De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate
Francesco Silvestri (1474–1528)
First published 1525
Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.
Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT
Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS
Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS
Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR
Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS
1. Iam unum debere christianae Ecclesiae caput ac principem esse, evidenti ratione monstravimus; nunc quod Petrus a Christo Opt. Max. catholicae Ecclesiae princeps sit institutus, est demonstrandum.
Huius autem doctrinae veritas non aliunde quam ex ipsis Christi verbis est accipienda: quippe quod christianam ipse rempublicam et condiderit et instauraverit. At quoniam ab innumeris ferme doctoribus, et illis quidem eruditissimis, est haec quaestio diligenter excussa, sat mihi abundeque erit, si ipsam extremis, ut aiunt, labiis attigero.
2. Primus itaque Evangelii locus, qui sese ad huiusce veritatis confirmationem offert, est Matth. cap. XVI,1 ubi cum Christus discipulos, quem dicunt2 homines esse filium hominis, interrogasset, respondissentque: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis, subintulit: Vos autem quem me esse dicitis? Ad quem continuo respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Tum Christus: Beatus es, inquit, Simon Bar-Iona; quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: Et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. — Hisce quidem verbis manifesto coniici potest, primatum Ecclesiae Petro fuisse demandatum, utpote super quem Christi Ecclesia aedificanda erat, cuique solvendi in coelis atque ligandi potestas erat tribuenda.
3. Obiiciunt autem perpetui Romanae Ecclesiae hostes, lutherani: — Nihil hoc loco datum esse Petro, sed de futuro tantummodo promissionem factam esse.
Agedum, nihil ex hisce verbis datum fuisse Petro concedamus. Nunquid non potest ex illis ipsis ostendi, fuisse quandoque primatum Ecclesiae Petro datum? Non negabitur, scio, haec promissionis cuiuspiam fuisse verba; at cuius promissionis? Nonne quod Ecclesiae fundamentum constituendus erat Petrus? Eratque illi ligandi atque solvendi potestas conferenda? Id quod sane ad Ecclesiae spectat principatum. Quod si Petro3 pollicitus est Dominus Iesus, se illum Ecclesiae suae principatum donaturum, instituisse eum aliquando principem, fateamur necesse est. De seipso namque dicit: Ego sum via et veritas et vita:4 Et alibi: Coelum, et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.5 Apocalypsis quoque, cap. XIX,6 Ioanni visum est coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax. — Si ergo Christus verax, immo ipsa veritas est, quis ausit dicere: ipsum quippiam esse pollicitum quod optimo non praestaverit7 exitu?
Audiamus Hieronymum8 haec Domini verba interpretantem: «Et ego, inquit, dico tibi sermone non casso, et nullum habente opus, sed dico tibi: quod9 meum dixisse fecisse est.» Qui ergo se christiani populi Petrum facturum caput et principem pollicitus est, is tali eum principatus munere impertivit. Adde, quod ex sanctorum Patrum numero quamplures10 sunt, qui hisce Domini verbis non solum promissum fuisse Petro Ecclesiae principatum volunt, verum etiam11 datum. Sacrae enim Scripturae usus habet, ut uno nonnunquam tempore utatur pro alio. Nam quod praeterito, ob eventus certitudinem, pro futuro utatur, in Isaia, ubi de Christi Nativitate ac Passione12 habetur sermo, clarissime constat. Nil mirum igitur, si quod a Matthaeo tanquam de futuro dictum narratur, propterea quod hunc suum principatum nonnisi post Christi Resurrectionem Petrus exequuturus esset, de praesenti sit intelligendum. Quapropter ea verba Chrysostomus exponens ait: «Filius quod Patris est, et ipsius Filii potestatem Petro universaliter concessit ubique terrarum; et homini mortali, omnium quae in coelo sunt, dedit auctoritatem, dando ei claves ad hoc, ut Ecclesiam ubique amplificet. »13
4. Ceterum, calumniam aliam afferunt lutherani: — a) Sit14 enim, in-quiunt, in his Christi verbis de primatu Ecclesiae mentio habita;15 cur in solum Petrum sunt retorquenda? Non enim in hunc solum sed in omnes Christi discipulos referenda sunt: quippe quod ut pro omnibus responsum a Petro est: Tu es Christus Filius Dei vivi. — Quam sane ab causam a Chrysostomo,16 os Apostolorum dictus est. — Ita et ad ipsum, tanquam discipulorum omnium personam referentem, est17 Christi responsio reflectenda.
