De inspiratione sacrae Scripturae: theologica disquisitio
Louis Billot (1846–1931)
First published 1906
Louis Billot's theological treatise on the inspiration of Sacred Scripture, in the second edition (Rome, 1906). The edition prints the full treatise with its prooemium, two parts, index and approbation. The separately titled De immutabilitate traditionis (1907), bound after it, is excluded.
Titlepage I: Title page
Prooemium I: Prooemium
Pars I: Pars prima — De inspiratione Scripturae sacrae
Introductio I: Introductio
Quosdam esse libros sacros ac divinos, quorum sit suprema atque irrefragabilis auctoritas, semper a Iudaeis pariter et Christianis creditum est. Iudaeorum fidem attestatur Iosephus l. 1 contra Appionem n. 8, his verbis: « Apud nos nequaquam innumerabilis est librorum multitudo dissidentium et inter se pugnantium, sed duo duntaxat et viginti libri sunt, totius temporis descriptionem continentes, qui merito creduntur divini ». Et post pauca: « Re ipsa manifestum est, quanta nos veneratione libros nostros prosequamur. Cum enim tot iam saecula effluxerint, nemo nec adiicere quidquam, nec ab eis demere aut mutare ausus est. Sed omnibus Iudaeis statim a prima nativitate congenitum est, ut haec scripta credant Dei dogmata, et eis inhaereant, ac pro eis si opus sit, libenter mortem subeant ». Hanc porro Iudaici populi fidem sua auctoritate apertissime confirmat Christus in Evangelio, passim appellans ad Iudaeorum libros sicut ad scripturas quae sunt in culmine auctoritatis, quae solvi omnino non possunt1, quae infallibiliter debent impleri2, a quibus habebat ipsemet, non tanquam ab homine, sed a Deo testimonium3. Apostoli quoque in suis scriptis libros eosdem eodem plane modo, ipso usu et crebra citatione commendant: Scriptum est, dicit Scriptura, dictum est per prophetam, et eo ipso indeclinabilis adducitur auctoritas. Denique: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, inquit Paulus 2 Tim. III-16. Et Petrus in secunda epistola, I-20: Omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.
Nunc autem libris illis quos Iudaei venerabantur ut sacros, plures alios, praesertim de N. T., in aequali auctoritatis gradu esse reponendos, non est aliquatenus ambigendum. Certe Petrus ubi supra, III-16, epistolas Pauli cum caeteris Scripturis connumerat dicens: Sicut et charissimus frater noster Paulus scripsit vobis, sicut et in omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant sicut et caeteras Scripturas. Sed quod caput est, non solum de epistolis Pauli, verum etiam de evangeliis, de Actibus, de septem canonicis, et de Apocalypsi Ioannis, universalis et constans et authentica Ecclesiae traditio certiores nos facit. Quos omnes libros, tanquam totidem sacerdotales tubas ad quarum clangorem muri Iericho, id est robur et munimenta gentilitatis corruerunt, et evertuntur usque nunc altitudines saeculares, una recensione unoque catalogo elegantissime colligebat Origenes: « Firmitas namque et munimenta quibus velut muris mundus iste nitebatur, idolorum cultus erat, divinationum fallacia arte daemonum ministrata, augurum atque aruspicum magorumque commenta, quibus omnibus velut muris validissimis ambiebatur hic mundus. Insuper etiam diversis philosophorum dogmatibus et eminentissimis assertionibus ac disputationibus, velut proceris quibusdam et robustis turribus firmabatur. Veniens vero Dominus noster I. C., cuius ille prior filius Nave designabat adventum, mittit sacerdotes apostolos suos portantes tubas ductiles, praedicationis magnificam caelestemque doctrinam. Sacerdotali tuba primus in evangelio suo Matthaeus increpuit. Marcus quoque, Lucas et Ioannes suis singulis tubis sacerdotalibus cecinerunt. Petrus etiam duabus epistolarum suarum personat tubis. Iacobus quoque et Iudas. Addit nihilominus adhuc et Ioannes tuba canere per epistolas suas et Apocalypsim, et Lucas apostolorum gesta describens. Novissime autem veniens (Paulus), in quatuordecim epistolarum suarum fulminans tubis, muros Iericho, et omnes idololatriae machinas, et philosophorum dogmata usque ad fundamenta deiecit » 4.
Caeterum, propositum intentionis in praesenti non est de sacrarum scripturarum exsistentia, aut de earum canone, aut de modo quo perficitur utriusque rei demonstratio, multoque minus de deuterocanonicis V. T., vel de iis N. T. libris de quibus subortum est aliquando dubium, quamlibet instituere demonstrationem. Haec enim alibi examinata, discussa, et comprobata supponuntur. Supponuntur quoque demonstrati loci theologici omnes, tum in se, tum in harmonica habitudine qua inter se constant. Supponuntur in summa, et quidem de integro, conclusiones theologiae quam fundamentalem vocant, ac per hoc, fontes, regulae, et praesidia universa quae theologicae disciplinae sunt propria. Iisque sic praeacceptis ac praestabilitis tanquam principiis totius disputationis, iam quaeritur qua praecisa ratione libri in canone Tridentino recensiti pro sacris et divinis habendi sint, et quatenus ratione inspirationis per quam Deus exstitit horum librorum auctor, quaenam sit praedictae inspirationis notio, natura, quidditas et modus. In quo quidem, ut ordine debito procedamus, incipiendum est a notione inspirationis secundum quod elucet in authenticis Ecclesiae documentis, et ad huius rei investigationem sequens praemittitur capitulum.
Capitulum I: Capitulum primum. — Ubi dogmatica inspirationis notio declaratur.
Credo... in Spiritum Sanctum... qui locutus est per prophetas.
In hac notione declaranda regulam processus accipimus ex definitione Vaticana, Const. Dei Filius, cap. 2, et a generalioribus ad magis determinata gradatim descendentes, sequentes statuimus propositiones.
Sectio I: § 1. — Quod libri Scripturae omnes et singuli pro sacris et canonicis habendi sunt
Quod libri Scripturae omnes et singuli pro sacris et canonicis habendi sunt, non ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approbationis, nec etiam ratione solius materiae seu veritatis revelatae sine erroris admixtione in eisdem contentae, sed omnino ratione originis, in quantum Spiritu Sancto inspirante conscripti, habent auctorem Deum.
I. — Iacobus Bonfrerius in suis praeloquiis in Scripturam Sacram, tres recensuerat modos quibus potest concipi Spiritum Sanctum sese cum sacris scriptoribus habere: antecedenter scilicet, concomitanter, et consequenter. De ultimo autem ex his tribus modis sic statuerat ipse: « Consequenter se habere posset Spiritus Sanctus, si quid humano spiritu absque Spiritus Sancti ope, directione, assistentia, a quopiam scriptore esset conscriptum, postea tamen Spiritus Sanctus testaretur omnia quae in eo scripta essent, vera esse. Certum enim est, tunc totum hoc scriptum fore Dei verbum, et eamdem infallibilem veritatem habiturum, quam habent caetera quae inspiratione vel directione eiusdem Spiritus Sancti conscripta essent. Quemadmodum tam est regis verbum, et paris auctoritatis, cum quis a secretis vel notarius proprio marte mandatum aliquod regium vel instrumentum publicum concipit, quod postea rex lectum probat, et sigillo suo impresso munit, cum eo quod rex ipse concipit, scribit, dictat. Hoc tertio modo etsi non existimem Spiritum Sanctum aliquando usum in iis quos habemus sacrae scripturae libris, absolute tamen nihil vetat uti, vel etiam aliquando usum, forte in iis libris nonnullis ac scriptis quos supra diximus fuisse scripturam sacram, et postea tamen intercidisse »1.
Hucusque Bonfrerius, qui solum considerans quid sufficere posset ad rationem scripturae sacrae in abstracto, opinatur quidem modum mox descriptum esse admissibilem, sed simul considerans quod in eo nequaquam verificarentur ea quae de Scripturis nostris docet nos revelatio, protestatur etiam se nulli Bibliorum nostrorum libro hanc suam theoriam velle applicari. Quoniam in hac opinione sua simplicem exhibet hypothesim quae aut numquam habuit locum, aut si forte habuit, nonnisi in scriptura iam nunc deperdita, eaque non eiusdem rationis cum illis scripturis sacris quae de facto per apostolorum manus Ecclesiae sunt traditae.
At recentiores quidam ante Concilium Vaticanum hanc ipsam hypothesim in thesim vertere voluerunt, diminuendo adhuc de conditionibus a Bonfrerio appositis, et loco attestationis Spiritus Sancti substituendo simplicem approbationem ecclesiastici magisterii per insertionem in canone. Dixerunt itaque, plures seu libros seu librorum textus, maxime historicos, reipsa exstare in Bibliis nostris, qui humana tantum industria conscripti, postmodum auctoritate et approbatione Ecclesiae inter sacros et canonicos fuerunt accensiti.
Hunc porro errorem reprobavit Vaticana Synodus docens: « Eos vero (libros) Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati ».
Et re quidem vera, vel primo intuitu apparet opinionis falsitas, et absoluta eius oppositio ad regulam revelationis. Certe in 2 Tim. III-16 dicitur: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum. Nec refert an ponatur ibi vox Θεόπνευστος, divinitus inspirata, per modum praedicati vel per modum adiectivi, quia si per modum praedicati, sensus erit quod omnis scriptura est divinitus inspirata et ad docendum utilis; si autem per modum adiectivi, quod omnis scriptura est utilis, utpote divinitus inspirata. Et utroque modo inspiratio ad omnem scripturam extenditur, ita ut in stylo Pauli idem plane sit γραφὴ Θεόπνευστος, ac τὰ ἱερὰ γράμματα, seu sacrae litterae de quibus locutus fuerat in versiculo immediate praecedenti. Propterea etiam, pro synonymis semper habita sunt in Ecclesiae doctrina, scriptura sacra, scriptura canonica, scriptura divinitus inspirata, nec in re adeo nota opus est diutius insistere.
Nunc vero, quidquid de inspiratione sentias, id saltem omnino evidenter elucebit: inspirationis nempe nomine significari actionem Dei in hagiographum per quam movetur ille ad scribendum. Unde statim efficitur, librum inspiratum nonnisi eum esse, qui sub speciali Dei motione et influxu scriptus sit. Sed in libro sola humana industria concinnato, quantumcumque superveniat Ecclesiae approbatio, imo vero, quantumvis accedere supponatur ipsius Dei revelatio in attestationem veritatis omnium et singularum sententiarum, nihil tale habetur, ut in terminis perspicuum est. Ergo, praescindendo etiam ab aliis quam plurimis rationibus quae brevitatis gratia hic omittuntur, certissime concludendum est, nullum exsistere Scripturae librum qui pro sacro et canonico habendus sit, ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approbationis2, imo nec ratione consequentis testificationis Spiritus Sancti de rerum in eo scriptarum veritate.
Bene itaque Bonfrerius tutos esse volebat ab omni applicatione tertii illius modi a se excogitati, omnes et singulos libros Scripturae sacrae quae nunc est. Videbat enim eos omnes diserte revelari ut inspiratos, et nullum inspirationi remanere locum in modo praedicto. Unde apud ipsum nusquam occurrit inepta illa locutio « inspiratio subsequens », qua utuntur auctores mox refutati, (et dico ineptam, quia imaginari inspirationem quae scripto iam libro posterior sit, nihil aliud est quam contradictoria iungere simul). Sed quod rectissime iudicabat satis non esse ad rationem scripturae inspiratae, sufficiens nihilominus reputabat ad communissimam rationem scripturae sacrae, id est scripturae quae esset verbum Dei. In quo quidem minime sequendus videtur Bonfrerius, quoniam ibi latet quaedam aequivocatio, quam statim ad claritatem totius disputationis oportet removere.
Duplici enim sensu dici potest scriptura aliqua verbum Dei: sensu solum obiectivo, et sensu formali. Sensu, inquam, obiectivo, quatenus scriptura illa solum exprimeret et referret id quod alias est dictum seu revelatum a Deo. Qua quidem ratione verbum Dei sunt symbola fidei, vel divinae traditionis monumenta; et ideo, cum ex eis proferimus testimonia, dicimur argumentum sumere ex verbo Dei tradito. Sensu vero formali, quatenus obiectum seu sententia seu veritas quam scriptura illa exprimit, non modo res esset a Deo revelata seu dicta, verum etiam esset ab eo dicta per scripturam illammet per quam exprimitur: quod sane nequaquam esse potest nisi a Deo sit ipsa scriptura significans, et non sola sententia per scripturam significata. Haec est distinctio vere fundamentalis in praesenti materia, eaque prae oculis necessario habenda, nisi velimus ad arbitrarios detorquere sensus hoc nomen scripturae sacrae. Certo enim certius pro scriptura sacra nusquam habita sunt scripta symbola fidei vel monumenta traditionis, praecise propter defectum alterius conditionis mox assignatae, idque recte admodum et rationabiliter. Aliud quippe est quod sacra sit doctrina, sacra sententia, sacra historia quae in scripto est contenta, aliud vero quod sacrum sit, id est a Deo descendens, scriptum ipsum in quo continetur. Nunc autem si quis bene consideret, facile perspiciet quod consequens illa Spiritus Sancti testificatio de veritate sententiarum contentarum in aliquo libro sola humana industria concinnato, id tantum efficeret: ut nimirum res quae ab homine scriptae et dictae prius fuissent, essent iam dictae etiam a Spiritu Sancto, et idcirco fide divina credibiles et credendae. Proinde praefatus liber aliquo iam modo dici forsitan posset effectum verbum Dei sensu obiectivo, at certe non sensu formali, prout oporteret ad rationem scripturae sacrae. Plane enim evidens est quod simplex consequens Dei attestatio nequaquam valeret efficere ut veritates enuntiatae in libro illo, attestatae iam forent et dictae a Spiritu Sancto per eam ipsam scripturam quam marte proprio supponitur homo edidisse.
Aliter autem esset iudicandum si loco purae et simplicis attestationis de veritate sententiarum quam in medium adducit Bonfrerius, supponeres inspirationem Spiritus Sancti ad hoc, ut nomine suo, suaque auctoritate, idem ille liber denuo ederetur. Quo solo in casu vera adesset paritas cum schemate legis vel bullae, quod prius a iurisconsulto vel theologo elaboratum, postea publicatur a legislatore vel pontifice, fitque verbum eius tam vere et tam proprie ac si ipse concepisset, ipse scripsisset. ipse dictasset. Verumtamen etiam atque etiam animadvertes quod in allato exemplo, textus legis seu bullae non est verbum principis ratione primae scriptionis, sed secundae, quae tunc aequivalenter habetur, cum princeps subscribit, et ipsum textum facit suum. Idem enim per eiusmodi subscriptionem agitur, ac si assumptum schema verbaliter dictaretur a principe, et sic ab eo dictatum prodiret in publicum. Vere ergo reperitur ibi aequivalens scriptio secunda, quae sola in causa est cur scriptura edicti sit sensu etiam formali verbum legislatoris vel Papae. At simile quid imaginari de Spiritu Sancto, pene ludicra res esse videtur. In omni autem modo, iam versaremur extra praesentem hypothesim quae ponit solum consequentem testificationem Dei, quaeque idcirco, non tantum ad rationem scripturae inspiratae, ut ipse Bonfrerius concedebat, verum etiam ad qualemcumque rationem scripturae sacrae plane insufficiens esse ostenditur.
Haec igitur dicta sint de primo errore a Vaticana Synodo reprobato, necnon et de opinione Bonfrerii quae huic errori occasionem dedit. Sequitur iam error alter ex eiusdem Bonfrerii doctrina pariter occasionatus.
