De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri

De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri (1474–1528)

First published 1525

Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.


Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT

Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS

Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS

Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR

Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS

Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT

Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT

Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI

Caput IX: QUOD EXCOMMUNICATIO CHRISTIANAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput X: QUOD TERRENUM ROMANI PONTIFICIS IMPERIUM EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XI: QUOD ALIQUA PECUNIARUM COLLECTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput XII: QUOD IEIUNIORUM INSTITUTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON AUFERT

Caput XIII: QUOD CAEREMONIAE QUAS ROMANA ECCLESIA OBSERVAT, EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNANT

Caput XIV: QUOD CONTINENTIAE PRAECEPTUM SACRIS ADNEXUM ORDINIBUS EVANGELICAE LIBERTATI NON OBSTAT

Caput XV: QUOD NEQUE RELIGIOSORUM CONTINENTIA EVANGELICAE LIBERTATI ADVERSATUR

Caput XVI: QUOD RELIGIOSORUM STATUS EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNAT

Caput XVII: QUOD PLURIUM SACRAMENTORUM USUS EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XVIII: QUOD CONFESSIONIS INSTITUTIO CUM EVANGELICA LIBERTATE CONCORDAT

Caput XIX: QUOD MAIORUM QUORUNDAM CASUUM RESERVATIO AD PONTIFICEM, CHRISTIANAE NON DEROGAT LIBERTATI

1. Qui male perditeque de Romana Ecclesia sentiunt, universas Pontificum leges ac sanctiones in quandam reiicere servitutem student; sicque plebem libertatis avidam, ab eius obedientia nituntur avertere.

Dicunt autem, ut cetera omittamus, nobis sacramentalem hanc tuam Confessionem quae in sacerdotis aurem immurmuratur, de manibus extorseris; sitque, ut ais, Christi legibus constituta; nunquid non extremam nobis servitutem iniicit, quod maiorum quorundam scelerum examinationem ad suum Romanus Pontifex iudicium evocarit, minorum tantummodo delictorum inferioribus sacerdotibus absolutione permissa? — Nonne sicut Petro dictum est: Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis; ita et ceteris Apostolis: Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo; item: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis? Si ergo omnibus Apostolis pro se proque suis successoribus absolvendi facultas absque omni discrimine concessa est, qua ratione hanc sibi Romanus Pontifex auctoritatem vindicat, ut ad se tantummodo maiora velit crimina deferri? — Hoc enim et sacerdotum consecrationi derogare luce clarius patet. Nam, dum consecratur sacerdos, illi dicit Episcopus: «Accipe Spiritum Sanctum, quorum remiseris peccata, remittuntur eis: et quorum retinueris, retenta sunt:» Quo fit ut sacerdotes omnes in hac peccatorum relaxatione videantur aequales.

2. Verum, enim vero, attendendum nobis in primis est, duplicem in catholica Ecclesia esse super corpus mysticum potestatem: unam scilicet ordinis, alteram vero iurisdictionis. — Ordinis potestas illa est quae sacerdotii rationem naturamque concomitatur, per quam, inquam, sacerdos in se habet ut a peccatis hominem absolvere possit: illam vero iurisdictionis potestatem dicimus, qua in alterum quis, veluti eius iudex, potest iudicium exercere. Omnibus igitur Apostolorum discipulorumque successoribus Christus ordinis aequam contulit potestatem; Petri vero successori non modo ordinis, verum etiam iurisdictionis copiosissimam potestatem impertivit. Illum enim catholicae suae Ecclesiae caput instituit, eique ut et oves et agnos suos pasceret confirmaretque fratres imperavit. Cui autem omnifariam cuiuspiam multitudinis demandatur cura, ei quoque et iurisdictionis facultas impertitur. Considerandum praeterea est, eum ipsum qui aliquem a peccato, proprio iure debet absolvere, utraque auctoritate oportere esse munitum: nisi enim ordinis potestatem haberet, obsolvere neminem posset; nisi etiam in aliquem, tanquam in subditum, iurisdictione potiretur, in ipsum non posset iudicium quod ad absolvendum exigitur, exercere. Omne enim iudicium in subditum exercetur, quemadmodum et cuiuslibet virtutis proprius actus propriam materiam deposcit: iurisdictione autem atque praelatione quis subditus efficitur sacerdoti. Quamobrem, Romanus Pontifex, cuius iurisdictio in omnes effunditur, christianum quemque a peccatis absolvere potest, ceteri vero sacerdotes, non quoslibet, sed eos tantummodo qui eis in subditos fuerint definiti.

