De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate
Francesco Silvestri (1474–1528)
First published 1525
Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.
Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT
Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS
Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS
Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR
Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS
Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT
Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT
Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI
1. Qui se christianum populum velle in libertatem adsciscere iactant ac gloriantur, ecclesiasticas omnes leges, humana omnia iura, omnia decreta tollunt; fassi, Christi baptismate insignitum, nullis, excepto Evangelio, debere legibus obstringi. Hoc ipso1 enim ceteris nationibus christianum praestare populum inquit,2 quod amplissima fruitur libertate, nullisque potest humanis legibus coerceri.
Sed ii toto, ut aiunt, errant coelo, caecaque ista gloria sua et ambitione, innumeros secum in loca tartarea praecipites trahunt. Si enim unus est totius christianae reipublicae pastor ac gubernator, cui universarum ovium Christi cura est demandata,3 quid causae est cur4 pro communi omnium utilitate ac commodo, condi ab ipso leges ac statuta nequeant? Nunquid non principis est, leges, quibus communis reipublicae status cum omnium tranquillitate conservetur, pro temporum hominumque dispositione condere ac promulgare? Si leges a republica sustuleris, quam brevissimo temporis interstitio corruat necesse est. Nam, et qui ad caedes, ad latrocinia, ad depopulationes urbium, societatem ineunt, nisi aliqua legum specie, eorum temeritas compescatur, quae male perditeque excogitarunt, aut exitu praestare non valent, aut quam maximo suo periculo ac detrimento.5 Constituere enim quod6 pro republica sit, aut totius populi est, aut eius qui publica fungitur potestate. Nam apud Romanos et a consulibus, et a tribunis plebis, ex Senatus sententia, atque etiam communi tribuum assensu, leges quae in communi consulerent, ferebantur. Idem quoque apud Graeciae populos in usu fuisse, ex multis possumus historiis coniectare. At, ubi omnia in unius hominis potestatem venerunt, suo ipse leges condebat arbitrio, tametsi ob quandam speciem libertatis, ad eas ferendas sibi consultorem Senatum adhibebat. Quid igitur mirum, si summus pro tempore Pontifex, cuius divina institutione interest christiani populi vitam ac mores moderari, leges, statuta, sanctiones condat; quibus in christiana republica tranquillitas conservetur?
2. At dicent lutherani; — a) habeant aliae nationes suos legislatores, qui eos legibus onerent, praemant, suffocent; nobis sub christiana libertate constitutis, sat sit legislatoris ac Servatoris nostri Christi legem, quae in Evangeliorum libris est praescripta, omni studio ac diligentia custodire. Apostolus namque ad Galatas cap. V,7 sic scribit: Si spiritu ducimini non estis sub lege. Ad Timotheum etiam, priori epistola, cap. I,8 non esse iusto legem positam, ait.9 Sed et Cor., posteriori sua10 epistola, cap. III,11 cautos12 reddit, ibi libertatem exstare, ubi spiritus Domini fuerit. Si ergo lex christiana in fidelium cordibus est descripta, estque libertas individuus eius comes; quid est quod magis christianorum prosternat libertatem, quam humanae Pontificum Conciliorumque leges, quibus in perpetuam homines dantur servitutem? — b) Adde et Urbani Papae sententiam, quae C. XIX quaest. 2, perscribitur:13 «Qui enim, inquit, lege privata ducitur, nulla ratio exigit, ut publica constringatur.»14 At, christianum hominem Spiritus Sancti gratia, quae privata quaedam lex est, duci est in confesso: Non est ergo publicis Pontificum legibus adstringendus.
