De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri

De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri (1474–1528)

First published 1525

Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.


Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT

Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS

Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS

Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR

Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS

Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT

Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT

Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI

Caput IX: QUOD EXCOMMUNICATIO CHRISTIANAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput X: QUOD TERRENUM ROMANI PONTIFICIS IMPERIUM EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XI: QUOD ALIQUA PECUNIARUM COLLECTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput XII: QUOD IEIUNIORUM INSTITUTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON AUFERT

Caput XIII: QUOD CAEREMONIAE QUAS ROMANA ECCLESIA OBSERVAT, EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNANT

Caput XIV: QUOD CONTINENTIAE PRAECEPTUM SACRIS ADNEXUM ORDINIBUS EVANGELICAE LIBERTATI NON OBSTAT

1. Gravissimo deinde pondere se immerito premi queruntur lutherani; illudque omnibus quibus possunt modis, de suis conantur humeris decutere. Istud autem est castitatis praeceptum quod iis qui maioribus sacris initiantur, per Pontifices Max. est indictum, ferre enim aequo animo nequeunt sacerdotes, aliosque maiores eorum ministros, omni Venere atque connubio interdictos esse.

Quae enim, inquit, haec Evangelii libertas est, ut qui sacris initiari voluerint, perpetuae continentiae irretiantur vinculo? Nonne Apostolus ad Timotheum scribens: Episcopum unius uxoris virum oportere esse definit? Ad Titum quoque scribit, eum in presbyterum constituendum fore, qui unius uxoris vir sit. Si ergo Episcopum unius uxoris virum esse oportet, quo iure ad perpetuam damnandus est continentiam? An usquam in Evangelii lege perscriptum invenimus, ut connubio quispiam interdicatur? Quae igitur servitus, quod onus, quae oppressio qua sacrorum ministros Romani Pontifices, nulla Apostolicae legis habita ratione, pro suo opprimere nituntur arbitrio?

Hanc autem pontificiam legem usque adeo abominantur lutherani, ut eorum sacerdotes post emissum in eorum consecratione continentiae votum, in Venerem redeant, omnique post terga pudore iactato, nova ineant connubia. Quod, ut suos male olentes sordes, aliquo quanquam rarae texturae velamento contegant, quicquid eos a libidine revocat, impie tyranniceque Pontificiis legibus cautum esse conclamant.

2. Sed, nisi corporis oblectamenta spiritualibus bonis anteponerent, tot saeculorum purissimas integerrimasque observationes non respuerent. Oculis enim aegris odiosa lux est, quae puris est amabilis. At sordescant adhuc qui in sordibus sunt; nos quod sacrorum nostrorum ministros decet ac ornat, recipimus, probamus, veneramur. Quid enim aequius quid decentius, quid sanctius, quam ut purissimum sanctissimumque Eucharistiae sacramentum a mundis flaminibus, a mundisque omni ex parte ministris contrectetur? Nam, uti mundas, quum ad sacra eunt, vestes induunt, ita et mundo a libidine corpore, alienoque ab omni perturbatione animo debent accedere. Augustinus namque in libro Quaestionum veteris et novi testamenti, q. CXXVII, ait: «Antistitem eius (Dei) puriorem ceteris esse oportet; ipsius enim persona habere videtur; est enim vicarius eius; ut quod ceteris licet, ei non liceat; quia necesse habet quotidie Christi vicem agere, aut orare pro populo, aut offerre, aut tangere. Et non solum huic concubitus non licet, verum etiam ministro eius; quia ipse mundior esse debet, quia sancta sunt quae ministrat.» At qui fieri potest, ut is a concubitu mundus sit, atque a mundanis curis et molestiis segregatus qui uxoriis negotiis sit implicitus? Quemadmodum enim qui sese totos divinis rebus manciparunt, quae Domini sunt, abiecta rerum temporalium cura, considerant; ita et qui se uxoris servituti addixerit, quae uxoris sunt, quaeve ad domesticam curam pertinent, perpetua mentis cogitatione verset, necesse est. Haec autem non dixerim quasi cum Manichaeis damnare nuptias velim, sed ut ostendam, non posse quempiam uxori simul et sacris dignam operam navare. Ut enim divus Paulus priori sua ad Corinthios epistula, cap. VII ait: Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo: Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori.

