De inspiratione sacrae Scripturae: theologica disquisitio

Louis Billot

De inspiratione sacrae Scripturae: theologica disquisitio

Louis Billot (1846–1931)

First published 1906

Louis Billot's theological treatise on the inspiration of Sacred Scripture, in the second edition (Rome, 1906). The edition prints the full treatise with its prooemium, two parts, index and approbation. The separately titled De immutabilitate traditionis (1907), bound after it, is excluded.


Titlepage I: Title page

Prooemium I: Prooemium

Pars I: Pars prima — De inspiratione Scripturae sacrae

Introductio I: Introductio

Capitulum I: Capitulum primum. — Ubi dogmatica inspirationis notio declaratur.

Sectio I: § 1. — Quod libri Scripturae omnes et singuli pro sacris et canonicis habendi sunt

Sectio II: § 2. — Quod Deus est auctor librorum novi et veteris Testamenti

Quod Deus est auctor librorum novi et veteris Testamenti, non sensu abusivo, quatenus solum inspiravit hagiographis consilium scribendi, suppeditavit generale libri argumentum, et dum scriberent, adstitit ne errarent; sed sensu proprio, quatenus libros ipsos cum omnibus suis partibus, scriptoribus sacris quibus tanquam instrumentis utebatur, suggerendo dictavit. Unde sequitur, omnia et singula in originalibus Scripturae libris contenta, prout et ea ratione qua in eisdem libris lectori proposita iacent, vere esse a Deo ut directum ad nos scriptum verbum Dei.

I. — Sententia hic confutanda, est ipsa sententia Bonfrerii superius secundo loco adducta. Quae etsi, ut iacet, nequaquam dici possit in Vaticana Synodo directe reprobata, adhuc tamen facile destruitur argumento deducto ex definitione Concilii. Haec enim definitio, sensui et litterae praecedentium decretorum fidei ad amussim inhaerens, proponit integros Scripturae libros cum omnibus suis partibus, tanquam sacros et canonicos. Sacros vero et canonicos eos declarat quatenus Deum habent auctorem. Sequitur ergo, Deum esse auctorem integrorum librorum quoad omnes eorum partes. Porro auctor libri integri quoad omnes eius partes, ille profecto non est, qui tantummodo suggessit scribendi consilium, suppeditando etiam argumentum generale, sed ille solus qui totum librum ab initio ad finem scripsit, idque vel per se, (quod quidem in casu, semel pro semper manet exclusum, cum sit perquam evidens, sacros libros non fuisse a Deo immediate conscriptos), vel per alium tanquam per scriptionis instrumentum. Scribere autem librum per alium tanquam per scriptionis instrumentum, nihil aliud est quam suggerere et dictare omnia quae ponuntur in libro. Ergo a primo ad ultimum, legitima Vaticanae definitionis conclusio est, quod Deus sacros libros integros cum omnibus suis partibus, hagiographis quibus tanquam instrumentis utebatur, positiva suggestione dictavit.

At statim occurrunt novi exegetae de schola larga criticorum, dicentes non definiri in Vaticano quod Deus sit librorum Scripturae auctor simpliciter et absolute, sed solum cum addito diminuente: eatenus auctor, quatenus inspirator. Ait enim Concilium quod libri canonici, Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem. Quod est dicere, eos ideo habere Deum auctorem, quia sunt Spiritu Sancto inspirante conscripti, et non vice versa. Proinde, inquiunt, absonum est inferre modum quo se habuit Deus in condendo Scripturam, ex formula dogmatica, Deus est auctor librorum Sacrae Scripturae, absolute sumpta, ut Franzelin fecit, de div. Script. Thes. 3. Sed vulgaris etiam logica requirit ut per prius determinetur inspirationis mensura et modus, et exinde consequenter eruatur legitima interpretatio verborum quibus librorum nostrorum auctor declaratur Deus, non autem e converso. In quo quidem, nunc sub una, nunc sub altera forma explicando, magnum doctrinae apparatum sibi videntur proferre novi nostri critici, sed frustra, quia fortasse ipsorum logica, et non illa Cardinalis Franzelin, in defectu est.

