Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Articulus I: Utrum omnis humana actio sit bona, vel aliqua mala
Articulus II: Utrum actio hominis habeat bonitatem vel malitiam ex obiecto
Articulus III: Utrum actio humana sit bona vel mala ex fine
Circa quartum articulum eiusdem decimaeoctavae quaestionis, omisso tertio, adverte quadruplicem bonitatem in littera positam actionis humanae, sic ut omnem bonitatem convenire illi intelligas, inquantum est actio humana. Omnis enim humana actio, quantumcumque vitiosa, continetur sub genere actionis humanae: quoniam est actus a ratione et voluntate, etc. Et sic habet bonitatem et entitatem actionis humanae: et quantum huiusmodi entitatis habet, tantum bonitatis. Et secundum hoc, ut infra1 dicetur, omnis nostra, quamvis mala, actio est a Deo.
II. Circa distinctionem huius quadruplicis bonitatis in littera, dubium occurrit: quia superius in qu. VII2, bonitas finis posita est inter circumstantias; hic autem dividitur contra bonitatem circumstantiarum.
Ad hoc dicitur quod finis, etiam adiunctus, potest referri ad actum interiorem voluntatis, et ad actum exteriorem. Si referatur ad actum interiorem, non est circumstantia, sed ad substantiam actus specificative concurrens. Si autem referatur ad actum exteriorem, finis adiunctus habet rationem circumstantiae. Et sic, cum aliquis moechatur ut furetur, furtum est circumstantia fornicationis exterioris, et specificatio interioris velle: propter quod in sexto articulo huius quaestionis dicitur quod huiusmodi finis, puta furtum, specificat etiam fornicationem exteriorem formaliter, et non materialiter, idest ut stat sub illo interiori velle, et non secundum se. Idem ergo finis est circumstantia, et specificatio, relatus ad eundem etiam actum exteriorem humanum, diversimode, scilicet formaliter et materialiter. Et quoniam sermones in scientia sunt formales, merito bonitas ex fine ut specifica, distinguitur contra bonitatem ex circumstantia etiam finis.
III. In responsione ad tertium eiusdem quarti articuli, dubium occurrit quomodo sit possibile actum bonum ex genere et circumstantiis, ordinari ad malum finem, aut e converso: quia si est malus vel bonus ex circumstantiis, ergo etiam ex fine adiuncto; et si est malus vel bonus ex fine adiuncto, ergo non variatur ex fine. Et tenet sequela: quia quilibet finis adiunctus habet rationem circumstantiae respectu actus exterioris secundum se, ut dictum est3. Videtur ergo implicatio in adiecto, cum dicitur actus malus ex genere et circumstantiis ad bonum finem; aut e converso, actus bonus ex genere et circumstantiis ad malum finem: qualis enim est ex circumstantia finis, ad talem est finem adiunctum, et e converso. Constat autem quod totus hic sermo, scilicet de fine ut circumstantia, et fine malo ad quem actus bonus, et bono ad quem actus malus ordinatur, de fine adiuncto intelligitur, ut patet ex supradictis4.
IV. Ad hoc potest dupliciter dici. Primo quod, licet actus malus etiam ex circumstantia omnis finis, non possit ordinari in bonum finem; actus tamen malus etiam ex circumstantia finis, potest ordinari in finem bonum. Verbi gratia, fornicari propter furari, propter prodigum esse, propter usurpationem status, propter vindictam exercendam, et sic deinceps, addendo finem fini semper malum, impossibile est ordinari in bonum: esset enim malus ex circumstantia omnis finis, et sic esset implicatio in adiecto. Sed fornicari propter furari, quamvis sit actus malus ex genere et circumstantia finis, potest tamen ordinari in bonum, propter eleemosynam dandam.
Sed quia circumstantia finis non arctatur magis ad unum finem quam plures, aut plures quam omnes possibiles adiungi; ideo dicitur secundo, quod in hoc et similibus sermonibus intelligendum est de circumstantiis manentibus pure circumstantiis, et non de circumstantiis transeuntibus in specificantia actum. Unde, cum circumstantia finis transeat in specificans actum, ut in sexto articulo Auctor docet inferius, consequens est quod, cum dicitur quod actus bonus ex genere et circumstantiis, potest ordinari in malum finem, intelligitur de circumstantiis non transeuntibus respectu eiusdem actus in specificans: et similiter de malo. Et sic cessat obiectio. Quia finis qui est circumstantia actus exterioris secundum se, transit in specificans: et sic non excipitur finis ab aliis, quia circumstantia; sed quia non manet in sua puritate, sed transit in specificans. Et hoc oportet bene notare, et recolere in sequentibus, ubi de duabus bonitatibus moralibus, scilicet ex fine, et ex genere ac circumstantiis, erit sermo5.