De inspiratione sacrae Scripturae: theologica disquisitio
Louis Billot (1846–1931)
First published 1906
Louis Billot's theological treatise on the inspiration of Sacred Scripture, in the second edition (Rome, 1906). The edition prints the full treatise with its prooemium, two parts, index and approbation. The separately titled De immutabilitate traditionis (1907), bound after it, is excluded.
Titlepage I: Title page
Prooemium I: Prooemium
Pars I: Pars prima — De inspiratione Scripturae sacrae
Introductio I: Introductio
Capitulum I: Capitulum primum. — Ubi dogmatica inspirationis notio declaratur.
Sectio I: § 1. — Quod libri Scripturae omnes et singuli pro sacris et canonicis habendi sunt
Sectio II: § 2. — Quod Deus est auctor librorum novi et veteris Testamenti
Sectio III: § 3. — Quod duobus modis intelligi posset, Scripturam fuisse Spiritu Sancto dictante conscriptam
Capitulum II: Capitulum secundum. — Ubi notio inspirationis magis expolitur.
Ὑπὸ Πνεύματος Ἁγίου φερόμενοι ἐλάλησαν ἅγιοι Θεοῦ ἄνθρωποι.
2 Petr. I-21.
Quisquis sane ad scribendum librum se accingit, tria facit. Primo accipit notitiam rerum de quibus erit ille liber. Secundo excogitat intus in mente sua singulas per ordinem sententias, simul cum verbis quibus exprimantur. Tertio exterius transcribit in codice contextum qui fuit prius in cogitatione formatus et expressus. Porro, si verum est sanctos Dei homines per quos in scripturis sacris locutus est Spiritus Sanctus, non fuisse puros et simplices amanuenses, sed aliquo etiam pacto auctores librorum qui sub eorum nomine publicantur, consequens est quod in eis etiam, tria illa quae in caeteris auctoribus signata sunt, reperire sit. Differenter tamen, quoniam non principales, sed instrumentales tantum auctores sunt. Et quia eatenus instrumentales, quatenus sub inspiratione divina scripserunt, prae primis necesse est secernere id quod praesuppositive solum ad inspirationem se habet, ab eo quod ipsam rationem praedictae inspirationis seu dictationis seu motionis instrumentalis, (haec enim omnia in praesenti idem sunt), intrinsece et formaliter ingreditur. Huc igitur spectabit prior huius capituli propositio.
Sectio I: § 1. — Quod acceptio notitiae rerum scribendarum est quidem de praerequisitis ad inspirationem
Quod acceptio notitiae rerum scribendarum est quidem de praerequisitis ad inspirationem, sed nondum in ea formaliter includitur. Et quod haec acceptio fit dupliciter. Vel per communicationem divinam secundum unum aut alterum e multiplicibus modis quos assignat S. Thomas ubi de prophetia, si res sint a cognitione scriptoris procul remotae. Vel per media naturalia sub assistentia divina, utputa per propriam hagiographi industriam in quaerendis documentis, consulendis fontibus historicis, et comparandis omnibus quae ad scientiae humanae acquisitionem faciunt, si secus.
I. — Notissimum est, multas esse res in scripturis quae hagiographis nota esse non potuerunt nisi per revelationem propheticam. Est autem prophetica revelatio de his quae procul sunt a nostra cognitione; quorum est triplex gradus, ait S. Thomas 2-2, Q. 171, a. 3: « Unus est eorum quae sunt procul a cognitione huius hominis sive secundum sensum sive secundum intellectum, non autem a cognitione omnium hominum. Sicut sensu cognoscit aliquis homo quae sunt sibi praesentia secundum locum, quae tamen alius humano sensu, utpote sibi absentia, non cognoscit. Et sic Elisaeus prophetice cognovit quae Giezi discipulus eius in absentia fecerat, ut habetur 4 Reg. V. Et similiter cogitationes cordis unius alteri prophetice manifestantur, ut dicitur 1 Cor. XIV, et per hunc modum etiam, ea quae unus scit demonstrative, alii possunt prophetice revelari. Secundus autem gradus est eorum quae excedunt universaliter cognitionem omnium hominum, non quia secundum se non sint cognoscibilia, sed propter defectum cognitionis humanae, sicut mysteriorum Trinitatis quod revelatum est per Seraphim dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc., ut habetur Isai. VI. Ultimus autem gradus est eorum quae sunt procul ab omnium hominum cognitione, quia in seipsis non sunt cognoscibilia, ut contingentia futura quorum veritas non est determinata. Et quia quod est universaliter et secundum se, potius est eo quod est particulariter et per aliud, ideo ad prophetiam propriissime pertinet revelatio eventuum futurorum, unde et nomen prophetiae sumi videtur ». Constat autem quod prophetica revelatio de qua nunc nobis sermo, minime restringitur ad res ultimi gradus, sed generaliter extenditur ad ea omnia quorum notitia adveniebat hagiographis supernaturali via, sive essent de futuris contingentibus, sive de mysteriis coelestibus, sive demum de iis quae etsi intellectum humanum per se non superantia, ex quacumque tamen causa ipsis sacris scriptoribus naturaliter nec cognita erant, nec cognoscibilia.
In hac porro revelatione prophetica duo generatim distinguit S. Thomas tanquam a Deo indita: primo species ad repraesentandum veritates intelligibiles, secundo lumen confortans potentiam intellectivam ad eas assequendas recto iudicio. Et quantum ad primum ait esse similitudinem inter divinam revelationem et doctrinam humanam, non autem quantum ad secundum, quia homo suo discipulo repraesentat aliquas res per signa locutionum, sed non potest interius confortare intellectum ad recte et infallibiliter iudicandum de rebus praesentatis1. Insuper, quoad ipsam rerum repraesentationem quae fit per species, similitudo doctrinae humanae valde deficiens est et imperfecta. Intelligibiles enim species humanus magister non causat in mente discipuli, nisi proponendo ei quaedam exteriora signa intelligibilium intentionum quas intellectus discipuli ab illis signis accipit, et recondit in seipso2. At Deus multis aliis modis, iisque etiam longe excellentioribus, id facit. Res enim repraesentantur menti prophetae, quandoque quidem mediante sensu exteriori, sicut cum Daniel vidit scripturam parietis. Frequentius vero, vel per formas imaginarias divinitus formatas et non per sensum acceptas, sicut cum Ioannes vidit in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, et cecidit ad pedes eius tanquam mortuus; vel per species praeacceptas a sensibus, sed divinitus aliter ordinatas secundum congruentiam ad veritatem revelandam, (nam et ex diversa ordinatione earumdem litterarum accipiuntur diversi intellectus), sicut cum Ieremias vidit ollam succensam a facie aquilonis; vel demum per species immediate et directe ipsi menti impressas, sicut patet de his qui acceperunt scientiam vel sapientiam infusam3. Et propter hoc Apostolus dicit, multifariam multisque modis olim locutum esse Deum in prophetis.
Verum de diversis illis modis quibus acquiritur prophetica cognitio, non est nunc disserendi locus. Id unum interim animadvertes, quod etsi recte a Deo infusa dicantur huius cognitionis principia, puta lumen interius confortans intellectum, vel etiam species revelandarum rerum repraesentativae, (quanquam illae non semper sint ex infusione divina, ut mox dictum est, sed quandoque a Deo sit sola nova ordinatio seu dispositio specierum praeexistentium), nusquam tamen dices infusum ipsum cognitionis actum. Etenim actus cognoscitivus quaedam operatio vitalis est, essentialiter ab intrinseco exoriens atque elicita, cui absolute repugnat ut sit ab exteriori indita. Unde sequitur quod ipsa quoque cognitio prophetica adhuc servat modum cognoscentis. Modum autem cognoscentis dico, etiam ex parte rei cognitae, sicut generale est quoties cognitio perficitur per hoc quod cognitum intelligibiliter concipitur et exprimitur a cognoscente. Et haec observatio non parum iuvabit in decursu huius nostrae analysis, ut postea suo loco apparebit.
II. — At non omnia in libris Scripturae consignata, de eo genere rerum sunt, quas praecedens categoria comprehendit. Plurima enim inveniuntur, quae vel ex intima conscientia sacri scriptores noverant, sicut patet de propriis cogitationibus propriisque affectibus ab eis identidem manifestatis et expressis; vel in sua memoria retinebant, sicut constat de eventibus quibus ipsi interfuerant, et quorum testes existebant oculati; vel denique communibus et humanis mediis assequi poterant, sicut videre est quoad facta quae in historiae fontibus continebantur.