3. Alludit et Ciceronis dictum: nam, Terentiam quam repudiaverat, hac ratione se reducturum negabat, quod uxori pariter et philosophiae operam dare non posset. Quantas enim molestias afferat secum uxor ex Theophrasto apud Gellium, atque etiam ex Plutarcho de praeceptis connubialibus intelligi potest.

Quod sane, quum Romani Pontifices, iidemque sanctissimi Patres qui ad res divinas animum cogitationemque intenderant, diligenti studio humanarumque rerum experientia deprehendissent, in quampluribus Conciliis de sacerdotum maiorumque ministrorum coelibatu leges condiderunt. Quid autem evangelicae libertati istaec sacrorum ministrorum munditia, illeque perpetuus coelibatus apportet detrimenti, non video. Numquid enim evangelicae repugnat libertati quod ex evangelicis regulis est desumptum? At ex ipsis Apostolorum canonibus, (quos diligentissimus in omni re litteraria Faber in quatuor graecis atque in quinque latinis exemplaribus se invenisse asserit) receptum est, ut qui maioribus sacris se initiarunt, uxore careant. Non ergo cum christiana libertate perpetua haec ministrorum continentia pugnat. Qui namque ad sacros te ordines cogat, nemo est; si uxori dare operam in animo est, si rei familiari adhibere studium curas, relinque sacra. Non enim te fugit perpetuum illis continentiae votum annexum esse. Vis tua in nuptiis libertate uti? Utaris ut libet. Nemo te ad coelibatum sicuti neque ad sacrum ordinem invitum repugnantemque compellit.

4. Dices fortasse: Si cum sacro ordine uxorem coniungi non posse sancti Praesules existimarunt, cur orientalibus sacrorum ministris ademptae non sunt nuptiae? — Sed hoc considerare debemus. Non idcirco sacrorum ministros uxoribus interdictos esse, quod nuptiae cum ordine nequeant copulari; sed quoniam sacrorum contrectatores dedeceant nuptiae; graecis autem sacerdotibus ob eorum pervicaciam, ut pleraque alia, ita et nuptiae sunt permissae; non quod illorum matrimonium nostra non dedeceant sacra, sed ut eorum pervicaciae aliquid condonaretur. Maluerunt enim Romani Pontifices sacrorumque Conciliorum celebratores illis rem, aliqua ex parte, indecentem condonare, quam eorum animas a christiana fide alienare.

5. Quod autem Apostolus Episcopum unius uxoris virum oportere esse ait, ita in perpetuum suum favorem graeci trahunt, ut ii tantummodo sacrorum ministri censeantur digni, qui non plures sed unam duntaxat uxorem, et illam quidem virginem, duxerint. Quod si qui plura connubia celebrarint; eos a sacerdotii sacris reiicendos esse putant. Unde et sacerdotes, uxore humanis rebus exempta, perpetuo illigant coelibatui; eum etiam qui inuxoratus sese sacris initiarit, omni connubii spe privant. — At lutherani ea ipsa Apostoli verba in quadam nuptiarum necessitate trahentes, volunt ut antistites omnes, si suae cupiant saluti consulere, uxorem ducant. Quamobrem de tyrannide Romanam taxant Ecclesiam, quod sacerdotibus continentiae necessitatem contra evangelicam libertatem iniiciat; quando tamen ipsi dum sacerdotes ad nuptias urgent, in graviorem impellant servitutem. Quid enim homini molestius serviliusque uxore potest accidere? Nam ut est apud Juvenalem:

«Semper habet lites alternaque iurgia lectus,
in quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.»

Sanctissimi vero nostri Pontifices quibus semper placuit quadam fidei sinceritate sacras literas interpretari, sic Apostoli verba explicant, ut nullam Episcopo sacerdotique nuptiarum necessitatem inducant, sed eum pluralitate tantummodo interdiciant uxorum. Si enim, divus inquit Apostolus, Episcopi quispian dignitate ornari debeat, non plures habeat, aut habuerit uxores, sed unam tantummodo. — Quod sane post baptismi intelligi debere Hieronymus censet. Nam si duas quispian post baptismi uxores duxerit, ab episcopatu deiicendum putat: non autem si unam ante baptismi, alteram vero post. — Ambrosio vero ac Augustino placet, ut quocunque tempore quis duplices nuptias celebrarit, sacerdotio censeatur indignus.

