De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri

De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Francesco Silvestri (1474–1528)

First published 1525

Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.


Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT

Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS

Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS

Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR

Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS

Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT

Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT

Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI

Caput IX: QUOD EXCOMMUNICATIO CHRISTIANAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput X: QUOD TERRENUM ROMANI PONTIFICIS IMPERIUM EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XI: QUOD ALIQUA PECUNIARUM COLLECTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON MINUIT

Caput XII: QUOD IEIUNIORUM INSTITUTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON AUFERT

Caput XIII: QUOD CAEREMONIAE QUAS ROMANA ECCLESIA OBSERVAT, EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNANT

Caput XIV: QUOD CONTINENTIAE PRAECEPTUM SACRIS ADNEXUM ORDINIBUS EVANGELICAE LIBERTATI NON OBSTAT

Caput XV: QUOD NEQUE RELIGIOSORUM CONTINENTIA EVANGELICAE LIBERTATI ADVERSATUR

1. Usqueadeo adversarii continentiae sunt lutherani, ut non modo saecularium sacerdotum ac ministrorum continentiam damnent, verum etiam et monachorum et coenobitarum.

Esse enim praeceptum Domini, inquit: Crescite et multiplicamini et replete terram: illudque nusquam aut abrogatum aut immutatum fuisse reperiri. At quomodo humanum multiplicabitur genus, si universa religiosorum turba abstineat a Venere, a nuptiisque abhorreat? — In tantam autem temeritatem atque dementiam devenerunt, ut et virgines Deo sacratas de suis eductas coenobiis, maritis copulent, et monachos ac coenobitas ad connubia multis adhortationibus trahant.

O infandam Venerem! O exsecrandam temeritatem! O inauditam impudentiam ense, igne, tormentis de universo terrarum orbe profligandam! Quis enim unquam, nisi sacrorum contemptor, virginem dicatam Deo commaculare ausit? — Legimus Matthaeum Apostolum Irthacum regem acriter reprehendisse, quod Ephigeniam Christi Opt. Max. sponsam, sibi coniugem postularit. Et vos lutherani de coenobiis eductas virgines quae se ad perpetuam continentiam voto obstrinxerunt, ad connubia trahere non erubescitis? Nonne et apud gentiles, virgines quae se sacris ascripserant, magno semper in pretio sunt habitae? Quae enim Vestae, quae Minervae, quae Dianae, quae Iunoni Achivae faciebant sacra, virginitatis gloria illustres erant. — Adde, quod neque Mahumetani, quibus luxuriae laxantur frena, continentiam damnant. Quid? Et daemones ipsi, castitatis perpetui hostes, quo sibi numinis quippiam inesse fingant, quibusdam praecantationibus invocati, nonnisi virginibus apparere volunt; quasi, inquam, quadam cum numine virginitas coniunctionem habeat. Quid ergo, damnatis quod tam boni quam mali venerantur et colunt?

2. Sed, dicitote mihi, ut vos vestra responsione contorqueam: Nunquid non sunt bona animi corporeis bonis potiora? Hoc si negaveritis, continuo hac vos ratione convincam: sicuti corpore animus melior est, ita et bona animi bonis corporis potiora esse oportere. Si concesseritis: eos qui corporis oblectamenta hoc reiiciunt instituto, ut liberius ad divina animum extollant, condemnatis iniuste. Quid enim sibi vult Paulus, quum priori ad Corinthios epistula, cap. VII, ait: Mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro.? — Si caeca vestra temeritate damnanda est virginitas, cur eodem in loco Apostolus inquit: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do.? An vos qui Paulini esse, imo magis videri vultis, hanc Paulo inuretis infamiam, ut rem perditam atque damnatam consulat Corinthiis?

Sed, et Augustinus in libro de Virginitate eam matrimonio hisce verbis praefert: «Certa ratione et sanctarum Scripturarum auctoritate, nec peccatum esse nuptias invenimus, nec eas bono aut virginalis continentiae, vel etiam vidualis aequamus.» Hieronymus quoque contra Iovinianum, qui matrimonium virginitati aequale esse censebat, acerrime disputavit. Quid, nonne et Servator noster Christus Iesus perpetuo Virginem delegit Matrem? Nisi fortasse et hoc pro vestra temeritate negaveritis. Nonne et virgini discipulo ipsam suam Matrem suffixus cruci commendavit?

