De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot

De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot (1846–1931)

First published 1907

Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.


Title page

Prooemium

Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis

Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.

Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.

Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior

Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia

Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis

§ 1.

§ 2.

Ut autem ordine quodam procedamus, per prius considerare oportet tres illos in thesi recensitos doctrinae status, secundum quos testimonia et lucubrationes Patrum ad tres pariter categorias commode possunt revocari.

  1. Primus est quem dicere possumus statum simplicis fidei. Hunc referunt imprimis epistolae vel confessiones antiquissimorum episcoporum et martyrum, in aurea illa aetate in qua adhuc primitias Spiritus habentes, et tanquam utres novi, pleni vino illo novo quod in Pentecoste effusum est, nondum habebant laboriosissimam occupationem quam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea, disputandi scilicet, et dialectizandi; sed de thesauro cordis sui proferebant ingenuam doctrinam quam ab apostolis acceperant. Sane, simplicem de Trinitate fidem luculenter testabatur Ignatius ad martyrium pergens, cum ad Magnesios c. 13, scribebat: « Studete igitur confirmari in doctrinis Domini et apostolorum, ut omnia quae facitis, prospere vobis succedant fide et charitate in Filio et Patre et Spiritu... Subiecti estote episcopo et vobis mutuo, ut Iesus Christus Patri secundum carnem, et apostoli Christo et Patri et Spiritui ». Simplicem fidem de incarnatione idem sanctissimus martyr, epist. ad Ephesios c. 7: « Medicus unus est, et carnalis et spiritualis, factus et non factus, in homine existens Deus, in morte vera vita, et ex Maria et ex Deo, primum passibilis et tunc impassibilis, Iesus Christus Dominus noster ». Et ad Polycarpum, c. 3: « Eum qui supra tempus est exspecta intemporalem; invisibilem, propter nos visibilem; impalpabilem, impassibilem, propter nos passibilem, qui omni modo propter nos sustinuit ». Simplicem fidem de utroque mysterio referebat ultima illa ipsius Polycarpi in rogo iam accenso oratio: « Domine Deus omnipotens, Pater dilecti ac benedicti Filii tui Iesu Christi, per quem tui notitiam accepimus,... benedico tibi, quoniam me hac die atque hac hora dignatus es, ut partem acciperem in numero martyrum tuorum, in calice Christi tui... Quapropter de omnibus laudo te, benedico tibi, glorifico te cum sempiterno et coelesti Iesu Christo dilecto Filio tuo, cum quo tibi et Spiritui Sancto gloria et nunc et in futura saecula. Amen ». Et confessio illa beati Epipodii, qui mixtis cruore dentibus haec verba proferebat: « Christum cum Patre ac Spiritu Sancto Deum esse confiteor, dignumque est ut illi animam meam refundam, qui mihi et creator est et redemptor. Nec interest infirmitas corporea quo fine solvatur, dummodo anima coelis invecta ad suum revertatur auctorem ».

Huc etiam spectant loca antiquiorum, ubi simpliciter et sine amplificatione enuntiatum invenitur, quae esset Ecclesiae praedicatio, quaeve tenenda regula credendi. Velut est illud Irenaei, l. 1, c. 10. « Ecclesia per universum orbem usque ad fines terrae seminata, et ab apostolis et a discipulis eorum accepit eam fidem quae est in unum Deum, Patrem omnipotentem qui fecit coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt; et in unum Iesum Christum Filium Dei, incarnatum pro nostra salute; et in Spiritum Sanctum, qui per prophetas praedicavit dispensationes Dei, et adventum, et eam quae est ex Virgine generationem, et passionem..., et resuscitandam omnem carnem humani generis, ut Christo Iesu Domino nostro, et Deo et Salvatori et Regi, secundum beneplacitum Patris invisibilis, omne genu curvet coelestium, et terrestrium, et infernorum ». Velut etiam illud Gregorii thaumurgi, in Expositione fidei quam suae ecclesiae moriens reliquit, et in ipso autographo se legisse testatur Nyssenus: « Unus Deus Pater Verbi viventis, sapientiae subsistentis..., perfectus perfecti genitor, Pater Filii unigeniti. Unus Dominus, solus ex solo, Verbum perpetrans, sapientia comprehendens omnia, et virtus qua tota creatura fieri potuit: Filius verus veri, et invisibilis ex invisibili, et incorruptibilis ex incorruptibili, et immortalis ex immortali, et sempiternus ex sempiterno. Unus Spiritus Sanctus, ex Deo substantiam habens, perfecta viventium causa, sanctitas sanctificationis praestatrix... Trinitas perfecta, maiestate et sempiternitate et regno minime dividitur, neque abalienatur. Igitur neque factum quid aut serviens in Trinitate neque superinductum.... Neque defuit unquam Filius Patri, neque Filio Spiritus Sanctus, sed invertibilis et immutabilis eadem Trinitas semper » .