II. — Hic error iam non ex approbatione Ecclesiae repetit id quo formaliter libri nostri pro sacris et canonicis sunt habendi, sed ex horum librorum argumento seu materia, videlicet ex hoc dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant3.
Dixerat Bonfrerius explicans modum quo iam non consequenter, sed concomitanter Spiritus Sanctus ad hagiographos se habere potest: « Concomitanter sese habet Spiritus Sanctus, cum non ad modum dictantis et spirantis se habet, sed ad eum modum quo quis alterum scribentem oculo dirigeret ne in re quapiam erraret. Hoc enim modo potest Spiritus Sanctus scriptorem hagiographum dirigere, ut in nullo eum errare fallive permittat. Cum enim praesciat quid ille scripturus sit, ita ei adstat ut sicubi videret eum erraturum, inspiratione sua illi esset adfuturus. Hic modus videtur a Spiritu Sancto servatus in historiis, dictis aliorum factisque referendis, quae vel visu cognita, vel auditu ab hominibus fide dignis accepta fuerant. Ita evangelia, ita acta apostolorum, ita caeteri libri historici a prophetis aliisve conscripti ». Haec iterum Bonfrerius, Praeloq. in Script. c. 8, sect. 3, ubi non iam sicut prius, hypotheticum et mere possibilem modum intendit proponere, sed modum de facto usurpatum quoad plures nostri canones libros. Quamquam nondum plene eius mens eluceat. Completur enim ex iis quae addit, sect. 6: « Notanda, inquit, in hoc secundo modo duo. Unum, licet in hoc modo non se habeat antecedenter divina inspiratio qua singula demonstrentur et inspirentur, non deesse tamen scriptori initio inspirationem quamdam generalem scribendi talem historiam, vel pulchras gnomas ad vitam moresque bene componendos, vel quid aliud... Alterum est, licet in hoc secundo modo Spiritus Sanctus hominem sibi relinquat, subinde tamen inspirationem aliquam accedere, ut si quid visorum auditorumque scriptor esset oblitus, vel si qua in re esset scriptor erraturus nisi a Spiritu Sancto doceretur, etc. ». Ubi vides, aliquid adhuc salvari positivum Spiritus Sancti influxum in hagiographum; cuius influxus ratione scriptura seu liber aliquo adhuc pacto ad Spiritum Sanctum referretur auctorem. Propterea, in sententia Bonfrerii (aliunde minime recipienda, ut in sequentibus apparebit), non ideo duntaxat liber aliquis pro sacro et canonico haberi debebit, quod revelationem sine errore contineat. Sed rursus, theologi quidam ante Vaticanum, opinionem Bonfrerii amplexi sunt, exspoliando illam ab omni addito quo adhuc positiva Spiritus Sancti suggestio quadantenus retineretur. Posuerunt enim nudam assistentiam in negativo consistentem4, et ita quidem ut ratio canonicitatis librorum Scripturae nullo iam modo ex parte auctoris repeti posset. Reliquum igitur fuit ut ex parte solius materiae seu veritatis revelatae sine admixtione erroris in eis contentae quaereretur, et hic est secundus error a Vaticano confixus ubi supra.
Porro ad huius erroris confutationem eadem fere argumenta valent, quae pro refutatione praecedentis. — Et primo quidem, quidquid commune esse potest scripturae inspiratae et non inspiratae, nequaquam exhibet propriam rationem propter quam scripturae nostrae pro sacris et canonicis habendae sunt. Ipsa enim inspiratio in causa est cur sacrae dicantur et sint, iuxta doctrinam Pauli, in qua idem sunt sacrae litterae et scriptura divinitus inspirata, ut supra notatum est. Atqui in scriptura etiam non inspirata contineri potest revelatio sine errore, ut apparet in symbolis fidei et definitionibus pontificum vel conciliorum. Et ratio facile constat, quia ad hoc quod liber aliquis revelationem sine errore contineat, non est necessarius positivus ille Spiritus Sancti afflatus qui omnino de ratione inspirationis est, sicut satis superque indicat vel ipsum inspirationis nomen, et confirmat etiam Petrus in secunda epistola, I-21, dicens: Spiritu Sancto inspirati, (ὑπὸ Πνεύματος ἁγίου φερόμενοι, moti, acti), locuti sunt sancti Dei homines. — Praeterea, ex hoc quod liber aliquis contineat revelationem sine errore, sequitur ad summum quod sit verbum Dei sensu obiectivo, iuxta superius praemissa. Hoc autem non satis est ad scripturam sacram, quae est verbum Dei sensu etiam formali. — Denique clausus est canon Scripturarum simul cum deposito fidei catholicae, ut fert constans et perpetuus Ecclesiae sensus. Sed in dies augeretur aut augeri posset, si ratio constituens scripturam in esse scripturae sacrae, ea esset quae nunc assignatur. Omnibus itaque modis reiicienda erronea opinio5.
Nunc igitur, si neque ex superveniente approbatione, neque ex materia contenta repeti potest ratio canonicitatis librorum Scripturae, nihil aliud restat nisi ut repetatur ex eorum scriptione, pro quanto scilicet libri illi scripti a Deo sunt, ac per hoc, Deum habent auctorem. Et in hoc est veritas quae a Vaticana Synodo definita, ex fontibus revelationis accurate diligenterque iam est demonstranda.
III. — Primum porro argumentum sumitur e Scriptura ipsa, quae utique si de seipsa testimonium ponit, nonnisi veridicum perhibet testimonium, de Dei revelatione descendens. Scriptura autem seipsam testatur divinitus inspiratam, idque profecto, secundum quod scripta est, Spiritu Sancto inspirante. Quo posito, sic: Libri conscripti Spiritu Sancto inspirante, a Deo sunt tanquam a causa efficiente principali, ab hominibus vero nonnisi ut ab instrumentis. Sed liber qui a Deo est ut a principali causa, et ab homine nonnisi ut ab instrumento, est liber qui Deum habet auctorem. Ergo libri Scripturae inspirante Spiritu Sancto conscripti, habent auctorem Deum, et ut tales pro sacris et canonicis sunt habendi.
In hoc syllogismo minor est per se nota, quia in omni genere operum, effectus tribui debet causae principali quae per instrumentum agit. Ideoque, statim ac Deus causa principalis scriptionis librorum asseritur, implicita quoque assertio est, quod proprius eorumdem auctor haberi debeat. Sola ergo remanet declaranda maior: idem nimirum esse, librum conscriptum Spiritu Sancto inspirante, et librum qui ab homine non sit nisi tanquam a Spiritus Sancti instrumento. — Declaratur autem primo, quia inspiratio apud Paulum, est apud Petrum ubi supra, motio sub qua locuti sunt sancti Dei homines, et ex qua explicatur quomodo prophetia sive Scriptura voluntate humana allata non fuit, nec est ab humano sensu descendens, sed altius repetit originis principium, quod est Spiritus Sanctus. — Declaratur deinde secundo, quia ipsum per se inspirationis nomen semper importat suggestionem quam quis accipit ab alio. Proinde inspiratio divina est suggestio a Deo, et inspiratio divina terminata ad scripturam, est motio qua quis divinitus movetur ad scribendum ea quae sibi a Deo suggeruntur. In huiusmodi autem scriptione, habes profecto hominem in ratione instrumenti, et Deum in ratione causae principalis.
Accedunt alia plurima Bibliorum testimonia, quibus exhibetur Deus utens hominibus inspiratis tanquam organis seu instrumentis scriptionis. Velut cum dicitur Spiritus Sanctus locutus in Scripturis per prophetas, in prophetis, per os prophetarum6. Vel cum ordine inverso dicitur homo enuntiasse textus scriptos in Spiritu Sancto7. Vel cum absolute ponitur Scriptura pro ipso Deo loquente8. Quae omnia egregie exponit Card. Franzelin de div. Script. Thes. 2.
Aliud quoque argumentum est ex universali SS. Patrum consensu. Dicunt enim, Scripturas esse conscriptas per Spiritum Sanctum, vel per operationem Spiritus Sancti9, esse litteras Dei ad homines missas10, Scripturas esse a Deo dictas11, esse a Deo, vel operatione Dei datas et conditas12, homines in iis scribendis fuisse instrumenta sub operatione divini Spiritus13.
Hinc in specialibus documentis authenticis fidei Ecclesiae, explicite dicitur Deus profitendus auctor librorum utriusque Testamenti: « In professione fidei episcopis ordinandis praescripta, quae ab eis adhuc nunc editur; in professione fidei a Leone IX missa ad Petrum Antiochenum; in symbolo Graecis proposito in Concilio Lugdunensi II, haec fides enuntiatur: Credo etiam novi et veteris Testamenti, Legis et Prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem Deum et Dominum omnipotentem. Adhuc expressius in Concilio Florentino, decreto pro Iacobitis idem declaratur: Sacrosancta Romana Ecclesia unum atque eundem Deum veteris et novi Testamenti, hoc est, Legis et Prophetarum atque Evangelii profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante utriusque Testamenti sancti locuti sunt, quorum libros suscipit et veneratur, qui titulis sequentibus continentur. Hic igitur dicitur Deus auctor Legis, Prophetarum, et Evangelii, quatenus conscriptores omnium librorum sacrae Scripturae locuti sunt, scribendo nempe ipsos libros, Spiritu Sancto inspirante. Proinde talis est inspiratio ad scribendum, ut Deus sit auctor librorum. Porro ipsum Concilium Tridentinum in Sessione IV, hoc decretum Synodi Florentinae prae oculis habuit. Eodem igitur sensu intelligi debent verba Tridentini: Omnes libros tam veteris quam novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor..., suscipit et veneratur »14. Novissime tandem Vaticanum hanc perpetuam Ecclesiae fidem decreto suo iterum iterumque sanxit, proscriptis simul grassantibus pro tempore erroribus qui eidem adversabantur. Sed quoniam de praeciso sensu formulae: Deus auctor librorum utriusque testamenti, quidam adhuc dubitare videntur, ideo statim, ad huius dubii elucidationem, sequentem statuimus propositionem.
Sectio II: § 2. — Quod Deus est auctor librorum novi et veteris Testamenti
Quod Deus est auctor librorum novi et veteris Testamenti, non sensu abusivo, quatenus solum inspiravit hagiographis consilium scribendi, suppeditavit generale libri argumentum, et dum scriberent, adstitit ne errarent; sed sensu proprio, quatenus libros ipsos cum omnibus suis partibus, scriptoribus sacris quibus tanquam instrumentis utebatur, suggerendo dictavit. Unde sequitur, omnia et singula in originalibus Scripturae libris contenta, prout et ea ratione qua in eisdem libris lectori proposita iacent, vere esse a Deo ut directum ad nos scriptum verbum Dei.
I. — Sententia hic confutanda, est ipsa sententia Bonfrerii superius secundo loco adducta. Quae etsi, ut iacet, nequaquam dici possit in Vaticana Synodo directe reprobata, adhuc tamen facile destruitur argumento deducto ex definitione Concilii. Haec enim definitio, sensui et litterae praecedentium decretorum fidei ad amussim inhaerens, proponit integros Scripturae libros cum omnibus suis partibus, tanquam sacros et canonicos. Sacros vero et canonicos eos declarat quatenus Deum habent auctorem. Sequitur ergo, Deum esse auctorem integrorum librorum quoad omnes eorum partes. Porro auctor libri integri quoad omnes eius partes, ille profecto non est, qui tantummodo suggessit scribendi consilium, suppeditando etiam argumentum generale, sed ille solus qui totum librum ab initio ad finem scripsit, idque vel per se, (quod quidem in casu, semel pro semper manet exclusum, cum sit perquam evidens, sacros libros non fuisse a Deo immediate conscriptos), vel per alium tanquam per scriptionis instrumentum. Scribere autem librum per alium tanquam per scriptionis instrumentum, nihil aliud est quam suggerere et dictare omnia quae ponuntur in libro. Ergo a primo ad ultimum, legitima Vaticanae definitionis conclusio est, quod Deus sacros libros integros cum omnibus suis partibus, hagiographis quibus tanquam instrumentis utebatur, positiva suggestione dictavit.
At statim occurrunt novi exegetae de schola larga criticorum, dicentes non definiri in Vaticano quod Deus sit librorum Scripturae auctor simpliciter et absolute, sed solum cum addito diminuente: eatenus auctor, quatenus inspirator. Ait enim Concilium quod libri canonici, Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem. Quod est dicere, eos ideo habere Deum auctorem, quia sunt Spiritu Sancto inspirante conscripti, et non vice versa. Proinde, inquiunt, absonum est inferre modum quo se habuit Deus in condendo Scripturam, ex formula dogmatica, Deus est auctor librorum Sacrae Scripturae, absolute sumpta, ut Franzelin fecit, de div. Script. Thes. 3. Sed vulgaris etiam logica requirit ut per prius determinetur inspirationis mensura et modus, et exinde consequenter eruatur legitima interpretatio verborum quibus librorum nostrorum auctor declaratur Deus, non autem e converso. In quo quidem, nunc sub una, nunc sub altera forma explicando, magnum doctrinae apparatum sibi videntur proferre novi nostri critici, sed frustra, quia fortasse ipsorum logica, et non illa Cardinalis Franzelin, in defectu est.
In primis falsissimum est, esse in definitione Vaticana additum diminuens. Nam verba illa, Spiritu Sancto inspirante conscripti, assignant rationem cur libri Scripturae Deum auctorem habeant, id est causam ontologicam ex qua fit ut ad Deum tanquam ad proprium auctorem referantur. Sed quis, quaeso, unquam imaginatus est quod assignare causam effectus, est diminuere de veritate et proprietate eius quod ut effectus affirmatur? Certe cum definitur in conciliis, Iesu Christi corpus et sanguinem in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter contineri, transubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem potestate divina1, assignatur transubstantiatio ut causa praesentiae corporis Christi in sacramento. Numquid propterea, de veritate et proprietate huius praesentiae aliquid diminuitur? Numquid non tam absolute definitur praesentiae veritas, quam absolute enuntiatur transubstantiationis realitas? Et simili modo in praesenti, utrumque est in omni proprietate terminorum accipiendum: quod Deus est librorum Scripturae auctor, et quod libri Scripturae eo inspirante conscripti sunt. Non ergo, vel specie tenus, additum diminuens ibi invenire est.
Insuper distinguere oportet causam essendi quae est in ordine ontologico, et causam inferendi quae est in ordine logico. Et licet secundum causam essendi, ideo Deus sit Scripturae auctor, quia eo inspirante Scriptura conscripta est, et non vice versa, adhuc tamen secundum causam inferendi rectissime dici potest quod ideo Scriptura inspirante Deo conscripta est, quia habet auctorem Deum. Sicut si dicerem quod secundum causam essendi, ideo in Eucharistia continetur corpus Christi, quia transubstantiatus est panis in ipsum, ut habetur in Lateranensi IV, et quod secundum causam inferendi, ideo transubstantiatus est panis, quia corpus Christi sub speciebus sacramenti veraciter continetur, ut habetur in Tridentino, Sess. 13, cap. 4. Sicut etiam si dicerem quod secundum causam essendi, ideo Caius est filius Titii, quia genitus ab eo est, et quod secundum causam inferendi, ideo est ab eo genitus, quia filius eius est. Quippe, si mihi undecumque constat filiatio, rectissime infero generationem quae est causa filiationis. Et ratio a priori est quia sicut causa ex qua necessario sequitur effectus, demonstrat effectum, ita ordine inverso, effectus demonstrat causam. Hinc, si in regula fidei invenio libros Scripturae, utpote Spiritu Sancto inspirante conscriptos, Deum habere auctorem, nedum ratio mihi sit diminuendi aliquid de proprietate et rigore formulae dogmaticae, Deus est auctor librorum sacrae Scripturae, suppeditatur potius unde ex hoc quoque capite mensuram inspirationis accipiam, pro quanto scilicet infallibilis Ecclesiae doctrina me certiorem facit, tantam esse inspirationi Spiritus Sancti extensionem attribuendam, quanta requiritur ad hoc ut vere et proprie dici possit Deus, librorum sacrae scripturae auctor. Omnibus igitur modis nullius valoris est argumentum criticorum2, et arguendo ex auctoritate conciliorum, optime infertur libros canonicos fuisse de integro a Spiritu Sancto positiva suggestione dictatos.