Porro, non solum nulla est necessitas asserendi, harum rerum notitiam alia via quam communi et ordinaria, eis advenisse, verum etiam est positiva negandi ratio, eaque apodictica et plane peremptoria, cum ipsi hagiographi consuetum informationis modum, vel signate vel exercite de se attestentur. — Signate quidem, velut cum auctor 2 Mach. II-24, asserit se uno volumine breviare ea quae fuerant a Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa, vel cum Lucas in principio sui voluminis declarat dicens: Sicut tradiderunt nobis qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Ex quo recte infert Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis: « Igitur evangelium sicut audierat scripsit, acta vero apostolorum sicut viderat ipse composuit ». — Exerce etiam, velut cum historici sacri passim indicant fontes unde hauserunt cognitionem eventuum, quemadmodum frequens est in quatuor libris Regum, et in duobus Paralipomenon. Nam 1 Par. XXIX-29, historia David sic concluditur: Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad videntis. Item paulo supra, XXVII-24, de fastis regis David occurrit mentio. Et 2 Reg. I-19, elegiam de morte Saulis et Ionathae ex libro iustorum se transumpsisse sacer auctor ait. Et 3 ac 4 Reg., de libro verborum dierum Salomonis, de fastis regum Iuda, et fastis regum Israel continua allegatio est4. Et ideo non est in hac parte relictus ullus dubitandi locus.
Animadverte tamen quomodo consulto dictum sit in thesi: per media naturalia sub assistentia divina, ut scilicet iam insinuetur, debuisse omnem praecaveri errorem in hac informatione ad inspirationem praevia. Et ratio est quia scribenda Deus non inspirat nisi de fundo veritatis. Si de hoc dubitas, remittam te ad ea quae inferius dicenda sunt ubi de inerrantia scripturae sacrae. Interim vero puto quod sine temeritate praesupponi potest illud quod de Deo Optimo Maximo, vel ipsa fere congenita mentibus hominum notio fert, quodque nullus unquam scientiae criticae progressus valebit expungere. Ergo, ne a spuriis et corruptis fontibus informationes suas accipiat is qui a Deo destinatur divini libri scribendi instrumentum, sensus quoque communis iam nunc satis superque requirit. Quia etsi acceptio notitiae rerum scribendarum nondum ad inspirationem formaliter pertineat, adhuc tamen ad eam se habet velut materialiter et praesuppositive. Et utrumque statim declaro.
III. — Dico igitur quod praefatae notitiae acceptio non clauditur intrinsece in inspiratione. Nam primo, omnis scriptura est divinitus inspirata, et eodem ubique modo; quippe inspiratio unius rationis est, et non dividitur sicut genus in species subalternas. Unde libri prophetici non sunt magis inspirati quam libri historici; non minus inspiratae partes quae tractant de rebus humanae rationi per se non imperviis, quam partes ubi proponuntur mysteria illa in Deo abscondita, quae nisi revelata divinitus, innotescere omnino non poterant. Sed si acceptio notitiae de rebus scribendis intrinsece ingrederetur rationem inspirationis, unum de duobus remaneret dicendum: Vel quod notitia omnium et singulorum quae continentur in scriptura debuisset a Deo per eamdem revelationis viam hagiographis advenire, vel certe quod in aliquibus scripturae partibus fuisset solum diminuta et manca et veluti dimidiata inspiratio. Quorum utrumque, ut ex praemissis constat, est omnino inadmissibile.
Praeterea, ibi incipit inspiratio ubi incipit dictatio; imo vero, inspiratio et dictatio in praesenti sunt secundum rem unum plane atque idem. Atqui informationes de rebus scribendis, materia quidem dictationis esse possunt, ad dictationem vero ipsam pertinere non possunt. Dictatio enim initium et progressum et finem habet cum initio et progressu et fine compositionis libri; ad quam compositionem informationes se habent velut congeries materialium ad constructionem aedificii. Sicut ergo aliud est adductio lapidum et caementi et ligni, aliud vero ipsa constructio: sic etiam aliud est acceptio notitiae scribendarum rerum, aliud vero instrumentalis motio qua ad componendum et scribendum librum movetur hagiographus.
Denique, inspiratus in quantum huiusmodi comparatur ad inspirantem tanquam instrumentum ad causam principalem. Sed in simplici notitiae acceptione nemo censetur instrumentum eius a quo accipit. Ergo rursus, eadem notitiae acceptio, etiamsi sit a Deo revelante, adhuc est extra propriam intrinsecamque inspirationis rationem. Et sic semper redit eadem conclusio.
Verumtamen, undecumque accepta, sive a revelante Deo sive ex fonte naturali, semper est praesupponenda notitia illa, ut necessaria conditio. Quod quidem iam fere declaratum est, cum de dictatione verbali tanquam non habente in sacra scriptura locum, agebatur. Sed et magis magisque perspicuum fiet in propositione sequenti, ubi ipsa inspirationis formalitas nunc venit explicanda.
Sectio II: § 2. — Quod inspiratio formaliter constat motione intellectus et voluntatis
Quod inspiratio formaliter constat motione intellectus et voluntatis, qua scriptor sacer est motus divinitus, primo quidem ad formandum intus apud se contextum sententiarum quas Deus ut principalis auctor in libro scribi vult, tum deinde ad delineandum scriptione materiali quidquid fuit prius mentaliter compositum instinctu seu afflatu divino. Et quod scriptum huiusmodi vere est scriptum Dei, tametsi servet proprium scriptoris humani characterem quantum ad modalitatem conceptionum et connexam styli ac litterariae artis rationem.
I. — Illud iam antea observare datum, videlicet quod apud nos libri bis scribuntur: prius in mente tanquam in tabula spirituali ac viva in qua est verum exemplar, deinde in codice tanquam in exemplo seu apographo quod sumitur ab exemplari. In prima scriptione intellectus sibi ipsi calamus est, ex seipso et in seipso formans mentalia verba sententiarum, simul cum imaginibus correspondentium vocabulorum. In altera vero indiget materiali instrumento, mediante quo reddit exterius, ac veluti transponit quaecumque sunt intus apud se praedelineata. Sic certe res se habet in omni factura libri, cuius homo quisquam principalis auctor est, proprioque marte compositor.
At nunc de homine agitur divinitus inspirato, qui ratione inspirationis, non principalis auctor est, sed instrumentalis tantum. Si autem instrumentalis tantum, iam illa duo quae praedicta sunt, proportionaliter varientur necesse est.
Et primo quidem variabitur id quod pertinet ad mentalem libri compositionem, pro quanto mens scriptoris iam non ex seipsa movebitur in formandis determinandisque sententiis, simul cum verbis earumdem enuntiativis, sed nonnisi sub motione et ex motione a Deo recepta, cuncta in libro inserenda concipiet et describet in cogitatione sua. Et vide ibi analogiam cum calamo materiali secundum generalia principia quae dantur de instrumento. Certe omne instrumentum propriam habet operationem quam elevat motio agentis principalis: ut si dicamus quod calami materialis propria operatio est describere lineas cum atramento; instrumentalis autem, ordinate illas describere, tali nimirum ordine talique dispositione, ut signa evadant intellectualium intentionum. Pariter ergo mens hagiographi quae praeinstructa supponitur cognitione omnium ad libri argumentum pertinentium, habebit pro operatione propria, concipere et formare sententias de rebus illis quae in sua notitia praeexistunt; pro operatione vero instrumentali, tali modo concipere, id est secundum inflexionem et determinationem et ductum Dei utentis intellectu creaturae suae tanquam quodam calamo rationali, ita scilicet ut sententiae conceptae et idealiter descriptae, iam non sint sententiae qualescumque, sed divinae, cum ea quae divinis sententiis propria est, summae certitudinis atque infallibilitatis formalitate.
Nunc autem, si in mentali compositione libri instrumentaliter se habet hagiographus, eodem quoque modo se habebit in scriptione externa, pro quanto scilicet divina motio sub qua ille consilium scribendi iam praeformaverat, sese nunc extendet ad exteriorem exsecutionem. Neque ibi peculiaris tibi difficultas occurret, cum in hac parte analogum exemplum praesto sit de dictationibus usitatis apud nos. Nam differentia inter amanuensem et hagiographum consideratur quantum ad contextum, in cuius acceptione ille passivus est, hic autem minime, sed instrumentaliter componit illum, ut dictum est. Verum, in ordine ad scriptionem externam non iam speciale inter utrumque discrimen intercedit. Vide ergo qualiter homo dictans moveat suum amanuensem, et inde sumas analogiam quae sufficit in proposito.