b) Quod quidem vel ex hoc possumus coniectare, quod quae eo in loco ad solum Petrum dicta esse videntur, in eodem Matthaei Evangelio, cap. XVIII,18 ad omnes Apostolos leguntur dicta. Dicit enim Christus ipse discipulis: Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Ioannis quoque cap. penultimo,19 omnibus dicitur a Christo discipulis: Accipite Spiritum Sanctum: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Si ergo ea quae soli Petro dicta esse contendis, eadem omnibus discipulis dicta sunt; clarum apertumque admodum est, non soli Petro claves coelorum esse collatas, sed omnibus etiam Apostolis, imo et universali Ecclesiae, cuius iudicium, si is qui in nos peccavit non admiserit correctorem, Domini sententia est requirendum: Si enim, inquit, non audierit eos, dic Ecclesiae.20
c) Vis autem, inquiunt, rem hanc luce clarius intueri? Ipsa Domini verba diligentius considerato. Nam cum dixisset: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: continuo subintulit: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. An non adversus fidem et Ecclesiam Petri, inferi portae praevaluerunt? Non solum enim in fide Petrus vacillavit, verum etiam et ad unius ancillulae vocem Christum pertinaciter constantissimeque negavit.
d) Quid praeterea, postquam Petrum de revelatione sibi a coelesti Patre demissa, commendavit, illi Dominus dixit? Vade, inquit, post me satana, scandalum es mihi; quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea, quae hominum.21 Si de insipientia reprehenditur Petrus, satanasque appellatur a Christo, quo pacto intelligi potest, illum solum clavigerum coeli esse constitutum, propterea quod coelitus de Christi divinitate fuerit instructus? Non ergo Petro ut Petrus erat, sed ut Ecclesiae typum speciemque gerebat, in qua neque macula est, neque ruga, ipsa Domini verba fuisse dicta, intelligamus oportet.
e) Unde et Augustinus super Psalmo CVIII,22 in hanc sententiam scribens; «quaedam, esse ait, quae ad Apostolum Petrum proprie pertinere videntur. Nec tamen illustrem habent intellectum nisi cum referuntur ad Ecclesiam, cuius noscitur in figura gessisse personam,23 propter primatum quem in discipulis habuit, sicut est: Tibi dabo claves regni coelorum: et si qua huiusmodi.»
5. Sed si hasce argumentationes quas lutherani solidas constantesque putant, diligenter animadverterimus, nenias, nos, fabulas, ineptiasque esse facile demonstrabimus.
Quod enim primum blaterant, ea Domini verba in omnes Apostolos esse contorquenda, propterea quod pro omnibus responderit Petrus, succi parum habet, et debili innititur fundamento. Quaesierim enim ex eis: quo modo pro omnibus respondisse Petrum intelligant. Aut enim, causa hac antea inter Apostolos pensitata atque discussa, Petro ut pro omnibus responderet demandarunt: Aut ipse sibi24 pro omnibus respondendi onus sua voluntate desumpsit: Unum, nulla possumus ratione confirmare, quando neque ex Evangelii verbis, neque ex serie narrationis coniici queat, aut inter se Apostolos de quaestione hac disputasse, aut aliquam Petro responsionis materiam delegasse. Alterum fortasse cum divo Hieronymo25 concedi potest quod, inquam, Petrus qui Christum ardentius ceteris diligebat, interrogatis omnibus, quem esse Filium hominis existimarent, nullo sibi26 respondendi curam delegante, ipse suo omnibus respondendi vicem praeripuerit, utpote quod sibi persuaderet, alios discipulos ab ea sententia, quam sibi coelestis Pater inspiraverat, haudquaquam descituros. Nam et antea cum discipulos Dominus interrogasset :27 Numquid et vos vultis abire? Respondit pro omnibus Petrus: Et ad quem sumus ituri? Verbum vitae habes et dimittimus te? Hilario28 tamen non placet Petrum pro aliis respondisse: quod si verum est, tollitur lutheranorum fundamentum, Petrum scilicet omnium vice respondisse. At illis Hieronymi etiam interpretationem condonemus, concedamusque Petrum Apostolorum omnium tunc induisse personam; nunquid necesse est, ut ea Christi verba