At nec desunt qui fidem integralis inspirationis originalium scripturarum elevare volunt, hac ratione ducti: Quia scilicet in decreto Tridentini ad quod sese referunt Patres Vaticani, non dicitur simpliciter: libros ipsos integros cum omnibus suis partibus esse sacros et canonicos, sed: libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata latina editione habentur. Porro, inquiunt, non omnia quae in vulgata reperiuntur, sacra et canonica dici possunt, cum menda quaedam in ea, aequivalenter saltem, ipsum Tridentinum admiserit. Ergo partes quae sacrae et canonicae definiuntur, non sunt omnia et singula quae primitus scripta erant in libris originalibus.
Sed hoc nihil esse, evidenter tibi constabit si consideres quod decretum Tridentinum de canonicis Scripturis non respicit directe vulgatam versionem qua talem, quia versio non est sacra et canonica qua versio, sed solum qua authentica, id est conformis cum originali. Et de hac conformitate seu authenticitate vulgatae directe non agitur nisi in decreto sequenti de editione et usu sacrorum librorum. Primum itaque decretum directe est de ipsis originalibus libris, qui integri, ac per hoc, cum omnibus partibus ad eorum integritatem quocumque modo pertinentibus, sacri et canonici definiuntur. Nunc autem, quia de aliquibus poterat oriri dubium an essent necne, integrantes Scripturae originalis partes, (nam capita 13 et 14 Danielis, itemque plura loca libri Esther, in Hebraeorum voluminibus Hieronymus non reperit; et rursus, alia quaedam in novo testamento, velut Marc. XVI, 9-20, Luc. XXII, 43-44, Ioan. V-4 et VII-53, etc., a nonnullis Patribus notantur ut in paucioribus vel pluribus codicibus omissa): ideo oportebat statuere pro norma aliquam editionem in concreto. Et hac de causa non satis fuit Concilio dicere, libros ipsos integros pro sacris et canonicis habendos, (quod utique satis erat ad integralem inspirationem originalis scripturae firmandam), sed addendum fuit: cum omnibus suis partibus prout in Ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata latina editione habentur, ut scires ad originales Scripturas ea quoque pertinere, quae in multis codicibus sive hebraicis sive graecis nunc desiderantur, et tamen in veteri illa editione vulgata, longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata, continentur.
II. — Sequitur nunc aliud caput argumenti, iam non ex definitione Vaticana, sed ex ipsis fontibus unde Concilium suam deprompsit doctrinam. Sunt autem Scriptura et Traditio.
Et Scriptura quidem ubi supra, iam de seipsa testimonium posuit dicens: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum. Expressius in graeco: Πᾶσα γραφὴ Θεόπνευστος καὶ ὠφέλιμος, videlicet: est divinitus inspirata et utilis. Porro, si inspiratio ad omnem scripturam, et consequenter ad omnes et singulas eius partes se extendit, ergo et suggestio seu dictatio. Ac per hoc, in ultima analysi venire nunc poterit ut conclusio argumenti scripturalis, illud ipsum quod in argumento superiori, ex auctoritate Concilii ut antecedens accipiebatur, Deum nempe esse integrae scripturae auctorem. Nam uterque processus est rectus. Primus sic: Deus est integrae scripturae auctor, ergo omnia inspiravit, omnia dictavit. Secundus sic: Omnia inspiravit, omnia dictavit, ergo est auctor scripturae integrae. Et uterque simul est etiam legitimus, absque calumnia circuli vitiosi, dummodo alia via quam ex alterius enthymematis conclusione, alterius antecedens supponatur acceptum.
Sed veniamus iam ad SS. Patres, integerrimos traditae ab apostolis fidei testes. Quorum testimonia si scriberentur per singula, nec ipsa arbitror integra volumina sufficere posse. Omitto igitur loca illa innumera, et ex parte superius indicata, ubi sacrae litterae dicuntur ab eis simpliciter et absolute, eloquia Dei, Dei libri, voces Dei, scripturae a Spiritu Sancto conscriptae et editae. Omitto pariter quod fides inspirationis sese ad omnes etiam minimas sacrorum librorum partes extendentis, est apud Patres universos, evidens praesuppositum super quo fundatur omnis eorum interpretandi modus, et omnis ratio respondendi ubique ad currentes difficultates sive antilogias. Solum in proposito est pauca quaedam selecta pro nunc adducere, quae ad rem magis facere videbuntur.
Hilarius in Psalm. 135, n. 1: « Non est otiosus propheticus sermo... Si enim in viris prudentibus exspectari id maxime solet, ut ea quae loquuntur, gravitate eorum doctrinaque digna sint..., quanto magis id coelestibus eloquiis opinandum est, ut quidquid in his est, excelsum, divinum, rationabile et perfectum existimetur ». Sed hoc profecto, non alia de causa nisi quia omnia ibi sunt dictata a Spiritu Sancto.
Chrysostomus, Hom. 21 in Genes. n. 1: « Neque enim est syllaba vel apiculus in sacris litteris, in cuius profundo non sit grandis quispiam thesaurus... Neque opus habet divina scriptura hominum sapientia ut intelligatur, sed revelatione Spiritus, ut hausto inde vero sensu, magnum nobis hinc lucrum accrescat. Nam si in saecularibus negotiis scripta quae ab hominibus conficiuntur, saepe... ab una syllaba multum momenti habent: multo magis hoc in scripturis divinis a Spiritu Sancto compositis invenitur ».
Basilius, Hom. 9 in hexaem. n. 1, rationem exponens cur de rebus scientificis in scriptura nihil, hanc causam reddit, quia omnia in scripturis sunt dictata a Spiritu Sancto, qui de his nos instruere non curat. « Numquid ideo, inquit, Spiritus Sancti eloquia censuero infatuata sapientia esse viliora? Nonne potius ideo ei dedero gloriam, qui mentem nostram in rerum vanarum occupatione non detinuit, sed omnia ad aedificationem et perfectionem animarum nostrarum conscribi sanxit? ».
Ambrosius, epist. 8, asserens nihil in sacris codicibus expressum inveniri, quod non ex divina suggestione descenderit: « Non secundum artem scripserunt (sacri scriptores), sed secundum gratiam quae super omnem artem est. Scripserunt enim quae Spiritus eis loqui dabat ».
Hieronymus, epist. 27, n. 1, refutans eos quos in correctione vulgatarum scripturae versionum patiebatur adversarios: « Quos ego, ait, cum possem meo iure contemnere, (asino quippe lyra superflue canit), tamen ne nos superbiae, ut facere solent, arguant, ita responsum habeant: Non adeo me hebetis fuisse cordis, et tam crassae rusticitatis..., ut aliquid de dominicis verbis, aut corrigendum putaverim, aut non divinitus inspiratum. Sed latinorum codicum vitiositatem, quae ex diversitate librorum omnium comprobatur, ad graecam originem voluisse revocare ».
Augustinus multus est in eadem fide de totali illa inspiratione scripturae ubique inculcanda. Ex qua procul dubio fide inconcussa, auream hanc, et nunquam satis meditandam regulam ponit, epist. 82, n. 3: « Si aliquid in eis offendero litteris, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam, vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me non intellexisse non ambigam ».
Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 16, n. 2, in eadem fide suos instruit catechumenos: « Ecquid aliud est, inquit, quod cognoscat profunda Dei, nisi solus Spiritus Sanctus qui divinas scripturas elocutus est? » Et infra: « Ipse Spiritus Sanctus elocutus est scripturas ».
Gregorius Magnus, l. 4 in 1 Reg. c. 3, n. 49: « Eorum (sacrorum librorum) verba Paulus sive Ioannes scripsit, sed quod quisque scripsit, loquens in eis Verbum inspiravit ». Et in praefatione Moralium, c. 1: « Quis haec scripserit (librum Iob), valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dictavit. Ipse scripsit qui et in illius opere inspirator exstitit... Si magni cuiusdam viri susceptis epistolis legeremus verba, sed quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset epistolarum auctorem scire, sensumque cognoscere, sed quali calamo earum verba impressa fuerint indagare ».
Unde tandem Leo XIII in recentissima encyclica Providentissimus Deus, totius traditionis interpretem sese faciens, ait: « Nefas omnino fuerit, aut inspirationem ad aliquas tantum sacrae scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex difficultatibus se expediunt, id nimirum dare non dubitantes, inspirationem ad res fidei et morum, nihilque praeterea, pertinere, eo quod falso arbitrantur, de veritate sententiarum cum agitur, non adeo exquirendum quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur quam ob causam dixerit. Etenim libri omnes atque integri quos Ecclesia tanquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante conscripti sunt... Haec est antiqua et constans fides Ecclesiae ». Vides igitur nihil expressius desiderari posse, et ideo, missis iam auctoritatibus aliis, ad conclusionem in thesi positam statim accedo.
III. — Conclusio est quod omnia et singula in originalibus scripturae libris contenta, prout et ea ratione qua in iisdem libris posita iacent, vere a Deo sunt ut directum ad nos scriptum verbum Dei. Et aperte fluit ex dictis, quia quidquid in libro ex dictatione alicuius positum invenitur, id profecto verbum eius est. Sed omnia et singula in scriptura originali fuerunt a Deo dictata, ut ante praemisimus. Ergo omnia et singula sunt scriptum verbum Dei. Verumtamen attende determinationem adiectam: prout et ea ratione qua in libris sacris posita iacent, quae paulo diligentius nunc consideranda manet. Et quia in omni verbo duplex habitudo est, una ad dicentem, altera ad rem dictam, videndum est quid sibi velit adiecta determinatio, accipiendo scripturam primo per ordinem ad Deum dicentem, et secundo per ordinem ad res dictas a Deo.
Quoad primum animadvertendum occurrit quod in libro quolibet, praeter verba auctoris ipsius, contingit inveniri quoque verba aliorum, et hoc dupliciter: vel per modum simplicis relationis, vel per modum citationis. Per modum simplicis relationis, si solum in libro narretur quid ab hoc vel illo dictum sit. Per modum citationis, si alterius dictum afferatur etiam ut auctoritas, in subsidium argumenti quod in libro tractatur. Et quandoque quidem ut auctoritas in materia historiae, sicut cum historicus producit fontes suos; quandoque ut auctoritas in materia doctrinae, sicut cum theologus profert revelationis monumenta in quibus fundat suas conclusiones; quandoque ut auctoritas ad hominem, sicut cum quis ad confundendum suos contradictores, testimonia ponit quae ipsi respuere non possunt; quandoque ut auctoritas puri facti, sicut cum consequentiae alicuius doctrinae confirmantur ex confessionibus eorum auctorum qui hanc doctrinam profitentur, atque ita porro discurrendo per singula. Semper enim invenietur citatio proprie dicta a simplici relatione in hoc differre, quod relatio simplex solum narrat quid fuerit dictum ab aliquo, citatio vero profert etiam auctoritatem in ordine ad scopum quem libri auctor prosequitur. Quod autem utroque modo interserantur etiam in Bibliis alienae sententiae, non secus ac in aliis quibuslibet humanae originis libris, non est ullatenus ambigendum. Nam relationes verborum a variis personis dictorum continuo occurrunt in sacris libris historicis. Citationes quoque passim adsunt, eaque non solum ex aliis ipsius Scripturae partibus, uti frequentissimum est in evangeliis et epistolis apostolicis, verum etiam quandoque ex auctoribus profanis, sicut exempli gratia apud Paulum, Tit. I-12: Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri.
Quaeritur ergo utrum loca quoque illa scripturarum quae sive citationibus sive relationibus verborum humanorum constant, adhuc sint verbum Dei, et ad Deum tanquam ad dicentem sint referenda. Et non est dubium quin responsio esse debeat affirmativa, modo hic adhibeas determinationem superius assignatam: prout et ea ratione qua in sacris libris posita iacent. Videlicet sunt verbum Dei, formaliter qua relationes vel citationes. Omnis enim citatio, qua citatio est, ab auctore est, et omnis auctor dicit suas citationes, sicut et dicit suas relationes. Quasi vero citationes essent in libris aliquid adiaphorum, nihilque conducens ad finem quem sibi auctores praestituunt! Proinde libri Scripturae non haberent quoad omnes suas partes auctorem Deum, si citationes omnes et singulae ex inspiratione seu suggestione divina non essent, sed forte ab hagiographis proprio marte fuissent insertae. Et hoc iam nota pro confutatione theoriae de citationibus implicitis, ad sensum novellae scholae criticorum. De quo tamen postea. Nunc enim restat ut observatio facta circa scripturam per ordinem ad dicentem Deum, eodem modo applicetur per ordinem ad res dictas a Deo.
Diversa sane ratione contingit Deum dicere res quae in sacris libris continentur. Nam res illae, vel sunt propriae cogitationes Dei, vel sunt dogmata religionis, vel sunt facta historiae, vel denique sunt sensus seu affectus alicuius personae creatae. Et semper ea ratione a Deo dicuntur, qua ratione in scriptura proponuntur. Si ut propriae cogitationes Dei, si ut dogmata religionis, si ut historiae facta, sic sunt absolute et secundum se a Deo dictae. Si vero ut sensus seu affectus personae creatae, sic dicuntur a Deo ut talis personae sensus, praescindendo ab eorum absoluta veritate, vel etiam rectitudine ac sanctitate. Quanquam distinctione hic maxime opus sit. Nam persona illa, vel est persona idealis et typica, vel vivens et concreta. Si vivens et concreta, videndum est an ea persona sit quae in aliorum exemplum et informationem fuerit divinitus constituta, vel non. Si idealis et typica, videndum est cuiusnam sit idea vel typus, an impii, an stulti, an hominis humanis praeiudiciis abducti, sicut passim occurrit in quibusdam libris sapientialibus3, an potius animae fidelis vel Ecclesiae, sicut frequens est in Psalmis et Cantico Canticorum4. Quae enim a Deo dicuntur in persona hominis impii vel abrepti humanis praeiudiciis, nequaquam ab eo dicuntur ut in se vera, recta, et sancta, sicut evidentissime constat. Quae autem in persona fidelis animae, ista sine dubio dicuntur ut sensa Dei, id est ut affectus et sensus qui sunt secundum cor Dei. Simile enim est quando profani auctores in dialogis, dramatibus, hymnis, vel canticis, ponunt sua propria sensa in ore personae abstractae seu idealis, sub forma accommodata conditioni illius in cuius ore ponuntur. Porro idem quoque iudicium ferendum erit, si persona cuius sensus et affectus a Deo dictante et inspirante dicuntur, sit persona realis et concreta, quam tamen posuit Deus in exemplum et informationem aliorum. Et haec observatio valet quoad plurima epistolarum apostolicarum loca, ut infra videbitur.