In primis falsissimum est, esse in definitione Vaticana additum diminuens. Nam verba illa, Spiritu Sancto inspirante conscripti, assignant rationem cur libri Scripturae Deum auctorem habeant, id est causam ontologicam ex qua fit ut ad Deum tanquam ad proprium auctorem referantur. Sed quis, quaeso, unquam imaginatus est quod assignare causam effectus, est diminuere de veritate et proprietate eius quod ut effectus affirmatur? Certe cum definitur in conciliis, Iesu Christi corpus et sanguinem in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter contineri, transubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem potestate divina, assignatur transubstantiatio ut causa praesentiae corporis Christi in sacramento. Numquid propterea, de veritate et proprietate huius praesentiae aliquid diminuitur? Numquid non tam absolute definitur praesentiae veritas, quam absolute enuntiatur transubstantiationis realitas? Et simili modo in praesenti, utrumque est in omni proprietate terminorum accipiendum: quod Deus est librorum Scripturae auctor, et quod libri Scripturae eo inspirante conscripti sunt. Non ergo, vel specie tenus, additum diminuens ibi invenire est.

Insuper distinguere oportet causam essendi quae est in ordine ontologico, et causam inferendi quae est in ordine logico. Et licet secundum causam essendi, ideo Deus sit Scripturae auctor, quia eo inspirante Scriptura conscripta est, et non vice versa, adhuc tamen secundum causam inferendi rectissime dici potest quod ideo Scriptura inspirante Deo conscripta est, quia habet auctorem Deum. Sicut si dicerem quod secundum causam essendi, ideo in Eucharistia continetur corpus Christi, quia transubstantiatus est panis in ipsum, ut habetur in Lateranensi IV, et quod secundum causam inferendi, ideo transubstantiatus est panis, quia corpus Christi sub speciebus sacramenti veraciter continetur, ut habetur in Tridentino, Sess. 13, cap. 4. Sicut etiam si dicerem quod secundum causam essendi, ideo Caius est filius Titii, quia genitus ab eo est, et quod secundum causam inferendi, ideo est ab eo genitus, quia filius eius est. Quippe, si mihi undecumque constat filiatio, rectissime infero generationem quae est causa filiationis. Et ratio a priori est quia sicut causa ex qua necessario sequitur effectus, demonstrat effectum, ita ordine inverso, effectus demonstrat causam. Hinc, si in regula fidei invenio libros Scripturae, utpote Spiritu Sancto inspirante conscriptos, Deum habere auctorem, nedum ratio mihi sit diminuendi aliquid de proprietate et rigore formulae dogmaticae, Deus est auctor librorum sacrae Scripturae, suppeditatur potius unde ex hoc quoque capite mensuram inspirationis accipiam, pro quanto scilicet infallibilis Ecclesiae doctrina me certiorem facit, tantam esse inspirationi Spiritus Sancti extensionem attribuendam, quanta requiritur ad hoc ut vere et proprie dici possit Deus, librorum sacrae scripturae auctor. Omnibus igitur modis nullius valoris est argumentum criticorum, et arguendo ex auctoritate conciliorum, optime infertur libros canonicos fuisse de integro a Spiritu Sancto positiva suggestione dictatos.

At nec desunt qui fidem integralis inspirationis originalium scripturarum elevare volunt, hac ratione ducti: Quia scilicet in decreto Tridentini ad quod sese referunt Patres Vaticani, non dicitur simpliciter: libros ipsos integros cum omnibus suis partibus esse sacros et canonicos, sed: libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata latina editione habentur. Porro, inquiunt, non omnia quae in vulgata reperiuntur, sacra et canonica dici possunt, cum menda quaedam in ea, aequivalenter saltem, ipsum Tridentinum admiserit. Ergo partes quae sacrae et canonicae definiuntur, non sunt omnia et singula quae primitus scripta erant in libris originalibus.