Sic igitur oportet agnoscere motionem divinam intus in hagiographis receptam, qua praedeterminatur intellectus ad scribendum idealiter id quod Deus scribi vult, et eo modo quo vult; tum infallibiliter movetur voluntas ad imperandum actum externum transcriptionis in codice materiali. Apparet autem, hanc ipsam motionem esse, quae formaliter facit ut liber referri debeat ad Deum ut ad auctorem principalem. Quia igitur inspiratio nihil aliud est quam id cuius ratione Deus est librorum canonicorum auctor, sequitur quod in motione supradicta formalissime dicenda est consistere.
II. — Sed nunc nota bene quomodo oporteat ut scriptum ex ea inspiratione procedens, impressum exhibeat proprium humani scriptoris characterem, quantum ad modalitatem conceptionum et connexam styli rationem. Omne enim opus instrumentale in se habet signatum instrumenti modum, individualemque formam, sicut typi in charta descripti alius atque alius facturae sunt secundum calami grossitiem vel tenuitatem, duritiam vel ductilitatem, et sic de aliis. Et ratio intrinseca est, quia actio alicuius, etiamsi sit eius ut instrumenti, oportet ut ab eius potentia egrediatur, inquit S. Thomas de Pot. Q. 3, a. 4 in corp. Quidquid autem e potentia alicuius egreditur, modum eius servat, ut per se notum est. Insuper motio instrumentalis semper addit novam formalitatem vel efficaciam propriae operationi instrumenti, sed nihil unquam destruit de his quae positive in ea includuntur, sicut facile constat, tum a posteriori discurrendo per singula instrumentorum genera, tum etiam a priori, ex hoc quod propria instrumenti operatio idipsum est quod ab agente principali quaeritur, nedum ab eo tollatur. Si igitur mens hagiographi instrumentum est, et quasi vivens Dei calamus in ipsa compositione contextus, necesse quidem est ut infallibiliter concipiat et exprimat sententias ad quas concipiendas a Deo movetur, sed simul necesse est ut suo modo concipiat illas, proprioque pariter exprimat stylo.
Et confirmatur, quia ipsa quoque revelatio prophetica, licet ab exteriori veniens, debet induere modum subiecti, eo quod fit per species menti impressas et in mente receptas, adeoque eidem commensuratas, cum quidquid recipitur, ad modum recipientis recipiatur, ut fert notum axioma. Multo ergo magis idem senties de contextu inspirato, qui semper est ab intimo mentis hagiographi etiam exoriens, quatenus inspiratio inflectit et determinat activitatem intellectus in compositione et constructione sententiarum, sed non supprimit aut supplet illam. Quo fit ut quantum ad facturam, contextus ille modum habeat scriptoris a quo immediatam repetit originem, et quantum ad auctoritatem, modum induat Dei, quo movente et inflectente et determinante, ab humana et in humana cogitatione formatus atque exaratus est.
Hoc itaque pacto, sine difficultate vestem litterariam in hagiographos refundes, modo tamen non eo sensu vocabulum nunc accipias, quo illud sumunt novi exegetae de schola criticorum. Nam per vestem litterariam intelligunt isti formam romanticam vel mythicam multis libris sacrae scripturae inditam, ad commendandas certas veritates religiosas vel morales. Et hanc dicunt proprio marte ab hagiographis conceptam vel quaesitam, ut esset vehiculo ideis seu doctrinis de Dei revelatione descendantibus. Sed missis pro nunc multis aliis considerationibus, haec sunt aperte contraria dogmati quo credendus est Deus auctor et inspirator scripturae, praesertim quoad omnes et singulas eius partes. Si enim scriptor Pentateuchi sua phantasia ductus assumpsit mythos chaldaicos vel aegyptiacos, ut in eis proponeret veritates revelatas de creatione, de lapsu, de originali peccato, aliisque eiusmodi; si scriptores librorum Tobiae vel Iudith totum tramitem narrationis ex seipsis confinxerunt ad inculcandum meritum eleemosynae, orationis, aut fiduciae in Deum: ergo ibi erunt secundum rem, non secus ac in fabulis Phaedri vel Aesopi, duae partes plane distinctae. Una quae ipsa fabula constat, altera quae sensu et moralitate fabulae sicut cum Aesopus concludit dicens: ο μυθος δηλοι οτι. Et quidquid nunc sit, an adhuc posterior haec pars dici posset inspirata divinitus, certo certius non illa prior. Firmiter ergo retine id quod supra ostensum est, Deum scilicet non se habuisse ad hagiographos tanquam suppeditantem generale argumentum, ab eis deinde propria minerva pro lubitu extendendum, sed omnino sicut dictantem ratione iam dicta totum contextum ab initio ad finem. Diligenter quoque considera quod forma libri, romantica, storica, allegorica, didactica, nequaquam de accidentibus est, ac per hoc, non potest non esse omnino determinata ab eo qui ipsius libri principalis auctor vere et proprie nuncupatur. Non ergo acquiescimus tam perniciosis novitatibus, sed solum dicimus quod intra latitudinem uniuscuiusque generis, suus cuique scriptori personalis modus est. Quem modum si vestem litterariam scripturae appellare velis, sic non immerito facturam huius vestis hagiographo attribues, cuius propriae indoli atque conditioni, ut alias semper, divina motio sese accommodat.
III. — Sed iam ultimo loco, de motione ipsa in qua formaliter consistit inspiratio, quaeri potest cuius naturae sit, et in quo recipiatur.
Et dicendum quod principaliter constat motione recepta in intellectu, quia compositio libri opus intellectuale est. De cuius motionis quidditate si ulterior inquisitio fiat, nihil aliud occurrit nisi quod sit aliquid fluens et viale, proportionaliter se habens in mente scriptoris quo utitur Spiritus Sanctus, sicut virtus artis in instrumentis quibus nos homines utimur. Nam, « divinum illud delapsum e coelis plectrum, velut quodam citharae aut lyrae instrumento, ita iustis hominibus utens, divinarum nobis et coelestium rerum cognitionem reclusit », inquit Iustinus in cohortatione ad Gentes, n. 8. Et rursus Athenagoras in legatione pro christianis, n. 9: « Prophetae..., quae ipsis inspirabantur, ea sunt locuti, utente illis Spiritu Sancto, velut si tibiam inflet tibicen ». Denique, uti habet Gregorius Magnus, praef. in Iob, n. 2: « Ipse (Spiritus Sanctus) haec scripsit qui scribenda dictavit. Ipse scripsit, qui et in illius opere inspirator exstitit, et per scribentis vocem imitando ad nos eius facta transmisit... Cum ergo rem cognoscimus, eiusque rei Spiritum Sanctum auctorem tenemus, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras, de calamo percontamur? »
Verum, quia compositio libri non est opus intellectus nisi adiuncta voluntate, motionem quoque in voluntate receptam indubitanter agnosces. Differt tamen a praecedenti, quia motio intellectus ad hoc est requisita, ut sententiae quibus libri contextus constat, sint sententiae Dei. Motio vero voluntatis requiritur solum ad hoc, ut sint ad nos transmissae in materiali scripturae signo. Et ideo non oportet ut sit praedeterminans sicut illa prior, sed satis est ut voluntatem infallibiliter flectat, secundum modum vel modos illos qui exponi solent in materia de gratia efficaci.
Et haec quidem circa ipsam inspirationis formalitatem proponenda occurrebant. Superest tantum ut consectaria praemissorum videamus.
Sectio III: § 3. — Ubi conclusiones quaedam ex enucleata hactenus notione inspirationis fluentes explicantur.
Conclusiones istae ad tria capita commode revocari possunt, secundum quod inspiratio consideratur, vel comparative ad revelationem, vel absolute secundum se, vel denique respective ad effectum suum, id est ad scripturam cuius auctor est Deus. Et singula per ordinem, quanta fieri poterit brevitate, declaranda.
Conclusio prima: Quod accipiendo revelationem secundum sensum usu ecclesiastico consecratum, pro positiva Dei ad nos locutione, omnis inspiratio scripturae est revelatio, sed non e converso. Et quod quaedam est revelatio antecedens inspirationem, quaedam consequens illam, quaedam quoque quae nullo ad eam ordine religatur.
Revelatio iuxta etymon vocis, nihil aliud est quam remotio veli, quasi quaedam manifestatio veritatis quae prius velata erat et ignota. Quisquis igitur inhaerebit soli sensui etymologico, necesse habebit revelationem restringere ad ea tantum quae extra ambitum cognitionis humanae existentia, aliter quam per supernam Dei illustrationem innotescere non poterant. Nec aliam sane revelationem noverat Ioannes Iahn, quando concludebat inspirationem formaliter consistere in sola Dei assistentia ad errores praecavendos, hoc nimirum ductus ratiocinio, quod inspiratio in sua ratione formali non claudit acceptionem novae cognitionis rerum antea ignotarum; ergo simpliciter et adaequate a revelatione condividitur; ergo non dicit aliquid positivum ex parte Dei; ergo reponi debet in quodam negativo, hoc est in simplici impeditione erroris, ita scilicet ut libri humana industria concinnati possint esse scriptura sacra, si modo accedat approbatio Ecclesiae, per quam haec ipsa ab errore puritas authentice declaretur1.