aut ad omnes Apostolos, aut ad universalem Ecclesiam contorqueant? Cur non ad solum Petrum, qui, ceteris fortasse quid responsuri essent haerentibus, pro omnibus respondit. Quanquam enim omnium personam, quos eius comprobaturos sententiam putabat, induerat, non ad omnes tamen, sed ad ipsum solum, qui ceteris ferventior erat, fueratque divino lumine illustratus, Christus sermonem convertit; quamobrem ipsum et suo et patris compellat nomine, inquam: Beatus es Simon Bar-Iona: Petri quoque eum nomine, adiecto praenomine, vocat: Tu es Petrus :29 Tum ad Petri alludens nomen subiungit: Et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Non, inquam, super quamcumque petram, sed super hanc, id est, super te Petrum, qui constans stabilisque in fide manes. — Cavendum autem30 est, ne huiusce petrae nomine Christum ipsum intelligamus; ut sensus sit: Super me ipsum, qui petra sum, meam Ecclesiam aedificabo. Nam sensus hic neque textui quadrat: Neque etiam aedificabo dicendum fuisset, sed aedifico; quando suam semper Ecclesiam Christus, mortalem vitam vivens, aedificaret.
Quod si pertinacius universali Ecclesiae clavium auctoritatem fuisse datam contenderint, id ego etiam fortasse non inficiabor: Sed sic Ecclesiae datam intelligam, ut primum Petro conveniat, deinde per ipsum impertiatur Ecclesiae: quippe quod Petrus illud fundamentum sit, super quod, post Christum, christiana fundatur Ecclesia. Ex fundamento enim vires augmentumque aedificium capit, non ex aedificio fundamentum.
6. Quod praeterea obiiciunt, ut Petro, ita omnibus Apostolis dixisse Christum: Quodcunque solveritis super terram, etc.; me loco non movet. Non negaverim enim, Apostolis omnibus ligandi atque solvendi concessam facultatem fuisse; hoc enim ipsa Evangelii verba liquido ostendunt, sed addiderim: huic non repugnare, quod in iis, quae saepenumero citavimus verbis, aut datus sit Petro primatus, aut certe promissus. Apostolorum enim nemini, excepto Petro, usquam dictum esse reperimus, super te, aut: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Nemini in singulari numero: Quodcunque solveris etc. Nemini: Tibi dabo claves regni caelorum. Haec autem omnia, coram Apostolorum collegio, in singulari numero, dicta sunt Petro, ut sane ostenderetur, illi ligandi atque solvendi potestatem, tanquam catholicae Ecclesiae capiti, fuisse concessam, ceteros vero Christi discipulos, in sollicitudinis partem assumendos fore.
Quod si rursus institerint, non solum Petrum fuisse a Domino Ecclesiae fundamentum constitutum, verum etiam reliquos Apostolos; Apoc. enim, XXI,31 dicitur quod: muris civitatis habebat fundamenta duodecim, et in ipsis erant nomina duodecim Apostolorum; ad Ephes., quoque II,32 habetur: Superaedificati super fundamentum Apostolorum: — Respondetur, nunquam Apostolorum aliquem, Petrum semper excipio, fuisse a Christo fundamentum Ecclesiae nuncupatum: sed hoc illos nomine Ioannes Paulusque dignati sunt,33 propterea quod, tanquam Petri coadiutores, doctrina, moribus, miraculis, universum ferme terrarum orbem ad Christi fidem convocarint.
7. Quod deinde ad huius principatus eversionem afferunt, Petri ut personam agebat propriam, fuisse quassatam fidem, atque concisam; quando tamen adversus Ecclesiam, quae super Petrum fundanda erat, portas inferi non praevalituras Christus ipse praedixerit; multis restingui modis peterit:
α) Primum enim dixerim, quod quanquam in fidei confessione non perstitit, imo unius foeminae voce exterritus, Christum negavit; nunquam tamen ab ea interiori, quam animo cogitationeque conceperat, fide descivit. Nam cum aliud sit interior fides, aliudque fidei exterior confessio; — Corde enim, ait Apostolus,34 creditur ad iustitiam; ore autem confessio fit ad salutem: — cum interioris fidei integritate, exterior fidei negatio copulari coniungique potest. Non igitur adversus fidem Petri, aut adversus Ecclesiam super ipsum fundatam, sed adversus apertam fidei confessionem, portae inferi potuerunt.
