Liberum arbitrium nec voluntatem boni, nec possibilitatem habere, nisi per gratiam. Cur homini imperentur ea quorum facultatem non invenit in sua natura. Definitio octava Cassiani: Naturae humanae non id solum ascribendum quod malum est. Merita hominum nulla nisi ex gratia.
1. Post haec, in conclusione testimoniorum quibus probare voluit, quod hi qui per increpationem propheticam surdi appellantur et caeci, possint ex facultate naturae et aures suas aperire ad audiendum, et oculos suos ad videndum (quasi non de iisdem dicat Dominus, Et dabo eis cor aliud, et spiritum novum dabo eis; et evellam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum; ut in praeceptis meis ambulent, et iustificationes meas observent, et faciant eas (Ezech. XI, 19, et XXXVI, 26); addit et dicit (Collat. 13, cap. 12): Denique ut possibilitatem boni eis inesse significaret, increpans eos, Quid autem, inquit, etiam ex vobismetipsis non iudicatis quod iustum est (Luc. XII, 57)? Quod utique non eis dixisset, nisi eos iudicio naturali quod aequum est scisset posse discernere. Iam non solum voluntatem boni, sed etiam possibilitatem libero ascribit arbitrio: tamquam ideo ab eis exigatur intelligentia, ideo iustitia reposcatur, quia possint haec sine Dei donis de naturae proferre bonis. Imperantur autem ista homini, ut ex ipso praecepto, quo ei hoc quod accepit indicitur, agnoscat id se suo vitio perdidisse; et non ideo iniquam esse exactionem, quia ad reddendum quod debet idoneus non est; sed a littera occidente confugiat ad spiritum vivificantem, et facultatem quam non invenit in natura, quaerat ex gratia. Quod si facit, magna est misericordia Dei: si non facit, iusta est poena peccati.
2. Deinde ad plenitudinem praemissae disputationis, regulari sententia pronuntiat, dicens (Collat. 13, cap. 12): Unde cavendum nobis est, ne ita ad Deum omnia sanctorum merita referamus, ut nihil nisi id quod malum atque perversum est humanae ascribamus naturae. Quid evidentius, quid expressius secundum Pelagii Coelestiique commentum ab ullo eorum discipulo potuit definiri? Illi dicunt, Gratiam Dei secundum merita nostra dari: et iidem dicunt, Gratiam Dei non ad singulos actus dari: hic intra unam sententiam blasphemiam utramque conclusit dicens, Cavendum nobis esse, ne ita ad Deum omnia sanctorum merita referamus, ut nihil nisi quod malum atque perversum est humanae ascribamus naturae. Vult ergo esse multa propria hominum merita, quae non sint gratiae largitate collata, quibus ad augendas naturales divitias quaedam desursum munera debeantur. Vult nos gratiam Dei non ad singulos actus accipere, ac proinde non pro omni opere bono semper orare. Atque ita consequens erit ut in Dei muneribus nullum meritum esse credendum sit, quando quidem sine merito sit quem Deus semper in omnibus adiuverit: aut si etiam in his quae Deus tribuit, aliqua merita collocantur, constet etiam ipsa propria acquiri facultate potuisse; et ideo in aliquibus oporteat nos adiuvari, ut possibilius fiat per gratiam, quod non erat impossibile per naturam. Ecce iam in ista paucorum brevitate verborum, non duarum tantum, sed multarum impietatum numerosa connexio est: quae si scrupulosioris diligentiae discretione tractetur, in nullo a damnati erroris catena absoluta monstrabitur.