Cassianus contrarias definitiones confundens, exemplis colorare nititur quod intendit, hoc posse quosdam per liberum arbitrium, sine adiutorio Dei, quod quidam, nisi Deo cooperante non possint. Refellitur ex Scripturis, et probatur, ut Matthaei et Pauli, sic Zacchaei, et latronis in cruce conversionem esse pariter ex gratia.
1. Sed iam videamus quid inferat sobrietas disputantis; qui ut vitium vitio pelleret, et errorem errore curaret, contrarias sibi definitiones nova arte confudit; utque hoc compositionis suae poculum securis auditoribus propinaret, exemplis voluit colorare quod miscuit. Ait enim (Collat. 13, cap. 11): Si enim dixerimus, nostrum esse bonae principium voluntatis, quid fuit in persecutore Paulo? quid in publicano Matthaeo? quorum unus cruori ac suppliciis innocentium, alius violentiis ac rapinis publicis incubans, attrahitur ad salutem. Sin vero gratia Dei semper inspirari bonae voluntatis principia dixerimus: quid de Zacchaei fide? quid de illius in cruce latronis pietate dicimus; qui desiderio suo vim quamdam regnis coelestibus inferentes, specialia vocationis monita praevenerunt?
2. Per istam ergo bonorum principiorum dissimilitudinem probare nititur, hoc posse quosdam per liberum arbitrium, sine adiutorio Dei, quod quidam nisi Deo cooperante, non possint: et hoc vult de quorumdam tardiore obedientia et quorumdam sequaciore consensu intelligi. Quasi ubi dura infidelitas Deo subditur, et Evangelio, quod diu impugnavit, repente succumbit, ibi mutationem hominis dextera operetur Excelsi (Psal. LXXVI, 11): ubi autem tranquillam cohortationem solumve rumorem, sine haesitatione diffidentiae, docilis auditor amplectitur, bonum talis conversionis humanae sit tantummodo voluntatis. Quasi vero potentia Dei eos tantum ad Filium attrahat, quos aut voce increpaverit, aut poena obtriverit, aut terrore tremefecerit; illorum autem mentibus nihil suae virtutis admoveat, qui ad promissiones Redemptoris sui spe alacri et avido desiderio cucurrerunt. Sed Veritas dicit: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum (Ioan. VI, 44). Si ergo nemo venit, nisi attractus, omnes qui quocumque modo veniunt, attrahuntur. Trahit itaque ad Deum contemplatio elementorum, omniumque quae in eis sunt ordinatissima pulchritudo. Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Trahunt rerum gestarum relatores; animum audientis inflammant narrantes laudes Domini et virtutes eius, et mirabilia eius quae facit (Psal. LXXVII, 4). Trahit timor: Principium enim sapientiae timor Domini (Prov. I, 7; Psal. CX, 10). Trahit laetitia, quoniam, Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1). Trahit desiderium: quoniam, Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Trahunt delectationes: Quam dulcia enim faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103). Et quis perspicere aut enarrare possit, per quos affectus visitatio Dei animum ducat humanum, ut quae fugiebat, sequatur; quae oderat, diligat; quae fastidiebat, esuriat; ac subito commutatione mirabili, quae clausa ei fuerant, fiant aperta; quae onerosa, sint levia; quae amara, sint dulcia; quae obscura, sint lucida? Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 14). Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu (II Cor. IV, 6), id est, in manifestatione Filii sui, qui est in gloria Patris.
3. Qui ergo illuxit in corde Matthaei publicani et Pauli tunc Ecclesiam persequentis, ipse et in corde Zacchaei, et in corde crucifixi cum Domino latronis illuxit: nisi forte otiosa Domini vox fuit, cum Zacchaeum, qui quaerebat videre Iesum quis esset, compellare dignatus est dicens: Zacchaee, festina, descende; quoniam hodie in domo tua oportet me manere (Luc. XIX, 5); et non sibi praeparavit eius animum, cuius elegit hospitium. Denique cum murmurarent omnes, cur ad virum peccatorem introisset hospitari, et Zacchaeus iam poenitentiam agens, dimidio bonorum suorum in pauperes erogato, redditurum se in quadruplum fraudata promitteret, Dominus ait: Hodie salus huic domui facta est, quia hic est filius Abrahae. Et ne lateret causa huius salutis, adiecit: Venit autem filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat: ut quem agnoscebamus salvum factum, sciremus a quaerente praeventum. In latronis quoque iustificatione, etiamsi nulla operantis gratiae intelligerentur indicia, nonne cum omnibus credentibus etiam ipsum acciperemus attractum? dicente Domino: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Luc. X, 22); et, cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Ioan. XII, 32)? Inter omnia autem, hunc vel traditum esse, vel tractum, etiam ipsius confessio docet; qui cum aliquamdiu blasphemasset in Iesum Christum, repente est mutatus, et dixit: Domine, memor esto mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Sed unde in uno homine tanta compugnantium vocum sit orta diversitas, instruat nos beatus Apostolus, et dicat: Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu; et nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Ut non dubitemus in eiusdem hominis voluntate, et de proprio fuisse quod blasphemavit, et de Spiritu sancto fuisse quod credidit. Frustra igitur disputator iste, ad inscrutabilem unius gratiae varietatem, argumentum definitionis suae voluit aptare; ut portio iustificatorum solius voluntatis suae motibus ad Christum venire credatur, portio autem reluctans trahi, et invita compelli: cum Deus sit qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6), sive alios sic, alios autem sic attrahere velit, ad quem nemo, nisi aliquo modo attrahatur, venit.