De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate
Francesco Silvestri (1474–1528)
First published 1525
Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.
Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT
Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS
Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS
Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR
Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS
Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT
Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT
Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI
Caput IX: QUOD EXCOMMUNICATIO CHRISTIANAM LIBERTATEM NON MINUIT
Caput X: QUOD TERRENUM ROMANI PONTIFICIS IMPERIUM EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI
Caput XI: QUOD ALIQUA PECUNIARUM COLLECTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON MINUIT
Caput XII: QUOD IEIUNIORUM INSTITUTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON AUFERT
Caput XIII: QUOD CAEREMONIAE QUAS ROMANA ECCLESIA OBSERVAT, EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNANT
Caput XIV: QUOD CONTINENTIAE PRAECEPTUM SACRIS ADNEXUM ORDINIBUS EVANGELICAE LIBERTATI NON OBSTAT
Caput XV: QUOD NEQUE RELIGIOSORUM CONTINENTIA EVANGELICAE LIBERTATI ADVERSATUR
Caput XVI: QUOD RELIGIOSORUM STATUS EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNAT
Caput XVII: QUOD PLURIUM SACRAMENTORUM USUS EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI
Caput XVIII: QUOD CONFESSIONIS INSTITUTIO CUM EVANGELICA LIBERTATE CONCORDAT
Caput XIX: QUOD MAIORUM QUORUNDAM CASUUM RESERVATIO AD PONTIFICEM, CHRISTIANAE NON DEROGAT LIBERTATI
Caput XX: AN SERVITUS QUA HOMINIS SERVUS ALIQUIS CONSTITUITUR, CUM EVANGELICA LIBERTATE CONVENIAT
1. Quoniam autem plerumque evenit, ut unus in privatam alterius servitutem cedat, non ab re sane erit vestigare, an servitus haec possit cum evangelica libertate convenire.
Nam, si Christi beneficio, ab omni servitute vindicamur, qui christianae legi congruum esse potest, ut is qui in Christi militiam nomen dedit, in pistrinum dedatur ad molam, iugumque subeat servitutis? Quod si christianum hominem servitus dedecet, estque a christianis legibus aliena, quid caussae est quod Romanus Pontifex, cuius est christianorum libertatem ad sanguinem tueri, hanc fert hominum servitutem, eamque conniventibus oculis praeterit atque dissimulat? Principi enim ei, praesertim qui vicariam Christi personam gerat, tam turpe est mala aequo animo tolerare, quam iniqua committere. — Accedit, quod qui fidem Christi profitentur, Dei filii sunt censendi; ut enim Ioannis primo1 dicitur: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Filii autem Dei ab omni servitute sunt liberi, iuxta illud Matthaei XVII:2 Ergo liberi sunt filii.
2. Ceterum, ea servitutis ratione specieque praetermissa, qua is qui alteri quovis3 iure subiicitur, eius servus modo potest aliquo4 nuncupari, atque etiam ea de qua Philosophus I. Politicorum libro5 tractans, inquit: «Eos qui mente providere possunt, suapte natura dominos esse; qui vero nequeunt providere, sed corpore quae iubentur exsequi valent, naturaliter servos:» de ea servitute habendus nobis sermo est, qua quis, lege constituta, alterius tantummodo gratia,6 hoc est ad alterius commodum, operatur; sicuti liber is homo7 dicitur, qui in propriam utilitatem, sua potest opera retorquere.
3. Attendendum autem diligenter censeo, hanc hominum servitutem naturae uno quidem modo congruere, alio vero repugnare. — Nam, si naturam hanc nostram ut est communi vitio depravata spectemus, naturali profecto aliqua ex parte dici potest; ut etiam8 fames, ut aegritudo, ut mors, ceteraque id genus corporis incommoda. Naturalis enim ratio hoc in primis suggerit, ut boni simus, legibusque rationi nostrum vivendi modum accomodemus. Quod si eveniat ut a recto, peccando, secedamus, hoc secundo loco suadet ratio, ut commeritam peccati poenam persolvamus. Quum itaque a divina lege, humana nostra natura vix in lucem edita desciverit, illi iure optimo, naturali consentiente ratione, est in peccati vindictam irrogatum, ut cum aliis corporis incommodis unus etiam in alterius hominis possit cedere servitutem.
