De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri

De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri (1474–1528)

First published 1525

Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.


Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT

Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS

Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS

Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR

Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS

Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT

Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT

Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI

Caput IX: QUOD EXCOMMUNICATIO CHRISTIANAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput X: QUOD TERRENUM ROMANI PONTIFICIS IMPERIUM EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XI: QUOD ALIQUA PECUNIARUM COLLECTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput XII: QUOD IEIUNIORUM INSTITUTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON AUFERT

Caput XIII: QUOD CAEREMONIAE QUAS ROMANA ECCLESIA OBSERVAT, EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNANT

Caput XIV: QUOD CONTINENTIAE PRAECEPTUM SACRIS ADNEXUM ORDINIBUS EVANGELICAE LIBERTATI NON OBSTAT

Caput XV: QUOD NEQUE RELIGIOSORUM CONTINENTIA EVANGELICAE LIBERTATI ADVERSATUR

Caput XVI: QUOD RELIGIOSORUM STATUS EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNAT

Caput XVII: QUOD PLURIUM SACRAMENTORUM USUS EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XVIII: QUOD CONFESSIONIS INSTITUTIO CUM EVANGELICA LIBERTATE CONCORDAT

Caput XIX: QUOD MAIORUM QUORUNDAM CASUUM RESERVATIO AD PONTIFICEM, CHRISTIANAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XX: AN SERVITUS QUA HOMINIS SERVUS ALIQUIS CONSTITUITUR, CUM EVANGELICA LIBERTATE CONVENIAT

Caput XXI: QUAE SINT EVANGELICAE LIBERTATI VERE CONTRARIA

1. Quae evangelicam apud lutheranos videbantur evertere libertatem, ea nos cum ipsa magnopere convenire superius ostendimus. Restat ut ea brevi stylo desquiramur quae hanc libertatem diruant, funditusque evertant.

Igitur, quum primam insignioremque christianorum libertatem eam esse definiverimus, quae hominem a peccati servitute diducit; hoc ipsum in primis evangelicae libertati derogare dicemus, quod hominem in peccati coniicit servitutem.

Ceterum, quaesierit quispiam: An quocunque christianus crimine commaculetur, evangelica destituatur libertate, in miseramque servitutem pertrahatur; propterea quod eum qui facit peccatum, servum esse peccati, Dominus definierit. — Putaverim ego non hanc esse Domini sententiam, ut quum primum quispiam crimen admiserit, perpetuae peccati servituti sit addictus. Sed tunc tantummodo peccati servum effici, quum perseverat in crimine, nullumque studium adhibet ut se se de peccati culpa proripiat. Nam, «peccatum,» ut est apud Gregorium, «quod mox per poenitentiam non deletur, suo pondere in aliud trahit.» Qui enim aliquo vitio irretitur, nullaque inde a se divellere arte perquirat, tanquam peccati captivus, maloque affectus animo, in similia facillime crimina prolabitur. Quare, qui obstinata mente induratoque animo sacrosanctam Romanam sedem communem christianorum omnium Matrem suis impetit maledictis, Romanumque ipsum Pontificem Maximum nostrum omnium Patrem, Pastorem, Gubernatorem, de suo deiicere throno conatur, is profecto contra christianam libertatem pugnat, nefandissimique sceleris constituitur servus, vilissimumque mancipium. An non peccati extremam subit servitutem qui Matri huic nostrae, omni ex parte sanctissimae, sanctissimoque itidem Patri, ullas, exsecrando etiam mendacio, maculas omnibus quibus potest modis studet inurere? Qui enim, inquit Dominus, maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