At vitium argumenti in eo potissimum est, quod dum ex una parte positivus Dei influxus in sola revelatione esse supponitur, ipsa deinde revelatio circumscribitur et coangustatur intra limites ab etymo nominis acceptos, cum tamen principium generale sit, aliud esse id a quo assumitur nomen ad significandum, aliud vero id ad quod significandum assumitur. Idem proinde fallaciae genus est, ac si quis considerans substantiam dici ab eo quod est substare accidentibus, concluderet substantiae nomen nequam competere Deo, in quo procul dubio accidentia nulla sunt. Verum diligenter observabis quod res solent denominari a nobis secundum quod exsistunt in apprehensione nostra. Et quia apud nos substantia, id est ens in se et per se, primo et principaliter apprehenditur ut substans phaenomenis seu proprietatibus quae per sensum percipiuntur, ideo abhinc impositum est substantiae nomen, quod tamen proprie adhuc dicitur de iis in quibus sensibiles illae proprietates nec sunt nec esse possunt. Et simile quid accidit in praesenti. Debuit enim inveniri nomen ad significandum supernaturalem illam ac positivam locutionem qua Deus O. M., velut praeceptoris habitu sumpto, de omnibus quae ad salutem vitae aeternae quoquo modo ordinantur, humanum genus instruxit. Et quia in his principem locum obtinent veritates superrationales quae impenetrabili velo undequaque contactae, naturalem intellectus nostri aciem fugiunt, propterea a remotione veli omnis illa appellata est locutio de qua Apostolus: Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. At perperam sane confunderes rationem impositionis nominis cum ipsa eius significatione, quasi sub revelatione non caderent veritates ullae captum rationis per se non transcendentes, aut quasi de essentia eius esset ut novas semper, praesertim ipsi organo transmissionis, afferret cognitiones; cognitiones dico quae nulla plane ratione ab eo praehabebantur vel haberi poterant. Certe non ea est revelationis ratio quam nobis suppeditat Vaticanum, cum in toto eius ambitu distinguit ea quae humanae rationi per se impervia non sunt, ab iis quae humanae mentis intelligentiam omnino superant2. Item, cum formale obiectum fidei reponit in auctoritate Dei revelantis, et statim subiungit ea omnia fide divina credenda esse quae continentur in verbo Dei scripto3, in quo permulta sunt exempli gratia pure historica, humanoque testimonio aliunde noscibilia, ut evidentissime constat. Sic igitur, non oportet restringere revelationem ad limites quos praestituere videretur etymon vocabuli, sed sicut omne dictum a Deo, revelatum et dicitur et est, ita revelatio ipsa pro omni positiva Dei ad nos locutione indubitanter est accipienda.
Hinc iam sequitur manifeste quod omnis inspiratio scripturae est revelatio, quia est libri dictatio, et dictatio libri procul dubio elocutio est eorum quae in libro scribuntur. Unde Cyrillus Hierosolymitanus uti supra4, catech. 16, n. 2: « Ipse Spiritus Sanctus elocutus est scripturas ». At non convertitur propositio. Non enim vice versa, omnis revelatio inspiratio scripturae est, quia hominibus loqui potest Deus, et de facto locutus est aliis modis quam dictando scripturam. Et simile est apud homines, qui quandoque scripto, et quandoque viva voce loquuntur, quandoque per seipsos, quandoque per alios tanquam per organa seu instrumenta. Sic etiam Deus quandoque locutus est dictando scribenda, quandoque dictando verba ore proferenda, quandoque mentibus imprimendo species seu signa revelandarum veritatum per multiplices illos modos qui fuerunt iam indicati cum de cognitione prophetica ageretur.
Indubium igitur sit, esse aliquam revelationem ab inspiratione scripturae distinctam, eamque multiplicem. Quaedam enim revelatio est quae nullam ad verbum Dei scriptum dependentiam habet, sed parallela procedit via, sicut patet de sine scripto traditionibus quae ipsius Christi ore ab apostolis acceptae, aut ab ipsis apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt5. Quaedam vero alia est quae ab inspiratione formaliter sumpta ita distinguitur, ut tamen ad eam referatur tanquam antecedens vel consequens ipsam. Et necessitas quidem revelationis antecedentis satis declarata est supra, § 1, pro quanto scilicet inspirationi praesupponitur acceptio notitiae de rebus scribendis. Cum itaque multa sint in scripturis quae hagiographis innotescere non poterant nisi per revelationis viam, debuerunt ista revelari prius natura quam inspirarentur. Caetera vero, eo tantum revelata fuerunt, quo inspirata. Sed haec ex praemissis patent, nec aliquid nunc adiungendum occurrit. At de revelatione consequenti hucusque nihil.
Revelationem autem consequentem dico illam per quam a Deo revelatur ipsa libri inspiratio. Non enim satis est ut liber canonicus dictante Spiritu Sancto conscriptus sit, sed oportet etiam ut hoc ipsum nobis innotescat; innotescat, inquam, non qualibet ratione vel modo, sed sicut innotescere debent dogmata fidei in quorum numero procul dubio recensetur scripturae canon quoad omnes et singulos contentos in eo libros. Porro, etiamsi quis diceret, (quod nequaquam concedendum videtur), necesse esse ut hagiographus conscientiam habeat suae inspirationis 6, adhuc tamen testimonium ex eiusmodi conscientia procedens non posset fundare nisi fidem humanam, quae in proposito non sufficit. Oportet ergo venire ad revelationem Dei. Insuper haec Dei revelatio in inspiratione ipsa non clauditur, cum nullus scripturae liber exsistat qui de se tanquam divinitus inspirato testimonium ponat. Imo, licet apponeret, nondum fuisset satis, saltem quantum ad omnes indiscriminatim tam veteris quam novi testamenti libros, quia semper indiguisset authenticari ministerio eorum qui totius doctrinae revelatae promulgatores a Deo sunt constituti, cuiusmodi fuerunt quoad nos, post Christum Dominum, soli apostoli. Omnibus ergo modis revelatio quaedam inspirationem consequens, necessario est admittenda, ac per hoc, magis ac magis apparet veritas primae conclusionis, videlicet: Latius patere revelationem quam inspirationem, quatenus inspiratio non est nisi unus particularis modus illius locutionis, qua Deus seipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi dignatus est revelare.
Et de his hactenus satis. Sequitur nunc conclusio alia circa inspirationem, non iam comparative acceptam, sed absolute et secundum se.
Conclusio secunda: Quod inspiratio tam ad verba quam ad conceptus protenditur. Et quod7 vivisectio quam quidam introducunt, procedit ex falso eorum supposito de eo quod inspiratio intelligenda sit per modum infusionis sive immissionis praeformatorum vel conceptuum vel verborum. Sed non habet amplius locum, accepta semel inspiratione per modum motionis qua intellectus hagiographi instrumentaliter movetur ad componendum integrum in concreto contextum, et non quoad solas in abstracto sententias, sed inseparabiliter etiam quoad verba earum expressiva.
Semper equidem innaturalis et violenta visa est distinctio illa inter conceptus et verba a quibusdam passim theologis introducta, ut a sacra scriptura verbalem dictationem removerent. « Potest (inspiratio) spectari et pertinere.. vel ad singulas (libri) sententias et veritates, earumque ordinem, vel ad singula quoque verba, eorumque compositionem seu phrasim et stylum.... « Dico primo: Deus non videtur specialiter inspirasse sacros scriptores quoad singula etiam verba et phrasim ». Ita Wirceburgenses, de principiis c. 1, a. 3, et plerique moderni cum ipsis.
Verum si quis recte consideret, videbit tantam esse connexionem inter sententias et phrasim, ut par atque eadem utrobique causa esse videatur. Unum enim de duobus. Vel consideras verba quoad substantiam sensus, vel consideras illa quoad solam expressionis modalitatem. Si primum, tunc non erit minor ratio attribuendi divinae inspirationi verba quam conceptus, eo quod intentio inspirantis certo certius fertur in verba secundum sensus substantiam, imo ad illa ut sic, primo ac principaliter terminatur. Si secundum, iam e converso, non erit maior ratio attribuendi divinae inspirationi conceptus quam verba, quia cum expressionis modalitas modalitati conceptionis per omnia respondeat, si modalitatem styli in hagiographum refundis, et non in Deum inspirantem, eodem plane iure in eamdem quoque causam refundere oportebit modalitatem conceptuum. Unde a primo ad ultimum, separari videntur ea quae sunt inseparabilia, et non male in hac parte rationalista quidam observavit, introduci ibi quoddam quasi vivisectionis genus quod rei natura non patitur 8.
