De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot

De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot (1846–1931)

First published 1907

Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.


Title page

Prooemium

Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis

Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.

Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.

Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior

Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia

Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis

Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum

Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva

Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis

Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.

Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.

Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.

Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem

Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.

Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat

Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis

Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

§ 4.

§ 5.

Hucusque igitur existimaveras, o bone, quod totum obiectum fidei nostrae aliquid est solide consistens in ordine realitatis obiectivae, notificatum nobis, sive attestatum a Deo revelante. Sed in hoc fallebaris, et tempus est ut scias, obiectum hoc non aliud esse quam certum complexum idearum quas humana mens procreavit, et usque nunc elaborat. Idea, Christus Deus. Idea, Christus a mortuis redivivus. Idea, mysterium Trinitatis. Idea, praesentia realis sub speciebus sacramenti. Idea, beatitudo aeterna cum omnibus promissionibus vitae futurae, ut non iam in firma terra viventium, sed in conceptionibus indefinitae evolutioni obnoxiis figenda sit ancora illa spei tuae, quam prius, nimia simplicitate deceptus putabas incedere usque in interiora velaminis ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, id est realis et historicus Christus.

Hucusque existimaveras quod in praedicto fidei nostrae obiecto multa continentur facta qua talia. Facta, inquam, simpliciter quidem historica secundum quod humano historiae testimonio attestata, sed ad fidem divinam omnino pertinentia secundum quod simul investita altiori et firmiori testimonio Dei. Et rursus fallebaris, quia facta ut facta, de fidei obiecto nec sunt, nec unquam esse possunt. Quod si passio, crucifixio, et mors Iesu, ex. gr., inter caeteros fidei articulos recensentur in symbolo, eatenus tantum fidei ordinem ingrediuntur, quatenus sunt per sensum religiosum affirmata, et in constructione idealis systematis introducta. Verumtamen horum factorum obiectiva materialitas solius historicae cognitionis obiectum est; sub solius historiae iudicio exclusive reponitur.

Hucusque existimaveras, Evangelium esse librum absolutae inerrantiae, ubi sincera est figura Iesu Christi Domini nostri, cuius benignitas et humanitas omnibus hominibus apparuit erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo. Sed haec rursus veteris et antiquati styli sunt. Ioannes cum suis mysticis fictionibus realem Christum penitus defigurat. Synoptici vero, tot supposititia habent admixta, ut difficillimum criticae sit, genuinas relationes a non genuinis distinguere. Quin imo, in ipsis indubiis et maxime authenticis verbis Salvatoris, non erit quod quaeras in posterum certam regulam veritatis et sanctitatis. Putabas forte bonam esse orationem quam Dominus Iesus te in evangelio docuit. At nunc oportet ut scias quod Oratio dominica in quibusdam suis partibus non minus ansam criticae praebet quam oratio ad S. Antonium de Padua pro recuperando obiecto deperdito, et quod in rigore suae historicae ac primitivae significationis accepta, subversiva est oeconomiae socialis.

Hucusque existimaveras quod religio nostra, quod Ecclesiae constitutio, quod sacrificium et sacramenta christiana sunt de iure divino, id est de institutione Dei. Sed rursus necesse est ut huic quoque piae credulitati renunties, aut certe mutes omnino notionem iuris divini quam tibi prius efformaveras. Re enim vera, omnia ista sunt a communitate inventa, a communitate volita, a communitate praescripta, a communitate imposita. Cum tamen nihil certe prohibeat quominus communitatem consideres, ut in qua agit et vivit spiritus Christi mystici, si in hoc sensu institutionem humana maiorem invenire lubet, liberum tibi sit, et consolare te in verbis istis.

Hucusque credideras sinceritati catholicorum. Putabas catholicum non aliud corde sentire quam quod ore profitetur, iuxta illud apostoli: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et errabas! Quia dum catholicam fidem sponte profiteris, dum illam veraciter tenere dicis, dum spondes, voves, ac iuras eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum retinere et confiteri, in re ipsa non adhaeres formulae quam ore pronuntias. Nam audi iterum: « Fidelis intentione sua adhaeret veritati plenae et absolutae, quam figurat formula ecclesiastica. Adhaerere autem formulae ut tali, assensu fidei divinae, idem esset ac adhaerere inevitabilibus imperfectionibus eius, idem ac proclamare eam imperfectibilem et adaequatam, licet inadaequata sit et imperfecta ». Quid ergo? mendax es? periurus es? hypocrita es? Et quidem, quod ad praeteritum attinet, pro excusatione sine dubio habebis quod nondum perveneras ad conscientiam huius hypocrisis tuae. Sed de futuro sollicitum nunc te ostendis. Nihil est tamen quod timeas. Non enim frustra iam edocti fuimus, ubi de formis litterariis Scripturae Sacrae, quod in Oriente mendacium non est mendacium. Extende ergo paulisper doctrinam ab Oriente in Occidentem, saltem quoad specialem materiam fidei, et ab omni scrupulo securus eris.

Hucusque habuisses pro piaculo, consentire doctrinis haereticorum, seu eorum qui in veteri stylo tales dicebantur. Sed nunc vide quo absurdo praeiudicio tenebaris. Nonne eodem iure eodemque titulo quo formula Ecclesiae Romanae Catholicae, formula quoque Lutherana, aut Sociniana, aut Ariana, aut Mahumetana, figurare poterit absolutam illam et ignotam veritatem, cui soli per intentionem semper adhaeres? Ergo parvi admodum refert, cui confessioni nomen dederis. Catholicus es? Protestans fias, si lubet. Quin imo nihil obstabit quominus catholicus sis simul et protestans, quia professioni catholicae in nullo praeiudicabit simultanea professio Lutheranismi, Anglicanismi, Calvinismi, atque ita porro. Et quis demum esse potest, qui intentione sua non adhaerebit soli ignotae veritati quae in futuro est forte revelanda? Ergo communione fidei iam consociamur cum omnibus quae in mundo sunt confessionibus, iamque illucescit aurora illius aevi in quo una erit religio totius humanitatis, abolitis in perpetuum omnibus divisionibus quas invexerat antiqua superstitio.

Index

Approbatio operis

↑ Top of work