β) Alio etiam modo potero respondere: non esse, scilicet, illorum verborum sensum, quod nunquam esset Petrus a fide casurus. Nam praedictum illi a Domino tempore passionis fuit, quod ter ipsum negaturus esset; sed quod nunquam, posteaquam super ipsum fundata esset Ecclesia, a christiana fide decideret. Id quod sane verum fuisse constat. Nam etsi, antequam super ipsum christiana moles constituta esset, aberravit a fide, post ipsam tamen super ipsum Ecclesiae constructionem, post, inquam, Domini Resurrectionem, constantis semper fuisse fidei in confesso est.
γ) Responderi et tertio modo potest: Petrum ad vilis quidem foeminae vocem negasse Christum, nullo tamen pacto de ipsius ruina portas inferi reportasse victoriam. Quemadmodum enim, si quispiam cum hoste congressus, ad terram ipsum saepe deiiciat, praevaluisse non dicitur, si hostis robustior surgat, suumque posternat inimicum; ita quamvis Petrum portae inferi ter a fidei confessione deiecerint, quia tamen alienus a fide non perstitit, sed, egressus foras, flevit amare,35 mirificeque deinceps de suo hoste triumphavit; adversus eum inferi portae non praevaluerunt, tametsi parvo temporis interstitio deturbarunt a fide. Ecce quam levis, quam frigida, quam nullius momenti contra definitionem nostram affertur instantia.
8. Sed neque illud Salvatoris verbum: Vade retro post me satana, quicquam nobis molestiae affert. Ecquid non legimus in Scripturis Prophetas ipsos, quibus divina coelitus praemonstrabantur mysteria, nonnulla etiam36 quandoque latuisse? Dicit enim Eliseus, de Sunamites mulieris infortunio loquens, IV Regum libro, cap. 4. :37 Anima eius in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. Samuel quoque, ut I Regum libro, cap. 1638 narratur, pro Davide inungere regem voluit Eliab. Quid ergo mirum, si Petrus de Christi divinitate, coelesti instructus numine, eundem cruci suffigendum esse non noverat? Quoniam itaque diabolica fraude deceptus, Christi Maximi passione impedimento esse volebat, merito tanquam Satanas a Christo reiicitur. Vade, enim inquit, retro post me: id est, me in passionis desiderio sequere, atque veluti magistrum, discipulus imitare.
9. Augustini39 demum non obest auctoritas. Nam cum duplicem sibi sensum sacra Scriptura vindicet, litteralem scilicet, et spiritualem; quae de Petro dicuntur, illustri carere intellectu, putat Augustinus, non quod ad alium quam ad Petrum eorum verborum litteralem sensum referendum existimet; sed quod litteralis ille sensus omnem Scripturae intellectum non explicet, oporteatque et spiritualem adiicere, si plenam omniique ex parte intelligentiam habere cupiamus. Quare ea primum de Petri persona sunt intelligenda; tum de Ecclesia, spirituali quodam sensu, exponenda esse putat Augustinus:40 propterea quod Petrus Ecclesiae, cuius caput est, typum figuramque gerat. Neque hoc sane a sacrarum litterarum explanatione alienum esse putandum est; nam et Ioseph cum a fratribus venditus in Scriptura narratur,41 Christi quidem a discipulis venditi figuram agit. Ad historiae tamen integritatem spectat, ut de Ioseph persona ea venditio intelligatur.