Quare, si primum nostrae mentis impetum9 consideremus, esse praeter naturam hanc hominis servitutem censeamus oportet. Nam quum primum nostrae mentis institutum sit, ut boni efficiamur, nostramque virtuti operam incumbamus; si a virtuti deficimus, hancque ob causam in iugum labimur servitutis, neminem latet hanc corporis servitutem praeter naturalem primam mentis inclinationem10 evenire. Quod si secundum naturae quae peccavit spectetur propositum, naturalis profecto nobis est hic servitutis eventus; quippe quod naturali rationi consentaneum quam maxime sit, ut eam divini doni destitutionem quam peccando commeriti sumus, quamplura corporis sequantur incommoda, quae divino illo munere tenebantur occlusa. — Quemadmodum enim, haec est prima naturae generantis11 intentio, ut foetus integer omni ex parte perfectus edatur; secunda vero, ut si perfectus edi non potest, quod proximum perfectioni est, mancus et imbecillus edatur; unde et monstruosi partus etiam a natura modo quodam provenire dicuntur: ita12 prima nostrae rationis inclinatio est, ut virtute moribusque orati simus; secunda vero, ut si a virtute a13 divinisque legibus mentem averterimus, per corporis incommoda, quibus annuranda14 servitus est, resarciatur culpa. Inde evenit, ut omnes corporis molestiae quae primum hominis peccatum sunt consequutae,15 ut fames, ut sitis, ut dolor, ut servitus, naturalis ratio iusta esse definiat. — Ceterum, et hoc spectandum nobis est, ita naturalem, aliqua ex parte, hanc servitute esse, ut humanis etiam legibus sit constituta. Nam, quod poena quaedam hominis est ex primorum parentum16 crimine in posteros propagata, naturali ratione suadet; quod tamen huiusce conditionis vir servituti alterius sit adiicendus,17 humanis est legibus definitum.18
4. Istud quoque praetereundum haudquaquam est,19 quod quum20 duplicem servitute superius esse dixerimus, eam, scilicet, qua is qui peccatum committit, Servatoris nostri sententia, servus est peccati; et eam qua unus homo alteri ad servilia obsequia quae, inquam, corporis usu efficiuntur, est obstrictus lege: Christi Max. gratia ac beneficio ab una sumus servitute redempti, ab altera vero minime. De seipso enim, Apostolus ad Romanos cap. VII,21 scribens22 ait: Mente servio legi Dei: carne autem legi peccati. — Quod, quum servitus haec ad carnem, non ad animum spectet — «Errat enim,» inquit Seneca in23 III de Beneficiis libro,24 «si quis existimat servitute in totum hominem descendere. Pars enim melior excepta est; corpora obnoxia sunt et ascripta dominis, mens est sui iuris» — eamipsam christiano quoque homini convenire posse haud dubium est. Non enim Christus humanam induit carnem ut iustitiae ordinem interturbaret, sed ut per eius fidem, in summa observantia iustitia esset.
Concedendum ergo indubie est, christianae illi libertati, quam nobis Christus Opt. comparavit, hanc corporis servitute non repugnare;25 quando praesertim humilitatem sibi nostra religio in maximis lucris collocarit. Quamobrem, si servus quispiam baptismate diluatur, libertatem quidem nanciscitur a peccato; sed ab ea servitute qua homini est ascriptus minime liberatur.
5. Hoc autem ex quampluribus26 sacrae Scripturae locis confirmari facillime potest, in quibus de servis christianis expressa mentio fit.27 Ad Colossenses enim cap. III,28 inquit Apostolus: Servi obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes Deum. — Item, ad Ephesios cap. VI:29 Servi obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri sicut Christo. — Ad Titum quoque, cap. II,30 scribens, admonet31 servos ut dominis suis subditi sint. — Sed et Petrus Apostolus priori sua Epistola cap. II,32 ait: Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Si ab omni humana servitute christiani liberi esse deberent, tanto ab hisce Apostolis non admonerentur studio, ut suis dominis in timore servirent. Nisi namque christianorum aliqui servi exstitissent,33 nequicquam34 suam ad servos exhortationem35 Apostoli convertissent. Videtur quoque36 et a divina lege servitus haec duxisse originem, et tam iure gentium, quam civili, ac Pontificia lege, quam consulto praetereo, confirmata. Filio enim suo Cham, Noe ait:37 Servus servorum erit fratribus suis.
6. Ceterum, licet humana haec servitus evangelicae libertati non deroget,38 humanis tamen legibus, aliquis est illi modus constitutus.39 Aliqui enim canonicae legis dispositione, aliqui vero civilis iuris sanctionibus efficiuntur servi. Verum quod aliquos emptione, emptoris servos esse definiunt, si ad christianos referatur, intelligendum est, dummodo ascripti antea fuerint servituti. Nam, christianus is qui nunquam alterius servum egit, per emptiōnem constitui servus, legum declaratione non potest. Sunt tamen40 qui et ab ipsa nativitate adacti sunt servituti, ii inquam, qui ex serva enascuntur matre. Multa sunt de eiusmodi servitute Principum legibus definita, sed ea41 brevitati studens omitto.
Hoc ipsum tantummodo repetens dixerim, per eam evangelicam libertatem quam nobis Servator noster Christus42 suo sanguine comparavit, hanc servitutis conditionem ademptam non esse, quippe quod ea corporis tantummodo servitus43 sit; Christi vero opera, animi simus libertate donati. Quanquam enim gratia44 filii Dei constituimur,45 atque idcirco a peccati servitute in plenam animi libertatem vindicamur, eam tamen non effugimus servitutem, qua in alterius obsequia obstringi possumus ac devinciri.