Sed hoc nihil esse, evidenter tibi constabit si consideres quod decretum Tridentinum de canonicis Scripturis non respicit directe vulgatam versionem qua talem, quia versio non est sacra et canonica qua versio, sed solum qua authentica, id est conformis cum originali. Et de hac conformitate seu authenticitate vulgatae directe non agitur nisi in decreto sequenti de editione et usu sacrorum librorum. Primum itaque decretum directe est de ipsis originalibus libris, qui integri, ac per hoc, cum omnibus partibus ad eorum integritatem quocumque modo pertinentibus, sacri et canonici definiuntur. Nunc autem, quia de aliquibus poterat oriri dubium an essent necne, integrantes Scripturae originalis partes, (nam capita 13 et 14 Danielis, itemque plura loca libri Esther, in Hebraeorum voluminibus Hieronymus non reperit; et rursus, alia quaedam in novo testamento, velut Marc. XVI, 9-20, Luc. XXII, 43-44, Ioan. V-4 et VII-53, etc., a nonnullis Patribus notantur ut in paucioribus vel pluribus codicibus omissa): ideo oportebat statuere pro norma aliquam editionem in concreto. Et hac de causa non satis fuit Concilio dicere, libros ipsos integros pro sacris et canonicis habendos, (quod utique satis erat ad integralem inspirationem originalis scripturae firmandam), sed addendum fuit: cum omnibus suis partibus prout in Ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata latina editione habentur, ut scires ad originales Scripturas ea quoque pertinere, quae in multis codicibus sive hebraicis sive graecis nunc desiderantur, et tamen in veteri illa editione vulgata, longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata, continentur.

II. — Sequitur nunc aliud caput argumenti, iam non ex definitione Vaticana, sed ex ipsis fontibus unde Concilium suam deprompsit doctrinam. Sunt autem Scriptura et Traditio.

Et Scriptura quidem ubi supra, iam de seipsa testimonium posuit dicens: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum. Expressius in graeco: Πᾶσα γραφὴ Θεόπνευστος καὶ ὠφέλιμος, videlicet: est divinitus inspirata et utilis. Porro, si inspiratio ad omnem scripturam, et consequenter ad omnes et singulas eius partes se extendit, ergo et suggestio seu dictatio. Ac per hoc, in ultima analysi venire nunc poterit ut conclusio argumenti scripturalis, illud ipsum quod in argumento superiori, ex auctoritate Concilii ut antecedens accipiebatur, Deum nempe esse integrae scripturae auctorem. Nam uterque processus est rectus. Primus sic: Deus est integrae scripturae auctor, ergo omnia inspiravit, omnia dictavit. Secundus sic: Omnia inspiravit, omnia dictavit, ergo est auctor scripturae integrae. Et uterque simul est etiam legitimus, absque calumnia circuli vitiosi, dummodo alia via quam ex alterius enthymematis conclusione, alterius antecedens supponatur acceptum.

Sed veniamus iam ad SS. Patres, integerrimos traditae ab apostolis fidei testes. Quorum testimonia si scriberentur per singula, nec ipsa arbitror integra volumina sufficere posse. Omitto igitur loca illa innumera, et ex parte superius indicata, ubi sacrae litterae dicuntur ab eis simpliciter et absolute, eloquia Dei, Dei libri, voces Dei, scripturae a Spiritu Sancto conscriptae et editae. Omitto pariter quod fides inspirationis sese ad omnes etiam minimas sacrorum librorum partes extendentis, est apud Patres universos, evidens praesuppositum super quo fundatur omnis eorum interpretandi modus, et omnis ratio respondendi ubique ad currentes difficultates sive antilogias. Solum in proposito est pauca quaedam selecta pro nunc adducere, quae ad rem magis facere videbuntur.

Hilarius in Psalm. 135, n. 1: « Non est otiosus propheticus sermo... Si enim in viris prudentibus exspectari id maxime solet, ut ea quae loquuntur, gravitate eorum doctrinaque digna sint..., quanto magis id coelestibus eloquiis opinandum est, ut quidquid in his est, excelsum, divinum, rationabile et perfectum existimetur ». Sed hoc profecto, non alia de causa nisi quia omnia ibi sunt dictata a Spiritu Sancto.

Chrysostomus, Hom. 21 in Genes. n. 1: « Neque enim est syllaba vel apiculus in sacris litteris, in cuius profundo non sit grandis quispiam thesaurus... Neque opus habet divina scriptura hominum sapientia ut intelligatur, sed revelatione Spiritus, ut hausto inde vero sensu, magnum nobis hinc lucrum accrescat. Nam si in saecularibus negotiis scripta quae ab hominibus conficiuntur, saepe... ab una syllaba multum momenti habent: multo magis hoc in scripturis divinis a Spiritu Sancto compositis invenitur ».

Basilius, Hom. 9 in hexaem. n. 1, rationem exponens cur de rebus scientificis in scriptura nihil, hanc causam reddit, quia omnia in scripturis sunt dictata a Spiritu Sancto, qui de his nos instruere non curat. « Numquid ideo, inquit, Spiritus Sancti eloquia censuero infatuata sapientia esse viliora? Nonne potius ideo ei dedero gloriam, qui mentem nostram in rerum vanarum occupatione non detinuit, sed omnia ad aedificationem et perfectionem animarum nostrarum conscribi sanxit? ».

