De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri

De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri (1474–1528)

First published 1525

Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.


Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT

Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS

Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS

Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR

Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS

Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT

Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT

Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI

Caput IX: QUOD EXCOMMUNICATIO CHRISTIANAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput X: QUOD TERRENUM ROMANI PONTIFICIS IMPERIUM EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XI: QUOD ALIQUA PECUNIARUM COLLECTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput XII: QUOD IEIUNIORUM INSTITUTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON AUFERT

Caput XIII: QUOD CAEREMONIAE QUAS ROMANA ECCLESIA OBSERVAT, EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNANT

Caput XIV: QUOD CONTINENTIAE PRAECEPTUM SACRIS ADNEXUM ORDINIBUS EVANGELICAE LIBERTATI NON OBSTAT

Caput XV: QUOD NEQUE RELIGIOSORUM CONTINENTIA EVANGELICAE LIBERTATI ADVERSATUR

Caput XVI: QUOD RELIGIOSORUM STATUS EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNAT

1. Omnium praeterea religiosorum statum, ut haereticorum nonnulli antea damnarunt, ita labefactare, funditusque evertere quaerunt lutherani. Non enim, eorum opinione, cum christiana libertate coniungi potest, ut suam quispiam fidem obstringat Deo, quando eum quandoque obligatae suae fidei possit poenitere. — Ait enim Augustinus in epistula ad Armentarium et Paulinam : Quia iam vovisti te obstrinxisti. Aliud tibi facere non licet..... Non talis eris, si non feceris quod vovisti, qualis mansisses, si nihil tale voluisses. Minor enim tunc esses non peior: nunc autem tanto, quod absit, miserior, si fidem Deo fregeris, quanto beatior, si persolveris.»

2. Et, ut singula religiosorum examinentur vota: — a) Quum castitas devovetur, contra evangelicam agi libertatem putant. Nam hominem saepius stimulis Veneris actitari, ipsa testis est experientia. Nunquid ergo non melius est, inquiunt, atque ad quietem mentis utilius, posse ipsum honesta Venere uti, quam perpetuum contra eiusmodi molestias bellum gerere, saepissimeque a virtutis opere deturbari?

b) Quid deinde obedientiae votum commodi praestat? Nonne is qui eiusmodi obstringitur voto, omnem prorsus exuit libertatem, sibique perpetuo alieno vivendum est arbitrio? Hoc autem quam integrum sit, quamque christiano homini congruat, vel ex hoc intelligi potest, quod ad meliora opera sibi praeclusa sunt itinera. Nam, ut Augustinus ad Pollentium de adulterinis connubiis scribit: «Ea sunt in nostris officiis gratiora, quae quum licet nobis non impendere, tamen caussa dilectionis impedimus.» At quo pacto nobis integrum est, nostrum illi officium non praestare, cui omnia nostra iam voto obstrinximus officia? Nihil ergo grati officii praestare Deo possumus, si nostram illi ascripsimus voluntatem.

c) Paupertatis rursus votum quam inutile sit, quamque divinae legi repugnet, ex hoc, inquiunt, conicere possumus, quod coacta servitia Deo non placent. Si terrenas opes spernere reiicereque in animo est, id tua voluntate, non voti necessitate perficito. — Nam, quum Christus Opt. Max. vitae nobis perfectionem ostendit, nullam de paupertatis voto habuit mentionem; propterea sane quod cuncta a christiano homine libera voluntate agenda esse censuerit. Quare neque Christum ipsum, neque Apostolos quicquam Deo cum voti obligatione persolvisse legimus.

3. Detrahunt demum certo definitoque monachorum atque coenobitarum vestium usui atque colori. Quid enim, inquiunt, illiberalius, imo quid servilius homini potest accidere, quam ut ad certum habitum, ad praescriptumque colorem sit collimitatus? Nam et qui in aliorum cesserunt servitutem, varium nonnunquam vestimentorum genus induunt. — Ad summam, dum omnem christiani populi ordinem, sexum, aetatem, in plenam se asserere velle libertatem pollicentur, religiosorum omnium mores ac instituta enervare nituntur atque diruere.