3. Ceterum, quemadmodum non in omnes sacerdos quilibet, sui ordinis potestate uti potest, nisi fortasse casus sese mortis obtulerit, etsi sacerdotalis potestas suapte natura sit ampla; ita quanquam in omnia potest crimina, uti tamen ampla hac potestate non potest, ubi is qui christianam rempublicam in spiritualibus moderatur, aliquem eiusmodi potestatis usui modum terminumque praescripserit. Unicuique enim principatui commune est, ut sub principis potestate, ita omnium ordinum capita sint constituta, ut nihil agant, nisi quantum eis a principe fuerit demandatum aut certe permissum. Nam, quemadmodum eos constituere iudices quos idoneos iudicaverit, in eius est arbitrio collocatum; ita et caussarum certum numerum certamque naturam, eorum iudicio permittere potest, ceteris suo arbitrio reservatis. In coelestis namque hierarchiae ordine, quae rebus omnibus corporalibus praeest, illi Angelorum ordini, quos Potestates appellant, inferiora omnia, divina dispositione esse subiecta, sacrorum Doctorum nixi auctoritate, censemus; Principatibus, qui natura inferiores sunt, singulas provincias distribuimus; Angelis vero qui Principatibus subsunt, particularium hominum curam ascribimus; sicque quanto in inferiori naturae loco Angeli sunt constituti, tanto virtutis eorum usus limitatio est atque coarctatio.

4. Concesserim ergo sacerdotibus omnibus et a Christo et ab eorum consecratore dictum esse: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis retenta sunt; atque idcirco parem in omnibus esse ordinis potestatem. Sed istud addiderim, eiusmodi potestatis usum quantum ad peccatorum absolutionem, in eos tantummodo qui subditi sint, in eaque duntaxat crimina, quae suo superior iudicio non reservavit, exerceri posse. Bene enim institutae reipublicae ordo deposcit, ut ille ipse qui supremum in ea ordinem gradumque tenet, inferiorum omnium ordinum moderator exsistat. Quamobrem, ut aliquis in huiusce sacerdotalis potestatis usu designaretur ordo, primum soli Petro coelorum claves promittuntur; illique soli, ceteris spectantibus Apostolis, dicitur: Quodcumque solveris etc., tum aliis ligandi atque solvendi tribuitur facultas. Ex hoc ipso enim collatae potestatis ordine, possumus aperte deprehendere, sacerdotum omnium potestatem sub auctoritate Petri fuisse constitutam, posseque a Petro potestatis illius usum, ad certas personas ad definitaque crimina collimitari.

5. At, illud praetereundum non est, quod etsi iurisdictionis potestas ad extrinsecum contentiosumque caussarum iudicium referri videatur, communiori tamen catholicorum usu, et ipsa facultas aliquem in secretiori conscientiae foro iudicandi, iurisdictionis potestas appellatur. Est enim facultas quaedam subdito in poenitentiae foro ius dicendi. — Qua itaque fronte, ut eo revertar unde digressus sum, negare quispiam ausit, posse Pontificem Maximum quaedam ad se flagitia esse deferenda decernere? Totus enim Ecclesiasticae hierarchiae invertitur ordo, quaedamque in christiana republica suboritur confusio, si Episcopi Romano Pontifici, Episcopisque presbyteri omni ex parte constituuntur aequales. Efficitur enim ut nullus sit Ecclesiae principatus, christianaque respublica nulla sit.