Ambrosius, epist. 8, asserens nihil in sacris codicibus expressum inveniri, quod non ex divina suggestione descenderit: « Non secundum artem scripserunt (sacri scriptores), sed secundum gratiam quae super omnem artem est. Scripserunt enim quae Spiritus eis loqui dabat ».

Hieronymus, epist. 27, n. 1, refutans eos quos in correctione vulgatarum scripturae versionum patiebatur adversarios: « Quos ego, ait, cum possem meo iure contemnere, (asino quippe lyra superflue canit), tamen ne nos superbiae, ut facere solent, arguant, ita responsum habeant: Non adeo me hebetis fuisse cordis, et tam crassae rusticitatis..., ut aliquid de dominicis verbis, aut corrigendum putaverim, aut non divinitus inspiratum. Sed latinorum codicum vitiositatem, quae ex diversitate librorum omnium comprobatur, ad graecam originem voluisse revocare ».

Augustinus multus est in eadem fide de totali illa inspiratione scripturae ubique inculcanda. Ex qua procul dubio fide inconcussa, auream hanc, et nunquam satis meditandam regulam ponit, epist. 82, n. 3: « Si aliquid in eis offendero litteris, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam, vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me non intellexisse non ambigam ».

Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 16, n. 2, in eadem fide suos instruit catechumenos: « Ecquid aliud est, inquit, quod cognoscat profunda Dei, nisi solus Spiritus Sanctus qui divinas scripturas elocutus est? » Et infra: « Ipse Spiritus Sanctus elocutus est scripturas ».

Gregorius Magnus, l. 4 in 1 Reg. c. 3, n. 49: « Eorum (sacrorum librorum) verba Paulus sive Ioannes scripsit, sed quod quisque scripsit, loquens in eis Verbum inspiravit ». Et in praefatione Moralium, c. 1: « Quis haec scripserit (librum Iob), valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dictavit. Ipse scripsit qui et in illius opere inspirator exstitit... Si magni cuiusdam viri susceptis epistolis legeremus verba, sed quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset epistolarum auctorem scire, sensumque cognoscere, sed quali calamo earum verba impressa fuerint indagare ».

Unde tandem Leo XIII in recentissima encyclica Providentissimus Deus, totius traditionis interpretem sese faciens, ait: « Nefas omnino fuerit, aut inspirationem ad aliquas tantum sacrae scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex difficultatibus se expediunt, id nimirum dare non dubitantes, inspirationem ad res fidei et morum, nihilque praeterea, pertinere, eo quod falso arbitrantur, de veritate sententiarum cum agitur, non adeo exquirendum quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur quam ob causam dixerit. Etenim libri omnes atque integri quos Ecclesia tanquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante conscripti sunt... Haec est antiqua et constans fides Ecclesiae ». Vides igitur nihil expressius desiderari posse, et ideo, missis iam auctoritatibus aliis, ad conclusionem in thesi positam statim accedo.

III. — Conclusio est quod omnia et singula in originalibus scripturae libris contenta, prout et ea ratione qua in iisdem libris posita iacent, vere a Deo sunt ut directum ad nos scriptum verbum Dei. Et aperte fluit ex dictis, quia quidquid in libro ex dictatione alicuius positum invenitur, id profecto verbum eius est. Sed omnia et singula in scriptura originali fuerunt a Deo dictata, ut ante praemisimus. Ergo omnia et singula sunt scriptum verbum Dei. Verumtamen attende determinationem adiectam: prout et ea ratione qua in libris sacris posita iacent, quae paulo diligentius nunc consideranda manet. Et quia in omni verbo duplex habitudo est, una ad dicentem, altera ad rem dictam, videndum est quid sibi velit adiecta determinatio, accipiendo scripturam primo per ordinem ad Deum dicentem, et secundo per ordinem ad res dictas a Deo.

