De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri

De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri (1474–1528)

First published 1525

Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.


Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT

Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS

Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS

Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR

Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS

Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT

Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT

Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI

Caput IX: QUOD EXCOMMUNICATIO CHRISTIANAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput X: QUOD TERRENUM ROMANI PONTIFICIS IMPERIUM EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XI: QUOD ALIQUA PECUNIARUM COLLECTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput XII: QUOD IEIUNIORUM INSTITUTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON AUFERT

Caput XIII: QUOD CAEREMONIAE QUAS ROMANA ECCLESIA OBSERVAT, EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNANT

1. Submurmurant rursus lutherani, multarum caeremoniarum observatione christianum populum opprimi, idque evangelicae libertati repugnare dicunt.

Neque enim rem divinam Servator noster Christus Iesus tot caeremoniis struendam esse censuit; sed simplici quadam eius absolutione contentus fuit. Quare, ut sacrosanctum ipse Eucharistiae sacramentum coram discipulis suis, nullo superfluo aut verborum aut caeremoniarum apparatu perfecit atque constituit; ita et nos, inquiunt, ipsius simplicitate in eiusmodi sacramenti contrectatione contenti esse debemus. Baptismatis itidem sacramentum absoluta quadam simpliceque verborum textura voluit expediri; at nos, e contra, multis illum caeremoniis multoque rerum atque verborum apparatu obvolumus: et ita obvolvimus omnia, ut in sacrorum etiam omnium usu, evangelica libertas sit imminuta. — Haec sunt sane quaedam adversum sanctam Ecclesiam Romanam irritamenta, quae isti perversi dogmatis inventores postquam eos spiritualium rerum fastidium cepit, excitarunt.

2. Sed, non vident se in hac caeremoniarum calumnia non solum catholicae nostrae Ecclesiae sanctissimos mores; sed etiam omnium gentium, omniumque nationum longas observationes expungere atque damnare. Nulla enim gens est, quae non maximis quibus potest caeremoniis aliquam Deo culturam exhibeat. Quis enim usque adeo insanat, ut Deo, si aliquem Deum esse putat cuius providentia gubernemur, exteriorem cultum exhibendum esse non censeat? Qui cultum hunc divinum nituntur evertere, ii non Romanae Ecclesiae modo, verum etiam universo terrarum orbi se opponunt. — At eiusmodi errori in quem et antiquorum haereticorum quidam inciderunt, Augustini verba in libro ad inquisitiones Ianuarii favere videntur. Queritur enim quod, quidam (ut eius utar verbis) «ipsam religionem nostram, quam manifestissimis et paucissimis celebrationum sacramentis Dei misericordia voluit esse liberam, servilibus premant oneribus.» — Ceterum hoc sciendum nobis est, quod quemadmodum divinae finis est legis, ut in veram Dei Opt. Max. notionem ac reverentiam provehamur, ita ecclesiastici principis in condendis legibus hoc esse debet institutum, ut Dei Maximi maiestas clementiaque hominum cordibus insideat, atque aliquem ei cultum impertiant, qui internae illius venerationis iudicium praeseferat. At quo modo interioris cultus ac reverentiae testimonium afferre possumus, nisi illum exteriori aliquo prodamus apparatu? Haec itaque tot sacrarum caeremoniarum quas Ecclesia servat, vera indubitataque ratio est: ut et debitus Deo cultus multis ornetur modis, et hominis cogitatio ex hac rerum sensibilium specie atque imagine in maiorem Dei Opt. Max. venerationem amoremque assurgat. Nihil enim caeremoniarum Romana instituit Ecclesia, quod aliqua spirituali significatione munitum non sit.

3. Quod vero huiusmodi caeremoniae quibus nunc catholica decoratur Ecclesia, non sint a Servatore nostro Christo in suis legibus constitutae, in caussa est quoniam, ut superius ostendimus, ea tantummodo in nova lege, quam in primis Spiritus Sancti gratiam esse diximus, definienda erant, quae aut ad nanciscendam gratiam suppeditarent viam, aut gratiae usum rectum efficerent. Quare, quum sacramentorum perceptione gratiam assequamur, in caritatis vero operibus bonus sit gratiae usus constitutus; debuit quidem legislator noster Christus Iesus et sacramenta decernere, et de caritatis amore praecepta dare; de caeremoniis autem nulla sibi habenda mentio erat, quando neque ad nanciscendam gratiam, neque ad bonum eius usum necessariae sint. Quamobrem ita humano relinquendae arbitrio erant, ut qui futuri christianae Ecclesiae moderatores erant, ea quae ad divinum cultum attinent, pro fidelium devotione, proque temporum qualitate definirent. Quo effectum est, ut non uno eodemque tempore omnes Ecclesiae caeremoniae sint institutae; sed successione quadam pro Pontificum ac sanctorum Patrum voluntate coaluerint. Nunquam enim satis pro suae maiestatis excellentia, laudari colique Deus Max. potest. Accedit, quod plerosque ritus quampluresque caeremonias fuisse ab Apostolis et institutas et traditas, rationi admodum congruere videtur. A Dionysio namque Areopagita, Pauli discipulo, multa quae in baptismatis sacramento servantur, multa quoque quibus sacerdotum ac ministrorum consecrationes ornantur, multa quae in aliis nostris sacris agenda sunt, commemorantur. — Augustini autem verba nostris ritibus ac caeremoniis contraria non sunt. Non enim eos reprehendit qui a Pontificibus, a Conciliis, ab antiquae Ecclesiae consuetudine sunt introducti, sed vanas quasdam et absque ratione caeremonias, quas sacrificulus quisque, pro suo arbitrio, ob indiscretam quandam devotionem volebat inducere, rationabiliter damnat.

Caput XIV: QUOD CONTINENTIAE PRAECEPTUM SACRIS ADNEXUM ORDINIBUS EVANGELICAE LIBERTATI NON OBSTAT

Caput XV: QUOD NEQUE RELIGIOSORUM CONTINENTIA EVANGELICAE LIBERTATI ADVERSATUR

Caput XVI: QUOD RELIGIOSORUM STATUS EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNAT

Caput XVII: QUOD PLURIUM SACRAMENTORUM USUS EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XVIII: QUOD CONFESSIONIS INSTITUTIO CUM EVANGELICA LIBERTATE CONCORDAT

Caput XIX: QUOD MAIORUM QUORUNDAM CASUUM RESERVATIO AD PONTIFICEM, CHRISTIANAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XX: AN SERVITUS QUA HOMINIS SERVUS ALIQUIS CONSTITUITUR, CUM EVANGELICA LIBERTATE CONVENIAT

Caput XXI: QUAE SINT EVANGELICAE LIBERTATI VERE CONTRARIA

↑ Top of work