10. Secundus Evangelii locus ubi de primatu Petri sermo incidit, est Ioannis, ultimo.42 Cum enim Christus iam tertio post resurrectionem, a suis discipulis visus esset, principatum Ecclesiae Petro confirmaturus, hisce eum verbis alloquitur: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei :43 Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Ioannis amas me? Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio, Amas me?, et dixit ei: Domine tu omnia nosti; tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. — Quis haec Domini verba, nisi oculis menteque captus, ad Petri personam dicta esse non videat? Nonne eum et proprio nomine, et parentis expressione compellat; deque sua in se benevolentia caritateque interrogat? Quo enim modo cuiuspiam personam melius clariusque possumus explicare, quam sub proprium, sub44 parentisque nomen? Adde, quod dum an se prae aliis diligat, Christus interrogat, ipsum a ceteris Apostolis, tanquam ardentiorē sui amatorem, secernit. Cum itaque suas oves, suosque agnos Petro depascendos commiserit, aperte constat illi christianae Ecclesiae curam principatumque contulisse. Quid enim per oves atque per agnos Christi, nisi christiani populi multitudo intelligi potest, quae non corporali quidem cibo, sed spirituali doctrina imbuenda, Petro commendatur?
11. Chrysostomus namque, LXXXVII in Ioannem homilia, sic ait: «Quid tandem, aliis omissis, his dumtaxat Petrum affatur? Os erat Apostolorum et princeps, propterea et Paulus praeter alios eum visurus ascendit, simul ut ei ostenderet, iam sibi fiduciam habendam; tanquam enim negationis oblivisceretur, fratrum ei curam committit, neque negationis meminit, neque exprobat, tantum dicit: Si amas me, fratrum curam suscipias; et quomodo dilectionem in omnibus ostendisti, et qua delector, nunc ostende: et animam quam pro me positurum dixisti, hanc pro ovibus meis trade.»45 Expressius etiam, dum haec verba interpretatur, in hanc loquitur sententiam: «Pasce enim, inquit, oves meas; id est, loco mei praepositus, et caput esto fratrum, ut ipsi te in loco mei assumentes, ubique terrarum te in throno tuo sedentem praedicent et confirmant.»
12. Ceterum, istud diligenter animadvertendum nobis est; non solos agnos, non solas oves, sed et agnos et oves fuisse Petro a Domino commendatas. Nam non solum grandiores in fide, qui ovium nomine significantur, sed etiam infirmiores, qui intelliguntur per agnos, doctrina, moribusque innocenter actis confirmet atque corroboret Petrus necesse est.46 Non etiam mysterio vacat, quod agnos semel tantum, si textui graeco adhibenda fides est; bis autem oves Petri curae supponit. Nam ii qui in christiano grege iam coaluerunt, aliosque instruere in fide possunt, diligentiori pastoris cura egent, quam recentiores atque neophyti, quibus erudiendis minori cura tenentur qui praesunt. Quemadmodum enim pueri quibus prima litterarum rudimenta sunt tradenda, parvo expediuntur negotio; qui autem adoleverunt, in litteris maiorem exactioremque magistrorum diligentiam exposcunt; ita qui in novam Christi militiam iurant, minoris curae sunt, tametsi nullo sunt tempore relinquendi. Qui autem in hac militia iam obduruerunt, diligentius, ne pereant, sunt tractandi. Nam et Apostolus tenerioribus scribens inquit:47 Tanquam parvulis in Christo lac, potum dedi vobis, non escam. — Quod si bis agnos, semel autem oves, ut in nonnullis latinis codicibus legitur, recipiamus, hac ratione factum interpretari possumus: ut non exactioris, sed frequentioris curae ordo designetur. Nam omnes quidem qui Christi baptismo diluti sunt, Petri curae demandantur; recentiores tamen, parvulique in fide, quo coalescere queant, sunt frequentius spirituali cibo, christianaque doctrina recreandi.
13. At nenias quasdam anilesque fabellas afferunt lutherani, inquiennes, non totius christiani populi curam Petro Christum Max. tradidisse, sed aliquorum fortasse. Non enim, inquiunt, dictum est Petro: Pasce omnes oves meas; sed absolute, atque absque ullo distributionis signo: Pasce oves meas. Quod si voluisset Christus Iesus totius Ecclesiae curam Petro demandare, dixisset profecto: Pasce omnes oves meas. Sicut cum Apostolos ad praedicandum in orbem terrarum misit, Docete, inquit, omnes gentes.48 Et alibi:49 Praedicate Evangelium omni creaturae. — Quapropter, Apostolus Paulus ad Galatas, cap. II50 scribens, Petrum circumcisionis, se vero gentium Apostolum vocat.