Sed iste dicendi modus parentelam habere videtur cum ea opinione, quae ab omni praemotione Dei penitus abhorrens, gratiam praevenientem vult formaliter consistere in ipsissimis actibus indeliberatis intellectus et voluntatis. Quasi nimirum actus illi ponerentur a Deo in anima, eo pacto quo in ea infunduntur habitus, vel imprimuntur species, cum tamen de essentiali ratione actuum, praesertim vitalium, sit, ut oriantur ab intrinseco, ac per hoc, nullum aliud proximum atque elicitivum principium habere possint praeter animae potentias, vel nudas, vel habitibus instructas, vel fluente motione ad operandum applicatas9. Quidquid vero sit, eadem conceptio e materia de divinae gratiae auxiliis transfertur nunc ad scripturae inspirationem, quam auctores illi imaginantur non aliter intelligi posse, quam per modum infusionis ac veluti immissionis praeformatorum seu conceptuum seu verborum. Et cum viderent excludendam esse hypothesim de immissione verborum, utpote quae rationem non redderet diversitatum styli, et inutilem faceret conceptuum inspirationem, hagiographosque ipsos reduceret ad conditionem simplicium amanuensium, ideo tandem infusos dixerunt nudos conceptus, qui deinde propria industria sacrorum scriptorum sub Dei assistentia, verborum veste induerentur. Quae quidem opinio omnibus inconvenientibus premitur hactenus insinuatis, praeterquam quod, si vera essent exposita, non fuissent sacri scriptores vera Dei instrumenta, nisi forte in scriptione materiali. Caeterum, quoad sententias ipsas mere passive se habuissent, quoad verba autem, active activitate causae principalis. Atqui nec in primo, nec in secundo, nec in utroque coniunctim vera salvatur ratio instrumenti.
Nunc autem, si superstitiosum illum planeque irrationabilem praemotionis horrorem deponas, si non fingas conceptus velut e coelo delapsos et in mente repositos sicut picturae reponuntur in pinacotheca, si denique consideres mentes hagiographorum fuisse viva Dei instrumenta ad totam atque integram scripturae compositionem, iam non opus erit dissecare ea quae tam intime apud nos natura coniunxit, ideas et verba, modum loquendi et modum concipiendi, nec tandem oportebit referre ideas ad Deum, verba vero ad hominem, destruendo in re ipsa omnem veram ac propriam hominis instrumentalitatem. Sed sine difficultate intelliges totum esse a Deo ut praemovente hominem, totum quoque ab homine ut moto a Deo, quemadmodum manifestius adhuc apparebit ex declaratione conclusionis quae sequitur.
Conclusio tertia : Quod libri sacri toti a Deo sunt, et toti ab homine, sicut opus artis totum est ab instrumento, et totum ab artifice : pro quanto nimirum non est pars a parte realiter distincta, quae propriae virtuti instrumenti seorsum ab influxu causae principalis, vel influxui causae principalis seorsum a propria activitate instrumenti debeatur, sed solum sunt distinctae formalitates quas in unam alteramve causam tanquam in proprium principium necesse est refundere.
Haec conclusio nihil aliud est quam applicatio ad casum particularem, generalis conditionis operum quae per instrumenta efficiuntur. Quantumcumque enim excurras per omnia talium operum genera, ubique videbis sic subordinari causalitatem instrumenti causalitati agentis principalis, ut non sit assignare in effectu partes secundum rem distinctas quae alterutri seorsum causae debeant vel possint adscribi. Sicut in scriptura materiali ex. gr., totum est a calamo, totum a scribente, et sic de aliis. Verumtamen in hoc ipso effectu realiter indiviso diversae apparent formalitates, quae aut propriae virtuti instrumenti, aut virtuti eius solum instrumentalii, adeoque in ultima analysi, virtuti agentis principalis referuntur acceptae. Cogita iterum scripturam materialem, primo quidem secundum quod constat quibusdam lineis in atramento ductis, deinde vero secundum quod constat eisdem lineis certo ordine descriptis. Quorum primum refunditur in propriam calami virtutem, alterum in motionem a scribente derivatam, quanquam impossibile profecto sit ut reali divisione, hinc ponantur lineae, illinc vero artificiosa earumdem dispositio. Et hoc ideo est, quia causa principalis et causa instrumentalis non se habent ut concurrentes, sed ut subordinatae. Quo fit ut totus effectus indivisibiliter egrediatur e potentia instrumenti prout per principale agens mota et elevata.
Haec nunc applica Scripturae sacrae, siquidem consentiens totius Traditionis testimonium nos edocuit, libros canonicos a Deo ut a principali, ab hagiographis vero ut ab instrumentalibus auctoribus vere habere originem. Totum proinde a Deo in eis est, tam quoad sententias quam quoad verba sententiarum expressiva; totum quoque ab homine10, tam quoad haec quam quoad illas; ab homine tamen nonnisi ut a calamo vivo quo utebatur Deus. Hinc, ibi etiam reperire est duas formalitates distinctas, secundum quod scriptura consideratur primo ut constans sententiis humano modo formatis et expressis, deinde vero ut constans sententiis eisdem ita formatis et expressis, ut vere sint vi originis directus ad nos sermo Dei. Quae duo proportionaliter se habent sicut modo se habebant lineae atramentales ex una parte, et artificiosa earum in characteres et litteras distributio ex altera. Et cum haec satis per se pateant, non oportet in eis amplius immorari. Sed quia aliud est quod in libris sacris totum sit ab homine, aliud vero quod totum tam sit ab homine ac si a Deo non esset, attende iam hanc aliam conclusionem quam statim declaro.
Quarta conclusio : Quod falsum est, libros Scripturae tam humanos esse ac si divini non essent. Falsum quoque, hagiographos fuisse nec plus nec minus auctores librorum canonicorum, sicut sunt suorum auctores profani. Falsum denique, sensum eorundem librorum non minus esse proprium scriptori biblico, quam sensum Iliadis Homero, vel orationum contra Verrem Ciceroni.
Ista sunt asserta criticorum; ex quibus deinde deducunt multa abnormia prae scopo quem habent, aequiparandi scripturam caeteris libris humana industria concinnatis, eamque subiiciendi altae, ut aiunt, crisis iudicatorio. Sed haec nihil minus important quam puram ac meram negationem inspirationis. Re enim vera, non tam humanus est ille liber qui homini non debetur nisi ut Dei instrumento, quam ille alius qui ab homine tanquam ab auctore etiam principali repetit originem. Nisi forte contendas, tam meum esse librum quem alio dictante scripsi, quam quem proprio marte propriaque minerva composui. Proinde, si libri canonici tam humani sunt ac si divini non essent, aperte sequitur eos non esse divinos praecise in quantum a Deo principaliter, ab homine autem nonnisi instrumentaliter compositos et conscriptos; quod aliis verbis idem est ac si diceres libros illos non esse divinitus inspiratos.
Vide ergo quomodo in hac appellatione librorum divinorum lateat forte aequivocatio. Ut enim ab initio dictum est, duobus modis intelligi posset scripturam aliquam esse scripturam sacram seu divinam. Primo quatenus esset a Deo inspirata. Secundo quatenus esset scriptura humanitus prius composita, quam deinde Deus fecisset suam, eodem pacto quo schema bullae a theologo elaboratum fit postea scriptura Pontificis, ratione pontificiae subscriptionis et publicationis. Et si quidem libri canonici essent hoc modo libri Dei, sic verissime diceres eos tam humanos ac si divini non essent. Tunc enim fuissent assumpti ad esse verbi Dei, tales quales eos humana fecisset origo. Tunc auctores eorum homines non ideo minus auctores existerent, ex quo placuisset Deo scriptis subscribere, et dicta canonizare. Tunc sensus Dei ipse utique esset nec plus nec minus, proprius humani scriptoris sensus. Tunc denique aliqualiter valeret illa quam urgent comparatio cum Verbo incarnato, cuius humanitas iisdem plane terminis essentialibus circumscribitur, ac si divinae hypostasi unita non esset. Sed non haec ratio est divinitatis librorum nostrorum, uti supra, occasione opinionis Bonfrerii observatum est. Scripturae enim libri non eatenus divini et dicuntur et sunt, quatenus cum humana prius industria fuissent concinnati, supervenientem postea recepissent divinae auctoritatis formalitatem, sed quatenus Spiritu Sancto inspirante conditi sunt, adeoque ratione originis, et vi originis.