In eadem categoria adhuc recensebis testimonia illa in quibus Patres ante ortas haereses, extra omnem disputationis ardorem et controversiae necessitatem, non speculando, non glossando, non argumentando, non specialis cuiusdam causae patrocinium assumendo, sed ex sola fidelis cordis abundantia discurrendo, dogma nondum ulla negatione impugnatum ita ingenue asserunt, ut plane appareat, non tam ipsos esse qui loquuntur, quam nativum fidei et traditionis spiritum qui loquitur in eis. Huiusmodi testimonia de dogmate peccati originalis affert Augustinus, l. 1 c. Iulianum, n. 5-20. Quae postea, n. 32-33, compendiose ab eo resumpta, exemplo tibi erunt: « Sanctus Irenaeus dicit, antiquam serpentis plagam fide Christi et cruce sanari, et quod protoplasti peccato fuimus tanquam vinculis alligati. Sanctus Cyprianus dicit, perire parvulum, nisi fuerit baptizatus, quamvis ei non propria dimittantur, sed aliena peccata. Sanctus Reticius dicit, veteris hominis, quo per lavacrum regenerationis eis exuimur, non tantum vetera, sed ingenita esse peccata. Sanctus Olympius dicit, vitium de protoplaste in germine sparsum, ut peccatum cum homine nasceretur. Sanctus Hilarius dicit, ex peccato esse omnem carnem, praeter illius qui venit in similitudine carnis peccati, sine peccato. Dicit, sub peccati origine et sub peccati lege natum esse, cuius vox est: ego in iniquitatibus conceptus sum. Sanctus Ambrosius dicit, eos qui baptizati fuerint parvulos in primordia naturae suae a malitia reformari. Dicit quod in Adam omnes morimur, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et illius culpa mors omnium est. Dicit quod in eius vulnere omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera eius acerba curasset. Dicit, fuisse Adam, et in illo fuisse omnes; periisse Adam, et in illo periisse omnes. Dicit, nos contagio maculari antequam nascimur, nec humanum conceptum esse iniquitatis exsortem, quia concipimur, inquit, in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur... Dicit tibi sanctus Innocentius, lavacro regenerationis praeteritum vitium omne purgari, quod per illum accidit, qui libero arbitrio cadens, in profunda demersus est. Sanctus Gregorius (Nazianzenus) dicit, melius fuisse non excidere a ligno vitae gustu amarissimo peccati, sed emendari nos debere post lapsum... Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu purgari maculas primae nativitatis, per quas in iniquitatibus concipimur. Dicit sanctus Basilius, nos aegritudinem contraxisse peccati, quoniam Eva noluit a ligno prohibito ieiunare.... Postremo sanctus episcopus Ioannes (Chrysostomus) dicit...., etiam ipse dicit, Adam sic peccasse illud grande peccatum, ut omne genus humanum in commune damnaret. Dicit, in Lazari morte ideo flevisse Christum, quia de perennitatibus excussa mortalitas inferos adamavit. Dicit, quod nos Christus invenerit, et paterno chirographo nostro quod scripsit Adam, et posterioribus propriis debitis obligatos. Dicit, Adam propterea dictum formam futuri, quia sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est causa mortis quae per cibum inducta est, ita et Christus iis qui ex ipso sunt, tametsi nihil iuste egerint, factus est provisor iustitiae, quam per crucem omnibus condonavit. Dicit, non valde videri habere rationem, ut alius pro alio damnetur, et tamen factum esse per Adam; unde magis persuadet esse credendum, quod decentius et rationabilius apparet, salvari alium pro alio, quod impletur in Christo, etc. ». Haec quidem de peccato originali vetustiores Patres, solo ductu primaevae et in sua adhuc nativa simplicitate decurrentis traditionis. Sed et praeclara quoque eiusdem generis testimoniorum exempla sumes ex iis quae Augustinus ipse de divina gratia, ante omnem theologicam inquisitionem scripta reliquit in primis operibus suis. Velut est illud Confessionum, l. 10, c. 29, 31, 37: « O amor, qui semper ardes et nunquam extingueris, charitas, Deus meus, accende me. Continentiam iubes. Da quod iubes, et iube quod vis... Audio vocem iubentis Dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Sed memento, Domine, quia pulvis sumus, et de pulvere fecisti hominem, et perierat, et inventus est. Conforta me ut possim. Da quod iubes, et iube quod vis... Tentamur his tentationibus (laudum humanarum) quotidie, Domine; sine cessatione tentamur. Quotidiana fornax nostra est humana lingua. Imperas nobis et in hoc genere continentiam. Da quod iubes, et iube quod vis ». Item illud l. 2 de Ordine, n. 52, ubi matrem Monicam alloquens ait: « Oremus ergo, non ut nobis divitiae, sed ut ea proveniant quae nos bonos faciant ac beatos. Quae vota ut devotissime impleantur, tibi maxime hoc negotium, mater, iniungimus, cuius precibus indubitanter credo et confirmo mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendae veritati nihil omnino praeponam, nihil aliud velim, nihil cogitem, nihil amem ». Ne autem putetur quod ipsa oratio per quam alia dona a Deo obtinentur, a nobis sit, et non e divina gratia descendens: « Deus universitatis conditor, inquit l. 1 Soliloq. n. 2, praesta mihi primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes ». Certe, non ardore disputationis incitatus, non aliquo praeconcepto fine praeoccupatus, non etiam profundo studio theologico eruditus, haec dicebat Augustinus, sed ductus sola doctrina quam neophytus didicerat in Ecclesia, et plenus spiritu gratiae quem perceperat in baptismo, quod simpliciter credebat, simpliciter etiam profitebatur, iuxta illud: Credidi, propter quod locutus sum.

