Cassianus nec cum Pelagianis, nec cum Catholicis plene concordat: dum errando asserit alios per gratiam, alios per legem et naturam iustificari. Definitio tertia Cassiani: Appetitum virtutum habere hominem a se ipso. Refellitur ex antea confessis in prima definitione.
1. Et satis te contra Pelagianorum calumnias praecavere existimas, si quod in universitate vocatorum sentiendum est, id nobis in portione concedas. Sed nec cum haereticis tibi, nec cum catholicis plena concordia est. Illi in omnibus iustis hominum operibus, liberae voluntatis tuentur exordia: nos bonarum cogitationum ex Deo semper credimus prodire principia: tu informe nescio quid tertium, et utrique parti inconveniens reperisti, quo nec inimicorum consensum acquireres, nec in nostrorum intelligentia permaneres. Quomodo autem non advertis, te in illud damnatum incidere, quod, velis nolis, convinceris dicere, Gratiam Dei secundum merita nostra dari; cum aliquid praecedere boni operis ex ipsis hominibus, propter quod gratiam consequantur, affirmas? Non enim nullius meriti haberi potest petentis fides, quaerentis pietas, pulsantis instantia: praecipue cum omnes eiusmodi, et accipere et invenire, et intrare dicantur. In quo superfluum, immo impium est, sic velle meritis ante gratiam existentibus locum facere, ut non ex toto verum sit quod ait Dominus, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum (Ioan. VI, 44): quod nullatenus diceretur, si cuiusquam sine Dei illuminatione esset credenda conversio; aut ullo modo se voluntas hominis ad Deum sine Deo posset extendere: qui eum vocatum ad Filium trahit; non resistentem invitumque compellit, sed ex invito volentem facit, et quibuslibet modis infidelitatem resistentis inclinat; ut cor audientis, obediendi in se delectatione generata, ibi surgat, ubi premebatur; ibi discat, ubi ignorabat; inde fidat, unde diffidebat; inde velit, unde nolebat. Etenim Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 12). Sed videamus qualia subsequantur (Collat. 13, c. 9): Cui autem facile pateat, quomodo salutis summa nostro tribuatur arbitrio? de quo dicitur, si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis (Isai. I, 19). Et quomodo non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16)? Quid etiam sit illud, quod Deus reddet unicuique secundum opera eius (Matth. XVI, 17); et, Deus est qui operatur in vobis et velle, et perficere, pro bona voluntate (Philip. II, 13): et hoc non ex vobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur? Et caetera quae collecta de Scripturis, quasi alterno sibi sensu adversa collegit, ut donis gratiae studium humanae committat industriae; et omnium hominum divisione facta, alii sint quos gratia Dei salvet, alii quos lex et natura iustificet. Sed lex potest, ne quid mali fiat, iubere; a malo autem non potest liberare. Notum facit mandatum, sed obediendi non praestat affectum: nisi quod est occidens per imperium litterae, fiat vivificans per spiritum gratiae.
2. Post haec concludit, dicens (Ibid.): Nisi quod in his omnibus et gratia Dei, et libertas nostri declaratur arbitrii, et quia etiam suis interdum motibus homo ad virtutum appetitus possit extendi, semper vero a Domino indigeat adiuvari. Et ubi est, quod regulari definitione praemissum est: Non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium, qui et incipit quae bona sunt, et exsequitur, et consummat in nobis (Vide supra, cap. 1, n. 4)? Ecce hic etiam si bonis coeptis necessarium Dei fateris auxilium: ipsos tamen laudabiles motus appetitusque virtutum, remota gratia Dei, nudae libertati ascribis arbitrii: ut boni salubresque conatus nequeant quidem proficere, nisi Deus adivet; possint tamen, etiamsi non a Deo inspirentur, incipere.