De inspiratione sacrae Scripturae: theologica disquisitio
Louis Billot (1846–1931)
First published 1906
Louis Billot's theological treatise on the inspiration of Sacred Scripture, in the second edition (Rome, 1906). The edition prints the full treatise with its prooemium, two parts, index and approbation. The separately titled De immutabilitate traditionis (1907), bound after it, is excluded.
Titlepage I: Title page
Prooemium I: Prooemium
Pars I: Pars prima — De inspiratione Scripturae sacrae
Introductio I: Introductio
Capitulum I: Capitulum primum. — Ubi dogmatica inspirationis notio declaratur.
Sectio I: § 1. — Quod libri Scripturae omnes et singuli pro sacris et canonicis habendi sunt
Quod libri Scripturae omnes et singuli pro sacris et canonicis habendi sunt, non ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approbationis, nec etiam ratione solius materiae seu veritatis revelatae sine erroris admixtione in eisdem contentae, sed omnino ratione originis, in quantum Spiritu Sancto inspirante conscripti, habent auctorem Deum.
I. — Iacobus Bonfrerius in suis praeloquiis in Scripturam Sacram, tres recensuerat modos quibus potest concipi Spiritum Sanctum sese cum sacris scriptoribus habere: antecedenter scilicet, concomitanter, et consequenter. De ultimo autem ex his tribus modis sic statuerat ipse: « Consequenter se habere posset Spiritus Sanctus, si quid humano spiritu absque Spiritus Sancti ope, directione, assistentia, a quopiam scriptore esset conscriptum, postea tamen Spiritus Sanctus testaretur omnia quae in eo scripta essent, vera esse. Certum enim est, tunc totum hoc scriptum fore Dei verbum, et eamdem infallibilem veritatem habiturum, quam habent caetera quae inspiratione vel directione eiusdem Spiritus Sancti conscripta essent. Quemadmodum tam est regis verbum, et paris auctoritatis, cum quis a secretis vel notarius proprio marte mandatum aliquod regium vel instrumentum publicum concipit, quod postea rex lectum probat, et sigillo suo impresso munit, cum eo quod rex ipse concipit, scribit, dictat. Hoc tertio modo etsi non existimem Spiritum Sanctum aliquando usum in iis quos habemus sacrae scripturae libris, absolute tamen nihil vetat uti, vel etiam aliquando usum, forte in iis libris nonnullis ac scriptis quos supra diximus fuisse scripturam sacram, et postea tamen intercidisse »1.
Hucusque Bonfrerius, qui solum considerans quid sufficere posset ad rationem scripturae sacrae in abstracto, opinatur quidem modum mox descriptum esse admissibilem, sed simul considerans quod in eo nequaquam verificarentur ea quae de Scripturis nostris docet nos revelatio, protestatur etiam se nulli Bibliorum nostrorum libro hanc suam theoriam velle applicari. Quoniam in hac opinione sua simplicem exhibet hypothesim quae aut numquam habuit locum, aut si forte habuit, nonnisi in scriptura iam nunc deperdita, eaque non eiusdem rationis cum illis scripturis sacris quae de facto per apostolorum manus Ecclesiae sunt traditae.
At recentiores quidam ante Concilium Vaticanum hanc ipsam hypothesim in thesim vertere voluerunt, diminuendo adhuc de conditionibus a Bonfrerio appositis, et loco attestationis Spiritus Sancti substituendo simplicem approbationem ecclesiastici magisterii per insertionem in canone. Dixerunt itaque, plures seu libros seu librorum textus, maxime historicos, reipsa exstare in Bibliis nostris, qui humana tantum industria conscripti, postmodum auctoritate et approbatione Ecclesiae inter sacros et canonicos fuerunt accensiti.
Hunc porro errorem reprobavit Vaticana Synodus docens: « Eos vero (libros) Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati ».
