse, ut recipiatur in ea forma, quae est terminus actionis, et hac ratione disponere dicitur ad actionem in suo termino. Nec requiritur ad munus causae materialis, quod existentia praecedat, sicut in causa efficiente, sed sufficit, quod in re concomitatur, ita quod in nulla duratione detur causa materialis sine existentia, ut in q. 11. Phys. probavimus.

Ad probationem ex parte materiae respondetur illam dispositionem non posse disponere nisi inhaerendo et informando inhaerentia et existentia concomitante et in re inventa, non autem inhaerentia formalizante seu constituente formaliter omnem prioritatem et causalitatem materiae erga formam vel formae erga materiam. Et ita pro illa prioritate naturae seu formalitate et conceptu, quo materia intelligitur substantialiter recipere formam, non intelliguntur dispositiones informare materiam (licet de facto ibi sint), sed solum materiam substantiale compositum cum forma constituere. Ipsa autem praeparatio et determinatio materiae erga talem formam solum praesupponitur ibi concomitanter vel antecedenter, non autem formaliter intelligitur, sed id pertinet ad aliam prioritatem vel posterioritatem naturae. Est enim ibi antecedenter ratione dispositionum antecedentium, concomitanter autem ratione ultimae dispositionis, quae in facto esse illas terminat. Et sic patet ad illam interrogationem: Ubinam pro illo priori inhaeret dispositio? Dicemus enim, quod pro illo priori formali non inhaeret, quia illa prioritas non est formalitas inhaerendi, sed substantialiter componendi. Concomitanter vero et in re tunc inhaeret in composito ut in subiecto quod et sustentante illam, in materia vero ut in subiecto quo recipiendi et determinabili per illas dispositiones. Nec est necesse ad hoc, ut inhaereat in composito, quod partim sit in forma, partim in materia, sed sufficit, quod in materia ut in subiecto quo et in toto composito ut in subiecto quod, ut latius dicemus infra q. 9.

Quaestio II: De corruptione

Articulus I: Quomodo differat corruptio in ratione mutationis a generatione et ab annihilatione

Articulus II: Utrum corruptio et generatio sint eadem actio, ratione cuius generatio unius sit corruptio alterius

Articulus III: Utrum corruptio sit naturalis et per se intenta a natura

Quaestio III: De alteratione in communi

Articulus I: Quid sit alteratio et quotuplex

Articulus II: Ad quas species qualitatis detur per se alteratio

Articulus III: Utrum alteratio sit unus motus et continuus

Quaestio IV: De intensione et remissione

Articulus I: Quid sit intensio et remissio, et in quibus formis inveniatur

Articulus II: Utrum intensio fiat per additionem gradus ad gradum vel per maiorem radicationem in subiecto

Articulus III: Expediuntur argumenta contra sententiam propositam

↑ Top of work