Quod supra docuerat Cassianus centurionis evangelici exemplo confirmare nititur; cuius definitio undecima est: Nullius laudis ac meriti esse, si id in eo Christus quod ipse donaverat praetulisset. Contra probat S. Prosper, quod laus et meritum per gratiam non auferatur; fidei quoque et bonis operibus laudem ac meritum tribui sine praeiudicio gratiae.
1. His autem definitionibus tuis, quas credidisti idonea auctoritate munitas, tamquam de consensu legentium securus, adiungis, Solere interdum Deum ad fidem nostram probandam plus offerre quam sufficit, ut quam firma sit credentium fides possit agnosci. Et hoc exemplo illius centurionis ostendis, qui cum pueri sui posceret curationem, Dominusque se ad domum eius iturum esse promitteret, responderit, Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed dic tantum verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8). In quo eum Dominus tali admiratione laudaverit, ut pronuntiaret non se invenisse tantam fidem in Israel. Et exigua conclusione pene totum Pelagianum dogma confirmas, dicendo (Collat. 13 c. 14), Nullius enim laudis esset ac meriti, si id in eo Christus quod ipse donaverat praetulisset. Falso ergo scriptum est (Sap. VIII, 21), Quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Falso praedicavit Apostolus, cum de eadem virtute loqueretur, dicens (I Cor. VII, 7), Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium habet donum a Deo, alius sic, alius vero sic. Falso docuit et ille qui dixit (Iac. I, 5), Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei. Nec secundum veritatem dictum est (Ibid., 17), Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum; et (Ioan. III, 27), Nemo potest accipere quidquam, nisi ei datum fuerit de coelo. An dicendum est omnes quidem virtutes inter Dei dona numerandas; sed in illis hominem quas de proprio habuerit esse laudabilem, et ibi esse merita ubi Dei dona non fuerint? Igitur secundum regulam tuam, quibus donatum est ut non solum crederent in Christum, sed etiam ut paterentur pro ipso, et laudem et meritum perdiderunt; nec habent veram gloriam qui non in se, sed in Domino, gloriantur. Sed rectius audimus prophetam dicentem (Ierem. XVII, 5), Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor eius; et illum qui ait (Psal. XVII, 1), Diligam te, Domine, virtus mea; et (Psal. XXXIII, 3), In Domino laudabitur anima mea; et (Psal. CXVII, 14), Fortitudo mea et laudatio mea Dominus. Ut manifestissime noverimus, nec laudem eos ullam habere, nec meritum, in quibus non inveniuntur quae, nisi Dominus dederit, non habentur.
2. Sic autem putasti de testimonio laudatae fidei praeiudicium donis gratiae posse generari; quasi fides, ubi ostenderetur laudata, non doceretur esse donata. Laudat Apostolus Romanorum fidem, et pro hoc bono eorum agit gratias Deo, dicens (Rom. I, 8), Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Ad Corinthios quoque simili scribit affectu, dicens (I Cor. I, 4), Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu; quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia. Numquid agendo gratias Deo, credentibus sustulit laudem? aut laudando credentes, meriti negavit auctorem? De Ephesiorum etiam fide quid sentiat audiamus. Propterea, inquit (Ephes. I, 15), et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione eius illuminatos oculos cordis vestri. Habebant ergo isti fidem, habebant et opera charitatis, quae nec laude poterant carere, nec merito; sed pro his virtutibus Apostolus gratias Deo agere non cessat, sciens a Patre luminum haec dona venisse; a quo se etiam petere protestatur, ut quibus dedit fidem, quae per dilectionem operatur, det Spiritum sapientiae et intellectus: et inde se Ephesii noverint accepisse quod habeant, a quo discunt sperare quod non habent. Pro Philippensibus quoque similes Deo gratias agit, et meritum eorum laudemque non supprimit, dicens (Philip. I, 3), Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens, super communicatione vestra in Evangelio, a prima die usque nunc: confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Iesu Christi. Cuius hic humanae laudis ac meriti nunc in Deo causa suspensa est? Quid virtutis aut pietatis exceptum est, quod non ex gratiae fonte profluxerit, ubi ab initio usque ad finem, et inchoatio et perfectio boni operis Domino deputatur? Cui canitur de sanctis suis (Psal. LXXXVIII, 16, 17), Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in iustitia tua exaltabuntur, quoniam gloria virtutis eorum tu es.