Et re quidem vera, vel primo intuitu apparet opinionis falsitas, et absoluta eius oppositio ad regulam revelationis. Certe in 2 Tim. III-16 dicitur: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum. Nec refert an ponatur ibi vox Θεόπνευστος, divinitus inspirata, per modum praedicati vel per modum adiectivi, quia si per modum praedicati, sensus erit quod omnis scriptura est divinitus inspirata et ad docendum utilis; si autem per modum adiectivi, quod omnis scriptura est utilis, utpote divinitus inspirata. Et utroque modo inspiratio ad omnem scripturam extenditur, ita ut in stylo Pauli idem plane sit γραφὴ Θεόπνευστος, ac τὰ ἱερὰ γράμματα, seu sacrae litterae de quibus locutus fuerat in versiculo immediate praecedenti. Propterea etiam, pro synonymis semper habita sunt in Ecclesiae doctrina, scriptura sacra, scriptura canonica, scriptura divinitus inspirata, nec in re adeo nota opus est diutius insistere.
Nunc vero, quidquid de inspiratione sentias, id saltem omnino evidenter elucebit: inspirationis nempe nomine significari actionem Dei in hagiographum per quam movetur ille ad scribendum. Unde statim efficitur, librum inspiratum nonnisi eum esse, qui sub speciali Dei motione et influxu scriptus sit. Sed in libro sola humana industria concinnato, quantumcumque superveniat Ecclesiae approbatio, imo vero, quantumvis accedere supponatur ipsius Dei revelatio in attestationem veritatis omnium et singularum sententiarum, nihil tale habetur, ut in terminis perspicuum est. Ergo, praescindendo etiam ab aliis quam plurimis rationibus quae brevitatis gratia hic omittuntur, certissime concludendum est, nullum exsistere Scripturae librum qui pro sacro et canonico habendus sit, ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approbationis2, imo nec ratione consequentis testificationis Spiritus Sancti de rerum in eo scriptarum veritate.
Bene itaque Bonfrerius tutos esse volebat ab omni applicatione tertii illius modi a se excogitati, omnes et singulos libros Scripturae sacrae quae nunc est. Videbat enim eos omnes diserte revelari ut inspiratos, et nullum inspirationi remanere locum in modo praedicto. Unde apud ipsum nusquam occurrit inepta illa locutio « inspiratio subsequens », qua utuntur auctores mox refutati, (et dico ineptam, quia imaginari inspirationem quae scripto iam libro posterior sit, nihil aliud est quam contradictoria iungere simul). Sed quod rectissime iudicabat satis non esse ad rationem scripturae inspiratae, sufficiens nihilominus reputabat ad communissimam rationem scripturae sacrae, id est scripturae quae esset verbum Dei. In quo quidem minime sequendus videtur Bonfrerius, quoniam ibi latet quaedam aequivocatio, quam statim ad claritatem totius disputationis oportet removere.
Duplici enim sensu dici potest scriptura aliqua verbum Dei: sensu solum obiectivo, et sensu formali. Sensu, inquam, obiectivo, quatenus scriptura illa solum exprimeret et referret id quod alias est dictum seu revelatum a Deo. Qua quidem ratione verbum Dei sunt symbola fidei, vel divinae traditionis monumenta; et ideo, cum ex eis proferimus testimonia, dicimur argumentum sumere ex verbo Dei tradito. Sensu vero formali, quatenus obiectum seu sententia seu veritas quam scriptura illa exprimit, non modo res esset a Deo revelata seu dicta, verum etiam esset ab eo dicta per scripturam illammet per quam exprimitur: quod sane nequaquam esse potest nisi a Deo sit ipsa scriptura significans, et non sola sententia per scripturam significata. Haec est distinctio vere fundamentalis in praesenti materia, eaque prae oculis necessario habenda, nisi velimus ad arbitrarios detorquere sensus hoc nomen scripturae sacrae. Certo enim certius pro scriptura sacra nusquam habita sunt scripta symbola fidei vel monumenta traditionis, praecise propter defectum alterius conditionis mox assignatae, idque recte admodum et rationabiliter. Aliud quippe est quod sacra sit doctrina, sacra sententia, sacra historia quae in scripto est contenta, aliud vero quod sacrum sit, id est a Deo descendens, scriptum ipsum in quo continetur. Nunc autem si quis bene consideret, facile perspiciet quod consequens illa Spiritus Sancti testificatio de veritate sententiarum contentarum in aliquo libro sola humana industria concinnato, id tantum efficeret: ut nimirum res quae ab homine scriptae et dictae prius fuissent, essent iam dictae etiam a Spiritu Sancto, et idcirco fide divina credibiles et credendae. Proinde praefatus liber aliquo iam modo dici forsitan posset effectum verbum Dei sensu obiectivo, at certe non sensu formali, prout oporteret ad rationem scripturae sacrae. Plane enim evidens est quod simplex consequens Dei attestatio nequaquam valeret efficere ut veritates enuntiatae in libro illo, attestatae iam forent et dictae a Spiritu Sancto per eam ipsam scripturam quam marte proprio supponitur homo edidisse.
