De inspiratione sacrae Scripturae: theologica disquisitio
Louis Billot (1846–1931)
First published 1906
Louis Billot's theological treatise on the inspiration of Sacred Scripture, in the second edition (Rome, 1906). The edition prints the full treatise with its prooemium, two parts, index and approbation. The separately titled De immutabilitate traditionis (1907), bound after it, is excluded.
Titlepage I: Title page
Prooemium I: Prooemium
Monet nos Augustinus ne scientiam Scripturarum accipiamus ab expositoribus earum inimicis. « Nihil est, inquit, temeritatis plenius quam quorumque librorum expositores deserere, qui eos se tenere ac discipulis tradere posse profitentur, et eorum sententiam requirere ab his qui conditoribus illorum atque auctoribus acerbissimum, nescio qua cogente causa, bellum indixerunt. Quis enim sibi unquam libros Aristotelis reconditos et obscuros ab eius inimico exponendos putavit, ut de his loquar disciplinis in quibus lector fortasse sine sacrilegio labi potest? »1. Id profecto, etiam in profanis, absonum temerariumque nemo prudens non aestimabit. At quanto magis in sacris illis Scripturis quae cum Spiritu Sancto dictante conscriptae sint, ab humano sensu, humano iudicio, humana cogitatione et factura longe longeque distant; quae altissimis undequaque refertae mysteriis, libro signato rectissime comparantur2, et idcirco Ecclesiae catholicae ab auctore earum fuerunt concreditae, ut eo spiritu interpretationem accipiant, a quo et descenderunt. « Nos quidem inopes, aiebat orans Deum Hilarius in exordio librorum de Trinitate3, ea quibus egemus precabimur, et in scrutandis prophetarum tuorum apostolorumque dictis studium pervicax afferemus, et omnes obseratae intelligentiae aditus pulsabimus. Sed tuum est, et oratum tribuere, et quaesitum adesse, et patere pulsatum... Expectamus ergo ut... ad consortium vel prophetalis vel apostolici spiritus voces, ut dicta eorum non alio quam ipsi locuti sunt sensu apprehendamus ».
Quod tamen vetat prudentia in humanis, quod vetat vel maxime spiritus catholicus in divinis, id passim diebus nostris factitatum videmus. Sane vero, fuerunt ab antiquo qui sacrorum librorum auctoribus acerbissimum, ea quam scimus causa, bellum indixerunt. Sed duobus abhinc saeculis bellum istud a Celso, Porphyrio, Manichaeo, Iuliano, olim inchoatum, nova atque incredibili violentia recruduit. Nihil intentatum relictum ut authenticae illae Dei ad homines litterae mendacii seu falsitatis convincerentur. Non apex, non iota praetermissum. Non verbum, non nomen, non locutio quae in cribro criticae non fuerit excussa. Nulla item disciplina, seu physica, seu philologica, seu historica, in adiutorium demolitionis non advocata. Nulla demum opinio, nulla coniectura, nulla levitas, velut solidissima scientiae conclusio contra eloquia veritatis impudenter non allegata. Quanquam ipse semper renascens impetus ac in dies recrudescens destructionis furor, praecisione etiam facta a babelica confusione colluctantium systematum, luculenter ostendit quam firma semper arx permaneat. Nam contra deiectam et iacentem ruinam quis conaretur? aut cui in mentem unquam veniret adversus fabulosas gentium cosmogonias vel quoslibet sacros earumdem libros disputare? Hic autem nostrismet oculis continuo videmus adimpletum illud Davidicum: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde.
