Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Articulus I: Utrum omnis humana actio sit bona, vel aliqua mala
Articulus II: Utrum actio hominis habeat bonitatem vel malitiam ex obiecto
Circa articulum secundum quaestionis eiusdem, omisso primo, adverte primo, quod Auctor, quasi plus determinans quam quaesierit, non solum dicit quod actus est bonus moraliter ex obiecto, sed quod habet bonitatem primam et specificam ab eo. Cum enim omnis quaestio sit quaestio medii, ut patet II Poster.1, optime respondet simul quia est, et propter quid est actus bonus moraliter ex obiecto: quia scilicet est specificans primum.
Adverte secundo quod, licet in primo horum, scilicet quod prima bonitas moralis in actu sit ex obiecto, sequatur Scotus Auctoris doctrinam; in secundo tamen horum dissentit, in Quolibet., qu. XVIII, art. 1, putans quod determinatio ex obiecto ita constituat bonitatem actus moralis, quod nullam specificam bonitatem det illi, sed capacitatem omnis bonitatis specificae in genere moris. Haec quidem dicit, sed non probat. Et tamen constat quod amare Deum, et odium Dei, actus matrimonialis, adulterium, et similia, bonitatem et malitiam habent specificam ex obiectis; ita quod non solum bonitatem vel malitiam genericam seu communem dat obiectum, ut uti re sua aut aliena; sed etiam specialissimam, generare ex propria aut ex aliena uxore.