6. Huiusce autem definitionis Apostoli ratio esse potest, ut signum respondeat rei. Nam, quum Episcopi sacrorum dispensatores constituti sint, summi Sacerdotis Christi speciem atque imaginem gerunt. Quare, quum christianorum matrimonium connubium Christi cum Ecclesia repraesentet: Christi vero connubium, cum una tantummodo sponsa sit, scilicet cum Ecclesia: nil mirum si uni duntaxat sponsae unum Episcopum matrimonio copulandum esse Apostolus definivit. Ceterum, est hoc in ipsa Apostoli tempora referendum: nam quum essent tunc catholicae Ecclesiae fundamenta iacienda, ob fidelium paucitatem eveniebat, ut si uxoratus quispiam convertebatur ad fidem, qui aliorum instructor esse posset, eum ipsum ad augmentum Ecclesiae Episcopum constituerent, tametsi uxoris cura distinebatur. Sunt enim qui Dionysium Areopagitam uxorem habuisse dicunt. Sunt et qui idem de Apostolis omnibus, excepto Paulo atque etiam Ioanne, opinentur. At posteaquam fidelium numerus auctus est, potestque de Episcopis, sacerdotibus, ministris, qui coelibem vitam ducant. Ecclesiae provideri; honestius decentiusque esse sancti Patres existimarunt, ut qui maioribus sacris initiantur, uxoribus careant, quam nuptiarum molestiis irretiantur. Sic enim purissimum atque sanctissimum Eucharistiae sacramentum mundius, simplicius, sanctiusque tractari posse iudicarunt.

Nihil ergo lutheranae Veneri Apostoli verba favoris afferunt, quippe quod et nullam sacerdotibus nuptiarum necessitatem inducant; et ipsa unius uxoris permissio, ad Apostoli tantummodo tempora referatur. Quo fit, ut Romanam calumniare Ecclesiam lutherani nequeant, si fidelium numero, maiorem in molum aucto, eos qui sacra contrectant, ab omni abdicatos esse Venere voluerunt.

7. Obiicentur fortasse clericorum lasciviae, adulteria, pellicatus, ceteraque id genus turpia; dicentque omnem quidem nostra sacra decere munditiam; at quoniam ii quibus perpetua indicta est continentia, multis lasciviae modis in populorum scandalum conspurcantur, consultius agi ut iusto matrimonio uxoribus vacent, quam plenas meretricum domos habeant.

Sed, propter multorum clericorum incontinentiam non putaverim ego clericis esse connubia permittenda. Debet enim Romana Ecclesia quod pro sacramenti dignitate sit, constituere, curareque ut ii tantummodo qui de perpetua sua continentia spem dederint, ad huiusce sacri administrationem dent nomina; si quispiam eorum spem fefellerit, acrioribus poenis eius voti observationem, quod cum sacri susceptione ordinis emisit, est compellendus. Neque enim ad hunc castitatis modum nomen dare debebat, qui ad eius observationem animum non adiecerat.

Caput XV: QUOD NEQUE RELIGIOSORUM CONTINENTIA EVANGELICAE LIBERTATI ADVERSATUR

Caput XVI: QUOD RELIGIOSORUM STATUS EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNAT

Caput XVII: QUOD PLURIUM SACRAMENTORUM USUS EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XVIII: QUOD CONFESSIONIS INSTITUTIO CUM EVANGELICA LIBERTATE CONCORDAT

Caput XIX: QUOD MAIORUM QUORUNDAM CASUUM RESERVATIO AD PONTIFICEM, CHRISTIANAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XX: AN SERVITUS QUA HOMINIS SERVUS ALIQUIS CONSTITUITUR, CUM EVANGELICA LIBERTATE CONVENIAT

Caput XXI: QUAE SINT EVANGELICAE LIBERTATI VERE CONTRARIA

↑ Top of work