De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate
Francesco Silvestri (1474–1528)
First published 1525
Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.
Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT
Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS
Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS
Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR
Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS
Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT
Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT
Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI
Caput IX: QUOD EXCOMMUNICATIO CHRISTIANAM LIBERTATEM NON MINUIT
Caput X: QUOD TERRENUM ROMANI PONTIFICIS IMPERIUM EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI
Caput XI: QUOD ALIQUA PECUNIARUM COLLECTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON MINUIT
Caput XII: QUOD IEIUNIORUM INSTITUTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON AUFERT
Caput XIII: QUOD CAEREMONIAE QUAS ROMANA ECCLESIA OBSERVAT, EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNANT
Caput XIV: QUOD CONTINENTIAE PRAECEPTUM SACRIS ADNEXUM ORDINIBUS EVANGELICAE LIBERTATI NON OBSTAT
Caput XV: QUOD NEQUE RELIGIOSORUM CONTINENTIA EVANGELICAE LIBERTATI ADVERSATUR
Caput XVI: QUOD RELIGIOSORUM STATUS EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNAT
Caput XVII: QUOD PLURIUM SACRAMENTORUM USUS EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI
1. Intolerabili etiam onere christianos premi autumant lutherani, quod plura Romana Ecclesia praecipiat sacramenta quam in Evangeliis sint perscripta; quando tamen non ad Romanum Pontificem, non ad Concilia, non ad fidelium coetum, sacramentorum institutio spectet,1 sed supremi nostri Capitis fuerit ea sacramenta decernere, quae nobis ad salutem utilia fore prospiceret. Nulla autem ab ipso, excepto Baptismate atque Eucharistia, instituta fuisse dicunt sacramenta; cetera Romanorum Pontificum Conciliorumque fuisse inventa, quibus sane christianus populus usqueadeo captivus tenetur, ut neque extremum agentibus spiritum libeat quod voluerint; sed morituri cogantur inungi, nisi coelestibus arceri sedibus velint.2 — Adde, quod nihil aut Confirmationis aut Extremae-unctionis sacramento in veteri lege respondet; quum tamen sacramentorum novae legis nullum esse debeat, quod non aliquo signo in antiquae legis observantiis ac caeremoniis fuerit praemonstratum.
2. Ceterum, in Evangeliis de septem sacramentis quae celebrat Ecclesia mentionem haberi, eaque congrua quadam ratione fuisse instituta, non est difficile demonstrare. Sed hoc in primis animadvertendum est, non ad Apostolos ullo pacto spectasse, ut instituerent sacramenta, ut de Confirmatione atque Extrema-unctione asseruere nonnulli, sed ad Ecclesiae institutorem3 Christum Iesum. Quum enim prima christianae Ecclesiae4 fundamenta, ipsa sint5 sacramenta, cuius est ea6 suo loco statuere, nisi eius qui et Ecclesiae conditor auctorque est, et omnium eius legum institutor? Quamobrem, quum omnia sint ab ipso constituta, de Baptismo in multis Evangeliorum7 locis mentio fit; de Poenitentia, Matth. IV;8 de Confirmatione, Ioann. XVI,9 atque Lucae, ultimo,10 ubi de plena in Apostolos Spiritus sancti missione narratur; de Eucharistia copiosam enarrationem in Evangeliis11 fieri satis constat; de Matrimonio, Matth. XIX,12 dum Matrimonii perpetuitas explicatur, quod sane magnum esse Ecclesiae sacramentum, Apostolus ad Ephesios13 scribit. Ordinis sacri14 institutio datur intelligi, quum15 Apostolos16 septuagintaque duos17 discipulos Christus Ecclesiae ministros instituit;18 Extremam unctionem in hoc intelligimus, quod Apostolos, Christi mandato, ut Marc. VI19 narratur, infirmos olei unctione sanasse describitur.