Quoad primum animadvertendum occurrit quod in libro quolibet, praeter verba auctoris ipsius, contingit inveniri quoque verba aliorum, et hoc dupliciter: vel per modum simplicis relationis, vel per modum citationis. Per modum simplicis relationis, si solum in libro narretur quid ab hoc vel illo dictum sit. Per modum citationis, si alterius dictum afferatur etiam ut auctoritas, in subsidium argumenti quod in libro tractatur. Et quandoque quidem ut auctoritas in materia historiae, sicut cum historicus producit fontes suos; quandoque ut auctoritas in materia doctrinae, sicut cum theologus profert revelationis monumenta in quibus fundat suas conclusiones; quandoque ut auctoritas ad hominem, sicut cum quis ad confundendum suos contradictores, testimonia ponit quae ipsi respuere non possunt; quandoque ut auctoritas puri facti, sicut cum consequentiae alicuius doctrinae confirmantur ex confessionibus eorum auctorum qui hanc doctrinam profitentur, atque ita porro discurrendo per singula. Semper enim invenietur citatio proprie dicta a simplici relatione in hoc differre, quod relatio simplex solum narrat quid fuerit dictum ab aliquo, citatio vero profert etiam auctoritatem in ordine ad scopum quem libri auctor prosequitur. Quod autem utroque modo interserantur etiam in Bibliis alienae sententiae, non secus ac in aliis quibuslibet humanae originis libris, non est ullatenus ambigendum. Nam relationes verborum a variis personis dictorum continuo occurrunt in sacris libris historicis. Citationes quoque passim adsunt, eaque non solum ex aliis ipsius Scripturae partibus, uti frequentissimum est in evangeliis et epistolis apostolicis, verum etiam quandoque ex auctoribus profanis, sicut exempli gratia apud Paulum, Tit. I-12: Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri.

Quaeritur ergo utrum loca quoque illa scripturarum quae sive citationibus sive relationibus verborum humanorum constant, adhuc sint verbum Dei, et ad Deum tanquam ad dicentem sint referenda. Et non est dubium quin responsio esse debeat affirmativa, modo hic adhibeas determinationem superius assignatam: prout et ea ratione qua in sacris libris posita iacent. Videlicet sunt verbum Dei, formaliter qua relationes vel citationes. Omnis enim citatio, qua citatio est, ab auctore est, et omnis auctor dicit suas citationes, sicut et dicit suas relationes. Quasi vero citationes essent in libris aliquid adiaphorum, nihilque conducens ad finem quem sibi auctores praestituunt! Proinde libri Scripturae non haberent quoad omnes suas partes auctorem Deum, si citationes omnes et singulae ex inspiratione seu suggestione divina non essent, sed forte ab hagiographis proprio marte fuissent insertae. Et hoc iam nota pro confutatione theoriae de citationibus implicitis, ad sensum novellae scholae criticorum. De quo tamen postea. Nunc enim restat ut observatio facta circa scripturam per ordinem ad dicentem Deum, eodem modo applicetur per ordinem ad res dictas a Deo.

Diversa sane ratione contingit Deum dicere res quae in sacris libris continentur. Nam res illae, vel sunt propriae cogitationes Dei, vel sunt dogmata religionis, vel sunt facta historiae, vel denique sunt sensus seu affectus alicuius personae creatae. Et semper ea ratione a Deo dicuntur, qua ratione in scriptura proponuntur. Si ut propriae cogitationes Dei, si ut dogmata religionis, si ut historiae facta, sic sunt absolute et secundum se a Deo dictae. Si vero ut sensus seu affectus personae creatae, sic dicuntur a Deo ut talis personae sensus, praescindendo ab eorum absoluta veritate, vel etiam rectitudine ac sanctitate. Quanquam distinctione hic maxime opus sit. Nam persona illa, vel est persona idealis et typica, vel vivens et concreta. Si vivens et concreta, videndum est an ea persona sit quae in aliorum exemplum et informationem fuerit divinitus constituta, vel non. Si idealis et typica, videndum est cuiusnam sit idea vel typus, an impii, an stulti, an hominis humanis praeiudiciis abducti, sicut passim occurrit in quibusdam libris sapientialibus, an potius animae fidelis vel Ecclesiae, sicut frequens est in Psalmis et Cantico Canticorum. Quae enim a Deo dicuntur in persona hominis impii vel abrepti humanis praeiudiciis, nequaquam ab eo dicuntur ut in se vera, recta, et sancta, sicut evidentissime constat. Quae autem in persona fidelis animae, ista sine dubio dicuntur ut sensa Dei, id est ut affectus et sensus qui sunt secundum cor Dei. Simile enim est quando profani auctores in dialogis, dramatibus, hymnis, vel canticis, ponunt sua propria sensa in ore personae abstractae seu idealis, sub forma accommodata conditioni illius in cuius ore ponuntur. Porro idem quoque iudicium ferendum erit, si persona cuius sensus et affectus a Deo dictante et inspirante dicuntur, sit persona realis et concreta, quam tamen posuit Deus in exemplum et informationem aliorum. Et haec observatio valet quoad plurima epistolarum apostolicarum loca, ut infra videbitur.