Ast non ita visum est quibusdam viris catholico nomine adhuc gloriantibus. Persuasum enim eis fuit, scientiam Scripturarum, sin minus ex toto, at certe magna ex parte accipiendam esse a supramemoratis earum osoribus atque inimicis. Et speciminis quidem gratia, persuasum eis fuit, recte sentire magnos illos rationalismi magistros, cum traducunt velut infantilia et puerilibus mythis similia, pleraque ea quae in initio Geneseos leguntur: Deum creasse sex diebus coelum et terram, plasmasse hominem e limo terrae, plantasse paradisum ad Orientem, et in medio eius posuisse arborem scientiae boni et mali, adduxisse animalia ad Adam ut videret quid vocaret ea. Rursus, infantilem mythum sonare Evam fabricatam e costa Adami, serpentem qui cum muliere colloquitur, Iehovah deambulantem in paradiso ad auram post meridiem, et protoparentes induentem tunicis pelliceis. Mythus est Cain timens ne occidatur cum nondum habitaretur terra, obtinensque signum ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. Mythus connubium filiorum Dei cum filiabus hominum, unde nascuntur gigantes. Mythus diluvium et arca Noe in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt. Mythus quoque confusio linguarum et divisio gentium in aedificatione turris. De posteriorum autem patriarcharum gestis haud absimiliter sentiendum iam nunc erit, nec tam in eis quaerere oportebit veram ac proprie dictam historiam, quam traditiones populares sub forma legendaria. Peregrinationes Abrahae sunt immigrationes populorum. Matrimonium Ismaelis cum muliere Aegyptia symbolum est originis mixtae Ismaelitarum, qui ex Abrahamitis et Aegyptiis ortum ducunt. Isaac filius est Abrahae pro quanto caput fuit rami qui remansit in terra Chanaan, a quo postmodum sese separavit ramus novus Idumaeorum per legendam Esau-Edom significatus. Sed et alia legenda Esau-Iacob tibi monstrabit sub allegoria factorum personalium, vicissitudines et fata et indolem duorum populorum. Esau quippe simplex et cordatus, sed asper et rudis; Iacob vero astutus, ambitiosus, et astutia sua maiorem natu supplantaturus. Qui dum exhibetur revertens in terram Chanaan post fugam in Mesopotamiam, nihil aliud cogitabis nisi legendariam quamdam memoriam novae immigrationis stirpis chaldaicae, e qua, post fusionem cum reliquiis invasionis primae, ortum habuit populus Israeliticus. Atque ita demum efficitur ut fundamentum historicum narrationis Abraham-Iacob-Ioseph, in nullo alio sit reponendum quam in magno quodam et lento motu populolorum a septentrionalibus partibus Mesopotamiae in Arabiam, Chanaan, et Aegyptum. Haec, inquam, omnia rationalisticae crisis placita catholicis etiam viris placere potuerunt, et pene ab eisdem pro irreformabilibus scientiae conclusionibus iam nunc circumferuntur4.
Porro a Genesi ad reliquas Hexateuchi partes, hoc est ad Exodum, Leviticum, Numeros, Deuteronomium, et librum Iosue, eumdem transferunt interpretandi modum. Autumant enim, eas inveniri in dictis libris contradictiones vel indicia artificialis et systematicae compositionis, quae prohibent ne eisdem valor absolute historicus attribuatur. Plagae aegyptiacae, transitus maris rubri, pluvia coturnicum et manna de coelo, non videntur posse esse nuda et simplex realitatis descriptio, sed omnia potius sonant phaenomena naturalia solito intensiora, quae in suos fines direxit divina Providentia, quaeque postmodum imaginatio popularis, longe a locis et eventibus, liberaliter ornavit adiunctis miris et poeticis. Eiusdem quoque popularis imaginationis procreatio erit sol stans ad imperium Iosue. Item. pro narratione vere historica recipi non debebit occupatio terrae promissae. Obstant enim irreductibiles antilogiae cum aliis narrationibus biblicis eiusdem facti, dum in Hexateucho exhibetur Iosue cum omni Israel subiugans integram regionem Chanaan, alibi vero exhibentur singulae tribus per longum temporis decursum separatim decertantes, ad consummandum id quod sub Iosue vix ac ne vix quidem fuerat principiatum. Et ideo, etsi non oporteat abire in placita eorum criticorum qui librum Iosue volunt omni prorsus historico fundamento esse destitutum, aequum saltem atque necessarium erit agnoscere ibi historiam sui generis, id est historiam idealizatam.