Non obstat autem quod nulla de quorundam sacramentorum materia formave in Evangelio mentio fiat.20 Erant enim eiusmodi sacramenta21 in ipso primo Ecclesiae ortu infidelibus occultanda, ne eis irridendi christianos mores ansa praeberetur. Quae sane caussa Dionysium etiam Areopagitam ab22 aperta sacramentorum omnium enarratione deterruit. Credendum vero est, ut Augustino IV contra Donatistas libro23 videtur, eiusmodi sacramenta quae catholica veneratur Ecclesia, apostolica traditione fuisse24 recepta.25
3. Potest autem et conveniens quaedam horum sacramentorum ratio reddi. Nam, quum spiritualis nostrae salutis caussa sint instituta, sunt26 ad ea, in quibus humani corporis salus constituitur, quadam proportione27 definienda. — Ut enim primum vitam a parentibus naturali generatione nanciscimur; tum per augmentum in iustam magnitudinem perfectumque robur assurgimus; deinde acquisitum robur nitimur alimento servare; et si in aegritudinem inciderimus medicos adhibemus; ita ad spiritualem vitam regeneramur Baptismate atque renovamur, iuxta illud Apostoli ad Titum, III cap.28 Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti. — Fidei constantiam, animum inquam, ad confitendum Christum, Confirmatione adipiscimur. — Nutrimur Eucharistia, iuxta illud Servatoris nostri dictum, Ioannis VI cap.29 Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. — Curationem animi quidem Poenitentia; corporis vero, ex animo, quum fuerit opportunum,30 Extrema-unctione consequimur. — Quemadmodum praeterea, et parentum beneficio vitam adipiscimur, et Principum cura ac diligentia pace fruimur et tranquillitate; ita sunt et spiritualis vitae propagatores quidam ac conservatores: spirituali quidem tantummodo ministerio, qui in sacris sunt Ordinibus constituti; corporali vero pariter et spirituali, ii qui prolem ad divinum educandam cultum31 congenerant.
4. At in veteri lege quorundam quidem sacramentorum erant imagines definitae, aliquorum tamen definitae non erant. Nam, Baptisma circumcisio; Eucharistiam oblationes et sacrificia; sacrum Ordinem consecrationes Aaron ac filiorum; Matrimonium inter praescriptas quasdam personas coniugium; Poenitentiam expiatio pro peccatis praesignabant. Confirmationis vero atque etiam Extremae-unctionis nulla debuerunt signa praecedere, propterea quod sub eam aetatem, neque Spiritus sancti plenitudo, quae in Confirmatione confertur, esset hominibus impertita; neque post mortem, aeternam continuo quispiam assequi beatitudinem posset, ad quam Extrema-unctione,32 tanquam proximo quodam adiumento, fit praeparatio. — Verum, etsi duo haec sacramenta vetus lex in suis33 sacris non contineret, sunt tamen a Christo Domino, ut diximus, instituta, a catholicaque Ecclesia Apostolorum traditione recepta, Confirmaturum enim34 se discipulos pollicitus erat Christus, quum, ut in Evangelio Ioannis cap. XVI35 perscribitur, dixit: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. Lucae quoque ultimo,36 ab eo dictum fuisse narratur: Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. — Extremae quoque unctionis meminit, quum, ut superius citavimus, Apostolis ut olei unctione sanarent aegrotos edixit.
5. Satis haec superque de sacramentorum pluralitate dicta sint: hoc unum tantummodo addiderim, non usque adeo universa haec sacramenta nobis necessaria fore,37 quasi si eorum unum defuerit, sint nobis coelestis regni fores occlusae. Nam absoluta quidem nobis Baptismatis necessitas innuitur,38 aut, inquam, actu, aut interno desiderio suscepti, quum Servatoris nostri sententia sit:39 Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, in regnum Dei introire non posse,40 — Poenitentiae item sacramentum, si fuerit scelus41 quopiam expiandum, est cum necessitate coniunctum, iuxta illud Lucae ultimo:42 Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: et praedicari in nomine eius poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes. Cetera quanquam hanc coniunctam necessitatem non habent, si tamen habeantur contemptui, in perditionem trahunt. Quare si quis qui est animum vitamque efflaturus, Extremam renuat unctionem, tanquam evangelicae legis contemptor, aeternam sibi43 damnationem comparat: si vero sese ex hominum conspectu repentina morte praeripiat, non propterea aeternae damnationis reus constituitur, quod non unctus e vita migraverit.