Quantum Cassianus in supra refutatis adivet Pelagianos, dicentes, Gratiam Dei secundum merita nostra dari; quos tamen profanae opinionis arguit, in quo sibimetipsi contrarius esse convincitur. Salus omni modo, nisi ex fide esse non potest.
1. Considerandum sane est in hac sententia tua, quantum adiuves eos qui dicunt Gratiam Dei secundum merita nostra dari; quos tamen, ut catholicae fidei defendaris umbraculo, profanae opinionis esse profiteris, dicens: Nemo autem aestimet haec a nobis ob hoc fuisse prolata, ut nitamur astruere summam salutis in nostrae fidei ditione consistere, secundum quorumdam profanam opinionem, qui, totum libero arbitrio deputantes, gratiam Dei dispensari secundum meritum uniuscuiusque definiunt. Sed miror valde quomodo non vides, aut ab aliis aestimas non videri, quod te ipsum tuo ore condemnas. Dicendo enim quod centurio, cuius fides Domini voce laudata est, nullius laudis esset ac meriti, si id in eo quod ipse donaverat praetulisset, definisti centurionem illum non donatam fidem habuisse, sed propriam; ac perinde nihil eius principiis collatum fuisse per gratiam; in eadem autem fide causam fuisse et laudis et meriti, quorum neutrum haberet, si id cui et laus debetur et meritum Dominus contulisset. Frustra ergo, ut invidiam damnati erroris evadas, summam salutis negas in fidei nostrae ditione consistere, cum omni modo salus nisi ex fide esse non possit. Iustus enim ex fide vivit (Rom. I, 17; Habac. II, 4). Quoniam Veritas dicit, Amen, amen, dico vobis, quoniam qui audit verbum meum, et credit in eum qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transibit de morte ad vitam (Ioan. VI, 24). Et iterum, Haec est voluntas Patris mei, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die (Ioan. VI, 40). Et iterum, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3). Cum itaque huic fidei, quam ideo meritis et laudibus honorasti, quia mavis eam inter liberi arbitrii bona quam inter Dei dona numerari, aeternam beatamque vitam constet esse praeparatam, quomodo hoc vulnus declinabis, quo te ipsum configis, pronuntiando eos profanos qui gratiam dispensari secundum merita humana definiant, et asserendo quod nec laudem constet habere, nec meritum eos qui ex dono gratiae sint fideles? Quoquoversum ergo te conferas, a temetipso et vinceris, et vinciris. Si enim gratiam merita non praecedunt, et fides non potest esse sine meritis, fides gratiam non praecedit, et omni modo ex gratia habetur quidquid illud est ex quo meritum nascitur, quod ante gratiam non habetur.