De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate
Francesco Silvestri (1474–1528)
First published 1525
Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.
Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT
1. Quum brevem de Evangelica libertate tractatum edere constituerim, vestiganda mihi in primis est communis ratio, definitioque libertatis, eademque perscribenda. Quippe quod ea ignorata, difficillime hoc possit explicari negotium.
Est igitur, ut ab omnibus est receptum, in hoc absolutae libertatis ratio constituenda, ut: quaedam propriae actionis ad diversa atque etiam ad opposita, facultas sit ac potestas. — Nam cum rem quampiam ita deligimus, ut eligere eam et non eligere, in nostro positum sit arbitrio, eam libera electione decerni nemo est qui non intelligat. Idem quoque in exteriori evenit actione. Eum enim hominem agere libere in confesso est, qui agendi non agendique, faciendi hoc aut aliud, liberam habeat facultatem. Quis enim hunc ipsum, qui et sedere potest et non sedere, si sedeat, sedere libere non fateatur? Pari lege, is libere agere dicendus est, qui ex multis, quibus ad unum pervenire finem potest, quod ipse maluerit, pro sua potest voluntate ad praescriptum finem accomodare. Si enim multis curari aegritudo modis queat, potest is qui saluti consulit, quam curandae aegritudini commodiorem putaverit, eam sibi medicinam adsciscere. Quod si vi aliqua atque oppressione quivis in eius guttur humorem instillet, non proprio arbitratu medicinam sumit, sed violenter, sed necessario, sed repugnante natura.
2. Haec, inquam, propria veraque absolutae libertatis ratio est, utpote quae Deo Opt. Max., quae Angelis, quae hominibus, consensu omnium sit attributa. Nam in peccata atque flagitia labi posse, quod aliqui fortasse attribuunt libertati, ab absoluta libertatis ratione longe est alienum. Sed ei tantummodo libertati accidit, quae in imbecilla caducaque natura reperitur. Quamobrem et in suo Proslogio1 ait B. Anselmus: «Peccare posse, neque libertatem esse, neque libertatis partem:» Non enim Deum Opt., non Angelos, non beatos homines, quanquam mali quippiam audere non possunt, libertate privamus. Nam quicquid in creatis rebus Deus efficit, idipsum potest non efficere: propterea quod nihil usque adeo sit cum divina bonitate coniunctum, ut illo non producto manifestari non queat. Angeli quoque, atque etiam felices animae, tametsi male velle nequeunt, pleraque tamen bona velle possunt, ac non velle: pleraque etiam agere ac non agere. Possunt enim Angeli, naturali aliqua sua scientia, beatae vero animae ea doctrina, qua, dum mortali tangebantur corpore, sibi studio ac diligentia compararunt, uti et non uti. Possunt de stirpium naturis, de hominum moribus, de caelestium corporum motu considerare. Quare et ipsis libertatis rationem condonemus oportet.
3. Ceterum, hoc nequaquam praetereundum censeo, quum quandam ad opposita facultatem, libertatem esse diximus, nullam oportere in hac libertatis definitione oppositarum actionum alternationem successionemque intelligi. Quod enim rem, prius a me desiderio conquisitam, postea ab omni mea cupiditate reiiciam, ad meam quidem attinet libertatem; propterea quod variabilem inconstantemque voluntatem nactus sim: — Nihil enim humana inconstantius voluntate: — Sed haec mutatio voluntatis communem absolutamque libertatis rationem non ingreditur. Quis enim usqueadeo desipiat, ut immortalis Dei, quem omnis libertatis auctorem esse confitemur, in contrarium mutari posse dicat institutum? Ego enim, inquit, sum Dominus et non mutor.2 Eius igitur libertatis quae Deo, quae Angelis, quae hominibus, communis est definitio, hanc tantummodo complectitur rationem ut, facultas quaedam sit utrius oppositi, utriusque ad unum finem medii deligendi, aut etiam conficiendi.
4. Sed scrupulus quidam sese mihi offert, qui hanc veram libertatis definitionem labefactare, imo tollere, imo funditus evertere videatur. — Nam quum Deus Max. quicquid in rebus se facturum constituit, aeterna voluntate sanciverit, si a primo suo consilio mutari non potest, periclitari in eo videtur ratio libertatis: quando nullo pacto confirmari queat, divinam in oppositas actiones voluntatem effundi posse. Quum etenim, sempiterna sua lege, quam esset naturam conditurus designavit, nullum a nobis inveniri aut tempus, aut punctum temporis potest, in quo habeat ad opposita facultatem. Neque enim eo momento qua universam creaturarum molem condere instituit, ancipitem eius possumus dicere voluntatem; ut, inquam, universi orbis creationem et decernere suo posset arbitrio, et non decernere. Pugnant enim inter se, quod uno momento condere constituat universum, eodemque ancipitem et quasi dubiam de eo condendo habeat voluntatem. Nam si voluit condere, qui existimare possumus, eum tunc ancipitis dubiaeque voluntatis extitisse? Sed neque momentum aliquod poni potest, in quo de universi creatione aut non cogitarit, aut certe non deliberarit. Quandoquidem nihil sit quod aeternitatem, quae propria divinae voluntatis duratio est, praecedat. Quod si addiderimus divinam, a suo proposito, id quod sacrae nobis tradunt literae, mutari voluntatem non posse; aut Deum ipsum Max., liberae voluntatis non esse, aut eam quam absolutae libertatis rationem esse definivimus, vanam esse fateamur oportet.
5. Difficilis sane haec quaestio est. Sed si quanto interstitio divina voluntas a creata desciscat animadvertimus, facile gordianus hic nodus aut resolvi poterit, aut rescindi. — Non eadem itaque divinae creataeque voluntatis conditio est, sed plane longe diversa. Creatura namque, quae in suis actionibus successionem habet, sic in diversa in oppositaque flecti potest, ut in neutram quandoque feratur partem. Potest enim quispiam, aliquo temporis intervallo, nihil de capessenda aut non capessenda cum hoste pugna cogitare, suique muneris est, quod in ea re commodius iudicaverit, deliberare. Quo fit, ut in humana voluntate sit potentialitas quaedam, cum libertate coniuncta. At hoc a divina voluntate quam maxime abhorret: quippe quod simplicissimus quidam actus Deus sit, omnisque passionis, omnis defectus, omnis indigentiae suapte natura sit expers. Quare non est voluntas divina instar humanae, ullo unquam tempore aut dubia, aut incerta. Sed in hoc libertatis eius ratio est constituta, ut in neutram contradictionis partem, in nullamque creatarum rerum naturam absoluta quavis necessitate feratur. Quemadmodum enim nulla res est, sine qua manifestari divina bonitas nequeat; ita, cum aeterno, Deus optimus, suo instituto quippiam se constituit conditurum, eodem aeternitatis momento potuit, ut non ederetur in lucem, constituere. Est enim non in aliquam aut naturae, aut voluntatis necessitatem, sed in amplissimam Dei liberalitatem, rerum creatio referenda.
Non igitur ea ratione facultatem ad diversa atque ad opposita in communi libertatis definitione locavimus, quasi liberam omnem voluntatem tanquam incertam ancipitemque omni quandoque actione carere censeamus. Sed quoniam, in eorum neutrum ulla absoluta necessitate propellitur, quamvis cum unius electione oppositum pariter electum esse non possit.