Hinc primo, vi originis non modo immunes sunt ab omni defectuositate quam sermo Dei non patitur, verum etiam positive excellunt ea quae ad dictationem ipsius Dei consequitur, certitudine, infallibilitate, atque auctoritate.
Hinc secundo, nedum sensus divinorum librorum tam proprius sit scriptoribus biblicis quam sensus Iliadis Homero, vel Aeneidis Virgilio, imo potius ita proprius est Deo, ut possit ad plura sese extendere, quam quae erant in hagiographorum vel notitia vel intentione. « Sciendum, inquit S. Thomas, 2-2, Q. 173, a. 4, quod quia mens prophetae est instrumentum deficiens (respectu principalis agentis, id est Spiritus Sancti), etiam veri prophetae non omnia cognoscunt quae in eorum visis, aut verbis, aut etiam factis, Spiritus Sanctus intendit ».
Hinc denique tertio, intra latitudinem illam quam diversa humanorum instrumentorum conditio et indoles delimitabat, ipsa scripturarum nostrarum elocutio proprium quiddam ac veluti maiestaticum habet, quo sacra illa Biblia ab omni alia litteratura in mundo unquam inventa mire discriminantur. « Modus dicendi quo sancta Scriptura contexitur, quam omnibus accessibilis, quamvis paucissimis penetrabilis! Ea quae aperta continet, quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur, indoctorum atque doctorum. Ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem. Sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens. Sed ne aperta fastidientur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodam modo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava corriguntur, et parva nutriuntur, et magna oblectantur ingenia. Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluberrimam, vel odit aegrotando medicinam »11.
Quinta et ultima conclusio: Quod ad rationem libri inspirati nihil equidem refert, quis fuerit scriptor instrumentalis. Et quod nihilominus falsissime infertur: ergo universaliter loquendo, quaestiones de personis scriptorum biblicorum pertinent ad altam criticam, tanquam in proprio ac reservato eius campo circumscriptae.
Sane vero, verissimum est quod Gregorius ubi supra, in praefatione Moralium c. 1, observavit dicens: « Quis haec scripserit (librum Iob), valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur... Si magni cuiusdam viri susceptis epistolis legamus verba, sed quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset epistolorum auctorem scire, sensumque cognoscere, sed quali calamo earum verba impressa fuerint, indagare ». Et sensus est, quod si quando scriptor alicuius libri Scripturae ignoretur, aut non nisi dubiis atque incertis documentis commendetur, nihil sequitur incommodi. Quo fit ut non oporteat in curiosas sese tunc immiscere quaestiones, quae nec ad divinam libri auctoritatem pertinere, nec ad eius intelligentiam quidquam conferre inveniantur. Caeterum, apertissime fluit ex praemissis, personam hagiographi, quae aut qualis fuerit, plane accidere in ordine ad inspirationis effectum, ac per hoc, esse penitus indifferenter relate ad dogma quo omnes et singuli libri in indice Tridentino recensiti credendi sunt sacri et canonici.
Verumtamen, aliud omnino est quod quaestiones de scriptoribus biblicis non tangant peculiare inspirationis dogma formaliter in quantum huiusmodi; aliud vero, quod universaliter loquendo, ad doctrinam sacram nihil attineant, et idcirco in proprio ac reservato scientiae criticae campo reponantur. Id enim certo certius non solum non sequitur ex praedeclaratis, sed etiam non sine gravissimo errore posset sustineri.
In primis, quaestiones istae quandoque intime connectuntur cum dogmate quo edocemur fuisse in apostolis clausum atque ultimo sigillatum catholicae revelationis depositum. Nam in hoc deposito procul dubio continetur totus atque integer scripturae canon, et ideo, si verum de fide est quod eidem deposito nihil post apostolos accrescere potuit, necesse quoque est ut per apostolos ipsos vel aliquem ex eis, libri canonici omnes et singuli fuerint Ecclesiae commendati. Hoc autem esse non potuisset, si aevo apostolico posteriores exstitissent. Quisquis igitur, altae criticae placitis ductus, redactionem vel unius libri, puta quarti evangelii, scriptori vel scriptoribus attribuet secundi vel tertii saeculi, iste in doctrina fidei gravissime errabit, imo propositionem enuntiabit quae necessario nexu connectitur cum propositione haeretica. Non ergo omnis quaestio de calamo quo usus est Spiritus Sanctus in sacris libris conscribendis, de illis quaestionibus est, quae liberae criticorum operationi relinquuntur.
Praeterea, contingit quandoque ut scriptor sacer sese nominet in ipso textu inspirato, sicut videre est in plerisque epistolis apostolicis, necnon in evangelio et apocalypse Ioannis. Nam quartum evangelium his verbis concluditur: Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Discipulus nempe de quo paulo supra dictum fuerat: Quem diligebat Iesus, qui et recubuit in coena super pectus eius. Et quis, quaeso, erit discipulus ille scriptor, quem diligebat Iesus, quique in coena recubuit super pectus eius, nisi Ioannes apostolus? An forte dicent critici, verba evangelica aliam pati interpretationem? Aut ibi esse postillam textui inspirato posterius additam, non dictante Spiritu Sancto? Sed missis nunc aliis rationibus, tantisper interrogo, cuiusnam sit decisio de textibus inspiratis vel non inspiratis. Altae forsitan criticae, an Traditionis et Ecclesiae? Et ne in praesenti effugium quaerant ex parte textuum qui sunt vel non sunt de rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, (quam distinctionem schola critica non recte assequitur, ut videbitur infra), solum nunc observo, tantum abesse quin textus ille ad res fidei indifferenter se habeat, ui modernis rationalistis causa negandi authenticitatem evangelit sub Ioannis apostoli nomine evulgati, ea potissimum sit: qui nimirum dogma de Verbo quod erat in principio apud Deum, quodque caro factum est et habitavit in nobis, originis esse neoplatonicae, et secundo vel tertio saeculo resultasse ex casuali evolutione seu adaptatione ideae christianae ad tunc praevalentes Alexandrinorum philosophorum doctrinas, persuadere volunt. Quorum placitis imbutus quidam novellae scholae auctor non timuit in recentissimo opere sequentes haereses crude asserere: Theoria Verbi incarnati fuit inventa quando evangelium praedicatum est non solis proselytis Iudaismi, sed etiam gentilibus qui hellenicam educationem acceperant12. Et rursus: Hellenizatio christianismi per fidem Verbi incarnati fuit causata per statum culturae intellectualis primorum gentilium conversorum13. Et adhuc apertius: Ex conatu spontaneo fidei ad sui ipsius definitionem venit progressive ad lucem graeca interpretatio messianismi christiani, quatenus Christus filius Dei et hominis, praedestinatus salvator, transformatus est in Verbum carnem factum, revelatorem Dei in humano genere, idque per adaptationem ideae christianae ad methaphysicam Platonis et Philonis14. Et iterum: Orthodoxi Patres non habuerunt conscientiam mutui accepti a sapientia hellenica, et ideo plus minusve condemnant Platonem, Philonem, et Origenem, quamvis secundum veritatem historiae, dogmata Trinitatis et Incarnationis sint dogmata graeca ex fonte philosophorum emanata15. Dices fortasse quod haereses istae non habent necessariam connexionem cum personalitate redactoris quarti evangelli, sitne ille Ioannes apostolus, vel non sit. Et id tibi confiteor. Verumtamen, nec etiam habent amplius locum, si semel Ioannes auctor asseritur. Proinde ad hominem dico, textum supra memoratum: hic est discipulus ille qui... scripsit haec, non de illis esse quos tu adiudicares criticae sub eo pretextu, quod ad res fidei nihil attineant. Vide ergo iterum, quomodo quaestiones de scriptoribus biblicis non sunt universim loquendo, de reservato criticae iure, quasi nullo cum doctrina sacra nexu colligatae.
Sed quoniam res agitur quae multis nunc videtur liberae uniuscuiusque appretiationi relicta, et quasi nullius consequentiae in ordine ad fidem, liceat eam penitius discutere, specialiter transferendo quaestionem ad auctorem Pentateuchi.
Praecedentis conclusionis confirmatio, ex solutione quaestionis: Utrum sine gravi errore in materia fidei dici possit, Pentateuchum non fuisse scriptum a Moyse.