3. Agedum: Eam continentiam quae nullo voti nexu sit astricta damnetis. Eam quam sacrae voverunt virgines, monachi, coenobitae damnamdam esse censebitis? Nonne legistis in Psalmo: Vovete, et reddite Domino Deo vestro:? — Numerorum etiam libro, cap. XXX legitur: Si quis virorum votum Domino voverit, et se constrinxerit iuramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit implebit. — Ecclesiastae etiam cap. V, dicitur: Quodcunque voveris, redde: multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. — Item Deuteronomii XXIII: Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus: et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Si sunt solvenda Deo vota, qui virginitatis votum vestro arbitratu rescinditis?

4. Dicetis fortasse: Stultam promissionem, et quae contra divinam legem sit, Deo solvendam non esse: virginitatis autem promissionem et stultam esse, et illi legi quae nos humani generis multiplicationi dare operam iubet, adversari.

Sed male praeceptorum naturam consideratis; eorum enim praeceptorum quae alicui singillatim, et eorum quae traduntur multitudini, longe diversa ratio est. Quod enim uni aut divina aut humana lege praecipitur, est illi omni diligentia, cura, studio, exsequendum: quod vero praecipitur multitudini, sat est si exsequantur aliqui. Nam, si exercitui ab imperatore mandetur ut castra custodiantur; eius mandato optime satis fiet, si aliqui iussa capessant, tametsi aliqui aliis bellicis operibus sint intenti. Ita in hoc divino evenit praecepto: quoniam enim multitudini datur, non singuli hac obstricti sunt lege; sed eius sufficiens habetur ratio, si quidam multiplicandae proli operam navent, aliis spiritualium rerum exercitiis occupatis; quando praesertim in ea inciderimus tempora, in quibus hominum colentium Deum, in immensum prope auctus est numerus. Nam quum longe plures sint qui rei uxoriae vacant, quam qui coelibem vitam vivunt, haudquaquam timendum est, ne si quispiam abstineat a Venere, multitudo hominum sit defectura.

5. Obiicient forsitan quod, ut Aristoteli, I Ethicorum libro placet, privato bono praestantius est commune atque divinius: in confesso autem est, eos omnes qui ab omni venerea voluptate diffugiunt, privatis tantummodo student commodis; eos autem qui connubia ineunt, publicae utilitati.

At, responderi potest, quod tunc privato commodo bonum commune praestantius est ac divinius, quando in eodem utrumque fuerit genere collocatum. Civitatis enim salutem unius civis saluti praeferendam esse, nemo unquam negavit. Si vero diversa sibi asciscant genera, nihil prohibet ut communi quopiam bono, privatum aliud diversi generis bonum sit excellentius. Nam sempiterna illa unius hominis felicitas, quae est in divina fruitione constituta. temporali bono civitatis praestantior est, et excellentior. Quoniam igitur virginitatis atque nuptiarum commoda diversorum sunt generum, nil mirum si matrimonio virginitas praestet; licet illa in privatum commodum, istud vero in communem utilitatem cedere videatur. Unde et Augustinus in libro de Virginitate: «Credendum est, inquit, fecunditatem carnis, etiam illarum quae in hoc tempore nihil aliud in coniugio quam prolem requirunt, quam mancipient Christo, pro amissa virginitate compensari non posse.»

6. Non igitur, ut lutherani praedicant, perpetua coenobitarum castitas, virginumque integritas cum evangelica libertate digladiantur. Nam quum hominem ad religionem cogat nemo, qua sane ratione etiam in confirmanda sacerdotum continentia usi sumus, neque ad eam continentiam quae est cum religione coniuncta quispiam est qui compelli queat. — Addiderim, quod maximo etiam commodo homini accedit continentia: mentem enim atque cogitationem ad spiritualium rerum comprehensionem, in quibus rationalis naturae vita est constituta, quam maxime reddit liberam. Quo sane nihil est quod sapienti viro gratius, dulcius, suavius, videri debeat.

Caput XVI: QUOD RELIGIOSORUM STATUS EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNAT

Caput XVII: QUOD PLURIUM SACRAMENTORUM USUS EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XVIII: QUOD CONFESSIONIS INSTITUTIO CUM EVANGELICA LIBERTATE CONCORDAT

Caput XIX: QUOD MAIORUM QUORUNDAM CASUUM RESERVATIO AD PONTIFICEM, CHRISTIANAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XX: AN SERVITUS QUA HOMINIS SERVUS ALIQUIS CONSTITUITUR, CUM EVANGELICA LIBERTATE CONVENIAT

Caput XXI: QUAE SINT EVANGELICAE LIBERTATI VERE CONTRARIA

↑ Top of work