De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri

De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri (1474–1528)

First published 1525

Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.


Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT

Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS

Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS

Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR

Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS

Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT

Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT

Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI

Caput IX: QUOD EXCOMMUNICATIO CHRISTIANAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput X: QUOD TERRENUM ROMANI PONTIFICIS IMPERIUM EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

1. Agedum, ea potestas, dicunt lutherani, qua in spirituali vita christianus dirigendus est populus, evangelicae libertati non obstet; terreno potiri imperio, posseque in Christi oves desevire, ecquid non christianae repugnat libertati? Caecior talpa fuerit qui non viderit ibi esse tyrannidem ubi princeps possit subditis tanquam servis imperare. Unde, eiusmodi regni eiusmodique imperii cupiditatem Servator noster Christus Iesus de discipulorum cordibus excutere volens, Principes, inquit, gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos; sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister: et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

Dicitote praeterea, inquiunt, Romani Principatus defensores: Iustumne censeatis, ut maiorem principe, is qui eius vicariam personam agit, habeat potestatem? Non est, Dominus inquit, servus maior domino suo. Si ergo Christus Max. terrenum omne imperium sprevit, neglexit, reiecit, sibique humilem ac pauperem delegit vitam, qui congruit ut Romanus Pontifex, qui se eius in terris Vicarium gerit, principem terrenum, Regem, Imperatorem agat?

Nam neque Petrus ipse praeceptoris sui egregius imitator, ullum terrenum habuisse legitur principatum; sed ovium Christi saluti studuit, voluitque christianum populum ab omni servitutis iugo liberum esse.

2. Ceterum, universa haec, ex quibus lutherani adversus Romanum Pontificem calumniae ansam capiunt, parvo negotio refellemus, si prius varios esse imperandi modos explicaverimus. — Sunt sane quidam ut Aristoteli, octavo ad Nicomachum libro placet, qui omne suum imperium non in subditorum utilitatem, sed in suum tantummodo referant commodum. — Sunt et alii qui ad id potissimum in sua praefectura prospectent, ut populorum saluti, quieti, tranquillitati consulant. — Qui omnia in sua commoda referunt, non veri principes, sed tyranni, sed latrones, sed carnifices sunt; estque eorum imperium libertati omni ex parte repugnans. At qui sua potestate ad populorum utilitatem pacemque utuntur, ii christiani principes sunt, verique ovium Christi et pastores et custodes; nullumque eorum principatus evangelicae libertati praeiudicium affert. Nihil enim cuique potest liberius evenire, quam ut saluti tranquillitatique suae omnibus in rebus consulatur.

Quum igitur ad christianorum commodum terrenum Romani Pontificis imperium omnino prospiciat, LIBERTATIS potius dicendum est IMPERIUM quam servitutis. Estque Romanus Pontifex, cui terrena haec potestas est a Christo Max. impertita, christiani populi ductor, pastor, conservator, merito nuncupandus.

3. Quod si a lutheranis obiiciatur, evenisse nonnumquam, ut terrenum hunc principatum Romanus Pontifex in suum tantummodo atque suorum commodum retulerit, ipsamque christianam rempublicam non modo labefactaverit, verum etiam prope prostraverit; considerent, nihil esse de veri liberique imperii ratione detrahendum, si unus, et item alter, suo abutatur imperio. Est enim hac in re non principis usus, sed principatus natura consideranda. Nam et eleemosynam natura quidem bonam esse diffitebitur nemo, sunt tamen qui eam male agant, ad inanemque trahant gloriam. An igitur, aut tollenda, aut vituperanda est, propterea quod aliquorum abusu depravetur? — Ita terrenus Ecclesiae principatus, sua certe ratione bonus est, omnique ex parte landandus; quippe qui ad christiani populi commodum utilitatemque sit institutus; fuereque quamplurimi Romani Pontifices qui tali imperio non modo iuste civiliterque, verum etiam sanctissime usi sunt; et sub hanc nostram aetatem Beatissimus Clemens VII, Iulius Medices antea vocatus, modestissime sapientissimeque hunc gerit principatum. Quare terreni huiusce imperii naturae rationique haudquaquam detrahendum censeo, quod Pontifices aliqui in populorum caedes, in augendasque suorum opes ac dignitates, omnino converterint.

4. Quid praeterea mirum, si Pontifex noster Maximus, habeat terrenum cum spirituali potestate coniunctum imperium? Nonne et Melchisedech Rex fuit Salem pariter et Sacerdos? Moyses quoque et terreni et spiritualis principatus aliqua ex parte exercuit potestatem. Nonne, ut Iosue XXI capite scribitur, quadraginta et octo civitates sunt Levitis ac Sacerdotibus impertitae?