Aliter autem esset iudicandum si loco purae et simplicis attestationis de veritate sententiarum quam in medium adducit Bonfrerius, supponeres inspirationem Spiritus Sancti ad hoc, ut nomine suo, suaque auctoritate, idem ille liber denuo ederetur. Quo solo in casu vera adesset paritas cum schemate legis vel bullae, quod prius a iurisconsulto vel theologo elaboratum, postea publicatur a legislatore vel pontifice, fitque verbum eius tam vere et tam proprie ac si ipse concepisset, ipse scripsisset. ipse dictasset. Verumtamen etiam atque etiam animadvertes quod in allato exemplo, textus legis seu bullae non est verbum principis ratione primae scriptionis, sed secundae, quae tunc aequivalenter habetur, cum princeps subscribit, et ipsum textum facit suum. Idem enim per eiusmodi subscriptionem agitur, ac si assumptum schema verbaliter dictaretur a principe, et sic ab eo dictatum prodiret in publicum. Vere ergo reperitur ibi aequivalens scriptio secunda, quae sola in causa est cur scriptura edicti sit sensu etiam formali verbum legislatoris vel Papae. At simile quid imaginari de Spiritu Sancto, pene ludicra res esse videtur. In omni autem modo, iam versaremur extra praesentem hypothesim quae ponit solum consequentem testificationem Dei, quaeque idcirco, non tantum ad rationem scripturae inspiratae, ut ipse Bonfrerius concedebat, verum etiam ad qualemcumque rationem scripturae sacrae plane insufficiens esse ostenditur.
Haec igitur dicta sint de primo errore a Vaticana Synodo reprobato, necnon et de opinione Bonfrerii quae huic errori occasionem dedit. Sequitur iam error alter ex eiusdem Bonfrerii doctrina pariter occasionatus.
II. — Hic error iam non ex approbatione Ecclesiae repetit id quo formaliter libri nostri pro sacris et canonicis sunt habendi, sed ex horum librorum argumento seu materia, videlicet ex hoc dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant3.
Dixerat Bonfrerius explicans modum quo iam non consequenter, sed concomitanter Spiritus Sanctus ad hagiographos se habere potest: « Concomitanter sese habet Spiritus Sanctus, cum non ad modum dictantis et spirantis se habet, sed ad eum modum quo quis alterum scribentem oculo dirigeret ne in re quapiam erraret. Hoc enim modo potest Spiritus Sanctus scriptorem hagiographum dirigere, ut in nullo eum errare fallive permittat. Cum enim praesciat quid ille scripturus sit, ita ei adstat ut sicubi videret eum erraturum, inspiratione sua illi esset adfuturus. Hic modus videtur a Spiritu Sancto servatus in historiis, dictis aliorum factisque referendis, quae vel visu cognita, vel auditu ab hominibus fide dignis accepta fuerant. Ita evangelia, ita acta apostolorum, ita caeteri libri historici a prophetis aliisve conscripti ». Haec iterum Bonfrerius, Praeloq. in Script. c. 8, sect. 3, ubi non iam sicut prius, hypotheticum et mere possibilem modum intendit proponere, sed modum de facto usurpatum quoad plures nostri canones libros. Quamquam nondum plene eius mens eluceat. Completur enim ex iis quae addit, sect. 6: « Notanda, inquit, in hoc secundo modo duo. Unum, licet in hoc modo non se habeat antecedenter divina inspiratio qua singula demonstrentur et inspirentur, non deesse tamen scriptori initio inspirationem quamdam generalem scribendi talem historiam, vel pulchras gnomas ad vitam moresque bene componendos, vel quid aliud... Alterum est, licet in hoc secundo modo Spiritus Sanctus hominem sibi relinquat, subinde tamen inspirationem aliquam accedere, ut si quid visorum auditorumque scriptor esset oblitus, vel si qua in re esset scriptor erraturus nisi a Spiritu Sancto doceretur, etc. ». Ubi vides, aliquid