Denique, si quando in scriptura res proponatur ut dicta non a Deo, sed ab homine, tunc quoque tanquam eo ipso modo a Deo dicta accipienda erit. Nullam ergo patieris difficultatem in eo loco 1 Cor. VII, 8-12, qui vulgo solet obiici: Dico autem non nuptis et viduis: bonum est illis si sic permaneant sicut et ego... Iis autem qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Nam caeteris (videlicet non nuptis et viduis) ego dico, non Dominus. Et ad meliorem rei intelligentiam cogita aliquem qui concionem componens, sic scriberet: Non ego dico, sed Dominus, quod diligendi sunt inimici, et orandum est pro calumniantibus nos. Nec esset contradictio, quia etsi omnia diceret concionator ab initio ad finem, res tamen ab ipso diceretur, non ut a se dicta, sed ut a Deo. Hoc nunc applica verbis Apostoli: Caeteris ego dico, non Dominus. Licet enim totum dicatur a Domino, quia omnia scripsit Paulus ex inspiratione divina, id tamen quod pertinet ad servandam continentiam dicitur a Domino, non ut a se dictum vel praescriptum, sed ut a Paulo consiliatum. Secus vero id quod praecessit de uxore non dimittenda.

Sic igitur omnia et singula in originalibus scripturis contenta, prout et ea ratione qua in eisdem libris lectori proposita iacent, vere sunt verbum Dei, hac nimirum de causa: quia scripta sunt omnia, dictante Spiritu Sancto.

Sed iam de ratione et modo huius dictationis ambigitur, et ad quaestionis solutionem sequens statuitur propositio.

Sectio III: § 3. — Quod duobus modis intelligi posset, Scripturam fuisse Spiritu Sancto dictante conscriptam

Capitulum II: Capitulum secundum. — Ubi notio inspirationis magis expolitur.

Sectio I: § 1. — Quod acceptio notitiae rerum scribendarum est quidem de praerequisitis ad inspirationem

Sectio II: § 2. — Quod inspiratio formaliter constat motione intellectus et voluntatis

Sectio III: § 3. — Ubi conclusiones quaedam ex enucleata hactenus notione inspirationis fluentes explicantur.

Pars II: Pars altera — De his quae ad inspirationem consequuntur

Introductio I: Introductio

Capitulum I: Capitulum primum. — De sensu spirituali Scripturae Sacrae.

Sectio I: § 1. — Sensus spiritualis quidditas et exsistentia.

Sectio II: § 2. — Conclusiones contra largam scholam Biblicorum.

Capitulum II: Capitulum secundum. — De intentione Scripturae ad res fidei et morum per se terminata.

Sectio I: § 1. — Quid nomine rerum fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, debeat intelligi.

Sectio II: § 2. Gravissimus in hac parte Biblicorum error.

Capitulum III: Capitulum tertium. — De inerrantia Scripturae Sacrae.

Status I: Status quaestionis

Sectio I: § 1. — Rationes eorum qui in Bibliis errores admiserunt.

Sectio II: § 2. — Confutatio.

Sectio III: § 3. — Encyclica Providentissimus Deus.

Capitulum IV: Capitulum quartum. — De formis litterariis Scripturae Sacrae.

Status I: Status quaestionis

Sectio I: § 1. — Ingeniosa inventio ad conciliandam inerrantiam Scripturae cum materiali falsitate assertionum eius.

Sectio II: § 2. — Confutatio systematis, primo quoad generalia principia eius.

Capitulum V: Capitulum quintum. — De interpretatione Scripturae Sacrae.

Sectio I: § 1. — De legitimo sensu decreti Tridentini circa usum et interpretationem sacrorum librorum.

Sectio II: § 2. — De iis quae ex hoc decreto consequuntur.

Sectio III: § 3. — Epilogus.

Index I: Index

Approbatio I: Approbatio operis

↑ Top of work