Denique, si quando in scriptura res proponatur ut dicta non a Deo, sed ab homine, tunc quoque tanquam eo ipso modo a Deo dicta accipienda erit. Nullam ergo patieris difficultatem in eo loco 1 Cor. VII, 8-12, qui vulgo solet obiici: Dico autem non nuptis et viduis: bonum est illis si sic permaneant sicut et ego... Iis autem qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Nam caeteris (videlicet non nuptis et viduis) ego dico, non Dominus. Et ad meliorem rei intelligentiam cogita aliquem qui concionem componens, sic scriberet: Non ego dico, sed Dominus, quod diligendi sunt inimici, et orandum est pro calumniantibus nos. Nec esset contradictio, quia etsi omnia diceret concionator ab initio ad finem, res tamen ab ipso diceretur, non ut a se dicta, sed ut a Deo. Hoc nunc applica verbis Apostoli: Caeteris ego dico, non Dominus. Licet enim totum dicatur a Domino, quia omnia scripsit Paulus ex inspiratione divina, id tamen quod pertinet ad servandam continentiam dicitur a Domino, non ut a se dictum vel praescriptum, sed ut a Paulo consiliatum. Secus vero id quod praecessit de uxore non dimittenda.
Sic igitur omnia et singula in originalibus scripturis contenta, prout et ea ratione qua in eisdem libris lectori proposita iacent, vere sunt verbum Dei, hac nimirum de causa: quia scripta sunt omnia, dictante Spiritu Sancto.
Sed iam de ratione et modo huius dictationis ambigitur, et ad quaestionis solutionem sequens statuitur propositio.
Sectio III: § 3. — Quod duobus modis intelligi posset, Scripturam fuisse Spiritu Sancto dictante conscriptam
Quod duobus modis intelligi posset, scripturam fuisse Spiritu Sancto dictante conscriptam. Uno quidem modo per dictationem materialem seu verbalem. Alio vero modo per dictationem longe altioris ordinis, hoc est per interiorem motionem seu instinctum ad concipiendum mentaliter sententias et propositiones quas Deus ad nos per hagiographos dirigere voluit, easque sic conceptas scripto consignandum. Et quod prior dictationis modus nec est necessarius ad hoc ut dicatur Deus librorum Scripturae auctor, nec est generatim loquendo ullatenus admittendus. Unde relinquitur modus posterior, ut in quo vere habeatur propria ratio inspirationis de qua Vaticanum: « Eos vero (libros) Ecclesia pro sacris et canonicis habet, propterea quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt ».
I. — Dictatio verbalis ea esset in qua hagiographus nullum ministerium praeberet, nec in concipiendo, nec in exprimendo ea quae scribit, sed ex suggestione divina acciperet verba materialiter chartae commendanda. Sic magister in schola solet discipulis dictare lectiones; sic scriptor lucubrationes suas amanuensi. In quo quidem dictationis modo nihil profecto refert an amanuensis intelligat vel non, ea quae dictantur. Et ad hunc modum reducitur instinctus propheticus datus Caiphae, quando teste Ioanne XI-50, dixit: Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Non enim intelligebat Caiphas sensum suae locutionis secundum quod prophetica erat, et a Deo inspirata. Fuit igitur ibi quaedam dictatio verbalis, quatenus cum intenderet Caiphas suam propriam mentem exprimere, talia ei verba divinitus suggesta sunt, quae essent simul idonea ad exprimendam mentem plane diversam Spiritus Sancti. Unde S. Thomas, 2-2, Q. 173, a. 4: « Quandoque ille cuius mens movetur ad aliqua verba exprimenda, non intelligit quid Spiritus Sanctus per haec verba intendat, sicut patet de Caipha, Ioan. XI ». Caeterum, sive intelligentia dictatorum concomitanter habeatur, sive non, semper est idem per se invariatus dictationis modus, nimirum per materialem vocabulorum propositionem, in qua nihil activitati instrumenti relinquitur praeter merum mechanicum transcribendi vel exterius eloquendi laborem.
Porro vel ipsa simplex rei expositio luculenter ostendit non esse hunc dictationis modum admittendum quoad libros Scripturae sacrae. Et ratio est quia sic, libri scripturae nulla plane ratione essent ex notitia hagiographorum, per quorum ministerium conscripti sunt. Nam certe, quidquid amanuensis scribit sub dictatione verbali, nequaquam de eius notitia formaliter loquendo depromitur, cum ipse se habeat ad dictantem ut purum materialis scriptionis instrumentum. Atqui tale quid de libris canonicis minime est admissibile, et ne in cogitationem quidem venire potest: tum quia tolleret veritatem illius locutionis qua, teste apostolo Petro ubi supra, locuti sunt sancti Dei homines, quaeque procul dubio intelligenda est de locutione ex interiori notitia orta, prout decet homines rationales, praesertim ad tantum dignitatis culmen per charisma Spiritus Sancti evectos; tum quia est contrarium iis quae de seipsis diserte etiam hagiographi asseverant. Hic est discipulus ille, inquit Ioannes, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Et iterum: Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contractaverunt de Verbo vitae.... et testamur... et annuntiamus vobis. Et Lucas in prooemio sui Evangelii: Visum est et mihi assecuto omnia a principio diligenter, (utique ab his qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis), ex ordine tibi scribere, optime Theophile. Et auctor 2 Mach. II-27: Et nobis ipsis qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, imo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. Quae omnia profecto non sunt simplicium amanuensium. Amanuensis enim nihil testatur, non opus habet assequi praeviam cognitionem earum rerum quas scripto effert, non assumit negotium sudoris et vigiliarum plenum, sed quorum verborum phantasmata interius accipit, eorum lineamenta exterius ponit.
Praeterea, sicut inspiratio divina non tollit in sacris libris historicis formalitatem auctoritatis etiam humanae quae caeteris quibusvis monumentis praeteritorum temporum communis est, atque in praeambulis fidei ad fundandum credibilitatis iudicium usui esse debet: ita nec aufert ab epistolis apostolicis veram ac propriam rationem epistolarum, sive Pauli, sive Petri, sive Iacobi, atque ita porro. Sed si sacri illi libri ab hagiographis emanassent tanquam a puris Dei amanuensibus, nec evangelia in aliquo convenient cum consuetis historiae documentis, nec epistolae vere inscriberentur: epistola Pauli ad Romanos, epistola Petri ad electos advenas dispersionis Ponti, et sic de aliis. Quippe epistola quam purus amanuensis scribit, non ipsius, sed solius dictantis epistola est.
Accedit tertia consideratio quae ad universos scripturae libros aequaliter applicatur, quia singuli hagiographi proprium habent stylum secundum diversitatem ingenii, educationis, atque originis. Certe de Isaia dicit Hieronymus: « Ac primum de Isaia sciendum quod in sermone suo disertus sit: quippe ut vir nobilis, et urbanae eloquentiae, nec habens quidquam in eloquio rusticitatis admixtum. Unde accidit ut prae caeteris, florem sermonis eius translatio non potuerit conservare »1. Tum de Ieremia: « Ieremias propheta, sermone quidem apud Hebraeos, Isaia et Osee et quibusdam aliis prophetis videtur esse rusticior, sed sensibus par est, quippe qui eodem spiritu prophetaverit. Porro simplicitas eloquii, a loco ei, in quo natus est, accidit. Fuit enim Anathothites, qui est usque hodie viculus, tribus ab Ierosolymis distans millibus »2. Tum de Ezechiele: « Eodem tempore, licet posterior, hic in Chaldaea, Ieremias in Iudaea prophetaverunt. Sermo eius nec satis disertus, nec admodum rusticus est, sed ex utroque medie temperatus »3. Denique quis non vel primo intuitu recognosceret proprium et characteristicum vel Pauli vel Ioannis modum, ut de caeteris sileam, de quibus etiam par atque eadem ex omnium consensu observatio est? Nunc autem in hypothesi verbalis dictationis, in qua omnis etiam grammaticalis constructio esset a solo Deo, et nihil plus contulisset hagiographus quam merum materialis calami ministerium, diversitas illa in sacris libris inventa non secus ac in aliis omnibus litterariis hominum operibus, nullam connaturalem haberet explicationem. Accedit tandem quod absonum esset refundere in Spiritum Sanctum vitia grammaticae, velut soleocismos, hyperbata, et alia eiusmodi quae notat Hieronymus in c. 3 ad Ephesios, aut imperitiam sermonis quam Paulus 2 Cor. XI-6 in se confitetur, aut possibiles defectus pro quibus forte admissis excusationem petit auctor 2 Mach. XV-39, sic dicens: Ego quoque in his faciam finem sermonis. Et si quidem bene, et ut historiae competit, hoc et ipse velim. Sin autem minus digne, concedendum es mihi.
Concludendum igitur est, inadmissibilem esse verbalem illam dictationem a nonnullis theologis assertam, et tanto magis inadmissibilem, quanto minus necessaria ostenditur ad hoc ut cum omni verborum proprietate Deus sacrorum librorum auctor et dicatur et sit. Adhuc enim sine illa manet ipse solus principalis causa compositionis et scriptionis eorumdem, quemadmodum satis superque apparebit ex his quae in sequentibus supersunt iam explananda.
II. — Dico itaque assurgendum esse ad altiorem dictandi modum, eumque maxime proprium Deo. Et ad huius rei evidentiam considerandum venit quod in editione cuiuslibet libri duo distinguuntur: primo compositio contextus sententiarum, seu mentalis eius conceptio et formatio; tum deinde scriptio exterior, quae nihil aliud est quam transpositio formati contextus in materiales chartas per calamum et atramentum. Duobus proinde modis imaginari poteris, aliquem assumi in libri edendi instrumentum. Primo ita ut sit instrumentum quoad solam scriptionem externam. Secundo, ita ut sit instrumentum quoad ipsam quoque contextus compositionem. Et non est tertius quispiam modus excogitabilis, ut cuilibet attendenti statim apparebit.
In primo igitur modo intervenit dictatio verbalis mox declarata, in qua totius acceptio contextus a dictante est, et activitas instrumenti nonnisi consequenter incipit exerceri, quia tunc instrumentum pure et simpliciter movetur ad hoc ut vocabula ab exteriori sibi suggesta, calamo delineet. Et cum ad compositionem libri nihil conferat, nihil quoque in ea ponit de proprio stylo propriave ratione concipiendi. Unde tandem, excepta manuscripti materialitate, nihil refert, cuius scribae, cuiusve amanuensis ministerium adhibeatur. At non ita in altero modo, ubi intervenit dictatio quae iam non fit per verba sonantia vel eorum phantasmata. Tunc a dictante non est acceptio contextus iam formati. Tunc activitas instrumentalis praecedit formationem sententiarum, quia ad ipsammet ordinatur. Tunc non sola scripti materialitas, sed et eius formalitas impressam retinebit propriam instrumentindolem, characteristicumque modum. Porro dictatio ista consistit in interiori motione seu instinctu ad concipiendum mentaliter sen, tentias et propositiones quas principalis auctor in libro esse vult easque sic conceptas scripto consignandum. Et quia, ut supra ostensum est, prior dictationis modus in scripturis sanctis non habuit locum, remanet admittendus hic posterior, ut in quo sit reposita vera et propria scripturalis inspirationis ratio.
Sed ne confusa et generali tantum notione contenti esse videamur, veniendum est nunc ad ulteriorem eius expolitionem seu analysim, quam in sequenti capitulo, Deo iuvante, pro viribus prosequemur.
Capitulum II: Capitulum secundum. — Ubi notio inspirationis magis expolitur.
Ὑπὸ Πνεύματος Ἁγίου φερόμενοι ἐλάλησαν ἅγιοι Θεοῦ ἄνθρωποι.
2 Petr. I-21.
Quisquis sane ad scribendum librum se accingit, tria facit. Primo accipit notitiam rerum de quibus erit ille liber. Secundo excogitat intus in mente sua singulas per ordinem sententias, simul cum verbis quibus exprimantur. Tertio exterius transcribit in codice contextum qui fuit prius in cogitatione formatus et expressus. Porro, si verum est sanctos Dei homines per quos in scripturis sacris locutus est Spiritus Sanctus, non fuisse puros et simplices amanuenses, sed aliquo etiam pacto auctores librorum qui sub eorum nomine publicantur, consequens est quod in eis etiam, tria illa quae in caeteris auctoribus signata sunt, reperire sit. Differenter tamen, quoniam non principales, sed instrumentales tantum auctores sunt. Et quia eatenus instrumentales, quatenus sub inspiratione divina scripserunt, prae primis necesse est secernere id quod praesuppositive solum ad inspirationem se habet, ab eo quod ipsam rationem praedictae inspirationis seu dictationis seu motionis instrumentalis, (haec enim omnia in praesenti idem sunt), intrinsece et formaliter ingreditur. Huc igitur spectabit prior huius capituli propositio.
Sectio I: § 1. — Quod acceptio notitiae rerum scribendarum est quidem de praerequisitis ad inspirationem
Quod acceptio notitiae rerum scribendarum est quidem de praerequisitis ad inspirationem, sed nondum in ea formaliter includitur. Et quod haec acceptio fit dupliciter. Vel per communicationem divinam secundum unum aut alterum e multiplicibus modis quos assignat S. Thomas ubi de prophetia, si res sint a cognitione scriptoris procul remotae. Vel per media naturalia sub assistentia divina, utputa per propriam hagiographi industriam in quaerendis documentis, consulendis fontibus historicis, et comparandis omnibus quae ad scientiae humanae acquisitionem faciunt, si secus.
I. — Notissimum est, multas esse res in scripturis quae hagiographis nota esse non potuerunt nisi per revelationem propheticam. Est autem prophetica revelatio de his quae procul sunt a nostra cognitione; quorum est triplex gradus, ait S. Thomas 2-2, Q. 171, a. 3: « Unus est eorum quae sunt procul a cognitione huius hominis sive secundum sensum sive secundum intellectum, non autem a cognitione omnium hominum. Sicut sensu cognoscit aliquis homo quae sunt sibi praesentia secundum locum, quae tamen alius humano sensu, utpote sibi absentia, non cognoscit. Et sic Elisaeus prophetice cognovit quae Giezi discipulus eius in absentia fecerat, ut habetur 4 Reg. V. Et similiter cogitationes cordis unius alteri prophetice manifestantur, ut dicitur 1 Cor. XIV, et per hunc modum etiam, ea quae unus scit demonstrative, alii possunt prophetice revelari. Secundus autem gradus est eorum quae excedunt universaliter cognitionem omnium hominum, non quia secundum se non sint cognoscibilia, sed propter defectum cognitionis humanae, sicut mysteriorum Trinitatis quod revelatum est per Seraphim dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc., ut habetur Isai. VI. Ultimus autem gradus est eorum quae sunt procul ab omnium hominum cognitione, quia in seipsis non sunt cognoscibilia, ut contingentia futura quorum veritas non est determinata. Et quia quod est universaliter et secundum se, potius est eo quod est particulariter et per aliud, ideo ad prophetiam propriissime pertinet revelatio eventuum futurorum, unde et nomen prophetiae sumi videtur ». Constat autem quod prophetica revelatio de qua nunc nobis sermo, minime restringitur ad res ultimi gradus, sed generaliter extenditur ad ea omnia quorum notitia adveniebat hagiographis supernaturali via, sive essent de futuris contingentibus, sive de mysteriis coelestibus, sive demum de iis quae etsi intellectum humanum per se non superantia, ex quacumque tamen causa ipsis sacris scriptoribus naturaliter nec cognita erant, nec cognoscibilia.