At, qua lege ad51 universalem omnium curam explicandam, dicendum putant lutherani: Pasce omnes oves meas? An si moriturus quispiam amico dixerit: commendo tibi filios meos; quosdam tantummodo, non autem52 omnes filios amico commendatos esse cupit? Satis omnes expressit, qui suos filios absque ullo discrimine commendavit. Sic, cum suas oves Christus absque ulla differentiae nota Petri curae commisit, omnes se illius fidei commendare manifestissime declaravit. Quod si non omnes sed aliquas dumtaxat suarum ovium sub Petri imperio collocasset, quaenam essent illae fuisset explicandum. — Quod autem Paulus se gentium, Petrum vero circumcisionis, id est Iudaeorum, Apostolum vocat; id quidem arguit, Petrum Iudaeorum, Paulum vero, gentium saluti diligentius peculiariusque incubuisse operam, non tollit tamen quin Petrus in christianos omnes auctoritatem nactus sit ac principatum. Habuit enim et aliquam curam gentium Petrus, et aliquam Paulus Iudaeorum. Nam, Actuum, X,53 Petrum ad Cornelium centurionem Caesaream concessisse narratur. De Paulo vero, cap. IX,54 quod ingressus in Synagogas praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. Non ergo Iudaeorum tantummodo Petrus, Paulus vero gentium procurabat salutem, sed uterque tam gentium quam Iudaeorum Apostolus erat; tametsi uni maior de gentibus sollicitudo erat, alteri vero, de Iudaeis. Quid autem Petri amplissimae potestati peculiaris haec Iudaeorum cura, potest derogare? Quid? nonne et reges quibus plura sunt regna, unum sibi quandoque regnum deligunt, cuius gubernationi per se operam navent, reliqua vero eorum familiaribus impertiunt gubernanda?
14. Ceterum, novum caput hydra profert lutherana: Si enim, inquit, Petrus cum omnium pastor et princeps tua opinione esset, peculiarem quandam sibi Iudaici populi curam desumpsit; Paulo vero, aliisque Apostolis aliarum nationum administrationem permisit; sequi profecto videtur, ut reliqui Apostoli, Petri auctoritate, Ecclesiam catholicam, ut eis in sortem contigit, gubernarint. Hoc autem ex nullo sacrae Scripturae loco possumus confirmare: quin imo, et alios Apostolos, et Paulum instituisse Episcopos, nulla de Petri auctoritate habita mentione, narratur. Huic rei Anacleti verba quae Dist. XXI, can. «In novo» habentur, favore videntur esse. «Ceteri enim, inquit, Apostoli cum beato Petro pari consortio praediti, et honorem et potestatem acceperunt.»55 In eandem quoque sententiam scribit Cyprianus, habeturque in can. «Loquitur Dominus,» C. XXIV, quaest. 1.56 Si igitur parem cum Petro ceteri Apostoli nacti sunt potestatem, non est Petrus eorum princeps pastorque constitutus.
At istud in primis considerandum est, particulari quadam Christi Optimi providentia Apostolis omnibus contigisse, ut in constituendis Episcopis Petri auctoritate minime indigerent; nam ab ipso Servatore nostro Christo ad praedicandum missi, ab ipso potestatem hanc, nullo mediante, receperunt. Unde ipse, Ioann. XX, cap.,57 ait: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Quare nisi a Christo perventa esset auctoritas, absque eius auctoritate constituere Episcopos nequivissent. Fuerunt enim Petro cum ceteris Apostolis pleraque communia, ut praedicare, ut docere, ut baptizare: iuxta illud Matth. ultimo:58 Euntes docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: ipsi tamen soli supremus in christiana republica obtigit principatus, in omnesque Christi oves, de quorum numero Apostoli exstiterunt, est potestas impertita.59
15. Obstrepunt rursus lutherani: Soli Petro, ut Christi oves pascat, dictum sit, numquid ut summum in christianos omnes imperium gereret est commissum? Neque enim pascere, principem dominumque esse significat.