adhuc salvari positivum Spiritus Sancti influxum in hagiographum; cuius influxus ratione scriptura seu liber aliquo adhuc pacto ad Spiritum Sanctum referretur auctorem. Propterea, in sententia Bonfrerii (aliunde minime recipienda, ut in sequentibus apparebit), non ideo duntaxat liber aliquis pro sacro et canonico haberi debebit, quod revelationem sine errore contineat. Sed rursus, theologi quidam ante Vaticanum, opinionem Bonfrerii amplexi sunt, exspoliando illam ab omni addito quo adhuc positiva Spiritus Sancti suggestio quadantenus retineretur. Posuerunt enim nudam assistentiam in negativo consistentem4, et ita quidem ut ratio canonicitatis librorum Scripturae nullo iam modo ex parte auctoris repeti posset. Reliquum igitur fuit ut ex parte solius materiae seu veritatis revelatae sine admixtione erroris in eis contentae quaereretur, et hic est secundus error a Vaticano confixus ubi supra.
Porro ad huius erroris confutationem eadem fere argumenta valent, quae pro refutatione praecedentis. — Et primo quidem, quidquid commune esse potest scripturae inspiratae et non inspiratae, nequaquam exhibet propriam rationem propter quam scripturae nostrae pro sacris et canonicis habendae sunt. Ipsa enim inspiratio in causa est cur sacrae dicantur et sint, iuxta doctrinam Pauli, in qua idem sunt sacrae litterae et scriptura divinitus inspirata, ut supra notatum est. Atqui in scriptura etiam non inspirata contineri potest revelatio sine errore, ut apparet in symbolis fidei et definitionibus pontificum vel conciliorum. Et ratio facile constat, quia ad hoc quod liber aliquis revelationem sine errore contineat, non est necessarius positivus ille Spiritus Sancti afflatus qui omnino de ratione inspirationis est, sicut satis superque indicat vel ipsum inspirationis nomen, et confirmat etiam Petrus in secunda epistola, I-21, dicens: Spiritu Sancto inspirati, (ὑπὸ Πνεύματος ἁγίου φερόμενοι, moti, acti), locuti sunt sancti Dei homines. — Praeterea, ex hoc quod liber aliquis contineat revelationem sine errore, sequitur ad summum quod sit verbum Dei sensu obiectivo, iuxta superius praemissa. Hoc autem non satis est ad scripturam sacram, quae est verbum Dei sensu etiam formali. — Denique clausus est canon Scripturarum simul cum deposito fidei catholicae, ut fert constans et perpetuus Ecclesiae sensus. Sed in dies augeretur aut augeri posset, si ratio constituens scripturam in esse scripturae sacrae, ea esset quae nunc assignatur. Omnibus itaque modis reiicienda erronea opinio5.
Nunc igitur, si neque ex superveniente approbatione, neque ex materia contenta repeti potest ratio canonicitatis librorum Scripturae, nihil aliud restat nisi ut repetatur ex eorum scriptione, pro quanto scilicet libri illi scripti a Deo sunt, ac per hoc, Deum habent auctorem. Et in hoc est veritas quae a Vaticana Synodo definita, ex fontibus revelationis accurate diligenterque iam est demonstranda.
III. — Primum porro argumentum sumitur e Scriptura ipsa, quae utique si de seipsa testimonium ponit, nonnisi veridicum perhibet testimonium, de Dei revelatione descendens. Scriptura autem seipsam testatur divinitus inspiratam, idque profecto, secundum quod scripta est, Spiritu Sancto inspirante. Quo posito, sic: Libri conscripti Spiritu Sancto inspirante, a Deo sunt tanquam a causa efficiente principali, ab hominibus vero nonnisi ut ab instrumentis. Sed liber qui a Deo est ut a principali causa, et ab homine nonnisi ut ab instrumento, est liber qui Deum habet auctorem. Ergo libri Scripturae inspirante Spiritu Sancto conscripti, habent auctorem Deum, et ut tales pro sacris et canonicis sunt habendi.