2. Si is praeterea a Deo Optimo Max. maledicitur qui matris suae turpitudinem revelaverit, quid illi eventurum censemus, qui adversus Matrem falsa commentitiaque crimina confinxerit? Ecquid non est Cham ob crimen in parentem commissum, ab ipso suo parente maledictus? Quid ergo vobis lutherani, quid tandem superventurum putatis, qui adversus Patrem vestrum, Romanum Pontificem, innumeras calumnias ementiri non erubescitis, ipsumque non modo vos derisui habere vidimini, verum etiam fratres vestros ut illi subsannent, nasumque contorqueant, provocatis? Omne quidem virus vestrum in Pontificis primum detractionem colligitis, tum illud adversus Romanam Ecclesiam, non minus vestro, quam aliorum detrimento profunditis. Hoc sane est quod vos ab evangelica libertate propellit, in miserrimamque peccati servitutem adducit. Quoniam enim Patri Pastorique vestro parere contemnitis, imo eius decreta pessundatis, imo Christi fideles in eius armatis perniciem, atrocissimo vestro hosti inserviatis oportet. Quo fit, ut dum ceteros vestra opinione, rectius dixerim, vestris ineptiis, vestrisque commentis in libertatem asserere velle contenditis; ipsi non modo in servitutem, sed etiam in calamitosam atque miseriarum plenam vitam incauti imprudentesque incidatis.

3. Nunquid praeterea, non a fundamentis christianam eruitis libertatem quum omnium Patrum, omniumque Conciliorum decreta damnatis, atque eorum leges et sanctiones abrogandas esse publice praedicatis? Quid? Nonne christianum populum a sanctissimorum Antistitum statutis avertitis, ut vestris eos moribus, vestrisque sordidissimis implicetis inventis? Sed, dum condendarum legum facultatem a Romano Pontifice, qui Christi locum tenet in terris, a sanctisque illis Patribus, quibus continue ante mentis oculos obversatur Christus, adimitis; in vestram diabolique perpetuam servitutem vindicatis universos; sicque perdita vestra opera, fallacique studio christiana libertas prostrata iacet, pedibusque calcatur. — Quamobrem quod Matthaei IX capite legimus, vestris infandis moribus optime quadrat. Si enim, inquit Dominus noster, vinum novum mittatur in utres veteres, utres rumpuntur, et vinum effunditur. Hoc est: si perfectae vitae mandata in imperfectos homines immittantur, contemnuntur certe, reiciuntur, proculcantur; atque ex ipso contemptu in peiora gravioraque crimina ipsi imperfecti homines delabuntur.

An non recordamini in Proverbiorum libro perscribi: Per me reges regnant, et legum conditores iusla decernunt.? Paulus quoque ad Romanos scribens, XIII cap. ait: Omnis potestas humana a Deo est; et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. — Quid ergo lutherani? Si Dei ordinationi resistitis, numquid usque adeo caecutitis, luminibusque capti estis, ut vos in peccati servitutem, in manusque diaboli praecipites dari non deprehendatis? Si vos evangelicae libertatis desiderium incessit, parendum vobis est Pontificiae potestati, parendum est auctoritati Ecclesiae, parendum est sacrorum Conciliorum decretis. Confitendum praeterea vobis est, ad evangelicam libertatem hoc maxime pertinere: ut pro Maximorum Pontificum voluntate condantur leges quae in christiani populi commodum sint et utilitatem.

4. Ceterum, te appellaverim, Luthere, dicito mihi: Nunquid non a christiana libertate, a bonis moribus, a fidei integritate digreditur, qui se ab universalis Ecclesiae consuetudine pro sua voluntate subducit, aliosque ut se ab eius praeripiant institutis hortatur, admonet, impellit?

Audi quod ad Casulanum scribit Augustinus: «Mos, inquit, populi Dei, et instituta maiorum pro lege sunt tenenda: et sicut praevaricatores legum divinarum, ita et contemptores consuetudinum ecclesiasticarum coercendi sunt.» Quid? Nonne ab Ecclesiae moribus tui sectatores abhorrent? Nonne tu alienas a catholica Ecclesia leges inducis? Quis autem te legum latorem, imo iustarum omnium legum destructorem, eversoremque constituit? Unde huiusce potestatis tibi poteris fidem arrogare? Nunquid a christiano delectus es populo, ut eius leges, statuta, decreta prostituas? Huius electionis profer diplomata. Si te a Christo Opt. Max. tua temeritate delectum esse contenderis, quod nobis indicium affers? Cui etiam iurato credendum non esset, simplici eius assertioni adhibebimus fidem? Novimus sane cum Chrysostomo: «nescire divinam iustitiam patrocinium praestare criminibus.» Quod si te te christiani populi ductorem, gubernatorem moderatorem constitueris, Apostolicae memento sententiae: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron.