In hac porro revelatione prophetica duo generatim distinguit S. Thomas tanquam a Deo indita: primo species ad repraesentandum veritates intelligibiles, secundo lumen confortans potentiam intellectivam ad eas assequendas recto iudicio. Et quantum ad primum ait esse similitudinem inter divinam revelationem et doctrinam humanam, non autem quantum ad secundum, quia homo suo discipulo repraesentat aliquas res per signa locutionum, sed non potest interius confortare intellectum ad recte et infallibiliter iudicandum de rebus praesentatis1. Insuper, quoad ipsam rerum repraesentationem quae fit per species, similitudo doctrinae humanae valde deficiens est et imperfecta. Intelligibiles enim species humanus magister non causat in mente discipuli, nisi proponendo ei quaedam exteriora signa intelligibilium intentionum quas intellectus discipuli ab illis signis accipit, et recondit in seipso2. At Deus multis aliis modis, iisque etiam longe excellentioribus, id facit. Res enim repraesentantur menti prophetae, quandoque quidem mediante sensu exteriori, sicut cum Daniel vidit scripturam parietis. Frequentius vero, vel per formas imaginarias divinitus formatas et non per sensum acceptas, sicut cum Ioannes vidit in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, et cecidit ad pedes eius tanquam mortuus; vel per species praeacceptas a sensibus, sed divinitus aliter ordinatas secundum congruentiam ad veritatem revelandam, (nam et ex diversa ordinatione earumdem litterarum accipiuntur diversi intellectus), sicut cum Ieremias vidit ollam succensam a facie aquilonis; vel demum per species immediate et directe ipsi menti impressas, sicut patet de his qui acceperunt scientiam vel sapientiam infusam3. Et propter hoc Apostolus dicit, multifariam multisque modis olim locutum esse Deum in prophetis.
Verum de diversis illis modis quibus acquiritur prophetica cognitio, non est nunc disserendi locus. Id unum interim animadvertes, quod etsi recte a Deo infusa dicantur huius cognitionis principia, puta lumen interius confortans intellectum, vel etiam species revelandarum rerum repraesentativae, (quanquam illae non semper sint ex infusione divina, ut mox dictum est, sed quandoque a Deo sit sola nova ordinatio seu dispositio specierum praeexistentium), nusquam tamen dices infusum ipsum cognitionis actum. Etenim actus cognoscitivus quaedam operatio vitalis est, essentialiter ab intrinseco exoriens atque elicita, cui absolute repugnat ut sit ab exteriori indita. Unde sequitur quod ipsa quoque cognitio prophetica adhuc servat modum cognoscentis. Modum autem cognoscentis dico, etiam ex parte rei cognitae, sicut generale est quoties cognitio perficitur per hoc quod cognitum intelligibiliter concipitur et exprimitur a cognoscente. Et haec observatio non parum iuvabit in decursu huius nostrae analysis, ut postea suo loco apparebit.
II. — At non omnia in libris Scripturae consignata, de eo genere rerum sunt, quas praecedens categoria comprehendit. Plurima enim inveniuntur, quae vel ex intima conscientia sacri scriptores noverant, sicut patet de propriis cogitationibus propriisque affectibus ab eis identidem manifestatis et expressis; vel in sua memoria retinebant, sicut constat de eventibus quibus ipsi interfuerant, et quorum testes existebant oculati; vel denique communibus et humanis mediis assequi poterant, sicut videre est quoad facta quae in historiae fontibus continebantur.
Porro, non solum nulla est necessitas asserendi, harum rerum notitiam alia via quam communi et ordinaria, eis advenisse, verum etiam est positiva negandi ratio, eaque apodictica et plane peremptoria, cum ipsi hagiographi consuetum informationis modum, vel signate vel exercite de se attestentur. — Signate quidem, velut cum auctor 2 Mach. II-24, asserit se uno volumine breviare ea quae fuerant a Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa, vel cum Lucas in principio sui voluminis declarat dicens: Sicut tradiderunt nobis qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Ex quo recte infert Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiasticis: « Igitur evangelium sicut audierat scripsit, acta vero apostolorum sicut viderat ipse composuit ». — Exerce etiam, velut cum historici sacri passim indicant fontes unde hauserunt cognitionem eventuum, quemadmodum frequens est in quatuor libris Regum, et in duobus Paralipomenon. Nam 1 Par. XXIX-29, historia David sic concluditur: Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad videntis. Item paulo supra, XXVII-24, de fastis regis David occurrit mentio. Et 2 Reg. I-19, elegiam de morte Saulis et Ionathae ex libro iustorum se transumpsisse sacer auctor ait. Et 3 ac 4 Reg., de libro verborum dierum Salomonis, de fastis regum Iuda, et fastis regum Israel continua allegatio est4. Et ideo non est in hac parte relictus ullus dubitandi locus.
Animadverte tamen quomodo consulto dictum sit in thesi: per media naturalia sub assistentia divina, ut scilicet iam insinuetur, debuisse omnem praecaveri errorem in hac informatione ad inspirationem praevia. Et ratio est quia scribenda Deus non inspirat nisi de fundo veritatis. Si de hoc dubitas, remittam te ad ea quae inferius dicenda sunt ubi de inerrantia scripturae sacrae. Interim vero puto quod sine temeritate praesupponi potest illud quod de Deo Optimo Maximo, vel ipsa fere congenita mentibus hominum notio fert, quodque nullus unquam scientiae criticae progressus valebit expungere. Ergo, ne a spuriis et corruptis fontibus informationes suas accipiat is qui a Deo destinatur divini libri scribendi instrumentum, sensus quoque communis iam nunc satis superque requirit. Quia etsi acceptio notitiae rerum scribendarum nondum ad inspirationem formaliter pertineat, adhuc tamen ad eam se habet velut materialiter et praesuppositive. Et utrumque statim declaro.
III. — Dico igitur quod praefatae notitiae acceptio non clauditur intrinsece in inspiratione. Nam primo, omnis scriptura est divinitus inspirata, et eodem ubique modo; quippe inspiratio unius rationis est, et non dividitur sicut genus in species subalternas. Unde libri prophetici non sunt magis inspirati quam libri historici; non minus inspiratae partes quae tractant de rebus humanae rationi per se non imperviis, quam partes ubi proponuntur mysteria illa in Deo abscondita, quae nisi revelata divinitus, innotescere omnino non poterant. Sed si acceptio notitiae de rebus scribendis intrinsece ingrederetur rationem inspirationis, unum de duobus remaneret dicendum: Vel quod notitia omnium et singulorum quae continentur in scriptura debuisset a Deo per eamdem revelationis viam hagiographis advenire, vel certe quod in aliquibus scripturae partibus fuisset solum diminuta et manca et veluti dimidiata inspiratio. Quorum utrumque, ut ex praemissis constat, est omnino inadmissibile.
Praeterea, ibi incipit inspiratio ubi incipit dictatio; imo vero, inspiratio et dictatio in praesenti sunt secundum rem unum plane atque idem. Atqui informationes de rebus scribendis, materia quidem dictationis esse possunt, ad dictationem vero ipsam pertinere non possunt. Dictatio enim initium et progressum et finem habet cum initio et progressu et fine compositionis libri; ad quam compositionem informationes se habent velut congeries materialium ad constructionem aedificii. Sicut ergo aliud est adductio lapidum et caementi et ligni, aliud vero ipsa constructio: sic etiam aliud est acceptio notitiae scribendarum rerum, aliud vero instrumentalis motio qua ad componendum et scribendum librum movetur hagiographus.
Denique, inspiratus in quantum huiusmodi comparatur ad inspirantem tanquam instrumentum ad causam principalem. Sed in simplici notitiae acceptione nemo censetur instrumentum eius a quo accipit. Ergo rursus, eadem notitiae acceptio, etiamsi sit a Deo revelante, adhuc est extra propriam intrinsecamque inspirationis rationem. Et sic semper redit eadem conclusio.
Verumtamen, undecumque accepta, sive a revelante Deo sive ex fonte naturali, semper est praesupponenda notitia illa, ut necessaria conditio. Quod quidem iam fere declaratum est, cum de dictatione verbali tanquam non habente in sacra scriptura locum, agebatur. Sed et magis magisque perspicuum fiet in propositione sequenti, ubi ipsa inspirationis formalitas nunc venit explicanda.
Sectio II: § 2. — Quod inspiratio formaliter constat motione intellectus et voluntatis
Quod inspiratio formaliter constat motione intellectus et voluntatis, qua scriptor sacer est motus divinitus, primo quidem ad formandum intus apud se contextum sententiarum quas Deus ut principalis auctor in libro scribi vult, tum deinde ad delineandum scriptione materiali quidquid fuit prius mentaliter compositum instinctu seu afflatu divino. Et quod scriptum huiusmodi vere est scriptum Dei, tametsi servet proprium scriptoris humani characterem quantum ad modalitatem conceptionum et connexam styli ac litterariae artis rationem.
I. — Illud iam antea observare datum, videlicet quod apud nos libri bis scribuntur: prius in mente tanquam in tabula spirituali ac viva in qua est verum exemplar, deinde in codice tanquam in exemplo seu apographo quod sumitur ab exemplari. In prima scriptione intellectus sibi ipsi calamus est, ex seipso et in seipso formans mentalia verba sententiarum, simul cum imaginibus correspondentium vocabulorum. In altera vero indiget materiali instrumento, mediante quo reddit exterius, ac veluti transponit quaecumque sunt intus apud se praedelineata. Sic certe res se habet in omni factura libri, cuius homo quisquam principalis auctor est, proprioque marte compositor.
At nunc de homine agitur divinitus inspirato, qui ratione inspirationis, non principalis auctor est, sed instrumentalis tantum. Si autem instrumentalis tantum, iam illa duo quae praedicta sunt, proportionaliter varientur necesse est.
Et primo quidem variabitur id quod pertinet ad mentalem libri compositionem, pro quanto mens scriptoris iam non ex seipsa movebitur in formandis determinandisque sententiis, simul cum verbis earumdem enuntiativis, sed nonnisi sub motione et ex motione a Deo recepta, cuncta in libro inserenda concipiet et describet in cogitatione sua. Et vide ibi analogiam cum calamo materiali secundum generalia principia quae dantur de instrumento. Certe omne instrumentum propriam habet operationem quam elevat motio agentis principalis: ut si dicamus quod calami materialis propria operatio est describere lineas cum atramento; instrumentalis autem, ordinate illas describere, tali nimirum ordine talique dispositione, ut signa evadant intellectualium intentionum. Pariter ergo mens hagiographi quae praeinstructa supponitur cognitione omnium ad libri argumentum pertinentium, habebit pro operatione propria, concipere et formare sententias de rebus illis quae in sua notitia praeexistunt; pro operatione vero instrumentali, tali modo concipere, id est secundum inflexionem et determinationem et ductum Dei utentis intellectu creaturae suae tanquam quodam calamo rationali, ita scilicet ut sententiae conceptae et idealiter descriptae, iam non sint sententiae qualescumque, sed divinae, cum ea quae divinis sententiis propria est, summae certitudinis atque infallibilitatis formalitate.
Nunc autem, si in mentali compositione libri instrumentaliter se habet hagiographus, eodem quoque modo se habebit in scriptione externa, pro quanto scilicet divina motio sub qua ille consilium scribendi iam praeformaverat, sese nunc extendet ad exteriorem exsecutionem. Neque ibi peculiaris tibi difficultas occurret, cum in hac parte analogum exemplum praesto sit de dictationibus usitatis apud nos. Nam differentia inter amanuensem et hagiographum consideratur quantum ad contextum, in cuius acceptione ille passivus est, hic autem minime, sed instrumentaliter componit illum, ut dictum est. Verum, in ordine ad scriptionem externam non iam speciale inter utrumque discrimen intercedit. Vide ergo qualiter homo dictans moveat suum amanuensem, et inde sumas analogiam quae sufficit in proposito.
Sic igitur oportet agnoscere motionem divinam intus in hagiographis receptam, qua praedeterminatur intellectus ad scribendum idealiter id quod Deus scribi vult, et eo modo quo vult; tum infallibiliter movetur voluntas ad imperandum actum externum transcriptionis in codice materiali. Apparet autem, hanc ipsam motionem esse, quae formaliter facit ut liber referri debeat ad Deum ut ad auctorem principalem. Quia igitur inspiratio nihil aliud est quam id cuius ratione Deus est librorum canonicorum auctor, sequitur quod in motione supradicta formalissime dicenda est consistere.
II. — Sed nunc nota bene quomodo oporteat ut scriptum ex ea inspiratione procedens, impressum exhibeat proprium humani scriptoris characterem, quantum ad modalitatem conceptionum et connexam styli rationem. Omne enim opus instrumentale in se habet signatum instrumenti modum, individualemque formam, sicut typi in charta descripti alius atque alius facturae sunt secundum calami grossitiem vel tenuitatem, duritiam vel ductilitatem, et sic de aliis. Et ratio intrinseca est, quia actio alicuius, etiamsi sit eius ut instrumenti, oportet ut ab eius potentia egrediatur, inquit S. Thomas de Pot. Q. 3, a. 4 in corp. Quidquid autem e potentia alicuius egreditur, modum eius servat, ut per se notum est. Insuper motio instrumentalis semper addit novam formalitatem vel efficaciam propriae operationi instrumenti, sed nihil unquam destruit de his quae positive in ea includuntur, sicut facile constat, tum a posteriori discurrendo per singula instrumentorum genera, tum etiam a priori, ex hoc quod propria instrumenti operatio idipsum est quod ab agente principali quaeritur, nedum ab eo tollatur. Si igitur mens hagiographi instrumentum est, et quasi vivens Dei calamus in ipsa compositione contextus, necesse quidem est ut infallibiliter concipiat et exprimat sententias ad quas concipiendas a Deo movetur, sed simul necesse est ut suo modo concipiat illas, proprioque pariter exprimat stylo.
Et confirmatur, quia ipsa quoque revelatio prophetica, licet ab exteriori veniens, debet induere modum subiecti, eo quod fit per species menti impressas et in mente receptas, adeoque eidem commensuratas, cum quidquid recipitur, ad modum recipientis recipiatur, ut fert notum axioma. Multo ergo magis idem senties de contextu inspirato, qui semper est ab intimo mentis hagiographi etiam exoriens, quatenus inspiratio inflectit et determinat activitatem intellectus in compositione et constructione sententiarum, sed non supprimit aut supplet illam. Quo fit ut quantum ad facturam, contextus ille modum habeat scriptoris a quo immediatam repetit originem, et quantum ad auctoritatem, modum induat Dei, quo movente et inflectente et determinante, ab humana et in humana cogitatione formatus atque exaratus est.
Hoc itaque pacto, sine difficultate vestem litterariam in hagiographos refundes, modo tamen non eo sensu vocabulum nunc accipias, quo illud sumunt novi exegetae de schola criticorum. Nam per vestem litterariam intelligunt isti formam romanticam vel mythicam multis libris sacrae scripturae inditam, ad commendandas certas veritates religiosas vel morales. Et hanc dicunt proprio marte ab hagiographis conceptam vel quaesitam, ut esset vehiculo ideis seu doctrinis de Dei revelatione descendantibus. Sed missis pro nunc multis aliis considerationibus, haec sunt aperte contraria dogmati quo credendus est Deus auctor et inspirator scripturae, praesertim quoad omnes et singulas eius partes. Si enim scriptor Pentateuchi sua phantasia ductus assumpsit mythos chaldaicos vel aegyptiacos, ut in eis proponeret veritates revelatas de creatione, de lapsu, de originali peccato, aliisque eiusmodi; si scriptores librorum Tobiae vel Iudith totum tramitem narrationis ex seipsis confinxerunt ad inculcandum meritum eleemosynae, orationis, aut fiduciae in Deum: ergo ibi erunt secundum rem, non secus ac in fabulis Phaedri vel Aesopi, duae partes plane distinctae. Una quae ipsa fabula constat, altera quae sensu et moralitate fabulae sicut cum Aesopus concludit dicens: ο μυθος δηλοι οτι. Et quidquid nunc sit, an adhuc posterior haec pars dici posset inspirata divinitus, certo certius non illa prior. Firmiter ergo retine id quod supra ostensum est, Deum scilicet non se habuisse ad hagiographos tanquam suppeditantem generale argumentum, ab eis deinde propria minerva pro lubitu extendendum, sed omnino sicut dictantem ratione iam dicta totum contextum ab initio ad finem. Diligenter quoque considera quod forma libri, romantica, storica, allegorica, didactica, nequaquam de accidentibus est, ac per hoc, non potest non esse omnino determinata ab eo qui ipsius libri principalis auctor vere et proprie nuncupatur. Non ergo acquiescimus tam perniciosis novitatibus, sed solum dicimus quod intra latitudinem uniuscuiusque generis, suus cuique scriptori personalis modus est. Quem modum si vestem litterariam scripturae appellare velis, sic non immerito facturam huius vestis hagiographo attribues, cuius propriae indoli atque conditioni, ut alias semper, divina motio sese accommodat.
