Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Articulus I: Utrum omnis humana actio sit bona, vel aliqua mala
Articulus II: Utrum actio hominis habeat bonitatem vel malitiam ex obiecto
Articulus III: Utrum actio humana sit bona vel mala ex fine
Articulus IV: Utrum aliqua actio humana sit bona vel mala in sua specie
Articulus V: Utrum actus habeat speciem boni vel mali ex fine
Articulus VI: Utrum aliquis actus sit indifferens secundum suam speciem
Circa octavum, et nonum praecipue articulum, dubium occurrit de illa conditionali: Si actus a ratione deliberativa procedens non sit ad debitum finem ordinatus, ex hoc ipso repugnat rationi, et habet rationem mali1. Super hac namque propositione fundatur doctrina Auctoris negantis dari in individuo actum humanum indifferentem, seu medium inter bonum et malum moraliter.
II. Et quidem Scotus, in II Sent., dist. XLI, sustinere conatur oppositum tripliciter. Primo, quia non omnis actus humanus debet habere huiusmodi bonitatem vel malitiam.
Secundo, quia actus, ex quibus fit habitus virtutis moralis, non est malus, ut patet; nec bonus moraliter, quia non est ex virtute morali. Ergo.
Tertio, quia habens virtutem non semper tenetur illa uti: ac per hoc, potest quandoque operari non male, non utendo virtute. – Nec ponit solum actum indifferentem; sed etiam habitum indifferentem, generatum ex huiusmodi actibus2.
III. In Quolibetis quoque, qu. XVIII, art. 1, directe etiam contra hanc conditionalem somniat triplicem actum et habitum: scilicet bonum, et malum privative, et malum contrarie. Fundatque se super dictis Boetii, super Praedicamentis3, in prima proprietate Qualitatis, volentis iniustitiam non privationem, sed contrarium iustitiae significare: et super ratione distinctionis inter privative et contrarie oppositum. Et expresse dicit quod, si quis actum non ordinet ad finem debitum, talis est malus privative, non contrarie: sed si ordinetur ad finem indebitum, tunc est malus contrarie. Vultque Dionysium, cap. IV de Div. Nom.4, Malum contingit ex singularibus defectibus, intelligi de malo privative, non contrarie.
IV. In II quoque Sent., dist. VII, qu. I, contradicit totaliter praesenti doctrinae, volens quod bonum et malum moraliter ex parte obiecti careant medio, ex parte vero circumstantiae habeant medium. Et propterea non datur humanus actus indifferens ad bonum et malum moraliter, ex obiecto: sed bene datur talis actus indifferens ex parte circumstantiarum. Et ratio primi assignatur, quia oportet actum habere obiectum; obiectum autem oportet esse vel conveniens actui secundum rectam rationem, vel disconveniens. – Ratio vero secundi non alia assignatur nisi quia, si quis det eleemosynam pauperi non propter finem (de quo non cogitat), nec secundum alias circumstantias, talis actus non est bonus moraliter, quia non debite circumstantionatus; nec malus, quia non propter indebitum finem, puta vanam gloriam. Ergo indifferens, et privative tantum malus, non contrarie.
V. Sed haec non solum vero non consonant, sed sibi ipsis forte adversantur. Si enim actus et habitus indifferens, et malus privative, coincidunt apud ipsum, ut ex praedicta dist. VII accipi potest; cum malum privative et contrarie, ut Scotus accipit, in actu morali sint idem, ut probabitur5; sequetur quod actus indifferens et malus contrarie coincidant. Quod implicat. Si autem quatuor quis dixerit genera actuum et habituum moralium secundum bonum [et bonum] et malum moraliter, gratias agamus illi, qui ea adinvenit in nostris moribus, quae nec ipse nec alius in moribus propriis aut alienis potuit experiri. Proponant, quaeso, in speciebus et suis individuis actus istos deliberatos, et advertent errorem suum.
VI. Quatuor ergo agenda hic sunt. Nam primo, obiectis6; secundo, fundamentis satisfaciendum est7; tertio, de indifferentia actus secundum obiectum seu speciem8; et quarto, quod non datur actus indifferens in particulari, ostendendum est.
Procedemus autem ordine retrogrado, monstrantes primo quod omnis actus humanus in actu exercito est bonus aut malus moraliter. Arguitur ergo sic, primo. Omnis actus otiosus est malus contrarie: sed omnis actus deliberatus privatus debito fine, est otiosus: ergo malus contrarie. – Maior est Iesu Christi, Matth. XII9, de verbo otioso: idem enim est iudicium de reliquis actibus otiosis. – Minor est nota ex terminis. Otiosum enim ex privatione finis debiti dicitur, et est: quod autem ad finem debitum non ordinatur, non solum illum non assequitur, sed etiam sine spe huiusmodi assecutionis fit.
