Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Articulus I: Utrum omnis humana actio sit bona, vel aliqua mala
Articulus II: Utrum actio hominis habeat bonitatem vel malitiam ex obiecto
Articulus III: Utrum actio humana sit bona vel mala ex fine
Articulus IV: Utrum aliqua actio humana sit bona vel mala in sua specie
Circa quintum articulum huius decimaeoctavae quaestionis, et specialiter in responsione ad secundum, dubium magnum dilucidandum est, quomodo stant haec duo simul, scilicet: Differentiae secundum bonum et malum, constituunt distinctas et contrarias species actuum moralium, et: Malum non est natura aliqua, sed nihil, ut Augustinus1 et Dionysius2 dicunt. Si enim actus moralis malus, puta intemperantia, species est aliqua inter entia contraria speciei temperantiae, sicut nigredo albedini, sequitur quod differentia mali est natura aliqua, et non privatio: constat enim quod privatio nullam potest constituere speciem actus aut habitus aut cuiusque rei. Si autem malum secundum totam suam formalem latitudinem, privatio nihilque est, nulla erit in moralibus mali species positiva (de hac enim loquimur): ac per hoc, nulla vere et proprie contrarietas inter actum habitumque iustitiae et iniustitiae, temperantiae et intemperantiae: quod est contra communem doctrinam. Oportet enim utrumque contrariorum, ut sic, esse ens positivum formaliter, et non tantum subiective.
II. Ad claritatem huius obscurae difficultatis, scito quod dicere non auderem, nisi expressa divi Thomae sententia in I Parte, qu. xlviii, art. 1, ad 2, et in III Cont. Gent., cap. ix, explicaret, quod hic tangitur, scilicet quod malum genus et differentia in moralibus, formaliter est ens positivum et bonum in se, quamvis sit malum homini secundum rationem: sicut forma mortui est quoddam ens et bonum in se, quamvis sit malum vivo. Est itaque iniustitiae actus et habitus, secundum suam speciem moralem, formaliter ens positivum, et contrarium iustitiae.
Nec ex hoc sequitur quod malum sit natura aliqua aut ens: sed aequivocatio accidens hic obscuritatem parit. Malum enim aequivocum est ad malum vere et proprie; et ad malum genus, differentias et species moralium. Pro quo, nota quod malum absolute loquendo, significat privationem boni debiti, quando, sicut, etc. Malum autem in moralibus quandoque significat privationem boni secundum rationem debiti, quando, sicut, etc., actui humano vel habitui: quandoque autem significat ens contrarium actui vel habitui humano bono. Ita quod inter significationem mali in moralibus et absolute, hoc interest, quod malum absolute formaliter est nihil, denominative autem est ens: in moralibus autem malum, quod est pars subiectiva mali in communi, eodem modo se habet, scilicet quod formaliter est nihil, denominative vero est ens; sed praeter hoc, in moralibus etiam ipsum ens formaliter contrarium actui vel habitui bono moraliter, vocatur malum secundum suam speciem. Ubi manifeste patet aequivocatio. Est igitur in moralibus malum dupliciter: scilicet privative, et hoc est simpliciter et formaliter malum, quod est nihil, cuius Deus non est auctor; et contrarie, et hoc est in se bonum, et est a Deo, quamvis privatio sibi annexa a nullo forte sit, sicut nec potentia peccandi quoad privativum. Sed de hoc alias.
Ad propositum sufficit haec intellexisse, et cum his eorum radicem: scilicet quod, quia nullus operatur aspiciens ad malum3, oportet in malo actu voluntatis inveniri bonum aliquod verum, vel apparens, cum privatione bonitatis alicuius spectantis ad rectam rationem. Et pro quanto actus ille ad bonum fertur, speciem sortitur positivam, ex qua dicitur malus contrarie: pro quanto vero privationem bonitatis debitae habet annexam, est malus privative.
III. In eodem articulo, notato responsionem ad quartum, ut coniungas eam doctrinae penultimi et ultimi articuli4.