III. — Sed iam ultimo loco, de motione ipsa in qua formaliter consistit inspiratio, quaeri potest cuius naturae sit, et in quo recipiatur.
Et dicendum quod principaliter constat motione recepta in intellectu, quia compositio libri opus intellectuale est. De cuius motionis quidditate si ulterior inquisitio fiat, nihil aliud occurrit nisi quod sit aliquid fluens et viale, proportionaliter se habens in mente scriptoris quo utitur Spiritus Sanctus, sicut virtus artis in instrumentis quibus nos homines utimur. Nam, « divinum illud delapsum e coelis plectrum, velut quodam citharae aut lyrae instrumento, ita iustis hominibus utens, divinarum nobis et coelestium rerum cognitionem reclusit », inquit Iustinus in cohortatione ad Gentes, n. 8. Et rursus Athenagoras in legatione pro christianis, n. 9: « Prophetae..., quae ipsis inspirabantur, ea sunt locuti, utente illis Spiritu Sancto, velut si tibiam inflet tibicen ». Denique, uti habet Gregorius Magnus, praef. in Iob, n. 2: « Ipse (Spiritus Sanctus) haec scripsit qui scribenda dictavit. Ipse scripsit, qui et in illius opere inspirator exstitit, et per scribentis vocem imitando ad nos eius facta transmisit... Cum ergo rem cognoscimus, eiusque rei Spiritum Sanctum auctorem tenemus, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras, de calamo percontamur? »
Verum, quia compositio libri non est opus intellectus nisi adiuncta voluntate, motionem quoque in voluntate receptam indubitanter agnosces. Differt tamen a praecedenti, quia motio intellectus ad hoc est requisita, ut sententiae quibus libri contextus constat, sint sententiae Dei. Motio vero voluntatis requiritur solum ad hoc, ut sint ad nos transmissae in materiali scripturae signo. Et ideo non oportet ut sit praedeterminans sicut illa prior, sed satis est ut voluntatem infallibiliter flectat, secundum modum vel modos illos qui exponi solent in materia de gratia efficaci.
Et haec quidem circa ipsam inspirationis formalitatem proponenda occurrebant. Superest tantum ut consectaria praemissorum videamus.
Sectio III: § 3. — Ubi conclusiones quaedam ex enucleata hactenus notione inspirationis fluentes explicantur.
Conclusiones istae ad tria capita commode revocari possunt, secundum quod inspiratio consideratur, vel comparative ad revelationem, vel absolute secundum se, vel denique respective ad effectum suum, id est ad scripturam cuius auctor est Deus. Et singula per ordinem, quanta fieri poterit brevitate, declaranda.
Conclusio prima: Quod accipiendo revelationem secundum sensum usu ecclesiastico consecratum, pro positiva Dei ad nos locutione, omnis inspiratio scripturae est revelatio, sed non e converso. Et quod quaedam est revelatio antecedens inspirationem, quaedam consequens illam, quaedam quoque quae nullo ad eam ordine religatur.
Revelatio iuxta etymon vocis, nihil aliud est quam remotio veli, quasi quaedam manifestatio veritatis quae prius velata erat et ignota. Quisquis igitur inhaerebit soli sensui etymologico, necesse habebit revelationem restringere ad ea tantum quae extra ambitum cognitionis humanae existentia, aliter quam per supernam Dei illustrationem innotescere non poterant. Nec aliam sane revelationem noverat Ioannes Iahn, quando concludebat inspirationem formaliter consistere in sola Dei assistentia ad errores praecavendos, hoc nimirum ductus ratiocinio, quod inspiratio in sua ratione formali non claudit acceptionem novae cognitionis rerum antea ignotarum; ergo simpliciter et adaequate a revelatione condividitur; ergo non dicit aliquid positivum ex parte Dei; ergo reponi debet in quodam negativo, hoc est in simplici impeditione erroris, ita scilicet ut libri humana industria concinnati possint esse scriptura sacra, si modo accedat approbatio Ecclesiae, per quam haec ipsa ab errore puritas authentice declaretur1.
At vitium argumenti in eo potissimum est, quod dum ex una parte positivus Dei influxus in sola revelatione esse supponitur, ipsa deinde revelatio circumscribitur et coangustatur intra limites ab etymo nominis acceptos, cum tamen principium generale sit, aliud esse id a quo assumitur nomen ad significandum, aliud vero id ad quod significandum assumitur. Idem proinde fallaciae genus est, ac si quis considerans substantiam dici ab eo quod est substare accidentibus, concluderet substantiae nomen nequam competere Deo, in quo procul dubio accidentia nulla sunt. Verum diligenter observabis quod res solent denominari a nobis secundum quod exsistunt in apprehensione nostra. Et quia apud nos substantia, id est ens in se et per se, primo et principaliter apprehenditur ut substans phaenomenis seu proprietatibus quae per sensum percipiuntur, ideo abhinc impositum est substantiae nomen, quod tamen proprie adhuc dicitur de iis in quibus sensibiles illae proprietates nec sunt nec esse possunt. Et simile quid accidit in praesenti. Debuit enim inveniri nomen ad significandum supernaturalem illam ac positivam locutionem qua Deus O. M., velut praeceptoris habitu sumpto, de omnibus quae ad salutem vitae aeternae quoquo modo ordinantur, humanum genus instruxit. Et quia in his principem locum obtinent veritates superrationales quae impenetrabili velo undequaque contactae, naturalem intellectus nostri aciem fugiunt, propterea a remotione veli omnis illa appellata est locutio de qua Apostolus: Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. At perperam sane confunderes rationem impositionis nominis cum ipsa eius significatione, quasi sub revelatione non caderent veritates ullae captum rationis per se non transcendentes, aut quasi de essentia eius esset ut novas semper, praesertim ipsi organo transmissionis, afferret cognitiones; cognitiones dico quae nulla plane ratione ab eo praehabebantur vel haberi poterant. Certe non ea est revelationis ratio quam nobis suppeditat Vaticanum, cum in toto eius ambitu distinguit ea quae humanae rationi per se impervia non sunt, ab iis quae humanae mentis intelligentiam omnino superant2. Item, cum formale obiectum fidei reponit in auctoritate Dei revelantis, et statim subiungit ea omnia fide divina credenda esse quae continentur in verbo Dei scripto3, in quo permulta sunt exempli gratia pure historica, humanoque testimonio aliunde noscibilia, ut evidentissime constat. Sic igitur, non oportet restringere revelationem ad limites quos praestituere videretur etymon vocabuli, sed sicut omne dictum a Deo, revelatum et dicitur et est, ita revelatio ipsa pro omni positiva Dei ad nos locutione indubitanter est accipienda.
Hinc iam sequitur manifeste quod omnis inspiratio scripturae est revelatio, quia est libri dictatio, et dictatio libri procul dubio elocutio est eorum quae in libro scribuntur. Unde Cyrillus Hierosolymitanus uti supra4, catech. 16, n. 2: « Ipse Spiritus Sanctus elocutus est scripturas ». At non convertitur propositio. Non enim vice versa, omnis revelatio inspiratio scripturae est, quia hominibus loqui potest Deus, et de facto locutus est aliis modis quam dictando scripturam. Et simile est apud homines, qui quandoque scripto, et quandoque viva voce loquuntur, quandoque per seipsos, quandoque per alios tanquam per organa seu instrumenta. Sic etiam Deus quandoque locutus est dictando scribenda, quandoque dictando verba ore proferenda, quandoque mentibus imprimendo species seu signa revelandarum veritatum per multiplices illos modos qui fuerunt iam indicati cum de cognitione prophetica ageretur.
Indubium igitur sit, esse aliquam revelationem ab inspiratione scripturae distinctam, eamque multiplicem. Quaedam enim revelatio est quae nullam ad verbum Dei scriptum dependentiam habet, sed parallela procedit via, sicut patet de sine scripto traditionibus quae ipsius Christi ore ab apostolis acceptae, aut ab ipsis apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt5. Quaedam vero alia est quae ab inspiratione formaliter sumpta ita distinguitur, ut tamen ad eam referatur tanquam antecedens vel consequens ipsam. Et necessitas quidem revelationis antecedentis satis declarata est supra, § 1, pro quanto scilicet inspirationi praesupponitur acceptio notitiae de rebus scribendis. Cum itaque multa sint in scripturis quae hagiographis innotescere non poterant nisi per revelationis viam, debuerunt ista revelari prius natura quam inspirarentur. Caetera vero, eo tantum revelata fuerunt, quo inspirata. Sed haec ex praemissis patent, nec aliquid nunc adiungendum occurrit. At de revelatione consequenti hucusque nihil.
Revelationem autem consequentem dico illam per quam a Deo revelatur ipsa libri inspiratio. Non enim satis est ut liber canonicus dictante Spiritu Sancto conscriptus sit, sed oportet etiam ut hoc ipsum nobis innotescat; innotescat, inquam, non qualibet ratione vel modo, sed sicut innotescere debent dogmata fidei in quorum numero procul dubio recensetur scripturae canon quoad omnes et singulos contentos in eo libros. Porro, etiamsi quis diceret, (quod nequaquam concedendum videtur), necesse esse ut hagiographus conscientiam habeat suae inspirationis 6, adhuc tamen testimonium ex eiusmodi conscientia procedens non posset fundare nisi fidem humanam, quae in proposito non sufficit. Oportet ergo venire ad revelationem Dei. Insuper haec Dei revelatio in inspiratione ipsa non clauditur, cum nullus scripturae liber exsistat qui de se tanquam divinitus inspirato testimonium ponat. Imo, licet apponeret, nondum fuisset satis, saltem quantum ad omnes indiscriminatim tam veteris quam novi testamenti libros, quia semper indiguisset authenticari ministerio eorum qui totius doctrinae revelatae promulgatores a Deo sunt constituti, cuiusmodi fuerunt quoad nos, post Christum Dominum, soli apostoli. Omnibus ergo modis revelatio quaedam inspirationem consequens, necessario est admittenda, ac per hoc, magis ac magis apparet veritas primae conclusionis, videlicet: Latius patere revelationem quam inspirationem, quatenus inspiratio non est nisi unus particularis modus illius locutionis, qua Deus seipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi dignatus est revelare.
Et de his hactenus satis. Sequitur nunc conclusio alia circa inspirationem, non iam comparative acceptam, sed absolute et secundum se.
Conclusio secunda: Quod inspiratio tam ad verba quam ad conceptus protenditur. Et quod7 vivisectio quam quidam introducunt, procedit ex falso eorum supposito de eo quod inspiratio intelligenda sit per modum infusionis sive immissionis praeformatorum vel conceptuum vel verborum. Sed non habet amplius locum, accepta semel inspiratione per modum motionis qua intellectus hagiographi instrumentaliter movetur ad componendum integrum in concreto contextum, et non quoad solas in abstracto sententias, sed inseparabiliter etiam quoad verba earum expressiva.
Semper equidem innaturalis et violenta visa est distinctio illa inter conceptus et verba a quibusdam passim theologis introducta, ut a sacra scriptura verbalem dictationem removerent. « Potest (inspiratio) spectari et pertinere.. vel ad singulas (libri) sententias et veritates, earumque ordinem, vel ad singula quoque verba, eorumque compositionem seu phrasim et stylum.... « Dico primo: Deus non videtur specialiter inspirasse sacros scriptores quoad singula etiam verba et phrasim ». Ita Wirceburgenses, de principiis c. 1, a. 3, et plerique moderni cum ipsis.
Verum si quis recte consideret, videbit tantam esse connexionem inter sententias et phrasim, ut par atque eadem utrobique causa esse videatur. Unum enim de duobus. Vel consideras verba quoad substantiam sensus, vel consideras illa quoad solam expressionis modalitatem. Si primum, tunc non erit minor ratio attribuendi divinae inspirationi verba quam conceptus, eo quod intentio inspirantis certo certius fertur in verba secundum sensus substantiam, imo ad illa ut sic, primo ac principaliter terminatur. Si secundum, iam e converso, non erit maior ratio attribuendi divinae inspirationi conceptus quam verba, quia cum expressionis modalitas modalitati conceptionis per omnia respondeat, si modalitatem styli in hagiographum refundis, et non in Deum inspirantem, eodem plane iure in eamdem quoque causam refundere oportebit modalitatem conceptuum. Unde a primo ad ultimum, separari videntur ea quae sunt inseparabilia, et non male in hac parte rationalista quidam observavit, introduci ibi quoddam quasi vivisectionis genus quod rei natura non patitur 8.
Sed iste dicendi modus parentelam habere videtur cum ea opinione, quae ab omni praemotione Dei penitus abhorrens, gratiam praevenientem vult formaliter consistere in ipsissimis actibus indeliberatis intellectus et voluntatis. Quasi nimirum actus illi ponerentur a Deo in anima, eo pacto quo in ea infunduntur habitus, vel imprimuntur species, cum tamen de essentiali ratione actuum, praesertim vitalium, sit, ut oriantur ab intrinseco, ac per hoc, nullum aliud proximum atque elicitivum principium habere possint praeter animae potentias, vel nudas, vel habitibus instructas, vel fluente motione ad operandum applicatas9. Quidquid vero sit, eadem conceptio e materia de divinae gratiae auxiliis transfertur nunc ad scripturae inspirationem, quam auctores illi imaginantur non aliter intelligi posse, quam per modum infusionis ac veluti immissionis praeformatorum seu conceptuum seu verborum. Et cum viderent excludendam esse hypothesim de immissione verborum, utpote quae rationem non redderet diversitatum styli, et inutilem faceret conceptuum inspirationem, hagiographosque ipsos reduceret ad conditionem simplicium amanuensium, ideo tandem infusos dixerunt nudos conceptus, qui deinde propria industria sacrorum scriptorum sub Dei assistentia, verborum veste induerentur. Quae quidem opinio omnibus inconvenientibus premitur hactenus insinuatis, praeterquam quod, si vera essent exposita, non fuissent sacri scriptores vera Dei instrumenta, nisi forte in scriptione materiali. Caeterum, quoad sententias ipsas mere passive se habuissent, quoad verba autem, active activitate causae principalis. Atqui nec in primo, nec in secundo, nec in utroque coniunctim vera salvatur ratio instrumenti.
Nunc autem, si superstitiosum illum planeque irrationabilem praemotionis horrorem deponas, si non fingas conceptus velut e coelo delapsos et in mente repositos sicut picturae reponuntur in pinacotheca, si denique consideres mentes hagiographorum fuisse viva Dei instrumenta ad totam atque integram scripturae compositionem, iam non opus erit dissecare ea quae tam intime apud nos natura coniunxit, ideas et verba, modum loquendi et modum concipiendi, nec tandem oportebit referre ideas ad Deum, verba vero ad hominem, destruendo in re ipsa omnem veram ac propriam hominis instrumentalitatem. Sed sine difficultate intelliges totum esse a Deo ut praemovente hominem, totum quoque ab homine ut moto a Deo, quemadmodum manifestius adhuc apparebit ex declaratione conclusionis quae sequitur.
