Calumniatores doctrinae sancti Augustini eo ducunt, ut inimici gratiae credantur ab Ecclesia iniuste damnati. Unde oriatur maior necessitas eos refellendi.
Gratiam Dei, qua Christiani sumus, quidam dicere audent a sanctae memoriae Augustino episcopo non recte esse defensam, librosque eius contra errorem Pelagianum conditos immoderatis calumniis impetere non quiescunt. Quorum intus interstrepens domestica malignitas non minus spernenda esset, quam foris latrans haeretica loquacitas; nisi eiectis extra ovile Dominicum lupis, qui sub nomine ovium sunt (Matth. VII, 15) suffragarentur, essentque eiusmodi ut nec ordo eorum in Ecclesia, nec ingenia despicienda videantur. Siquidem habentes speciem pietatis (II Tim. III, 5) in studio, cuius virtutem diffitentur in sensu, trahunt ad se multos ineruditos, et non habentia spirituum discretionem corda conturbant; atque in eum statum deducere causam Ecclesiae moliuntur, ut dum nostros affirmant non veraciter pro gratia fuisse locutos, inimicos gratiae persuadeant iniuste esse damnatos. Non ergo negligendum est hoc malum, quod ab occultis parvisque seminibus augetur quotidie, et ab ortu suo latius longiusque distenditur; sed studendum est, in quantum Dominus adiuvat, ut fallacium calumniatorum hypocrisis detegatur, qui ex ipsa iniuriae magnitudine, quam in uno cunctis, ac praecipue apostolicae sedis pontificibus intulerunt, ab indoctis et parum cautis excellentioris scientiae iudicantur, et misero perversoque successu facilem mendacio consensum eliciunt, quia reverentiam sibi praesumptione pepererunt. Nec enim, cum sint bonae opinionis viri, creduntur ullo modo tarditate intelligentiae, aut temeritate iudicii, in superfluae querelae conclamationem potuisse prorumpere; ac non potius magno ingenio et vehementi studio laborasse, ut subtilissimi tractatoris disputationibus comprehensis, censura nunc districtior et inspectio sagacior inveniret, quod antea securus favor et benignitas incuriosa non viderat.
2. Unde ergo haec diligentia tam severi emersit examinis? Unde in hanc austeritatem supercilium se tetricae frontis armavit, ut mensuras sensuum, pondera locutionum, numeros syllabarum insidiosus scrutator eventilet, magnumque se aliquid conficere praesumat, si catholico praedicatori notam erroris affigat? Quasi incognitum aliquod opus, et quod hactenus latuerit, impetatur: ac non illa his morsibus doctrina lanietur, quae novorum haereticorum commenta disiecit, et diabolicum tumorem Pelagianae elationis elisit. Viginti et eo amplius anni sunt, quod contra inimicos gratiae Dei catholica acies, huius viri ductu pugnat et vincit. Et vincit, dico, quia non patitur respirare quos vicit, et in quorum excidium, unam cunctorum sacerdotum manu sententiam scripsit. Pulsi pontificio et communione privati, querantur de felicitate nostrae victoriae, et arment in nos linguas suas, qui exsulare a veritate, quam cives esse Ecclesiae maluerunt: nostri autem concorporales et comparticipes gratiae Christi, cur de his armis quibus communis fides est defensa, causantur (V. Constitutionem Valentiniani; infra append. pag. 272)? Cur bellum confectum retractant, et munitiones securae dudum pacis infirmant? An victores displicent, et victi placent; tantaque insolentia damnati foventur errores, ut pravitatis invidia, et auctores nostri pulsentur et iudices? An vero ita se novorum censorum norma exactior temperavit, ut et nulla eorum quae excisa sunt, asserat, et quaedam ex his quae defensa sunt, respuat? Ecce salva catholicae pace victoriae, salva indissolubilium reverentia decretorum, parati sumus patronos doctrinae emendatioris audire, et circumcisas ab omni errore lineas subtilissimae discretionis agnoscere. Constituatur in medium, quod de novis emersit ingeniis.