6. Quanquam enim sub aliquod tempus inter maiores minoresve presbyteros nulla nominis differentia fuit, ut Hieronymus in Epistolam ad Titum scribens testatur; promiscue namque (ut ex priori ad Timotheum epistola cap. V, et ex libro de Actibus Apostolorum cap. XX, constat) Episcopi dicebantur atque presbyteri; re tamen ipsa, ut est apud Dionysium, Ecclesiasticae Hierarchiae, cap. V, quaedam semper inter eos, etiam Apostolorum temporibus, auctoritatis distinctio fuit. — Unde Glossa super illud Lucae X: Post haec autem designavit Dominus etc.: «Sicut, inquit, in Apostolis forma est Episcoporum, sic et in septuaginta duobus discipulis forma est presbyterorum secundi ordinis.» — Ecclesiae deinde consuetudine ad evitationem schismatis inolevit, ut maiores sacerdotes Episcopi, minores vero presbyteri nominentur. Quare, presbyteros Episcoposque pari esse auctoritate fateri, inter haeretica dogmata Arianorum, Augustinus in libro de haeresibus enarravit.

7. At quaerere possunt lutherani: Agedum, possit Romanus Pontifex, possint et reliqui Antistites, quae voluerint crimina, ea suo iudicio reservare; quod commodum, quam utilitatem christiano populo haec affert criminum reservatio? Videtur enim hoc esse diabolicum inventum, fuisseque ad quaestum tantummodo excogitatum; quando praesertim offerre pecuniam oporteat, si debeat eiusmodi criminum absolutio a Pontificibus extorqueri.

Utilitatem dicam; sed primum falsum quod iaciunt fundamentum est eruendum. Non est, ut fingunt, ad quaestum, sed ad salutem hominum haec reservatio criminum excogitata. Sunt fortasse Episcoporum quidam cui eo avaritiae atque sacrilegii scelere commaculentur, ut quaestus gratia quaedam ad se evocent crimina. Sed qui verae religionis christianae observatores sunt, ad christianorum tantum salutem hac in re prospectant, nihilque aliud curant, quam ut Christo animas eius sanguine redemptas reddant innocuas. — Haec ergo reservationis criminum utilitas est: quod a maioribus gravioribusque flagitiis periti homines absterrentur, dum in obtinenda eorum absolutione paratam ipsis esse difficultatem intelligunt, videntque ad Pontifices esse recurrendum. Ac eadem ratione pecuniaria nonnumquam pro eiusmodi criminibus indicitur poena. Nam, in tantum avaritiae cumulum devenimus, ut pluris pecuniarum iacturam faciamus, quam ieiuniorum, quam peregrinationum, quam vigiliarum omnium cruciatuum. Quo fit, ut qui in flagitia proni sunt, pecuniaria magis quam quavis alia poena a perpetratione criminum deterreantur. — Hoc igitur commodi ex hac peccatorum reservatione referimus, quod ab ea peccandi licentia deterremur, quae nos in aeternam damnationem praecipites fortasse traheret.

Neque igitur Romanae sedis neque Praesulum aliorum consuetudo, ut quaedam graviora ad eorum tribunalia trahantur crimina, ulla est ex parte damnanda, quando non pecuniarum cupiditati, sed extirpandi sceleris desiderio sit ascribenda. At, quoniam in eam temporum incidimus calamitatem, ut a perditis quibusque obscurisque hominibus Romanae sedis taxentur mores, quamvis pia quadam animi religione sint a sanctis Patribus introducti; sanctissimum fortasse esset, si legibus decerneretur, ne sacerdos quispiam pecuniariam sibi poenam pro confessionis auditione deposceret. Sed si scelerum gravitas personarumque conditio postularet, ut pecuniaria diluerentur poena, eam peccator in Christi pauperes, confessoris arbitrio, partiretur.

Caput XX: AN SERVITUS QUA HOMINIS SERVUS ALIQUIS CONSTITUITUR, CUM EVANGELICA LIBERTATE CONVENIAT

Caput XXI: QUAE SINT EVANGELICAE LIBERTATI VERE CONTRARIA

↑ Top of work