Conclusio tertia : Quod libri sacri toti a Deo sunt, et toti ab homine, sicut opus artis totum est ab instrumento, et totum ab artifice : pro quanto nimirum non est pars a parte realiter distincta, quae propriae virtuti instrumenti seorsum ab influxu causae principalis, vel influxui causae principalis seorsum a propria activitate instrumenti debeatur, sed solum sunt distinctae formalitates quas in unam alteramve causam tanquam in proprium principium necesse est refundere.
Haec conclusio nihil aliud est quam applicatio ad casum particularem, generalis conditionis operum quae per instrumenta efficiuntur. Quantumcumque enim excurras per omnia talium operum genera, ubique videbis sic subordinari causalitatem instrumenti causalitati agentis principalis, ut non sit assignare in effectu partes secundum rem distinctas quae alterutri seorsum causae debeant vel possint adscribi. Sicut in scriptura materiali ex. gr., totum est a calamo, totum a scribente, et sic de aliis. Verumtamen in hoc ipso effectu realiter indiviso diversae apparent formalitates, quae aut propriae virtuti instrumenti, aut virtuti eius solum instrumentalii, adeoque in ultima analysi, virtuti agentis principalis referuntur acceptae. Cogita iterum scripturam materialem, primo quidem secundum quod constat quibusdam lineis in atramento ductis, deinde vero secundum quod constat eisdem lineis certo ordine descriptis. Quorum primum refunditur in propriam calami virtutem, alterum in motionem a scribente derivatam, quanquam impossibile profecto sit ut reali divisione, hinc ponantur lineae, illinc vero artificiosa earumdem dispositio. Et hoc ideo est, quia causa principalis et causa instrumentalis non se habent ut concurrentes, sed ut subordinatae. Quo fit ut totus effectus indivisibiliter egrediatur e potentia instrumenti prout per principale agens mota et elevata.
Haec nunc applica Scripturae sacrae, siquidem consentiens totius Traditionis testimonium nos edocuit, libros canonicos a Deo ut a principali, ab hagiographis vero ut ab instrumentalibus auctoribus vere habere originem. Totum proinde a Deo in eis est, tam quoad sententias quam quoad verba sententiarum expressiva; totum quoque ab homine10, tam quoad haec quam quoad illas; ab homine tamen nonnisi ut a calamo vivo quo utebatur Deus. Hinc, ibi etiam reperire est duas formalitates distinctas, secundum quod scriptura consideratur primo ut constans sententiis humano modo formatis et expressis, deinde vero ut constans sententiis eisdem ita formatis et expressis, ut vere sint vi originis directus ad nos sermo Dei. Quae duo proportionaliter se habent sicut modo se habebant lineae atramentales ex una parte, et artificiosa earum in characteres et litteras distributio ex altera. Et cum haec satis per se pateant, non oportet in eis amplius immorari. Sed quia aliud est quod in libris sacris totum sit ab homine, aliud vero quod totum tam sit ab homine ac si a Deo non esset, attende iam hanc aliam conclusionem quam statim declaro.
Quarta conclusio : Quod falsum est, libros Scripturae tam humanos esse ac si divini non essent. Falsum quoque, hagiographos fuisse nec plus nec minus auctores librorum canonicorum, sicut sunt suorum auctores profani. Falsum denique, sensum eorundem librorum non minus esse proprium scriptori biblico, quam sensum Iliadis Homero, vel orationum contra Verrem Ciceroni.
Ista sunt asserta criticorum; ex quibus deinde deducunt multa abnormia prae scopo quem habent, aequiparandi scripturam caeteris libris humana industria concinnatis, eamque subiiciendi altae, ut aiunt, crisis iudicatorio. Sed haec nihil minus important quam puram ac meram negationem inspirationis. Re enim vera, non tam humanus est ille liber qui homini non debetur nisi ut Dei instrumento, quam ille alius qui ab homine tanquam ab auctore etiam principali repetit originem. Nisi forte contendas, tam meum esse librum quem alio dictante scripsi, quam quem proprio marte propriaque minerva composui. Proinde, si libri canonici tam humani sunt ac si divini non essent, aperte sequitur eos non esse divinos praecise in quantum a Deo principaliter, ab homine autem nonnisi instrumentaliter compositos et conscriptos; quod aliis verbis idem est ac si diceres libros illos non esse divinitus inspiratos.
Vide ergo quomodo in hac appellatione librorum divinorum lateat forte aequivocatio. Ut enim ab initio dictum est, duobus modis intelligi posset scripturam aliquam esse scripturam sacram seu divinam. Primo quatenus esset a Deo inspirata. Secundo quatenus esset scriptura humanitus prius composita, quam deinde Deus fecisset suam, eodem pacto quo schema bullae a theologo elaboratum fit postea scriptura Pontificis, ratione pontificiae subscriptionis et publicationis. Et si quidem libri canonici essent hoc modo libri Dei, sic verissime diceres eos tam humanos ac si divini non essent. Tunc enim fuissent assumpti ad esse verbi Dei, tales quales eos humana fecisset origo. Tunc auctores eorum homines non ideo minus auctores existerent, ex quo placuisset Deo scriptis subscribere, et dicta canonizare. Tunc sensus Dei ipse utique esset nec plus nec minus, proprius humani scriptoris sensus. Tunc denique aliqualiter valeret illa quam urgent comparatio cum Verbo incarnato, cuius humanitas iisdem plane terminis essentialibus circumscribitur, ac si divinae hypostasi unita non esset. Sed non haec ratio est divinitatis librorum nostrorum, uti supra, occasione opinionis Bonfrerii observatum est. Scripturae enim libri non eatenus divini et dicuntur et sunt, quatenus cum humana prius industria fuissent concinnati, supervenientem postea recepissent divinae auctoritatis formalitatem, sed quatenus Spiritu Sancto inspirante conditi sunt, adeoque ratione originis, et vi originis.
Hinc primo, vi originis non modo immunes sunt ab omni defectuositate quam sermo Dei non patitur, verum etiam positive excellunt ea quae ad dictationem ipsius Dei consequitur, certitudine, infallibilitate, atque auctoritate.
Hinc secundo, nedum sensus divinorum librorum tam proprius sit scriptoribus biblicis quam sensus Iliadis Homero, vel Aeneidis Virgilio, imo potius ita proprius est Deo, ut possit ad plura sese extendere, quam quae erant in hagiographorum vel notitia vel intentione. « Sciendum, inquit S. Thomas, 2-2, Q. 173, a. 4, quod quia mens prophetae est instrumentum deficiens (respectu principalis agentis, id est Spiritus Sancti), etiam veri prophetae non omnia cognoscunt quae in eorum visis, aut verbis, aut etiam factis, Spiritus Sanctus intendit ».
Hinc denique tertio, intra latitudinem illam quam diversa humanorum instrumentorum conditio et indoles delimitabat, ipsa scripturarum nostrarum elocutio proprium quiddam ac veluti maiestaticum habet, quo sacra illa Biblia ab omni alia litteratura in mundo unquam inventa mire discriminantur. « Modus dicendi quo sancta Scriptura contexitur, quam omnibus accessibilis, quamvis paucissimis penetrabilis! Ea quae aperta continet, quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur, indoctorum atque doctorum. Ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem. Sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens. Sed ne aperta fastidientur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodam modo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava corriguntur, et parva nutriuntur, et magna oblectantur ingenia. Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluberrimam, vel odit aegrotando medicinam »11.
Quinta et ultima conclusio: Quod ad rationem libri inspirati nihil equidem refert, quis fuerit scriptor instrumentalis. Et quod nihilominus falsissime infertur: ergo universaliter loquendo, quaestiones de personis scriptorum biblicorum pertinent ad altam criticam, tanquam in proprio ac reservato eius campo circumscriptae.
Sane vero, verissimum est quod Gregorius ubi supra, in praefatione Moralium c. 1, observavit dicens: « Quis haec scripserit (librum Iob), valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur... Si magni cuiusdam viri susceptis epistolis legamus verba, sed quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset epistolorum auctorem scire, sensumque cognoscere, sed quali calamo earum verba impressa fuerint, indagare ». Et sensus est, quod si quando scriptor alicuius libri Scripturae ignoretur, aut non nisi dubiis atque incertis documentis commendetur, nihil sequitur incommodi. Quo fit ut non oporteat in curiosas sese tunc immiscere quaestiones, quae nec ad divinam libri auctoritatem pertinere, nec ad eius intelligentiam quidquam conferre inveniantur. Caeterum, apertissime fluit ex praemissis, personam hagiographi, quae aut qualis fuerit, plane accidere in ordine ad inspirationis effectum, ac per hoc, esse penitus indifferenter relate ad dogma quo omnes et singuli libri in indice Tridentino recensiti credendi sunt sacri et canonici.
Verumtamen, aliud omnino est quod quaestiones de scriptoribus biblicis non tangant peculiare inspirationis dogma formaliter in quantum huiusmodi; aliud vero, quod universaliter loquendo, ad doctrinam sacram nihil attineant, et idcirco in proprio ac reservato scientiae criticae campo reponantur. Id enim certo certius non solum non sequitur ex praedeclaratis, sed etiam non sine gravissimo errore posset sustineri.
In primis, quaestiones istae quandoque intime connectuntur cum dogmate quo edocemur fuisse in apostolis clausum atque ultimo sigillatum catholicae revelationis depositum. Nam in hoc deposito procul dubio continetur totus atque integer scripturae canon, et ideo, si verum de fide est quod eidem deposito nihil post apostolos accrescere potuit, necesse quoque est ut per apostolos ipsos vel aliquem ex eis, libri canonici omnes et singuli fuerint Ecclesiae commendati. Hoc autem esse non potuisset, si aevo apostolico posteriores exstitissent. Quisquis igitur, altae criticae placitis ductus, redactionem vel unius libri, puta quarti evangelii, scriptori vel scriptoribus attribuet secundi vel tertii saeculi, iste in doctrina fidei gravissime errabit, imo propositionem enuntiabit quae necessario nexu connectitur cum propositione haeretica. Non ergo omnis quaestio de calamo quo usus est Spiritus Sanctus in sacris libris conscribendis, de illis quaestionibus est, quae liberae criticorum operationi relinquuntur.
Praeterea, contingit quandoque ut scriptor sacer sese nominet in ipso textu inspirato, sicut videre est in plerisque epistolis apostolicis, necnon in evangelio et apocalypse Ioannis. Nam quartum evangelium his verbis concluditur: Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Discipulus nempe de quo paulo supra dictum fuerat: Quem diligebat Iesus, qui et recubuit in coena super pectus eius. Et quis, quaeso, erit discipulus ille scriptor, quem diligebat Iesus, quique in coena recubuit super pectus eius, nisi Ioannes apostolus? An forte dicent critici, verba evangelica aliam pati interpretationem? Aut ibi esse postillam textui inspirato posterius additam, non dictante Spiritu Sancto? Sed missis nunc aliis rationibus, tantisper interrogo, cuiusnam sit decisio de textibus inspiratis vel non inspiratis. Altae forsitan criticae, an Traditionis et Ecclesiae? Et ne in praesenti effugium quaerant ex parte textuum qui sunt vel non sunt de rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, (quam distinctionem schola critica non recte assequitur, ut videbitur infra), solum nunc observo, tantum abesse quin textus ille ad res fidei indifferenter se habeat, ui modernis rationalistis causa negandi authenticitatem evangelit sub Ioannis apostoli nomine evulgati, ea potissimum sit: qui nimirum dogma de Verbo quod erat in principio apud Deum, quodque caro factum est et habitavit in nobis, originis esse neoplatonicae, et secundo vel tertio saeculo resultasse ex casuali evolutione seu adaptatione ideae christianae ad tunc praevalentes Alexandrinorum philosophorum doctrinas, persuadere volunt. Quorum placitis imbutus quidam novellae scholae auctor non timuit in recentissimo opere sequentes haereses crude asserere: Theoria Verbi incarnati fuit inventa quando evangelium praedicatum est non solis proselytis Iudaismi, sed etiam gentilibus qui hellenicam educationem acceperant12. Et rursus: Hellenizatio christianismi per fidem Verbi incarnati fuit causata per statum culturae intellectualis primorum gentilium conversorum13. Et adhuc apertius: Ex conatu spontaneo fidei ad sui ipsius definitionem venit progressive ad lucem graeca interpretatio messianismi christiani, quatenus Christus filius Dei et hominis, praedestinatus salvator, transformatus est in Verbum carnem factum, revelatorem Dei in humano genere, idque per adaptationem ideae christianae ad methaphysicam Platonis et Philonis14. Et iterum: Orthodoxi Patres non habuerunt conscientiam mutui accepti a sapientia hellenica, et ideo plus minusve condemnant Platonem, Philonem, et Origenem, quamvis secundum veritatem historiae, dogmata Trinitatis et Incarnationis sint dogmata graeca ex fonte philosophorum emanata15. Dices fortasse quod haereses istae non habent necessariam connexionem cum personalitate redactoris quarti evangelli, sitne ille Ioannes apostolus, vel non sit. Et id tibi confiteor. Verumtamen, nec etiam habent amplius locum, si semel Ioannes auctor asseritur. Proinde ad hominem dico, textum supra memoratum: hic est discipulus ille qui... scripsit haec, non de illis esse quos tu adiudicares criticae sub eo pretextu, quod ad res fidei nihil attineant. Vide ergo iterum, quomodo quaestiones de scriptoribus biblicis non sunt universim loquendo, de reservato criticae iure, quasi nullo cum doctrina sacra nexu colligatae.
Sed quoniam res agitur quae multis nunc videtur liberae uniuscuiusque appretiationi relicta, et quasi nullius consequentiae in ordine ad fidem, liceat eam penitius discutere, specialiter transferendo quaestionem ad auctorem Pentateuchi.
Praecedentis conclusionis confirmatio, ex solutione quaestionis: Utrum sine gravi errore in materia fidei dici possit, Pentateuchum non fuisse scriptum a Moyse.
I. — Sane vero, Moysen non scripsisse Pentateuchum, opinio est quam a prima eius origine ad haec usque tempora nostra, scriptores et apologetae catholici omnes uno ore exploserant velut religioni maxime contrariam, et tanquam ab incredulis, seu atheis seu deistis seu rationalistis, ad convellenda fidei christianae fundamenta data opera adinventam, summo studio confutarant.