I. — Sane vero, Moysen non scripsisse Pentateuchum, opinio est quam a prima eius origine ad haec usque tempora nostra, scriptores et apologetae catholici omnes uno ore exploserant velut religioni maxime contrariam, et tanquam ab incredulis, seu atheis seu deistis seu rationalistis, ad convellenda fidei christianae fundamenta data opera adinventam, summo studio confutarant.
« Quod Moyses sit auctor Pentateuchi, pro explorato semper habuere unanimi tot saeculorum consensu tam Iudaei quam Christiani, ut Huetius demonstrat. Verum, cum Spinosa, Hobbes, « Balingbrock, Voltaire, aliique increduli, ut S. Scripturae auctoritatem et authentiam statim in limine subruant, praefracte negent Moysen esse Pentateuchi auctorem, provide ipsorum cavillationes confutarunt Huetius, Dem. Evang., prop. 4, c. 14; Calmet, Praef. in Genesim; Goldhagen, Introd. in S. Script. prop. 2, sect. 1, aliique. Nos idem praestabimus, incipiendo a Voltairii deliriis, etc. »16 — « Unanimis semper fuit Iudaeorum et Christianorum sententia, Pentateuchi auctorem esse Moysen. Primi omnium constantem hanc traditionem aperte impugnarunt Hobbes et Spinosa, a quorum opinione non multum recedit Isaac Peyrerius. Inventas ab iis scriptoribus difficultates studiosissime collegit, amplificavit, eaque styli elegantia et facilitate qua nemini secundus erat, ornavit Voltaire: Traité de la tolérance, Philosophie de l' histoire, Dictionnaire philosophique, Questions sur l' Encyclopédie, la Bible expliquée, etc. Singularem et relatae mox opinioni cognatam sententiam amplexus est Richardus Simon, in Historia critica V. T. »17 — « Quinque libros Moysen conscripsisse, in superiore huius nostri operis parte me adeo probasse confido, ut nulla praeterea videatur necessaria esse demonstratio. Verum quia Hobbes in opere inscripto Leviathan, Peyrerius in Systemate praeadamitico, Benedictus Spinosa Tractatu theologico-politico, Mosen Pentateuchi auctorem esse negant, ob eam rem iterum in hoc argumento versandum est ut cumulatissime absolvatur. »18 — « Pentateuchi opus Moysi auctori deputandum esse, post tot luculentas in idem argumentum scriptas lucubrationes, frustra prorsus a nobis in praesentiarum demonstraretur. Post diuturnam sane ultra 3000 annorum possessionem, nemo in Moysen litigator admittitur, nisi iuris sui non dubia tantum et ambigua, sed evidentia plane et perspicua documenta protulerit. Quae autem a recentioribus incredulis promuntur argumenta, multo illa a perspicuitate longissime absunt. »19 — « Quotquot de rebus Iudaicis scripserunt, sive Iudaei, sive Christiani, sive Ethnici, de antiquitate et auctoritate Pentateuchi nullum unquam dubium obmoverunt usque ad Spinosam, Hobbesium, Peyrerium, et quosdam vanissimos olim haereticos. Horum theistae vestigia secuti, ut religionem christianam quaqua via evertant, Mosen personis romanensibus, et legem Mosaicam ementitis narratiunculis accensent. »20
Et longum profecto, fastidiosumque esset producere tot alia testimonia ex quibus apertissime constat, hanc fuisse a temporibus exorti philosophismi, per saecula duo cum dimidio, fixam constantemque positionem apologiae catholicae contra impietatem rationalisticam : Moysen esse certe auctorem librorum qui sub eius nomine vulgantur, idque ad causam defendendae religionis omnino pertinere.
Aliter equidem nunc videtur viris doctis, catholico nomine gloriantibus, in quorum libris et periodicis contraria positio invenitur. Sed illud accurate notandum, quod omnes eorum in hac etiam parte lucubrationes, non sunt nisi reproductio opinionum et conclusionum quas saeculo XIX mediante, post principales rationalisticae criticae promotores in Germania, vulgavit Ernestus Renan, sive circa auctorem Pentateuchi21, sive circa modum seu processum redactionis historicae in Pentateucho22. Quo fit ut in eis non tam catholicos audiamus quam rationalistas ipsissimos, qui nescio qua singulari sorte, quave stupenda fortuna, quoddam veluti repetitionis instrumentum et publicitatis organum in catholicis illis obtinuerunt. Non est igitur cur de eis in praesenti ratio habeatur. Neque enim nova rationalisticae sapientiae editio, ubicumque inventa et a quibuscumque illustrata atque adornata, poterit impedire quin simpliciter et absque restrictione verum sit, sententiam quae tenet Moysen certissimum Pentateuchi auctorem, sententiam esse quae apud Ecclesiae scriptores universaliter constanterque habita est ut cum causa fidei et defensione revelationis intime connexa. Nec sane immerito, ut statim apparebit.
II. — Ulterius enim nunc considerandum est quod ad doctrinam fidei aliquid potest dupliciter pertinere. Vel quia contentum in ipso fidei obiecto, quod a Deo nobis revelatum, sufficienter ab Ecclesia est propositum. Vel quia, etsi forte extra amplitudinem revelationis existens, nihilominus cum obiecto fidei ita est connexum atque cohaerens, ut ad eius custodiam, defensionem, propositionem, explicationem, credibilitatem requiratur, eo nimirum modo qui explicari solet ubi de obiecto secundario ecclesiastici magisterii.
Interim ergo permittamus authenticitatem Pentateuchi secundum quod ad Moysen refertur auctorem, non esse a Deo revelatam, adeoque non pertinere primo modo ad fidei doctrinam. Numquid idcirco, gravissima censura non erit digna propositio authenticitatem negans? Sed attende, quaeso, quod authentia illa quam maxime facit ad fidei credibilitatem, et in tantum quidem, ut si semel vel negetur, vel in dubium adducatur, eo ipso tollantur magna ex parte externa revelationis argumenta a Deo disposita ut fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset; quae argumenta, testante Vaticano Sess. 3, cap. 3, sunt imprimis miracula et prophetiae.
Et re quidem vera, si Pentateuchus non est genuinum opus illius auctoris sub cuius nomine hactenus fuit universaliter receptus, prae primis aufertur ab eo omnis valor historicus. Neque enim cum qualibet verosimilitudine poterit adscribi auctori coaevo, qui oculatus testis exstitisset eorum quae narrantur in Exodo, Levitico, Numeris, et Deuteronomio, quique ex certa traditione maiorum instrui potuisset de factis in Genesi consignatis. Imo, ad hoc ipsum increduli contra Moysen auctorem impetu facto ruunt, ut res Pentateuchi ad legendas, seu mythos, seu imaginationis popularis procreationes libere reducant; et in hoc quoque, supra memoratos catholicos habent pedissequos, fidelesque discipulos. Ecce ergo capite truncatur historia populi Dei. Nihil iam valent antiqua miracula. Successio religionis, saltem secundum quod consideratur in fidei praeambulis, fit incerta. Harmonia duorum testamentorum fluctuat in aere. Praeciditur miranda illa ab Adam ad Moysen, et a Moyse ad Christum, prophetiae evolutio atque continuitas, in qua Christus ipse per oracula successiva, per oracula concordantia, per oracula semper magis praecisa pro magis magisque appropinquante temporum plenitudine, fuit annuntiatus. In summa, tollitur de medio grande illud credibilitatis signum de quo Augustinus in epistola ad Volusianum: « Quem non moveat ad credendum tantus ab initio ipse rerum gestarum ordo, et ipsa connexio temporum praeteritis fidem de praesentibus faciens, priora posterioribus, et recentioribus antiqua confirmans? Eligitur unus e gente Chaldaeorum, pietate fidelissima praeditus, cui promissa divina post tantam saeculorum seriem novissimis temporibus complenda prodantur, atque in eius semine omnes gentes habiturae benedictionem praenuntiantur.... Propagatur ex illo numerosissimus populus multiplicatus in Aegypto.... Educitur ex Aegypti servitute gens valida, pulsisque impiis gentibus, in terra promissionis perducta et constituta, regno etiam sublimatur. Deinde.... variis flagellata cladibus et prosperitatibus consolata, usque in Christi incarnationem declarationemque perducitur. Quem Christum Dei Filium, Deum in carne venturum, moriturum, resurrecturum, in coelum ascensurum, praepollentissimo suo nomine in omnibus gentibus dicatos sibi populos habiturum, inque illo remissionem peccatorum salutemque aeternam futuram esse credentibus, omnia gentis illius promissa, omnes prophetiae, sacerdotia, sacrificia, templum, et cuncta omnino sacramenta sonuerunt. Venit et Christus. Complentur in eius ortu, vita, dictis, factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia praeconia prophetarum.... Quae tandem mens avida aeternitatis, vitaeque praesentis brevitate permota, contra huius divinae auctoritatis lumen culmenque contendat? ». Egregie quidem, o Augustine, modo de factis quae adducis, historice constet. Nunc autem, cum Pentateucho, utpote incertae originis incertique auctoris, nulla humana fides sit, artificialis et imaginaria invenitur ista constructio, cui basis deest, et primum aedificii molem sustentans fundamentum.