3. Sed si Apostoli verba temere, ut faciunt, exponantur, non modo Pontificum, sed etiam Dei Maximi leges abrogandae sunt, atque e christianorum aedibus eliminandae. Si enim nulla est iusto lex posita; si ubi Spiritus Domini ibi libertas; si qui Spiritu ducuntur sub lege non sunt; ut Apostoli verba in cortice praeseferunt; quum non magis de humana quam de divina lege Paulus faciat mentionem, omnem legem a iusto atque etiam a christiano populo arceamus oportet. Quo15 sane fit, ut neque Evangelio, neque alii divinae legi homini iusto sit obtemperandum. Non sunt itaque Apostoli aliarumque sacrarum literarum verba in cortice tantummodo inspicienda, sed sunt acerrimo ingenio introrsum ad medullam usque examinanda.
Inter veterem quidem legem et novam, hoc maxime interest, quod vetus lex cuncta ferme quae agenda erant, paucis humano permissis arbitrio, definiebat. At nova, ea dumtaxat quae sempiternum cum gratia et caritate nexum habent, praecipit atque decernit. Reliqua vero, quae, inquam, neque ullam cum gratia coniunctionem habent, neque cum ea digladiari solent, eorum quibus christiani populi demandatur cura, potestati16 permittit. Unde et ab hac constituendarum legum facultate, potest, modo aliquo, lex nova lex libertatis appellari.
Dicant praeterea lutherani: Nonne quae a vicaria principis persona, dum eius auctoritate fungitur, constituuntur, ea omnia in principis voluntatem sunt referenda? Si ergo Romanus Pontifex, Servatoris nostri Christi vicem gerit in terris, princepsque dominici gregis est institutus, qua ratione leges ab eo promulgatae, non sunt pro Christi legibus recipiendae? Qui, enim inquit Dominus, vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit.17 Apostolus quoque ad Romanos, cap. XIII,18 scribens ait: Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.
4. Respondebunt fortasse, supremi quidem principis esse, idest Christi, in christiana republica leges constituere: at ad eum qui Christi vicarium agat, non spectare ut leges condit: sed ut iis legibus quae a Christo editae sunt, iuste sapienterque utatur. Quare, si quas19 induxerit sanctiones, dicendae leges non sunt, sed tyrannides, sed latrocinia, sed populorum oppressiones.
Ceterum, meminerint lutherani, non esse quidem cuiusvis hominis qui alterius vicem gerat, perpetuam legem condere; verumtamen eum qui principis sese de nostris oculis proripientis vicariam personam gerat, leges pro temporum locorumque conditione condere non posse, omni prorsus ratione caret. Quo enim modo temporum negotiorumque necessitatibus succurri poterit, si nemo in republica sit constitutus, qui suis possit legibus homines perditos coercere? Ut igitur Romano Pontifici catholicae Ecclesiae demandatur cura, ita condendarum legum, pro rei-publicae christianae utilitate, facultas impertitur; alioquin vana eiusmodi praefectura esset, quando praesertim pauca de hominum actibus, deque civili conversatione sint evangelica lege definita. Quare fateri omnino debemus, Romano Pontifici pro sua potestate licere, ut aliquas pro temporum necessitate Evangelio leges adiiciat, dummodo ab ipsa Evangelii lege non abhorreant. Unde Hieronymus ad Lucinium scribens, praecepta maiorum Apostolicas leges aestimandas esse censet.20 Admonet etiam Paulus, Rom. cap. XIII,21 ut omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, propterea quod potestas omnis a Deo originem ducat. — Ad Thessalonicenses22 quoque scribit: Qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. Hebraeis23 item praecipit, ut suis praepositis obediant atque subiiciantur. At, qui fieri potest, ut potestatibus sublimioribus subditi simus, nostrisque praepositis pareamus, si eorum mandata pro nostro possumus arbitrio reiicere?
Accedit, quod et in primo Apostolorum concilio,24 ut Actuum XV,25 legitur, sancitum fuit, ut qui in Antiochia, in Syria et in Cilicia erant, contaminationibus simulacrorum sanguineque abstinerent et suffocato; pleraeque etiam aliae a Paulo ceterisque Apostolis edebantur leges, quae nusquam26 in Evangeliis sunt descriptae. Addiderim, quod non modo Pontificum, verum etiam et Conciliorum leges pro numine, ut ita dixerim, sunt habendae, atque summa reverentia et recipiendae et observandae. Nam ad discipulos Dominus ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.27 Alibi quoque: Ubi, inquit, sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.28 Si continue nobiscum moratur Christus, si in medio eorum qui eius nomine congregati sunt, versatur, credendum profecto est, nihil ab illo Patrum consessu posse constitui, quod non Christus ipse suo nomine suggerat.