4. Sed in re hac quam maxime aberrant lutherani, dum omnem necessitatem, omnemque collimitationem ad unum, cum evangelica existimant pugnare libertate; voluntque quicquid christiano homini in mentem venerit, impune praestari exitu posse. Falluntur inquam, et utrisque, ut aiunt, naribus stertunt, dum necessitatis naturam conditionemque ignorant. Quid enim libertati a peccato, quam potissimam esse christianorum libertatem superius definivimus, excepta peccati servitute, potest repugnare? Repugnat quidem et extrinseca illa violentia qua quispiam ad aliquod negotium voluntate repugnante compellitur, quando coactio haec virtutis laudem minuere videatur. Sed necessitas ea, definitioque ad unum, quae ab interno quodam mentis habitu ducit originem, neque verae libertatis rationem explodit, neque virtutis laudem immi-nuit. Neque enim cum minori libertate, aut minori laude, iustitiae fiunt opera, si ex interno iustitiae proficiscantur habitu, quam si absque virtute, ut saepenumero evenit, fiant. Nam, virtus etsi in actione facilitatem efficiat, evangelicam tamen libertatem non tollit. Quid est enim aliud evangelicae legis institutum, quam ut boni amantesque virtutum efficiamur? Quod si eniti pro viribus, ut nostra omnia opera virtutis sint ornata splendore, evangelicae non derogat libertati; neque etiam eiusmodi libertati detrimentum affert, si eum sibi quispiam vivendi modum deligat, in quo suae omnes actiones ex virtute fiant. Est autem hoc religiosorum in profitenda religione propositum, ut suas omnes actiones in eam virtutem referant, quam religionem sive pietatem dicimus. Eius enim est quadam animi deliberatione aliquid Deo Opt. Max. polliceri, idque ad ipsius obsequium et cultum pro viribus exhibere. Quo sane fit, ut unum et idem monachi sive religiosi opus in duas virtutes referatur. Quaedam enim is qui furatur ut habeat unde in scorta profundat, et luxuriae et avaritiae notatur crimine; ita is qui ex voto omnem Venerem detestatur, non continentiae modo, verum etiam religionis opus exercet. Non igitur evangelicae libertati votum adversatur, sed omnia christianorum opera excellentiora constituit.

5. Ad haec, si unum quempiam finem mihi assequendum praescripsero, sitque aliquid sine quo assequi ipsum nequeam, nunquid non ad illud libera voluntate manum dicar apponere, tametsi quadam praescripti finis necessitate ad ipsum impellor? Haec est illa operandi necessitas quam sibi ii qui se religioni devovent, imponunt; quam, inquam, necessitatem ex fine Peripatetici solent appellare. Nam, dum Deo Max. omnibus in rebus pietate quadam ac religione subiecti esse delege-runt, si promissis stare volunt, ea quae voverunt bono praestent exitu necesse est. Quod quum se Deo sponte subiecerint, talemque vivendi modum libera voluntate delegerint, quid caussae est, cur et ea omnia quae ad hanc devotam subiectionem spectant, non fieri libere censeamus? — Ad te sermonem verto Luthere; tuum primum esse videtur institutum, ut tibi unius sectae vindices principatum, sicque sempiternam tibi famam adsciscas. Hoc autem tuum exsecutioni mandare institutum non potes, nisi Saxones in Romanam Ecclesiam perditis tuis concionibus armes. Nunquid non libere concionaris, tibi que eum laborem libere desumis, quo in tuam illos populos sententiam trahas? Iphis tuis impiis concionibus cum absoluta libertate, quaedam ex fine necessitas coniuncta est. Haec, inquam, si voti compos velis evadere. — Ad hunc ergo necessitatis modum sese ascribunt coenobitae, dum pro adipiscenda christianae vitae perfectione, ad obedientiam, ad paupertatem, ad castitatem, suam obstringunt fidem: neque tamen evangelicam exuunt libertatem.

6. Quod autem eum ipsum qui voverit possit quandoque obligatae fidei poenitere, libertati non obsistit. Nam ei certe utilissimum est quod ab eius praestatione officii ad quod se voto devinxit, absque criminis macula discedere nequeat, etiam si se promissi poeniteat officii. Unde, ad eundem Armentarium, de quo superius habita mentio est, scribens Augustinus: «Non te, inquit, vovisse poeniteat, imo gaude, iam tibi sic non licere, quod cum tuo detrimento licuisset. Felix necessitas quae in meliora compellit.»

7. Ceterum, et ea ratio qua continentiae votum impugnant, nullius esse roboris ostendi facillime potest. Sollicitudo enim de uxore, de filiis, de re familiari, maiorem animi molestiam affert, quam contra pravas carnis cupiditates pugna. Illa enim continua atque perpetua est; haec vero temporaria, et subsecivis horis ineunda. Adde, quod si frenum quispian semel atque iterum imponat Veneri, corpusque quum inedia tum aliis compressionibus premat, debilitatur, enervatur, expugnatur; atque idcirco minus a divinarum rerum vestigatione, ab officioque virtutis animum avertit. At ubi Veneri laxantur habenae, in eamque quispian pronus incumbit, efficitur concitator, vehementior, ardentior; sicque maiorem in modum mentem non modo a divinarum rerum contemplatione, verum etiam a veri inspectione deterret. Delectationis enim natura haec est, ut in re desiderata quiescere faciat appetitum.

Non negaverim tamen, aliquem esse hominem posse, cui melius tranquilliusque sit in connubio vivere, quam continere. Hoc enim Servator noster innuisse videtur, quum post continentiae laudationem subintulit: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.... Qui potest capere capiat. Sed nos quod solet communius evenire consideramus. Pluribus enim minor, si contineant, animi perturbatio accidit, quam si connubii molestiis excrucientur.

