De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate
Francesco Silvestri (1474–1528)
First published 1525
Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.
Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT
Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS
Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS
Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR
Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS
Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT
Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT
Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI
Caput IX: QUOD EXCOMMUNICATIO CHRISTIANAM LIBERTATEM NON MINUIT
Caput X: QUOD TERRENUM ROMANI PONTIFICIS IMPERIUM EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI
Caput XI: QUOD ALIQUA PECUNIARUM COLLECTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON MINUIT
Caput XII: QUOD IEIUNIORUM INSTITUTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON AUFERT
Caput XIII: QUOD CAEREMONIAE QUAS ROMANA ECCLESIA OBSERVAT, EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNANT
Caput XIV: QUOD CONTINENTIAE PRAECEPTUM SACRIS ADNEXUM ORDINIBUS EVANGELICAE LIBERTATI NON OBSTAT
Caput XV: QUOD NEQUE RELIGIOSORUM CONTINENTIA EVANGELICAE LIBERTATI ADVERSATUR
Caput XVI: QUOD RELIGIOSORUM STATUS EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNAT
Caput XVII: QUOD PLURIUM SACRAMENTORUM USUS EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI
Caput XVIII: QUOD CONFESSIONIS INSTITUTIO CUM EVANGELICA LIBERTATE CONCORDAT
1. Sunt fortasse sacramentorum quaedam quae cum christiana libertate posse1 convenire concederent lutherani, sed2 Confessionis sacramentum nullo pacto cum libertate, eorum opinione, concordat.
Quae enim, dicunt, maior accidere homini servitus potest, quam ut omnia sua crimina, quae quam occultissime fieri potuit clam omnibus commisit, uni homini, et forsitan nusquam antea cognito, detegat? Nunquid non satis est ad impetrandam veniam ei qui cordium secreta scrutatur, sua scelera, interna quadam mentis enumeratione, reserare? Quid enim illa in aurem hominis Confessio prodest? An non potis est Deus omnia nobis nostra crimina, quocunque reiecto arbitro3 condonare? Quid evenire homini4 molestius, gravius, durius illa auriculari Confessione posse censemus, quando neque maximis quidem tormentis adhibitis, sua quandoque crimina fateretur? Quae gens, quae natio, quae religio, excepta christiana, tam gravi premitur servitute? Et tamen hanc nostram mortalem Christus Max. induit carnem, ut nos5 in libertatem6 assereret, ab omniique redimeret servitute.
Non est eiusmodi Confessio Christi legibus constituta, sed hominum inventum fuit,7 quo christianum populum Romani Pontifices gravius quam populum hebraeum Pharao, operibus duris luti et lateris, opprimere voluerunt. — Nobis ergo, inquit, qui in8 Christi militiam nomen dedimus, sat sit clementissimo Deo, mente, cogitationeque confiteri; hac tamen fide quod ipsa nostra crimina nobis sint divina clementia relaxanda. Fides enim omni credenti ad salutem operatur.9 Et ut Apostolus ad Romanos10 scribens ait: Iustus ex fide vivit. Ad Galatas11 quoque: Omnes filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu. Sed et Christus ipse mulieri cui multa peccata12 dimiserat, dixit: fides tua te salvam fecit: vade in pace.13
2. Ceterum, dicant mihi lutherani: Si non est Christi dispositione instituta Confessio, sed humanum magis est inventum, quid sibi ea Christi14 verba ad Petrum, Matth. XVI,15 voluerunt: Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis? Ad reliquos quoque Apostolos: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo.16 — Quid, inquam, haec ligandi atque solvendi potestas secum affert? Non ligandi atque solvendi corpora facultas est; sed solvendi humanos animos a peccatis,17 eosdemque ligandi; aperiendi coelestis patriae fores, easque etiam et18 claudendi. Unde et Petro regni coelorum claves committuntur, et omnibus Apostolis dicitur:19 Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. — Insanit autem qui non de potestate, sed de fide hisce in locis agi putat. — At, quum iudicio quodam ad ligandum hominem aut solvendum, opus sit; iudiciumque omne cognitionem caussae deposcat; necesse utique est, ut is cui remittendi detinendique peccata facultas est20 concessa, aliquam criminum eius qui iudicandus est, habeat notionem. Verum, quo pacto occulta21 hominis crimina scire quispiam potest, nisi se ipse prodat, suaque seclera iudici manifestet? «Si enim operam, ait Boëthius,22 medicantis exspectas, oportet ut vulnus detegas tuum.» — Dum itaque Apostolis legislator noster Christus ligandi atque solvendi contulit potestatem, Confessionis atque23 Poenitentiae instituit sacramentum: voluitque ut quicunque aliqua se peccati commaculatum nota cognoverit, illud sacerdoti in aurem detegat, pro eiusque arbitrio subeat ultionem, si et veniam assequi cupiat, et commeritam sibi, aliqua saltem ex parte, poenam relaxari.
3. Dicent forsitan lutherani: Quae huiusce institutionis congrua potest ratio assignari?24 Nunquid non poterat is qui sua perdita vita a divina lege descivit, in Dei gratiam absque secretiori hac Confessione redire? Poterat sane. Non enim ad nostra ista sacra, divina virtus est collimitanda.25 Verumtamen, quum Christi Optimi passio, universalis nostrae salutis caussa sit, erit26 virtus eius per aliquas particulares27 caussas ad nos derivanda. Nam et in rerum naturalium ordine cum coelesti virtute quae universalis caussae rationem habet, inferiora agentia, tanquam particulares caussae, ad generationem quadam naturali necessitate concurrunt. Hasce autem particulares salutis nostrae caussas,28 si sensibiles sint, sacramenta vocamus. Quare, ut Baptismate originale crimen, ita Confessionis sacramento, tanquam particulari salutis nostrae caussa, crimen actuale diluitur.