Sed iam argumentum crescit, quia si Pentateuchus authenticus non est, quomodo adhuc authenticae prophetiae posteriores, puta Isaiae, Ieremiae, Danielis, et aliorum? Non enim, puto, afferri poterunt fortiores rationes pro his quam pro illo. Et si valent argumenta criticorum contra Moysen, valebunt alia eiusdem valoris, vel ut verius dicam, eiusdem levitatis contra caeteros23. Et consequentia ipsis etiam factis facile confirmatur, quia habemus iam proto-Isaiam et deutero-Isaiam. Habemus quoque pseudo-Danielem. Habebimus mox pseudo-Ieremiam, pseudo-Michaeam, atque ita porro, et nihil remanebit nisi lacera quaedam vaticiniorum compilatio, de quibus nemo sciet unde orta, a quibus edita, ad quam epocham referenda, etc.
Accedit quod semper intellexerunt maiores nostri, ideo Deum permississe casum Iudaeorum, et tam grandi miraculo conservasse hunc populum in sua dispersione inter gentes, ut idem ille populus authentiae prophetiarum testis omni exceptione maior existeret. « Omnes gentes, ait Augustinus, Serm. 374, n. 2, a Romanis subactae, in Romanorum iura transierunt. Haec gens et victa est, et in lege sua mansit, quantum ad Dei cultum attinet, patrias consuetudines ritumque custodivit... Propter quid, nisi propter testimonium veritatis? Sparsi sunt ubique Iudaei portantes codices quibus Christus praedicatur, et sicut praedictus est praesentatur, ut iam paganus possit ostendi. Profero codicem, lego prophetam, ostendo impletam esse prophetiam. Dubitat paganus ne forte hoc ipse confinxerim. Inimicus meus habet hunc codicem antiquitus sibi a maioribus commendatum. Ambos inde convinco. Iudaeum, quia id prophetatum et completum ego cognovi. Paganum, quia non ego hoc confinxi ».
At vero, si testimonium Iudaeorum fallit quoad libros Mosaicos, eritne tandem alicuius ponderis quoad reliquos? Rursus ego labefactantur signa clara, facilia, obvia, omnium intelligentiae accommodata, quae Deus ipse in sua providentia disposuit, ut demum remittamur ad falsissimas illas et vanissimas rationes credibilitatis, verae fidei theologicae penitus destructivas, quas praedicant novi inventores systematis immanentiae.
Sic igitur iam apparet, authenticitatem Pentateuchi prout ad Moysen refertur auctorem, esse quam maxime de iis quae in fidei praeambulis fixa inconcussaque manere debent, ne fides ipsa in discrimen primum adducatur, donec suis velut propugnaculis destituta, in plenam tandem abeat ruinam.
III. — Sed quod sub una consideratione de praeambulis fidei est, sub alia consideratione esse potest de fidei obiecto. Sicut resurrectio Christi, prout historica demonstratione cognoscibilis, praecipuum quemdam in signis credibilitatis quae sunt praeambula ad fidem, obtinet locum. Et secundum quod asserta in symbolo et Scripturis divinitus inspiratis, fide divina credi debet et creditur.
Porro, ad Pentateuchum quod attinet, videtur Moyses sat aperte ut eius auctor indicari in ipso textu inspirato. Declarationem sumere liceat ex critico qui adversariis suspectus esse non potest. « Quoad argumenta ex ipso Pentateucho petita quae Mosen illius auctorem arguant, sub finem operis (Deut. XXXI, 9-26), disertis verbis Moses testatur esse hunc integrum librum a principio ad finem a se conscriptum, proceribus populi et sacerdotibus traditum, ut in adyto sacri tabernaculi penes arcam foederis custodiatur, et septimo quoque anno, diebus festi tabernaculorum universo populo praelegatur. Et in opere ipso passim, nunc singulas leges, nunc rerum gestarum narrationes a se in hoc libro consignatas esse Moses ait. Ita Exod. XVII-14, insidias quas Amalecitae Hebraeis itinere defatigatis struxerunt, praelium quod consecutum est, et decretum illis futuro aevo excidium, Moses dicit se divino iussu inscripsisse libro, incepto haud dubie, et in quo iam plura exaraverat, ut inde colligitur, quod cum articulo scripsit..., quo innuit, se de certo quodam et satis noto libro loqui. Postquam Israelitae cum Iehovah foedus pepigissent ad montem Sinai, et leges a Mose accepissent, scripsit Moses omnia verba Iehovae in libro foederis quem universo populo praelegit, Exod. XXIV-4-7. His praeceptis cum postea plura alia addita essent, iterum iussus est Moses ea litteris consignare, Exod. XXXIV-27. Porro Numer. XXXIII, 1-2, Moses profectiones et itinera Israelitarum, prouti ibi leguntur, ex Iehovae mandato perscripsisse dicitur. Numerorum liber clauditur, xxxvi-13, his verbis: Haec sunt mandata atque iudicia quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho. Denique in Deuteronomio, quo legum in tribus qui praecedunt libris traditarum ἀνανεώσεως, explicationes et supplementa continentur, Moses in suis ad populum adhortationibus iterum iterumque hanc legem (xvii, 18-19; xxxi, 9-11), et huius legis librum (xxviii-61; xxix, 9-26) commemorat Imprimis notabilis est locus, xxviii-61, ubi in oratione qua Moses Israelitis, si divinis praeceptis non obtemperarint, in fausta omnia minatur, inter alia haec leguntur: Insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te, donec te conterat. Ex quo sequitur, Mosen hunc librum in quo comminationes istae perscriptae erant, populo tradidisse, adeoque sermones suos ipsum litteris mandasse ». 24
In Novo quoque Testamento innumera loca sunt in quibus a Christo et apostolis adscribuntur Moysi libri Pentateuchi. Dicunt quidem Christum et apostolos citasse hos libros sub nomine et titulo sub quo vulgabantur, nihil de vero auctore affirmare intendentes. Et non vacat eiusmodi assertionem in sua generalitate discutere. Solum nunc dico, textus esse qui talem interpretationem evidenter excludunt. Sic, cum Ioan. V-45, Christus Iudaeis dicit: Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis, an de quodam incognito auctore loquitur, qui apud vulgus nomen Moysis obtinuerat, an non potius de vero illo Moyse quem legislatorem, institutorem, et fundatorem vere habuit Synagoga? Puto responsionem non posse esse dubiam. Porro de illo vero Moyse subiungit Christus: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
Item cum dicitur 2 Cor. III, 13-15: Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem eius, quod evacuatur... Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum: de quo Moyse agitur secundo loco? Nonne de illo eodem de quo in priori? ubi sine dubio sermo est de ipso legislatore Iudaeorum, qui Exod. xxxiv, de monte descendens, velata facie populo loquebatur. Aut forte superius, verus Moyses in medium adducitur, inferius vero Moyses existimatus tantum? Nunc autem, si ille idem verus et non existimatus Moyses, teste Scriptura, legitur usque in hodiernum diem, ergo, eadem Scriptura teste, auctor est librorum qui ei attribuuntur25.
Haec igitur sint dicta ut appareat quod etsi ad rationem scripturae inspiratae formaliter in quantum huiusmodi, non referat quis fuerit instrumentalis auctor, falsissime tamen in thesi generali inferretur, attributionem sacrorum librorum ad hos vel illos scriptores, nihil interesse doctrinae fidei, sed semper esse de iis quaestionibus quae liberae criticorum appetitioni relinquuntur. Et sic concludetur disputatio de ipsa inspirationis notione. Sequitur iam altera huius nostrae disquisitionis pars : de his quae ad inspirationem consequuntur.
« Renan a eu le courage de le dire ouvertement; ainsi on saura au moins à quoi s'en tenir, et le progrès de l'élaboration de la nouvelle religion ne sera pas entravé par des équivoques trompeuses. Le P. Cereseto n'aime pas les demi-mesures; il pose le dilemme tranché: Foi ou apostasie! En témoin désintéressé, nous nous bornons à exposer la pensée substantielle du savant polémiste ». J. Halévy.