5. Ad Paulum redeo, qui omnem a iusto legem videtur arcere. Non est putandum leges, decreta, sanctiones, praeiudicium aliquod afferre libertati, nisi fortasse apud eum qui a recto, atque ab eo quod imperatur, animum avertit. Is enim dum paratam sibi, ni pareat, poenam prospectat, praecepta maiorum abominatur, odioque prosequitur. Quo fit, ut quum in diversum trahatur animus, a suoque explendo desiderio deterreatur, adeptam sibi licentiam ac libertatem putet. At is qui a legis imperio non abhorret, sed ad ea quae iubentur propenso est animo, nihil sibi libertatis, ex lege, putat adimi, propterea quod sponte agat quae lege sunt constituta. Quare quod Paulus29 ait, eos qui spiritu ducuntur, sub lege non esse;30 non sic intelligendum est, quasi nulla lex sit quae iustorum opera actionesque moderetur; sed quoniam, quum sua voluntate legem observent, ad observantiam31 legis non arctantur inviti. Quia namque interior lex, quam Spiritus Sancti gratiam esse diximus, scriptae legi affinis est et germana, qui interiori hac lege ad bene agendum inducitur, non vi, non metu, non32 temporalis praemii spe ulla, sed honesti desiderio, in observationem legis, manibus pergit et pedibus.
Quod vero, iusto non esse legem positam dicit, in hanc sententiam accipiendum non est, ut nullis spirituales viri legibus obstringantur; sed quod contra eos qui a recta frugique vita desciscunt, fertur lex et promulgatur. Iusti enim, quanquam divinae legis, sine qua neque angelica natura constare potest, ad recte vivendum indigent, nulla tamen violentia ad eius observantiam33 compelluntur.
Quod praeterea ex eodem affertur Apostolo: Ubi Spiritus Domini est, ibi libertatem exstare; sic interpretamur, quod qui Spiritum Sanctum suorum operum rectorem habent et moderatorem, ab omni violenta legis observatione sunt liberi, quippe quod eorum animus in virtutem sit omni ex parte propensus.
6. Nihil demum Urbani34 verba huic sententiae obsunt. Nam quum christiana lex quae in cordibus fidelium est descripta, omni sit humana lege praestantior, quum ad Spiritus Sancti legem spirituales viri sua facta componunt, nulla publica lege, quae divinae contraria sit, obstringi revincique possunt. Neque tamen eos ab omni aut divina aut humana lege absolutos esse definimus; si enim se a divina lege subducerent, iusti profecto non essent. Si etiam ab ea humana lege, quae iusta ratione sit edita, animum averterent, nequaquam Petro iubenti, ut subiecti simus omni humanae creaturae propter Deum,35 obtemperarent.
7. Addi forsitan ad huiusce nostrae sententiae eversionem ea Domini verba possent, quibus nonnulli in primo Ecclesiae ortu permoti fideles, nulli se humano subiectos esse imperio existimabant. Dicitur enim Ioannis VIII:36 Veritas liberabit vos. Et rursus: Si veritas37 vos liberaverit, vere liberi eritis.
Sed haec, Augustino interprete,38 de libertate a peccato sunt intelligenda. Huic autem libertati quid obstat nos iustis Pontificum Conciliorumque legibus subiectos esse debere? Nam ut Paulus ad Rom. cap. VI,39 scribit: Liberati a peccato, servi facti estis iustitiae. Possent quoque et de libertate ab antiquae legis observatione convenienter intelligi, iuxta illud Apostoli ad Rom. cap. VII:40 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.