Praeterea, si privatio debiti finis in actu humano non constituit actum malum contrarie, pari ratione, immo maiore, nullius alterius circumstantiae privatio constituit actum humanum malum contrarie. – Patet sequela: quia circumstantia finis est prima, et magis intima. – Falsitas vero consequentis patet ex eo, quod etiam actus boni ex genere suo, si fiunt quando non debent, et ubi non debent, sunt moraliter mali: ut patet de actu coniugali, et ex supradictis10 auctoribus de circumstantiis, Aristotele11, Tullio12, etc.
Praeterea, et est ratio litterae, ratio deliberativa, quando agit, debet agere propter debitum finem. Quia debet agere ex ratione recta: recta autem ratio dictat quod unicuique detur quod sibi debetur; ac per hoc, quod actio ordinetur in finem debitum. Si ergo agit, et non propter debitum finem, ergo privat actionem fine debito, quando oportet. Hoc autem est manifeste malum contrarie; sicut privare hominem bono sibi debito. – Haec de primo, communicando cum Scoto in vocabulis.
VII. Quod autem aliquis actus sit secundum obiectum indifferens13, probatione non eget, sed inductione. Levare siquidem festucam de terra, ire ad agrum, et similia, deliberate, actus humani sunt: et tamen obiecta, relata ad rationem, nec convenientiam nec disconvenientiam important. Volitio enim terminata ad hoc volitum, puta ire ad agrum, nihil habet ex tali volito boni vel mali: quoniam tale volitum nec consonat nec dissonat volitioni secundum rectam rationem, ut de se patet; unde potest et bene et male indifferenter fieri. – Haec de secundo.
VIII. Fundamentum autem Scoti14 est distinctio inter privationem et contrarietatem15, quam pluries repetit. Et in hoc quidem deceptus est dupliciter. Primo, quia aliud est loqui de istis in communi, et aliud de istis in tali materia. Licet enim in communi privatio non inferat contrarium, in aliqua tamen materia convertuntur privatio et contrarium, ut ipse Scotus fatetur16. Hoc autem maxime accidit in materia morali secundum bonum et malum. Quoniam sicut in naturalibus privatio formae substantialis nunquam invenitur, nisi adiuncta oppositae formae substantiali; ita in moralibus privatio substantialis bonitatis moralis nunquam invenitur, nisi adiuncta oppositae bonitati. Nunquam enim voluntas deliberata actum suum debita sibi bonitate secundum rationem privat, nisi tendendo in aliquod aliud bonum, vere vel apparenter, oppositum illi bono. Si enim declinat in bonum non oppositum, cum non opposita possint esse simul, non declinabit in privationem illius. Et omnium horum radix est, quia agens non intendit in privationem boni, nisi quia intendit aliud bonum incompossibile illi priori, ac per hoc habens annexam privationem alterius. Secundo, quia ratio mali culpae, de quo est sermo, cuius Deus non est auctor, non consistit in malitia contrarie, sed in malitia privative; ut ex supradictis17 patet. Et si actus humanus non esset malus contrarie, sed privative tantum, actus ipse esset malus moraliter, et peccatum, etc. Verbi gratia, pro novitiis, caecitas, quae est malum naturae in oculo, insinuat tria: puta oculum, dispositionem contrariam visui, et privationem visus debiti. Si in oculo esset privatio visus debiti absque illa dispositione contraria, caecitas esset malum oculi. Dispositio namque illa, cum positivum ens sit, non constituit rationem mali, sed boni: sed privatio visus debiti in oculo apto nato, quando, etc., constituit rationem mali. Si igitur actus humanus, qui est capax boni et mali moraliter, declinat a bono morali; dato quod non perveniat ad bonum contrarium, quod vocatur, secundum philosophiam moralem, malum contrarie; ex hoc ipso quod est privatus bonitate sibi debita, quando, etc., mali moralis vere et proprie rationem habet: quod est esse malum privative. Habent enim se in actu humano malo haec tria, scilicet privatio bonitatis debitae, malum contrarie, et actus humanus, sicut caecitas, dispositio contraria visui, et oculus. Ex distinctione igitur privationis et contrarii, oppositum potius sequitur eius quod intendit Scotus. — Haec de tertio. IX. Quod quartum18, oportet stabilire in hac, sicut et