8. Quod deinde adversus obedientiae votum obstrepunt, parvi est momenti. Nam qui per obedientiam alterius se submittit arbitrio, non ea libertate, quam evangelicam dicimus, destituitur; sed constituitur a peccati servitute liberior, quippe quod se arctiori quodam nexu ad virtutem devinxerit: dum enim quandam sibi bene vivendi necessitatem praescribit, ab omni peccati servitute digreditur. — Non est etiam existimandum gratius Deo Max. fore, si ei quippiam nulla voti necessitate praestetur, quam si solvatur ex voto. Nam, et idipsum quod ex voto persolvimus, et votum ipsum, antequam susciperetur, in nostra posita erant facultate. Quare, quum eiusmodi nostram libertatem Deo Max. vovendo condonamus, ita ut quae semel polliciti sumus reddere teneamur, munere ipsum insigni et longe gratiori, quam si soluti voto redderemus, impertimus. — Non ergo ea omnia «in nostris officiis gratiora» putat Augustinus, quae nobis non impendere licebat, sed ea tantummodo quae aut nulla testamentaria obligatione, aut nullo alieno urgente vinculo elargimur. At ea quae nobis non impendere non licet, propterea quod nos ipsi nostram ad illa impendenda fidem obstrinximus, longe sunt homini gratiora, quam si non impendere in nostro positum arbitrio esset. Illius enim primae dilectionis ac libertatis vis qua nos benevole ac liberaliter ad impendendum obstrinximus, in illis officiis quae ex voto praestamus, perseverat, ut dici possit amice libereque praestari.

9. Illud praeterea quod adversus paupertatis votum perstrepunt, parvo negotio dissolvetur, si paupertatis commodum utilitatemque spectare voluerimus. Nam si humana bona recto iudicio metiamur, divitiarum apparatus infimum, virtus vero supremum locum tenet; tantoque humani boni divitiae rationem habent, quanto ad virtutum opera opitulari queant. Quod si virtuti sint impedimento, non sunt bonae, sed malae, sed vituperandae, sed abiiciendae. Quid? Nonne sunt ei impedimento divitiae qui totum se spiritualibus rebus addixit, nihilque antiquius ducit quam ut Christi mores imitetur?

Hoc, nisi Servatoris nostri verbis fides derogetur, negari non potest: Matthaei enim XIX cap.: Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus,... et veni, sequere me. — Capite etiam XIII praedixerat: sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum. — Multi quoque nobis in hac re sunt exemplo philosophi, qui paternis opibus pro assequenda virtute renuntiarunt. Nam, ut ceteros praeteream, de Socrate, Hieronymus ad Paulinum scribens, ait: «Socrates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, quum ad philosophandum Athenas pergeret, auri pondus abiecit, nec putavit se posse simul et divitias et virtutes possidere.» — Quod igitur religiosi homines, qui, Ducis Imperatorisque nostri et monita et mores observaturi, ad divina totis viribus animum intendunt, reiiciant opes, evangelicae non obstat libertati.

Neque etiam omnino verum est legislatorem nostrum Christum, paupertatem solum, non autem paupertatis votum suasisse. Nam quum nos ad vitae perfectionem invitaret, non solum reiicendas esse divitias docuit, verum etiam ne reverteremur ad eas est hortatus. Lucae enim IX cap.: Nemo, inquit, mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Unde et Augustinus in libro de Consensu evangelistarum, iuxta Matthaei, inquit, et Marci enarrationem, Petrum et Andream «non subductis ad terram navibus, tanquam causa redeundi,» sequutos esse Dominum, «sed tanquam iubentem ut sequerentur.» — Apostolos denique sua omnia devovisse Deo intelligi potest, quando relictis omnibus Dominum sunt sequuti.

10. Quid postremo molestiae afferre debet lutheranis quod certum quendam habitum unaquaqueque sibi religio definiverit? Nunquid non est humana in conversatione solitum ut pro hominum conditione gerantur habitus? Nam, aliud indumentorum genus deferunt qui militiam profitentur, aliud iureconsulti, aliud mercatores. Item, aliud virorum indumentum est, aliud feminarum. Sunt et pro cuiusque dignitate varia corporis indumenta. Adde quod, et in primitiva Ecclesia ut milites vestem gerebant militarem, ita christiani vestem christianam. Nil mirum ergo si pro varietate religionum varia etiam sint instituta, varii mores, varii habitus, quibus unusquisque quam religionem profiteatur, praeseferat.

Caput XVII: QUOD PLURIUM SACRAMENTORUM USUS EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XVIII: QUOD CONFESSIONIS INSTITUTIO CUM EVANGELICA LIBERTATE CONCORDAT

Caput XIX: QUOD MAIORUM QUORUNDAM CASUUM RESERVATIO AD PONTIFICEM, CHRISTIANAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XX: AN SERVITUS QUA HOMINIS SERVUS ALIQUIS CONSTITUITUR, CUM EVANGELICA LIBERTATE CONVENIAT

Caput XXI: QUAE SINT EVANGELICAE LIBERTATI VERE CONTRARIA

↑ Top of work