In utramque certe aurem dormiunt lutherani dum terrenum omne imperium esse dominorum in servos potestatem arbitrantur. Hoc enim non solum philosophorum auctoritate, verum et longa humanarum rerum experientia damnatur. Quis enim est qui nesciat, eum qui servituti sit addictus timore potius quam amore in officio contineri: filium vero, suavi quadam parentum benevolentia ad eorum obedientiam attrahi, quadamque ingenii dexteritate regi ac gubernari? Romani ergo Pontificis in christianos imperium non illius principatus rationem habet, quo servi a dominis in sua coguntur obsequia: sed illius quo filius a patre dulci quadam benevolentia in liberali vita, in praetextatisque moribus continetur. Quare terrenum hoc Romanae Ecclesiae imperium non domini ad servum, sed patris ad filium dicendus est Principatus. Unde et ille antiquus Ecclesiae usus quo se Romanus Pontifex Servum Servorum Dei in suis diplomatibus scribit, optime huic nostrae sententiae quadrat. Ut enim eum liberum hominem esse dicunt, qui pro sui commodo agit ac operatur, ita eum servum appellant qui ad alterius tantummodo utilitatem commodumque laborat. Quod quum pro communi christianorum bono Romanus laboret Episcopus, ipsorum potius dicendus servus quam dominus.

5. Ceterum, hunc a suis discipulis principatum arcere haudquaquam voluit Christus, qui inquam, cum summa imperii potestate principis servitutem coniunctam habet. Sed illum dumtaxat qui in subditos, tanquam in servos, ambitiose, superbe, avare, solet exerceri. Nam et ipse Servator noster Christus Jesus, et Dominum pariter et servum se esse declaravit, quando, ut in Joannis Evangelio legitur, posteaquam discipulorum pedes lavit, quod sane servorum opus est, Vos, inquit, vocatis me Magister, et Domine: et bene dicitis: sum etenim: Noluit ergo ut eum discipuli principatum ambirent, quod tyrannorum est imperium; illam tamen dominationem quae est cum principis servitute coniuncta, non inhibuit. Non est autem timendum, ne si Romanus Pontifex terreno imperio potiatur, Servatorem ipsum nostrum aut dignitate superet, aut potestate. Erat enim et ipse caelestis terrenique imperii moderator, Rex regum, et Dominus dominantium. Sed ut ad Philippenses Apostolus scribit, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo. Regem namque se esse ostendit, quum super asinam in urbem invectus, voluit, iuxta Zachariae praedictionem, Rex consalutari. At quanquam Princeps, Rex, Imperator, suapte natura erat, terreno tamen principatu, dum mortalem hanc vitam nostram vixit, uti non voluit: imo pauperem et miseriae plenam, quo spirituali hominum saluti, pro qua humanam induerat carnem, suam omnem liberius navare operam posset.

6. Idem et Apostoli, quorum studio, diligentia, industria, gratia, christiana respublica coaluit, auctaque est, observarunt; ne scilicet temporalium rerum curis ac molestiis occupati, a suo instituto absterrentur. At posteaquam catholicae fidei fama splendorque per universum terrarum orbem eluxit, christianaque respublica, divina providentia, sanctorumque Patrum laboribus, sudore, sanguine prope in immensum crevit, ab illo primo paupertatis usu discessum est, cepitque Romana Ecclesia habere opes, terrenique imperii exercere principatum, ut maiestate sua et auctoritate, quae sine divitiis sineque imperio teneri conservarique honeste non poterat, tantam christiani populi molem posset sustinere. — Non est igitur terreno Romani Pontificis detrahendum imperio propterea quod Christus, quod Apostoli, quod primitivae Ecclesiae Pontifices pauperem vitam egerint, nulliusque terreni principatus gloria fuerint ornati; diversa enim temporum, eventuum, negotiorum conditio, alios mores, aliam vitae rationem, alium rerum usum postulat.

Caput XI: QUOD ALIQUA PECUNIARUM COLLECTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput XII: QUOD IEIUNIORUM INSTITUTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON AUFERT

Caput XIII: QUOD CAEREMONIAE QUAS ROMANA ECCLESIA OBSERVAT, EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNANT

Caput XIV: QUOD CONTINENTIAE PRAECEPTUM SACRIS ADNEXUM ORDINIBUS EVANGELICAE LIBERTATI NON OBSTAT

Caput XV: QUOD NEQUE RELIGIOSORUM CONTINENTIA EVANGELICAE LIBERTATI ADVERSATUR

Caput XVI: QUOD RELIGIOSORUM STATUS EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNAT

Caput XVII: QUOD PLURIUM SACRAMENTORUM USUS EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XVIII: QUOD CONFESSIONIS INSTITUTIO CUM EVANGELICA LIBERTATE CONCORDAT

Caput XIX: QUOD MAIORUM QUORUNDAM CASUUM RESERVATIO AD PONTIFICEM, CHRISTIANAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XX: AN SERVITUS QUA HOMINIS SERVUS ALIQUIS CONSTITUITUR, CUM EVANGELICA LIBERTATE CONVENIAT

Caput XXI: QUAE SINT EVANGELICAE LIBERTATI VERE CONTRARIA

↑ Top of work