in ceteris disputationibus, quid mali nomine in moralibus intelligitur. Et certum est quod, cum malum moraliter contineatur sub malo absolute, quod, sicut malum est privatio boni debiti subiecto, quando, sicut, etc.; ita malum moraliter est privatio bonitatis debitae secundum rationem, quando, sicut, etc., in actu humano. Et sive actus humanus habeat secundum suam speciem contrarietatem bono, sive non, ratio peccati, culpae et mali moraliter in illa privatione consistit formaliter. Ignorantia igitur propriae vocis est dicere quod actus humanus non propter finem debitum factus, est indifferens: ex eo enim quod privatus est fine debito, quando oportet, etc., mali moralis rationem habet. Nec opus est contrarietate ad hoc quod mali rationem habeat: quamvis opus sit ea ad hoc quod speciem habeat positivam in moralibus malis, ut patet ex supradictis19. Ex his patet responsio ad primum eorum quae inducuntur ex XLI distinctione Secundi20. Ex quo enim omnis actus deliberatus debet habere finem, quia omne agens agit propter finem, et secundum Anselmum21, allegatum a Scoto, in omni volitione est invenire quid et cur; oportet quod omnis humanus actus debeat habere bonitatem vel malitiam in suo exercitio. Si enim ad debitum finem ordinatur, cum suis circumstantiis, est bonus: si non, ipso facto est malus, quia privatus debita sibi tunc, etc., bonitate. Ad secundum vero dicitur quod actus iusti, ex quibus fit iustitia, sunt boni moraliter: quamvis non sint totaliter perfecti, quia non fiunt prompte, faciliter, delectabiliter, et breviter, ut fiunt ab habituatis. Unde sophisma Consequentis est: Actus non fiunt ex virtute iustitiae habituali, ergo non sunt iusti. Ad tertium autem dicitur quod, licet habens virtutem non teneatur ad semper uti illa, tenetur tamen, quandocumque operatur, uti forma virtutum, idest recta ratione. Ac per hoc, nunquam potest indifferenter operari. X. Ad primum autem inductorum ex Quolibetis22, iam patet responsio. Licet enim, secundum Boetium et veritatem, aliud sit privatio iustitiae, et aliud iniustitiae habitus; ratio tamen mali consistit in ipsa privatione iustitiae, quando, sicut, etc. Unde et iniustitia ipsa actualis et habitualis contraria iustitiae, non habet rationem mali, nisi ratione privationis. Ipsa igitur privatio est primo malum: et cuicumque convenit malum, per ipsam convenit; et non ratione contrarietatis. — Mirum est autem de isto homine exponente quod illa Dionysii auctoritas, IV cap. de Div. Nom., Malum ex singularibus defectibus, intelligitur de malo privative; et ex alia parte dicente quod malum privative est indifferens. Sequitur enim ex his quod Dionysius, tractans ibi de malo, tractat de indifferente: et quod bonum consurgit ex causa integra, indifferens autem ex singularibus defectibus. — Istos autem habitus indifferentes quos Scotus finxit23, experientia testari videtur chimaericos esse: eo quod nemo apparet habituatus ad indifferentia. XI. Ad ea demum quae ex VII distinctione Secundi inducta sunt24, respondendo dicitur quod ratio primi nihil penitus valet, a necessitate obiecti ad immediationem boni et mali moralis in eodem, procedens. Stat enim quod obiectum est necessarium, et tamen neutrum, ut patet ex dictis25. Et si necessitas infert immediationem boni et mali, cum in omni volitione non solum quid, sed cur exigatur26, concedat quoque quod, respectu finis, omnis actus aut malus aut bonus. Exemplum vero pro ratione secundi, implicat. Quia si quis det eleemosynam pauperi, et non propter malum finem, et nihil cogitet de fine actualiter; non propter hoc agit non propter finem. Quia aut agit propter finem virtualiter: aut agit propter finem quod est obiectum ipsum (iam enim27 dictum est quod obiectum voluntatis est finis), dat enim eleemosynam pauperi, ut det eleemosynam pauperi. Hoc autem constat esse bonum. Implicat ergo dicere actum humanum absque fine. Quod si aliae circumstantiae ad actum bonum necessariae omittantur, constat actum esse malum, et non indifferentem. Si enim malum consisteret in positive oppositis circumstantiis, malum a Deo esset, sicut cetera positiva. — Sed de his hactenus.