5. Vereor sane, ne quod Antiocho contigit, id quoque tibi in malam crucem eveniat. Pari enim poena plectendi sunt, qui paria committunt crimina. An non similia, Luthere, Antiochi criminibus commisisti? Ille Iudaicum populum qui sub peculiarem quandam Dei tutelam agebat vitam a patriis, et Dei legibus, ut II Machabaeorum libro legitur, transferri compulit, iussit ut templum quod Ierosolymis erat contaminaretur, Iovisque Olympii diceretur templum, illud luxuria et commensationibus replevit, sabbata, postremo, et solemnes patrios ritus substulit. Nunquid non tu christianum populum a suis patriis legibus in tuas impias sacrilegasque traditiones transtulististi? Nunquid non Christi templum, hoc est christianam Ecclesiam, commaculasti, foedasti, contaminasti? Nunquid non sanctissimum hoc templum luxuria commessionibusque replesti? Nunquid non sabbata solemnesque ritus christianos abolevisti? Quemadmodum igitur de Antiocho legitur quoniam: Orabat scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus; ita et te inutilis manet poenitentia. Si te christiana libertas tantopere delectat, veram quaere christianorum libertatem, eam inquam, quae a peccato liberat, non eam quae est cum peccati servitute coniuncta. Noli a Christi lege desciscere, noli antiquos nostros mores abiicere, noli antiquam tuam fidem immutare; sed Hieronymum non minus sanctum quam doctum sequere, qui ad Pammachium et Oceanum scribens ait: «Illam senex tenebo fidem in qua renatus sum.»

6. Sit, Germani populi christianissimi semper habiti, sit inquam, is apud vos anathema, qui vobis aliam fidem, alios mores, aliam legem praedicat quam sancta Romana doceat Ecclesia, ignique interdicitur et aqua; imo aut absumatur igni, aut aqua suffocetur. Nunquid non illius Servatoris nostri monitionis memoriam tenetis, qua ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris? An non putatis scelestum istum Lutherum vobis scandalo esse, qui vos in diaboli manus iniicere studet, qui sacras vestras virgines commaculat, qui religiosorum vota prosternit, qui denique totis viribus incredibile audacia molitur, ut Dei Maximi iram furoremque in vestra damna convertat? Eamne evangelicam libertatem censetis quae vos perpetuo divini Numinis hostes efficiat? Non est haec libertas vobis, qui Christum Optimum Maximum prae omnibus nationibus colere consuevistis, exquirenda; sed ea quae vos ad bene vivendum, ad veram fidem, ad Romanae sedis obedientiam, ad Dei benevolentiam viam paret.

Quam voluerit fidem, libertatem, licentiam Lutherus, sibi habeat: nos sacrosanctam Romanam sedem veneremur, colamusque, eamque evangelicam esse libertatem existimamus, quam Romani Pontifices, quam antiqui Patres, quam sacra Concilia celebrarunt.

NOTA

Quod Cap. IX, linea prima, ad fidem Parisiensis exemplaris exscriptum exstat: Est et aliu! quod haereticos etc. Ad Venetum exemplar lectio ita restituatur: Est et aliud quod apud haereticos — Editionis autem Venetae exemplar quod in Praefatione diximus heic Romae in Bibliotheca Nationali unum exstare, in huius editionis decursu alterum penes Bibliothecam Casanatensem FF. O. P. repertum est.

↑ Top of work