Cassianus liberi arbitrii vigorem demonstrare aggressus. Definitio decima Cassiani: Iob suis viribus vicisse diabolum, non auxilio gratiae: nisi quatenus Deus non maiorem tentatori dedit potestatem, quam illi noverat inesse virtutem. Cassiani fraus: catholicam sententiam de gratia in disputationis principio praedicat, et eamdem postea impugnat. Ad praecipitia Pelagiana gradatim decurrit.
1. Post haec autem, cum tantum homini tribuisset ante gratiam, quantum ei fructuosissimum est habere per gratiam, addidit quaedam perplexa atque confusa, ad vigorem liberi arbitrii demonstrandum; et de his quae iam donatis sibi viribus facit, vult illa munire quae ei naturaliter inesse definit; ut quod est per adiutorium Dei perfecisse, hoc sit ex liberi arbitrii libertate coepisse. Verum haec ut tolerabilia transeamus: quia et nos liberum arbitrium ideo dicimus, bonae voluntatis affectum fideique principium, operante gratia concepisse, ut per haec quae illi nullo merito praeeunte donata sunt, ea quae operaturo sunt promissa mereatur; ab illo semper petens posse aliquid boni facere, qui ait, Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5). His itaque praetermissis, id quod de sancti Iob passionibus posuit, retractemus. Ait enim (Collat. I, c. 14): Quod etiam in Iob probatissimo athleta suo, cum eum diabolus expetisset ad singulare certamen, divinam legimus providisse iustitiam. Si enim contra inimicum, non sua virtute, sed Dei solius fuisset gratia protegente congressus, et absque ulla virtute patientiae suae, divina tantum opitulatione suffultus, multiplices illas ac tota inimici crudelitate quaesitas tentationum moles et exitia pertulisset, quomodo non illam calumniosam diabolus, quam prius emiserat vocem, adversus eum iustius iterasset, Numquid Iob gratis colit Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum eius, et universam substantiam eius per circuitum? Sed aufer manum tuam, hoc est, sine eum suis mecum viribus decertare, nisi in faciem tuam benedixerit tibi (Iob. I, 9). Sed cum nullam huiuscemodi querimoniam calumniosus hostis post conflictum audeat iterare, non Dei, sed illius se victum viribus confitetur. Licet etiam gratia Dei non in totum illi defuisse credenda sit, quae tantam tentatori tribuit potestatem, quantam et illum resistendi noverat habere virtutem: non eum ab illius impugnatione sic protegens, ut nullum virtuti humanae relinqueret locum; sed hoc tantum procurans, ne violentissimus inimicus animam eius amentem faciens et impotem sensu, impari eum atque iniquo certaminis pondere praegravaret.
2. Quis haec praedicari a catholicis inter catholicos crederet, nisi quae in collocutionibus domesticis saepe defensa sunt, etiam scripta legerentur? Itane in omnibus hominibus intelligentiae caligat obtutus, et a cunctis Ecclesiae filiis spiritus scientiae et pietatis abscessit, ut non erubescant ingerere se iudiciis legentium tam inhonesta mendacia? Vir gravis, doctor sapiens, verax magister, redde nobis catholicam definitionem, qua inter initia disputationis tuae aures nostras mentesque cepisti. Pronuntiaveras fidem Christiana voce ecclesiasticam, Non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium (Supra, c. 2, n. 2): qui nobis et initia sanctae voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quae recte cupimus, tribuit peragendi. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum; qui et inspirat quae bona sunt, et exsequitur, et consummat in nobis (Iacob. I, 17): et huius sententiae soliditate omnia hostilium reliquiarum machinamenta confregeras. Cur professione mutata, quod destruxisti aedificas, quod tuebaris impugnas? Cur invictissimae veritatis arce deserta, gradatim ad praecipitia Pelagiana decurris? Qui enim definieras, neque sanctarum cogitationum, neque piarum voluntatum, neque bonorum actuum ex nobis esse principia; sed inspiratione Dei gratiaeque eius auxilio bona in nobis cuncta generari, et ad profectum perfectionemque perduci: paulo post coepisti donis gratiae liberi arbitrii aequare conatus; ut principia quae Deo assignaveras, posse hominem a semetipso habere monstrares, dicendo (Supra, c. 3, num. 3), Quia etiam suis interdum motibus homo ad virtutum appetitus possit extendi, semper vero a Domino indigeat adiuvari: et iterum dicendo (Supra, c. 4, num. 2), Etiam per naturae bonum, quod beneficio Creatoris indultum est, nonnumquam bonarum voluntatum prodire principia: quae tamen nisi a Domino dirigantur, ad consummationem virtutum pervenire non possint. Et post haec, ut quosdam praeveniri a gratia ostenderes, in quorumdam autem praeeuntibus meritis causam percipiendae gratiae collocares, dixisti (Supra, c. 5, num. 1), Quid ex quo pendeat dubitari: id est, utrum, quia initium bonae voluntatis praebuerimus, misereatur nostri Deus; an quia Deus misereatur, consequamur bonae voluntatis initium. Quas duas regulas ne in ambiguo relinqueres, utramque exemplis, ut tibi visum est idoneis, munire curasti; unam de Pauli et Matthaei coactitia conversione confirmans, aliam de Zacchaei et latronis voluntaria fide roborans; quorum desiderium tam violentum dicis fuisse (Supra, c. 7, num. 1), ut ad invadendum regnum coelorum specialia vocationis monita praevenirent. Deinde progressu disputationis, ut incolumitatem interioris hominis patefacias (Supra, c. 9, num. 2); ipsum Adam concepisse quidem, quam non habebat, scientiam mali; sed quam acceperat boni scientiam, non amisisse confirmas. Cumque hoc etiam ex comparatione impiorum probare voluisses, in id usque prolapsus es, ut proclamares (Supra, c. 11, num. 2), Cavendum nobis esse, ne ita ad Deum omnia sanctorum merita referamus, ut nihil nisi quod malum est humanae ascribamus naturae. Et ne hanc naturam ullas in praevaricatione Adae crederemus amisisse virtutes, definisti tam incolumes esse omnium hominum animas naturaliter, quam fuit primi hominis ante peccatum, dicendo (Supra, c. 13, num. 1), Dubitari ergo non potest, inesse omni animae naturaliter virtutum semina, beneficio Creatoris inserta. Consideratis ergo his definitionibus tuis, non est occultum, quantum ab illius sententiae sanitate desciveris, in qua quod tribuendum erat gratiae fallaciter praedicando, catholicarum tibi aurium iudicia conciliare voluisti, quibus de praemissae professionis fronte securis, facile sequentia irreperent, si prima placuissent.