Contra Cassianum probatur, nec desiderium sanitatis haberi sine gratia. Quarta Cassiani definitio: Per naturae bonum aliquando bonarum voluntatum prodire principia. Refellitur, tam ex prima sua definitione, quam ex Apostolo, cuius locus iste, Velle enim adiacet mihi, a prava interpretatione vindicatur.
1. Deinde, ut evidentius definias, quid homo ex libero arbitrio habeat quid sumat ex gratia, addis, et dicis (Collat. 13, c. 9): Nec enim cum voluerit quis, sanitate perfruitur, aut de aegritudinis morbo, pro arbitrii sui desiderio liberatur. Doces ergo, non posse quidem hominem per semetipsum apprehendere sanitatem, sed habere eum a semetipso desiderium sanitatis; et sua tantum sponte venire ad medicum, non etiam hoc ipsum medici esse, quod veniat. Quasi vero anima ipsa non langueat, et corpori suo remedium sana prospiciat. Atqui totus homo ex ipsa et cum ipsa in profundum miseriae suae decidit, ubi eam, priusquam a medico notitiam suae calamitatis accipiat, iacere delectat, amantem semper errores suos, et amplectentem falsa pro veris (Ibid.). Cuius prima salus est, ut sibi incipiat displicere, et vetustatem suae debilitatis odisse: sequens vero est, ut et sanari desideret, et a quo sananda sit, noverit (Vide respons. ad 6 obiect. Gallorum). Quae curationem ipsius sic praecedunt, ut ei ab illo, qui aegram sanaturus est, inserantur: ne, cum ei nullo modo haec frustra inesse possint, merito videatur salvata, non gratia.
2. Deinde adiicis (Ibid.): Ut autem evidentius clareat, etiam per naturae bonum, quod beneficio Creatoris indultum est, nonnumquam bonarum voluntatum prodire principia, quae tamen, nisi a Deo dirigantur, ad consummationem virtutum pervenire non possunt. Apostolus testis est, dicens: Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18). Falso ergo secundum hanc definitionem ante dixisti, Non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium; qui et incipit quae bona sunt, et exsequitur, et consummat in nobis. Sed hoc nullo modo ex aliqua parte potest esse falsum: cui nequaquam inferri contraria debuerunt; ut quod recte professus es ex gratia incipere, id postea confirmares per naturae bonum et per liberum arbitrium nos habere. Dixit quidem beatus Apostolus: Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18). Sed idem dixit: Non quia idonei simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis ipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Et idem dixit: Deus est enim qui operatur in vobis et velle, et operari pro bona voluntate (Philip. II, 13). Non ergo apostolus sibi contrarius est. Sed cum donatum nobis fuerit bonum velle, non statim invenimus et facere, nisi petentibus, quaerentibus, atque pulsantibus, qui dedit desiderium, praestet effectum. Vox namque ista dicentis: Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18), vocati est, et iam sub gratia constituti: qui condelectatur quidem legi Dei secundum interiorem hominem, sed videt aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captivantem se in lege peccati (Rom. VII, 22 et 23): et quamvis acceperit scientiam recte volendi, virtutem tamen in se non invenit ea quae optat operandi; donec pro bona voluntate quam sumpsit, mereatur virtutum facultatem invenire quam quaerit.