« Quod Moyses sit auctor Pentateuchi, pro explorato semper habuere unanimi tot saeculorum consensu tam Iudaei quam Christiani, ut Huetius demonstrat. Verum, cum Spinosa, Hobbes, « Balingbrock, Voltaire, aliique increduli, ut S. Scripturae auctoritatem et authentiam statim in limine subruant, praefracte negent Moysen esse Pentateuchi auctorem, provide ipsorum cavillationes confutarunt Huetius, Dem. Evang., prop. 4, c. 14; Calmet, Praef. in Genesim; Goldhagen, Introd. in S. Script. prop. 2, sect. 1, aliique. Nos idem praestabimus, incipiendo a Voltairii deliriis, etc. »16 — « Unanimis semper fuit Iudaeorum et Christianorum sententia, Pentateuchi auctorem esse Moysen. Primi omnium constantem hanc traditionem aperte impugnarunt Hobbes et Spinosa, a quorum opinione non multum recedit Isaac Peyrerius. Inventas ab iis scriptoribus difficultates studiosissime collegit, amplificavit, eaque styli elegantia et facilitate qua nemini secundus erat, ornavit Voltaire: Traité de la tolérance, Philosophie de l' histoire, Dictionnaire philosophique, Questions sur l' Encyclopédie, la Bible expliquée, etc. Singularem et relatae mox opinioni cognatam sententiam amplexus est Richardus Simon, in Historia critica V. T. »17 — « Quinque libros Moysen conscripsisse, in superiore huius nostri operis parte me adeo probasse confido, ut nulla praeterea videatur necessaria esse demonstratio. Verum quia Hobbes in opere inscripto Leviathan, Peyrerius in Systemate praeadamitico, Benedictus Spinosa Tractatu theologico-politico, Mosen Pentateuchi auctorem esse negant, ob eam rem iterum in hoc argumento versandum est ut cumulatissime absolvatur. »18 — « Pentateuchi opus Moysi auctori deputandum esse, post tot luculentas in idem argumentum scriptas lucubrationes, frustra prorsus a nobis in praesentiarum demonstraretur. Post diuturnam sane ultra 3000 annorum possessionem, nemo in Moysen litigator admittitur, nisi iuris sui non dubia tantum et ambigua, sed evidentia plane et perspicua documenta protulerit. Quae autem a recentioribus incredulis promuntur argumenta, multo illa a perspicuitate longissime absunt. »19 — « Quotquot de rebus Iudaicis scripserunt, sive Iudaei, sive Christiani, sive Ethnici, de antiquitate et auctoritate Pentateuchi nullum unquam dubium obmoverunt usque ad Spinosam, Hobbesium, Peyrerium, et quosdam vanissimos olim haereticos. Horum theistae vestigia secuti, ut religionem christianam quaqua via evertant, Mosen personis romanensibus, et legem Mosaicam ementitis narratiunculis accensent. »20
Et longum profecto, fastidiosumque esset producere tot alia testimonia ex quibus apertissime constat, hanc fuisse a temporibus exorti philosophismi, per saecula duo cum dimidio, fixam constantemque positionem apologiae catholicae contra impietatem rationalisticam : Moysen esse certe auctorem librorum qui sub eius nomine vulgantur, idque ad causam defendendae religionis omnino pertinere.
Aliter equidem nunc videtur viris doctis, catholico nomine gloriantibus, in quorum libris et periodicis contraria positio invenitur. Sed illud accurate notandum, quod omnes eorum in hac etiam parte lucubrationes, non sunt nisi reproductio opinionum et conclusionum quas saeculo XIX mediante, post principales rationalisticae criticae promotores in Germania, vulgavit Ernestus Renan, sive circa auctorem Pentateuchi21, sive circa modum seu processum redactionis historicae in Pentateucho22. Quo fit ut in eis non tam catholicos audiamus quam rationalistas ipsissimos, qui nescio qua singulari sorte, quave stupenda fortuna, quoddam veluti repetitionis instrumentum et publicitatis organum in catholicis illis obtinuerunt. Non est igitur cur de eis in praesenti ratio habeatur. Neque enim nova rationalisticae sapientiae editio, ubicumque inventa et a quibuscumque illustrata atque adornata, poterit impedire quin simpliciter et absque restrictione verum sit, sententiam quae tenet Moysen certissimum Pentateuchi auctorem, sententiam esse quae apud Ecclesiae scriptores universaliter constanterque habita est ut cum causa fidei et defensione revelationis intime connexa. Nec sane immerito, ut statim apparebit.
II. — Ulterius enim nunc considerandum est quod ad doctrinam fidei aliquid potest dupliciter pertinere. Vel quia contentum in ipso fidei obiecto, quod a Deo nobis revelatum, sufficienter ab Ecclesia est propositum. Vel quia, etsi forte extra amplitudinem revelationis existens, nihilominus cum obiecto fidei ita est connexum atque cohaerens, ut ad eius custodiam, defensionem, propositionem, explicationem, credibilitatem requiratur, eo nimirum modo qui explicari solet ubi de obiecto secundario ecclesiastici magisterii.
Interim ergo permittamus authenticitatem Pentateuchi secundum quod ad Moysen refertur auctorem, non esse a Deo revelatam, adeoque non pertinere primo modo ad fidei doctrinam. Numquid idcirco, gravissima censura non erit digna propositio authenticitatem negans? Sed attende, quaeso, quod authentia illa quam maxime facit ad fidei credibilitatem, et in tantum quidem, ut si semel vel negetur, vel in dubium adducatur, eo ipso tollantur magna ex parte externa revelationis argumenta a Deo disposita ut fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset; quae argumenta, testante Vaticano Sess. 3, cap. 3, sunt imprimis miracula et prophetiae.
Et re quidem vera, si Pentateuchus non est genuinum opus illius auctoris sub cuius nomine hactenus fuit universaliter receptus, prae primis aufertur ab eo omnis valor historicus. Neque enim cum qualibet verosimilitudine poterit adscribi auctori coaevo, qui oculatus testis exstitisset eorum quae narrantur in Exodo, Levitico, Numeris, et Deuteronomio, quique ex certa traditione maiorum instrui potuisset de factis in Genesi consignatis. Imo, ad hoc ipsum increduli contra Moysen auctorem impetu facto ruunt, ut res Pentateuchi ad legendas, seu mythos, seu imaginationis popularis procreationes libere reducant; et in hoc quoque, supra memoratos catholicos habent pedissequos, fidelesque discipulos. Ecce ergo capite truncatur historia populi Dei. Nihil iam valent antiqua miracula. Successio religionis, saltem secundum quod consideratur in fidei praeambulis, fit incerta. Harmonia duorum testamentorum fluctuat in aere. Praeciditur miranda illa ab Adam ad Moysen, et a Moyse ad Christum, prophetiae evolutio atque continuitas, in qua Christus ipse per oracula successiva, per oracula concordantia, per oracula semper magis praecisa pro magis magisque appropinquante temporum plenitudine, fuit annuntiatus. In summa, tollitur de medio grande illud credibilitatis signum de quo Augustinus in epistola ad Volusianum: « Quem non moveat ad credendum tantus ab initio ipse rerum gestarum ordo, et ipsa connexio temporum praeteritis fidem de praesentibus faciens, priora posterioribus, et recentioribus antiqua confirmans? Eligitur unus e gente Chaldaeorum, pietate fidelissima praeditus, cui promissa divina post tantam saeculorum seriem novissimis temporibus complenda prodantur, atque in eius semine omnes gentes habiturae benedictionem praenuntiantur.... Propagatur ex illo numerosissimus populus multiplicatus in Aegypto.... Educitur ex Aegypti servitute gens valida, pulsisque impiis gentibus, in terra promissionis perducta et constituta, regno etiam sublimatur. Deinde.... variis flagellata cladibus et prosperitatibus consolata, usque in Christi incarnationem declarationemque perducitur. Quem Christum Dei Filium, Deum in carne venturum, moriturum, resurrecturum, in coelum ascensurum, praepollentissimo suo nomine in omnibus gentibus dicatos sibi populos habiturum, inque illo remissionem peccatorum salutemque aeternam futuram esse credentibus, omnia gentis illius promissa, omnes prophetiae, sacerdotia, sacrificia, templum, et cuncta omnino sacramenta sonuerunt. Venit et Christus. Complentur in eius ortu, vita, dictis, factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia praeconia prophetarum.... Quae tandem mens avida aeternitatis, vitaeque praesentis brevitate permota, contra huius divinae auctoritatis lumen culmenque contendat? ». Egregie quidem, o Augustine, modo de factis quae adducis, historice constet. Nunc autem, cum Pentateucho, utpote incertae originis incertique auctoris, nulla humana fides sit, artificialis et imaginaria invenitur ista constructio, cui basis deest, et primum aedificii molem sustentans fundamentum.
Sed iam argumentum crescit, quia si Pentateuchus authenticus non est, quomodo adhuc authenticae prophetiae posteriores, puta Isaiae, Ieremiae, Danielis, et aliorum? Non enim, puto, afferri poterunt fortiores rationes pro his quam pro illo. Et si valent argumenta criticorum contra Moysen, valebunt alia eiusdem valoris, vel ut verius dicam, eiusdem levitatis contra caeteros23. Et consequentia ipsis etiam factis facile confirmatur, quia habemus iam proto-Isaiam et deutero-Isaiam. Habemus quoque pseudo-Danielem. Habebimus mox pseudo-Ieremiam, pseudo-Michaeam, atque ita porro, et nihil remanebit nisi lacera quaedam vaticiniorum compilatio, de quibus nemo sciet unde orta, a quibus edita, ad quam epocham referenda, etc.
Accedit quod semper intellexerunt maiores nostri, ideo Deum permississe casum Iudaeorum, et tam grandi miraculo conservasse hunc populum in sua dispersione inter gentes, ut idem ille populus authentiae prophetiarum testis omni exceptione maior existeret. « Omnes gentes, ait Augustinus, Serm. 374, n. 2, a Romanis subactae, in Romanorum iura transierunt. Haec gens et victa est, et in lege sua mansit, quantum ad Dei cultum attinet, patrias consuetudines ritumque custodivit... Propter quid, nisi propter testimonium veritatis? Sparsi sunt ubique Iudaei portantes codices quibus Christus praedicatur, et sicut praedictus est praesentatur, ut iam paganus possit ostendi. Profero codicem, lego prophetam, ostendo impletam esse prophetiam. Dubitat paganus ne forte hoc ipse confinxerim. Inimicus meus habet hunc codicem antiquitus sibi a maioribus commendatum. Ambos inde convinco. Iudaeum, quia id prophetatum et completum ego cognovi. Paganum, quia non ego hoc confinxi ».
At vero, si testimonium Iudaeorum fallit quoad libros Mosaicos, eritne tandem alicuius ponderis quoad reliquos? Rursus ego labefactantur signa clara, facilia, obvia, omnium intelligentiae accommodata, quae Deus ipse in sua providentia disposuit, ut demum remittamur ad falsissimas illas et vanissimas rationes credibilitatis, verae fidei theologicae penitus destructivas, quas praedicant novi inventores systematis immanentiae.
Sic igitur iam apparet, authenticitatem Pentateuchi prout ad Moysen refertur auctorem, esse quam maxime de iis quae in fidei praeambulis fixa inconcussaque manere debent, ne fides ipsa in discrimen primum adducatur, donec suis velut propugnaculis destituta, in plenam tandem abeat ruinam.
III. — Sed quod sub una consideratione de praeambulis fidei est, sub alia consideratione esse potest de fidei obiecto. Sicut resurrectio Christi, prout historica demonstratione cognoscibilis, praecipuum quemdam in signis credibilitatis quae sunt praeambula ad fidem, obtinet locum. Et secundum quod asserta in symbolo et Scripturis divinitus inspiratis, fide divina credi debet et creditur.
Porro, ad Pentateuchum quod attinet, videtur Moyses sat aperte ut eius auctor indicari in ipso textu inspirato. Declarationem sumere liceat ex critico qui adversariis suspectus esse non potest. « Quoad argumenta ex ipso Pentateucho petita quae Mosen illius auctorem arguant, sub finem operis (Deut. XXXI, 9-26), disertis verbis Moses testatur esse hunc integrum librum a principio ad finem a se conscriptum, proceribus populi et sacerdotibus traditum, ut in adyto sacri tabernaculi penes arcam foederis custodiatur, et septimo quoque anno, diebus festi tabernaculorum universo populo praelegatur. Et in opere ipso passim, nunc singulas leges, nunc rerum gestarum narrationes a se in hoc libro consignatas esse Moses ait. Ita Exod. XVII-14, insidias quas Amalecitae Hebraeis itinere defatigatis struxerunt, praelium quod consecutum est, et decretum illis futuro aevo excidium, Moses dicit se divino iussu inscripsisse libro, incepto haud dubie, et in quo iam plura exaraverat, ut inde colligitur, quod cum articulo scripsit..., quo innuit, se de certo quodam et satis noto libro loqui. Postquam Israelitae cum Iehovah foedus pepigissent ad montem Sinai, et leges a Mose accepissent, scripsit Moses omnia verba Iehovae in libro foederis quem universo populo praelegit, Exod. XXIV-4-7. His praeceptis cum postea plura alia addita essent, iterum iussus est Moses ea litteris consignare, Exod. XXXIV-27. Porro Numer. XXXIII, 1-2, Moses profectiones et itinera Israelitarum, prouti ibi leguntur, ex Iehovae mandato perscripsisse dicitur. Numerorum liber clauditur, xxxvi-13, his verbis: Haec sunt mandata atque iudicia quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho. Denique in Deuteronomio, quo legum in tribus qui praecedunt libris traditarum ἀνανεώσεως, explicationes et supplementa continentur, Moses in suis ad populum adhortationibus iterum iterumque hanc legem (xvii, 18-19; xxxi, 9-11), et huius legis librum (xxviii-61; xxix, 9-26) commemorat Imprimis notabilis est locus, xxviii-61, ubi in oratione qua Moses Israelitis, si divinis praeceptis non obtemperarint, in fausta omnia minatur, inter alia haec leguntur: Insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te, donec te conterat. Ex quo sequitur, Mosen hunc librum in quo comminationes istae perscriptae erant, populo tradidisse, adeoque sermones suos ipsum litteris mandasse ». 24
In Novo quoque Testamento innumera loca sunt in quibus a Christo et apostolis adscribuntur Moysi libri Pentateuchi. Dicunt quidem Christum et apostolos citasse hos libros sub nomine et titulo sub quo vulgabantur, nihil de vero auctore affirmare intendentes. Et non vacat eiusmodi assertionem in sua generalitate discutere. Solum nunc dico, textus esse qui talem interpretationem evidenter excludunt. Sic, cum Ioan. V-45, Christus Iudaeis dicit: Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis, an de quodam incognito auctore loquitur, qui apud vulgus nomen Moysis obtinuerat, an non potius de vero illo Moyse quem legislatorem, institutorem, et fundatorem vere habuit Synagoga? Puto responsionem non posse esse dubiam. Porro de illo vero Moyse subiungit Christus: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
Item cum dicitur 2 Cor. III, 13-15: Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem eius, quod evacuatur... Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum: de quo Moyse agitur secundo loco? Nonne de illo eodem de quo in priori? ubi sine dubio sermo est de ipso legislatore Iudaeorum, qui Exod. xxxiv, de monte descendens, velata facie populo loquebatur. Aut forte superius, verus Moyses in medium adducitur, inferius vero Moyses existimatus tantum? Nunc autem, si ille idem verus et non existimatus Moyses, teste Scriptura, legitur usque in hodiernum diem, ergo, eadem Scriptura teste, auctor est librorum qui ei attribuuntur25.
Haec igitur sint dicta ut appareat quod etsi ad rationem scripturae inspiratae formaliter in quantum huiusmodi, non referat quis fuerit instrumentalis auctor, falsissime tamen in thesi generali inferretur, attributionem sacrorum librorum ad hos vel illos scriptores, nihil interesse doctrinae fidei, sed semper esse de iis quaestionibus quae liberae criticorum appetitioni relinquuntur. Et sic concludetur disputatio de ipsa inspirationis notione. Sequitur iam altera huius nostrae disquisitionis pars : de his quae ad inspirationem consequuntur.
« Renan a eu le courage de le dire ouvertement; ainsi on saura au moins à quoi s'en tenir, et le progrès de l'élaboration de la nouvelle religion ne sera pas entravé par des équivoques trompeuses. Le P. Cereseto n'aime pas les demi-mesures; il pose le dilemme tranché: Foi ou apostasie! En témoin désintéressé, nous nous bornons à exposer la pensée substantielle du savant polémiste ». J. Halévy.