In hoc syllogismo minor est per se nota, quia in omni genere operum, effectus tribui debet causae principali quae per instrumentum agit. Ideoque, statim ac Deus causa principalis scriptionis librorum asseritur, implicita quoque assertio est, quod proprius eorumdem auctor haberi debeat. Sola ergo remanet declaranda maior: idem nimirum esse, librum conscriptum Spiritu Sancto inspirante, et librum qui ab homine non sit nisi tanquam a Spiritus Sancti instrumento. — Declaratur autem primo, quia inspiratio apud Paulum, est apud Petrum ubi supra, motio sub qua locuti sunt sancti Dei homines, et ex qua explicatur quomodo prophetia sive Scriptura voluntate humana allata non fuit, nec est ab humano sensu descendens, sed altius repetit originis principium, quod est Spiritus Sanctus. — Declaratur deinde secundo, quia ipsum per se inspirationis nomen semper importat suggestionem quam quis accipit ab alio. Proinde inspiratio divina est suggestio a Deo, et inspiratio divina terminata ad scripturam, est motio qua quis divinitus movetur ad scribendum ea quae sibi a Deo suggeruntur. In huiusmodi autem scriptione, habes profecto hominem in ratione instrumenti, et Deum in ratione causae principalis.
Accedunt alia plurima Bibliorum testimonia, quibus exhibetur Deus utens hominibus inspiratis tanquam organis seu instrumentis scriptionis. Velut cum dicitur Spiritus Sanctus locutus in Scripturis per prophetas, in prophetis, per os prophetarum6. Vel cum ordine inverso dicitur homo enuntiasse textus scriptos in Spiritu Sancto7. Vel cum absolute ponitur Scriptura pro ipso Deo loquente8. Quae omnia egregie exponit Card. Franzelin de div. Script. Thes. 2.
Aliud quoque argumentum est ex universali SS. Patrum consensu. Dicunt enim, Scripturas esse conscriptas per Spiritum Sanctum, vel per operationem Spiritus Sancti9, esse litteras Dei ad homines missas10, Scripturas esse a Deo dictas11, esse a Deo, vel operatione Dei datas et conditas12, homines in iis scribendis fuisse instrumenta sub operatione divini Spiritus13.
Hinc in specialibus documentis authenticis fidei Ecclesiae, explicite dicitur Deus profitendus auctor librorum utriusque Testamenti: « In professione fidei episcopis ordinandis praescripta, quae ab eis adhuc nunc editur; in professione fidei a Leone IX missa ad Petrum Antiochenum; in symbolo Graecis proposito in Concilio Lugdunensi II, haec fides enuntiatur: Credo etiam novi et veteris Testamenti, Legis et Prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem Deum et Dominum omnipotentem. Adhuc expressius in Concilio Florentino, decreto pro Iacobitis idem declaratur: Sacrosancta Romana Ecclesia unum atque eundem Deum veteris et novi Testamenti, hoc est, Legis et Prophetarum atque Evangelii profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante utriusque Testamenti sancti locuti sunt, quorum libros suscipit et veneratur, qui titulis sequentibus continentur. Hic igitur dicitur Deus auctor Legis, Prophetarum, et Evangelii, quatenus conscriptores omnium librorum sacrae Scripturae locuti sunt, scribendo nempe ipsos libros, Spiritu Sancto inspirante. Proinde talis est inspiratio ad scribendum, ut Deus sit auctor librorum. Porro ipsum Concilium Tridentinum in Sessione IV, hoc decretum Synodi Florentinae prae oculis habuit. Eodem igitur sensu intelligi debent verba Tridentini: Omnes libros tam veteris quam novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor..., suscipit et veneratur »14. Novissime tandem Vaticanum hanc perpetuam Ecclesiae fidem decreto suo iterum iterumque sanxit, proscriptis simul grassantibus pro tempore erroribus qui eidem adversabantur. Sed quoniam de praeciso sensu formulae: Deus auctor librorum utriusque testamenti, quidam adhuc dubitare videntur, ideo statim, ad huius dubii elucidationem, sequentem statuimus propositionem.