Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Articulus I: Utrum omnis humana actio sit bona, vel aliqua mala
Articulus II: Utrum actio hominis habeat bonitatem vel malitiam ex obiecto
Articulus III: Utrum actio humana sit bona vel mala ex fine
Articulus IV: Utrum aliqua actio humana sit bona vel mala in sua specie
Articulus V: Utrum actus habeat speciem boni vel mali ex fine
In sexto articulo eiusdem quaestionis decimaeoctavae, dubium est circa illa verba in corpore articuli: Finis proprie est obiectum interioris actus voluntarii. Videtur enim hoc esse falsum. Nam obiectum electionis manifeste est id quod est ad finem: immo in hoc distinguitur a volitione et intentione, ut superius1 patet, et in III Ethic.2 Et eadem difficultas est de consensu et usu, de quibus dictum est3 quod sunt respectu eius quod est ad finem.
Ad hoc dicitur quod obiectum formale omnis actus voluntatis est finis: eo quod est etiam ratio eorum quae sunt ad finem. Unde Auctor, ad insinuandam hanc formalitatem obiecti, apposuit ly proprie, dicens: Finis autem proprie. Et hoc in sequentibus prae oculis habendum est.
II. In responsione ad secundum eiusdem articuli, congrega diligenter verba litterae, ut evadas difficultates. Non enim dicitur in littera quod soli actui exteriori accidit ordinari in talem finem. Hoc enim esset falsum: potest namque etiam interiori voluntatis actui accidere ordo in talem finem; ut patet in odiente Deum propter consequendum regnum, vel aliquid huiusmodi. Sed dicitur in littera quod talis ordo non accidit interiori actui voluntatis qui comparatur ad exteriorem ut formale ad materiale: ita quod non omni actui interiori denegant hanc accidentalitatem, sed illi qui habet se ad exteriorem ut formale. Ille actus autem qui se habet ut formalis, ut iam determinatum est superius4, est actus imperans: quando autem ipse actus interior voluntatis ordinatur ad alium finem, tunc se habet ut actus imperatus, et in eundem incidit ordinem cum actu exteriori. Habeto igitur et hoc prae oculis, ut intelligas in hoc tractatu, actus interioris voluntatis nomine, ipsum non ut imperatum, sed vel secundum se, vel imperantem: sic enim contra exteriorem distinguitur.