Sed nesciunt lutherani, aut se nescire dissimulant, quod pascere, propria quidem huiusce verbi significatione, principem esse non dicit; verumtamen, cui pascendi gregis prima demandatur cura, ei quoque super oves committitur principatus. Nam quum metaphora quadam christianus populus ovium nomine nuncupetur, nil mirum,60 si et pascendi verbum metaphorice capiatur. Quemadmodum enim pastor sic ovibus pabulum suppeditat ministratque, ut earum rector sit et gubernator; ita et pascere Christi oves iubetur Petrus, et illi earum cura, regimen, gubernatio, non ut mercenario, sed ut vero primarioque pastori, demandatur. — Hoc autem, si verbi graeci vim naturamque spectemus, parvo potest negotio expediri. Duplicem namque graeci codices in ipsis verbis dictionem habent, scilicet: βόσκε et ποίμαινε; quarum utrique idem verbum pasce, latinus reddit interpres; quanquam non parvum inter eas est discrimen: βόσκειν enim apud auctores graecos praebere cibum significat, ποίμαινεν vero, regere et gubernare. Unde et Homerus ab hoc verbo ποιμαίνω, Agamemnona Graecorum imperatorem, ποιμένα λαῶν, id est, rectorem gubernatoremque populorum, vocat.61 In quamplurimis quoque sacrae paginae locis, ubi verbum rego, latinus ponit interpres, graeci codices ποιμαίνω, verbum habent. Praetereundum tamen non est, quod eodem verbo βόσκε, tam ad agnos quam ad oves, ad solas autem oves,62 ποιμαίνε, graecum utitur Evangelium. Intelligi enim datur tam parvulos quam adultos in fide, verbi Dei pabulo pascendos a Petro esse, atque nutriendos: adultos autem non tam evangelica doctrina imbuendos esse, quam gubernandos dirigendosque, ut aliorum saluti studeant, suaque bene et innocenter acta vita, ceteros in Christi amorem illiceant. Quid multis morer? Si diligenter ea Apostolorum acta, quae Lucas perscripsit, consideremus, Petrum maiori semper omnibus in rebus auctoritate et reverentia, tanquam omnium patrem et pastorem inter omnes fuisse Apostolos inveniimus.
16. Dices fortasse: a) Si omnium Apostolorum principem Petrus se gerebat, temerarius nimium fuit Paulus qui eum reprehendit. Ad Galatas enim secundo Capite63 dicit: Cum autem venisset Cephas (Petrus) Antiochiam; in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Quem sane locum Hieronymus pertractans: «Petrum, inquit, Paulus reprehendere non auderet, nisi se non imparem sciret.»64 — Ad haec: b) Si omnibus Apostolis praeerat, qua ratione cum Ioanne, ut Actuum VIII65 narratur, ab aliis est in Samariam destinatus? Superioris enim est alium ad sua negotia mittere, non inferioris.
Sed attendas velim, non idcirco Paulum in faciem Petro restitisse quod aequalis aut superioris exsisteret potestatis, sed quoniam si superior quippiam quod magno accedat detrimento Ecclesiae commiserit, uti in Petro accidere videbatur, ab inferiori et admoneri, et aliqua verborum moderatione reprehendi potest. Quod vero Paulum fuisse Petro auctoritate parem, Hieronymus putat, id quod et Anacletus et Cyprianus, quos superius citavimus, sentire videntur; non est in iurisdictionem referendum, sed in apostolatum, in fidei defensionem, in sacri ordinis potestatem. Erant quidem omnes in apostolatu, in fidei defensione, in ordine, a Christo pares instituti, sed maior fuit Petro iurisdictionis ratio condonata.
Quod postremo affertur, fuisse Petrum cum Ioanne a ceteris Apostolis in Samariam delegatum; refelli eadem responsione potest, qua et Arii, Filium minorem Patre praedicantis, error a sacris doctoribus est restinctus. Falsum nempe est, mittentem omnem eo qui mittitur digniorem superioremque esse. Nam magos qui Iudaeorum regem perquirebant, misit in Bethlehem rex Herodes, illis tamen non erat Herodes superior dignitate. Nonnunquam etiam66 princeps a suis consultoribus in bellum consiliis adhortationibusque armatur. Non ergo Petrum in Samariam reliqui miserunt Apostoli, quod eo auctoritate superiores essent, sed ut illo iret consilio et hortatione suaserunt, arbitrati, commodiorem ipsum fructuosoremque ad illa negotia fore, quippe qui et ceteris praestantior haberetur, et ampliori miraculorum gratia praefulgeret.