4. Legimus autem et quandam in Evangelio huiusce instituti imaginem ac figuram. Narratur enim29 quatenus ii qui ad Ioannem ut baptizarentur veniebant, sua crimina confitebantur.30 — Item, quod Christus leprosos a se mundandos,31 ut se ostenderent sacerdotibus imperavit;32 designans sane, eos omnes qui suae passionis virtute erant a peccatorum sordibus expurgandi, suam lepram, idest, sua peccata oportere sacerdotibus denudare.
Quod si contenderit quispiam nullam in Evangelio de sacramentali hac Confessione expressam fieri mentionem, sat sibi esse debet, in ea ligandi atque solvendi potestate primum Petro, deinde omnibus Apostolis impertita,33 sacramentum eiusmodi Confessionis contineri. — Adde quod et ipsam Apostolus Iacobus epistulae suae capite quinto34 hisce verbis: Confitemini alterutrum peccata vestra: manifestissime promulgavit.
5. At, dicent lutherani: Quid ad secretiorem35 hanc Confessionem Apostoli Iacobi verba? Non enim ut nostra sacerdoti manifestemus crimina iubet, sed ut alterutrum peccata confiteamur hortatur: hoc est, ut nobis mutuo vicissimque nostra scelera detegamus. — Ceterum, non attendunt lutherani quod quum ad eam nos Confessionem hortetur Apostolus quam a Christo institutam fuisse supponebat; eam autem quae fit sacerdotibus, uti superius ostendimus, Christus instituerit; non monemur ut mutuo omnes qualescunque fuerimus, crimina reseremus, sed ut eis confiteamur secretius, quibus de peccatis decernendi facultas est demandata.36 Si ergo Christi Iesu legibus sacramentalis haec Confessio est definita,37 tota, ut aiunt, errant via qui eam ab evangelica desciscere libertate putant. Nihil enim quod Christi lege cautum est, ab evangelica libertate desciscit.38
6. Obiicient39 forsitan rursus: Sit Christi legibus constitutum ut in sacerdotis aurem confiteamur; qui negari poterit nullum esse nobis Confessionis tempus in evangelica lege praescriptum? Quomodo igitur annua ista nobis Confessio quam Innocentius III40 Pontifex Max. nostris imposuit humeris, cum christiana libertate non pugnat?
Sed si ea quae saepius replicavimus animadvertere voluerint, videbunt et annuam hanc Confessionem cum nostra libertate convenire. Nam quod in christianorum commodum atque41 utilitatem a Romano Praesule constituitur, id diximus nostrae haudquaquam officere libertati, quamvis nostro quandoque videatur sensui repugnare. — Saepe enim quod sensui contrarium esse cernimus, libera voluntate pro virtute cum ratione deligimus. — At, dicant mihi: Nonne christiano populo esse hanc annuam Confessionem apprime utilem manifeste deprehendimus? Caeciores talpa fuerint, qui hoc non viderint. Constat enim et apertissime quidem constat, eos qui pontificiam hanc legem aut negligunt, aut despiciunt, perditissimos homines, sacrorumque omnium contemptores fieri; atque etiam in tot nefanda flagitia delabi, ut eos belluas potius esse censeas quam homines. E contra vero, eos qui annuam hanc Confessionem diligenter observant, modestos, iustos, frugales institui, in melioremque semper frugem emergere. Sunt etiam et qui facile a christiana fide animum42 averterent, nisi hoc annuae Confessionis confirmarentur usu. Quare, nemini dubium esse debet, quin maximum ex hac sanctissima lege, christianus populus referat fructum.43 Non ergo novo duroque44 premimur onere, sed ei quod est Christi legibus indefinite mandatum, Pontifex Maximus cuius est quum christianam rempublicam moderari, tum divinam interpretari legem, congruum humanis moribus tempus definivit.
7. Nostrae praeterea huic, imo sanctorum Patrum, sententiae non officit, quod omnia nostra flagitia nobis a Deo absque sacramentali hac Confessione condonari queant, quemadmodum Mariae Magdalenae, si ea peccatrix fuit de qua septem fuerant eiecta45 daemonia,46 quemadmodum Petro, quemadmodum Paulo fortasse condonavit. Cum hac enim absoluta divinae maiestatis virtute convenire constat, ut postquam rationis47 usum nacti fuerimus,48 teneamur, ob eam quam adduximus rationem, nostra omnia crimina singulis annis in sacerdotis aurem confiteri.
8. Non est autem haec ipsa annua Confessio in christianorum aut infelicitatem aut miseriam retorquenda, propterea quod ipsi soli hoc onere comprimantur. — Nam ceterae49 nationes, ut secretioris istius Confessionis usum reiiciunt, ita Confessionis fructu commodoque destituuntur. Quo fit, ut illae perpetua peccatorum culpa commaculentur perpetuumque diaboli iugum ferant; christianus vero populus a peccati, labe mundetur, in perpetuamque animi libertatem Christi nobis sanguine partam50 vindicetur.
9. Non impedit postremo, quod fides omni credenti ad salutem operetur, iustusque ex fide vivat. — De ea enim fide intelligendum est, quae et Christo Opt. Max. divinum exhibeat cultum, et sit cum christiana legis observatione coniuncta. Quod si quispiam Christi baptismo dilutus, credensque in Christum, a christianis legibus, a christianisque sacramentis abhorreat, inutilis sibi incommodaque ad salutem est, sua illa arida et monstruosa, ut ita dixerim, fides; imo, tanto graviori dignus51 est supplicio, quanto maiori in Christum, qui eum sui populi numero ascripsit, ingratitudinis nota commaculatur.