Et quoniam appetitus crescit eundo, absit sane ut ab eadem exegesis ratione aliae quaelibet partes, tam veteris quam novi testamenti, tam evangelicae quam apostolicae scripturae, excipiantur. Appellabunt ergo docti viri ad litterarium quod vocant vestimentum, ad citationes implicitas, ad compilationes documentorum diversi valoris diversaeque auctoritatis, quorum auctores sacri sese non sponsores, sed puros relatores faciunt. Atque inde fundamentum sument, ut inerrantiam bibliorum simul cum erroribus seu historicis seu scientificis in eisdem contentis compossibilem asseverantes, ad sequentes demum conclusiones veniant.
Conclusio prima: Veram quidem esse in suis lineis generalibus biblicam narrationem, sed nihil impedire quin historia praesertim primitiva, narrata fuerit, sicut fert indoles eius, sub veste illa plus minusve legendaria quam acceperat in traditione populari. Imo vero, id de facto ita contigisse, omnia criticae dictamina apprime nunc persuadere.
Conclusio secunda: Veraces sane in omnibus ipsos auctores sacros necessario esse agnoscendos, quanquam nihil prohibeat quominus secundum conventiones litterarias per quas pro temporum diversitate regebatur historiographia, maxime apud Orientales, retulerint facta et circumstantias iuxta solam auctoritatem documentorum quae in manus eorum devenerant, minime caeteroquin solliciti an documenta ista veritati obiectivae plene responderent, vel secus.
Conclusio tertia: Nullum quoque fore inconveniens si dicamus eosdem auctores sacros ex proprio etiam marte expressisse sub fictione factorum historicorum veritates religiosas vel morales, ad eas melius inculcandas, et identidem accommodasse circumstantias realium eventuum eo artificiali modo, qui intento eorum scopo magis congruebat.
Conclusio quarta: Pertinere ergo tum ad Criticam tum ad Ecclesiam, discerniculum nuclei vere historici a formis imaginariis quibus nucleus ille tegitur. Ad Criticam quidem ope examinis scientifici. Ad Ecclesiam vero, iudicio authentico et infallibili, ubicumque de iis agitur quae cum fide et moribus necessariam habent connexionem5.
Caeterum non diffitentur conclusiones istas esse novas. Orthodoxas tamen eas esse volunt, quia earum novitas non consistit in aliqua conceptione peregrina de inspiratione et effectibus eius, sed solum in notione accuratiori legum quae antiquis praesertim temporibus regebant varia genera litteraria ab hagiographis usurpata pro singulorum fine et ingenio, cum nulla sit forma libri apud homines recepta, quam respuat inspiratio Spiritus Sancti. Unde manent immota principia dogmatica hactenus in doctrina catholica admissa, et solae applicationes, praelucente profundiori studio in campo critico et litterario, plus minusve modificatae inveniuntur. Atqui in hoc praecise stat progressus theologiae. Aliunde vero non est cur scandalum quispiam accipiat ex hoc quod intelligentia Scripturarum futura sit in posterum apud nos adeo diversa ab ea quam habebant Sancti Patres. Nam etsi verissimum sit quod nos comparamur ad eos sicut nani ad gigantes, adhuc tamen nihil omnino mirum si nanus stans supra humeros gigantis, et longius prospiciat quam ipse gigas, et in altiori contemplationis specula dicatur constitutus6.
His tamen non obstantibus, vereor plane ne Augustinus, si forte garrientem audiret nanum qui supra eius humeros esse supponitur, lassae tandem patientiae signum ederet haud aequivocum. Vereor, inquam, ne sursum attollens caput, in eamdem prorumperet exclamationem qua olim Iulianum interpellabat : Mira sunt quae dicitis, nova sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicitis 7. Certe, quod sint mira, res ipsa clamat. Quod nova, ipsorum auctorum confessio est. Unum ergo superest videndum, utrum similiter et falsa. Et ad hoc dirigitur praesens disquisitio, in qua dicetur primo de inspiratione Scripturae sacrae, deinde vero de his quae ad inspirationem consequuntur.