Cur aggrediatur unius Cassiani potissimum definitiones. Cassiani prima definitio catholica. A quo postea incipit introduci definitio, qua docetur multos ad gratiam venire sine gratia.
1. Et ne ad obscurandam scientiam doctiorum, ea exagitare videamur, quae vulgus ignobile et procax ineptorum loquacitas intemperanter effundit; unius potissimum definitiones, quem non dubium est illis omnibus in sanctarum Scripturarum studio praestare, referemus. Quas etiam ob hoc solum interim in disceptationem oportet assumere, quia utrum ita se habeant, non potest dubitari. Scriptae enim sunt, et auctoris sui editione publicatae: nec iam, an sint, quaerendum est; sed quid doceant, demonstrandum. Igitur in libro cuius praenotatio est, de Protectione Dei, vir quidam sacerdotalis (Cassianus), qui disputandi usu inter eos, quibuscum degit, excellit, abbatem quemdam (Chaeremonem) introducit de gratia Dei et libero arbitrio disserentem, cuius se per omnia probasse ac suscepisse ostendit sententiam: ut iam non cum illo nobis sit negotium, qui forte tales opiniones suas aut negando refutaret, aut corrigendo dilueret; sed cum isto, qui ad instrumentum inimicorum gratiae Dei, talem studuit proferre doctrinam.
2. Quae tamen inter initia disputationis a veritatis pietate non dissonat, et iusto honorari praeconio mereretur, nisi praecipiti laevoque progressu, ab inchoata rectitudine deviaret. Nam post comparationem agricolae, cui formam sub gratia ac fide viventis aptavit, et cuius infructuosum esse dixit laborem, nisi per omnia Dei auxilio iuvaretur, intulit definitionem catholicissimam, dicens: Quibus manifeste colligitur, non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium: qui nobis et initia sanctae voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quae recte cupimus, tribuit peragendi (Iacob. I, 17). Omne enim datum bonum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum: qui et incipit quae bona sunt, et exsequitur, et consummat in nobis, dicente Apostolo (II Cor. IX, 10), Qui dat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et crescere faciet fructus iustitiae vestrae. Hic ne quis putaret nihil superesse quod per liberum ageretur arbitrium, non irrationabiliter adiecit quo probaret, non auferri illud his donis, sed potius roborari, nisi revolutum ad iniquitates suas, ab auxilio Dei se mallet avertere. Nostrum vero est, inquit, quotidie attrahentem nos gratiam Dei ut humiliter subsequamur, vel certe dura cervice et incircumcisis, ut scriptum est (Act. VII, 51), auribus eidem resistentes, per Ieremiam mereamur audire, Numquid qui cadit non resurget? aut qui aversus est, non revertetur (Ierem. VIII, 4)? Quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem, aversione contentiosa: induraverunt cervices suas, et noluerunt reverti? Item infra, cum omnia virtutum studia Dei gratia indigere docuisset, probabiliter addidit, dicens (Collat. 13, c. 6): Quae omnia, sicut desiderari a nobis iugiter absque divina inspiratione non possunt, ita nec perfici quidem sine eius auxilio ullatenus queunt.
3. In septimo autem capitulo (Nunc est cap. 8), generalem volens ostendere gratiam Christi, quae nullum usquequaque hominum praetermittat, et rebelles quoque adversosque non deserat: Adest igitur, inquit, inseparabiliter nobis divina protectio, tantaque est erga creaturam suam pietas Creatoris, ut non solum comitetur eam, sed etiam praecedat iugiter providentia. In quo potest videri, ob hoc comitem dixisse providentiam, quia etiam deserentes se plerumque non deserat; vel quia omnes quos praevenit, eosdem subsequatur. Sequitur autem dicens: Qui cum in nobis ortum quemdam bonae voluntatis inspexerit, illuminat eam, atque confortat, atque dirigit ad salutem, incrementum tribuens ei, quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit emersisse. Et hic potest adhuc dicere, illius se ortum bonae voluntatis significasse, cuius a Deo sint plantata vel inspirata principia: quia ab illuminatis iam cordibus possint salubres prodire conatus, qui ideo ipsius hominis proprii esse dicantur, quia iam bonorum conatuum acceperit facultatem, eorumque semina ad suum referantur auctorem.
4. Sed et in capitulo nono subdidit, et dixit: Unde non facile humana ratione discernitur, quemadmodum Dominus petentibus tribuat, a quaerentibus inveniatur, aperiatque pulsantibus: et rursus inveniatur a non quaerentibus se, palam appareat inter illos qui illum non interrogabant; tota die expandat manus suas ad populum non credentem sibi et contradicentem, resistentes ac longe positos vocet (Isai. LXV, 1), invitos attrahat ad salutem, peccare cupientibus, explendae copiam subtrahat voluntatis, ad nequitiam properantibus benignus obsistat. Iam hic quasi per inscrutabilem diversitatem introducitur definitio, qua docetur multos ad gratiam venire sine gratia, et hunc affectum petendi, quaerendi, pulsandi, habere quosdam de vigilantia liberae voluntatis; quae tamen in aliis tanta aversione obcaecata perhibetur, ut nullis cohortationibus sit revocabilis, nisi per vim trahentis invita ducatur. Quasi non toto multiformis gratiae opere hoc in omnium agatur animis, ut ex nolentibus fiant volentes; aut quisquam ex his qui iam iudicio rationis utuntur, possit fidem nisi voluntate suscipere. Unde tam ineptum est dicere, quod quisquam ad participationem gratiae tendat invitus, quam asserere quod ullus ad eam non Spiritu Dei veniat incitatus.
5. Cito ergo hic disputator praemissae definitionis oblitus est, cito a sententia sua instabili levitate dissensit. Dixerat enim regulariter, Non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium (Vide supra, cap. 2, n. 2). Et ne hoc de doctrina extrinsecus adhibita deberet intelligi, vigilanter addiderat: Qui nobis et initia sanctae voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quae recte cupimus, tribuit peragendi. Omne enim datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, qui et incipit quae bona sunt, et exsequitur et consummat in nobis. Doctor catholice, cur professionem tuam deseris? Cur ad fumosam falsitatis caliginem, relicta serenissimae veritatis luce, devolveris? Quod in petentibus, quaerentibus, pulsantibusque miraris, cur non eidem gratiae, quae desideratur, ascribis? Vides bonos conatus, pia studia, et dubitas esse Dei dona? Latuerit opus gratiae, donec fides insita cogitationis claudebatur arcano: at ubi supplex oratio, ubi diligens inquisitio, ubi apparet crebra pulsatio, quare non ex qualitate operis subministrationem intelligis incitantis?