In responsione ad primum octavi articuli, dubium duplex occurrit. Primum est, quia aequivocari videtur de medio. Nam ratio litterae loquitur de medio per participationem: actus autem indifferens est medium per abnegationem tantum. Secundum est, quia falsum est quod malum morale non tollat totum bonum morale sibi oppositum. Actus namque intemperantiae undique malus tollit totum bonum temperantiae ab illo actu: quamvis non tollat bonum actionis humanae, utpote subiectum; sicut nec ulla privatio tollit subiectum. II. Ad primum horum dicitur quod, quia ratio litterae inducitur ad satisfaciendum motivo argumenti, scilicet, Privatio et habitus sunt opposita immediata, non est descendendum ad tale vel tale medium; sed standum est in formali, scilicet habere vel non habere medium. Et hoc solum intendit littera: scilicet quod quaedam privative opposita habent medium, quia privatio consistit in privari, ac per hoc non tollit totum oppositum. Ad secundum dicitur quod malum morale dupliciter intelligi potest non tollere totum oppositum. Primo, permissive: idest, non est necesse quod tollat totum bonum oppositum. Et hoc est manifeste verum. Dare namque eleemosynam indigenti propter inanem gloriam, est malum morale: non tamen tollit totam bonitatem moralem ab actu illo, quia actus est bonus moraliter secundum substantiam, malus autem secundum circumstantiam finis. Et hunc sensum non esse alienum ab Auctore, illa verba litterae innuunt, scilicet, Talis privatio non semper est immediata cum opposito habitu: quasi insinuetur quod, sicut in communi sufficit privationi in privari, quod non oportet esse immediatam opposito habitui; ita in speciali sufficit malo, quod non oportet ipsum privare toto bono opposito. — Secundo, potest intelligi positive, seu per se. Et sic verificatur, pro quanto omnis actus, quantumcumque malus, oportet quod habeat hanc bonitatem moralem, quod scilicet ordinetur ad beatitudinem, et sit bonus bonitate finis communissimi formaliter, ut patet ex supradictis28. Et sic malum morale non potest tollere totam bonitatem moralem: sicut nec aegritudo totam sanitatem in corpore perseverante in vita. Et haec intellige de malo et bono morali, non secundum hanc vel illam rationem, puta secundum speciem vel obiectum (sic namque aliquis actus nullam habet bonitatem, ut in littera29 dicitur); sed simpliciter, secundum quod inveniuntur in rerum natura in actu exercito. Sic enim oportet beatitudinem actum omnem respicere.
Circa calcem noni articuli, est dubium motum a Durando, in II Sent., dist. XL30: quia non videtur verum quod actus ex imaginatione procedentes, ut fricatio barbae, motio baculi, etc., sint extra genus moris. Quia actus hominis qui subest libero arbitrio quoad hoc quod est impediri vel non impediri, non est extra genus moris: sed actus isti sunt huiusmodi, ut patet: ergo. – Maior patet ex eo, quod aliter in sensualitate non esset malum moraliter propterea quia liberum arbitrium potuit impedire et non impedire.
II. Ad hoc dicitur quod s. Thomas intendit de actibus illis qui non possunt a libero arbitrio impediri, utpote provenientes ex qualitatibus naturalibus, vel ex apprehensione alicuius occurrentis terribilis vel delectabilis. – Sed hoc verbis litterae contradicit, expresse specificantis tales actus qui vere sunt ex imaginatione causaliter, et sunt motus locales exteriores membrorum nostrorum subiectorum totaliter imperio rationis, ut motus manus ad barbam, et motus baculi a manu, etc.; quos constat potuisse impediri a libero arbitrio.
Aliter ergo dicendum est quod, quia unumquodque est tale non secundum quod est in potentia, sed secundum quod est actu; nec aliquid reponitur in genere per id quod potest esse, sed per id quod est (non enim superficies spectat ad genus coloris quia potest esse alba aut nigra); ideo actus omnis qui actualiter a sola est imaginatione, quamvis possit subesse imperio rationis, non est in genere moris.
Et si contra hoc obiiciatur, quia actus sensualitatis sunt in genere moris ex hoc solo quod potuerunt impediri: negatur hoc. Quoniam actus sensuales qui dicuntur voluntarii quia non impediti a voluntate potente praevenire singulos, non solum potentia, sed actu subsunt voluntati, non positive, sed privative stricte, scilicet non per actum elicitum aut imperatum a voluntate, sed per strictam privationem actus eliciti et imperati: fiunt enim absque praeventione voluntatis potentis et debentis praevenire. Notanter autem dixi privative stricte, et non negative: quia, ut ex qu. vI, art. 3, superius patet, ad rationem voluntarii indirecte non sufficiunt potestas et negatio, sed adesse oportet obligationem seu debitum. Unde non reducuntur in voluntatem ut causam privative, actus quicumque ab imaginatione et quibuscumque aliis inferioribus viribus, ex hoc quod voluntas potest eos impedire et non impedit; et consequenter non sunt ex hoc in genere voluntarii, et consequenter nec moris: sed ex hoc quod voluntas potest et debet impedire, et non impedit. Tunc enim est vera privatio in subiecto apto nato sub ratione debiti, et non solum possibilis. Unde tunc et intantum actus sensuales sunt voluntarii, quando et inquantum potuit et debuit voluntas impedire. Constat autem ex hoc quod impedire est positivum quoddam, quod non obligatur semper et ad semper voluntas ad impediendum. Ac per hoc, quando imaginatio actus causat illo tempore quo voluntas non debet, quamvis possit, tunc actus illi sunt extra genus voluntarii et moris. Actus autem hi praecipue esse possunt qui indifferentes sunt secundum suam speciem, ut movere baculum, etc.