Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Articulus I: Utrum omnis humana actio sit bona, vel aliqua mala
Articulus II: Utrum actio hominis habeat bonitatem vel malitiam ex obiecto
Articulus III: Utrum actio humana sit bona vel mala ex fine
Articulus IV: Utrum aliqua actio humana sit bona vel mala in sua specie
Articulus V: Utrum actus habeat speciem boni vel mali ex fine
Articulus VI: Utrum aliquis actus sit indifferens secundum suam speciem
Articulus VII: Utrum omnis circumstantia augens bonitatem vel malitiam, constituat actum moralem in specie boni vel mali
Circa decimum et undecimum articulum, una cum responsione ad quartum in quinto articulo huius quaestionis decimaeoctavae, adverte, et diligenter considera quod, sicut in naturalibus quaedam accidentia sunt secundum se formae, ut albedo et dulcedo; quaedam autem sunt solummodo conditiones praesuppositarum formarum, ut magis, minus, maius, fortiter, velociter, et alia huiusmodi: ita in moralibus circumstantiae duplices, quaedam secundum se bonitates vel malitiae, ut sunt omnes actus virtutum et vitiorum; quaedam conditiones tantum suppositarum virtutum vel malitiarum, ut maius et minus, magis et minus, et his similia.
Differentia inter istas circumstantias manifesta est. Quia istae secundae nunquam faciunt actum bonum vel malum, quamvis augeant vel minuant bonitatem vel malitiam: primae autem faciunt actum bonum vel malum. Et ratio est in promptu: quia primae apponunt ex se bonitatem vel malitiam; secundae, non. – Differentia rursus inter eas est, quod primae secundum se sunt species quaedam moralium, habentes propria obiecta convenientia vel disconvenientia rationi: ut patet de furto facto in loco sacro. Actui namque furti adiungitur iniuria loci sacri, quae habet propriam speciem ex loco sacro obiecto rationi ut iniuriam patiente: est namque obiectum hoc secundum se rationi dissonans. Secundae autem non sunt secundum se species moralium, nec habent propria obiecta. – Et ex hoc sequitur quod primae dant speciem actui quem circumstant, quando actus est circa illud circumstantiae obiectum. Ita quod sunt quasi duo actus, unus circa obiectum actus, et alter circa obiectum circumstantiae, ut in furto ex loco sacro apparet, scilicet acceptio alieni, et iniuria loco sacro irrogata. Et propterea in littera1 dicitur quod circumstantiae mutantes seu dantes speciem, transeunt in conditiones principales, seu differentias obiecti: iam enim2 stabilitum est ex obiecto haberi speciem bonitatis et malitiae moralis actus. Et ex eadem radice dictum fuit in littera quinti articuli, in responsione ad quartum, quod quandocumque circumstantia transmutat actum de bonitate in malitiam, dat actui speciem, quia repugnat rationi. Ex hoc namque quod secundum se rationi repugnat, habet utrumque, scilicet et quod malitiam secundum se importet, et quod sit vel habeat proprium obiectum rationi repugnans: ac per hoc, in propria specie reponat actum quem constituit malum. Constitutio enim actus in esse mali ex obiecto est: constat autem transmutationem actus de bonitate in malitiam, constitutionem esse in esse mali.
II. Adverte secundo, quod in littera ex his locis habes duas regulas generales de circumstantiis dantibus species moralibus actibus. Prima est nunc dicta, quod quandocumque circumstantia facit actum de bono aut non bono malum, dat speciem. Secunda est hic, in articulo decimo, quod quandocumque circumstantia respicit specialem, idest secundum se proprium ordinem rationis, dat speciem. Utraque est exposita; et utramque oportet notare et recolere in qu. LXXII3, ubi de specificatione peccatorum agitur.