Iam noscebat, omne quo boni efficimur, donum Dei esse, adeoque fidem simul cum operibus, nihil distinguendo inter prima et sequentia, inter initium et finem, sed comprehendendo ipsum pietatis initium cuius fides fundamentum est, ipsum primum desiderium et cogitationem conversionis, ipsam denique orationem per quam caetera obtinentur. Verumtamen, quid intersit inter simplices illas simplicis fidei confessiones, et libros quibus postea, copiose, enucleate, erudite, idem gratiae dogma exposuit ac propugnavit contra insurgentem Pelagianorum haeresim, nemo est qui non videbit. Ibi ergo novum exemplum est eorum testimoniorum quae simplicem fidem primitivae traditionis referunt, praescindendo a quacumque explicatione aut difficultatum consideratione.

  1. Sed iam considerandus venit secundus doctrinae status, in quo simplici fidei adiunguntur explicationes adhuc imperfectae. Quod maxime in nonnullis Patribus secundi et tertii saeculi circa dogma Trinitatis videre est, dum scilicet paganis aut Iudaeis altissimum mysterium aliqualiter declarare et credibiliter exponere intendebant, vel cum refellebant Sabellianos qui Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non natura solum, sed persona quoque unum et singularem Deum esse dicebant; idque (quod diligenter notandum est), ante ortas haereses Arii et Macedonii, Filio et Spiritui Sancto divinam denegantes naturam, creatam attribuentes.

Athenagoras in sua legatione pro christianis, ipsos christianos purgare vult a crimine atheismi quo a paganis accusabantur, ostendendo atheos eos non esse, « qui Deum Patrem, et Filium Deum, et Spiritum Sanctum asserunt, ac eorum in unione potentiam, et in ordine distinctionem demonstrant ». Ecce habes simplicem et puram fidei christianae confessionem. Sed ne ridiculum quisquam existimaret suum Deo esse Filium, aut christianos de Deo Patre et Filio sentire sicut poetae fabulabantur, qui nihilo meliores hominibus deos inducebant, en subiuncta explicatio: « Est Filius Dei Verbum Patris in idea et operatione; ab eo enim et per eum facta omnia, cum Pater et Filius unum sunt. Cum autem Pater sit in Filio, et Filius in Patre, unitate et virtute spiritus, mens et verbum Patris est Filius Dei. Quod si vobis pro summa vestra intelligentia inquirere subeat, quid sibi velit Filius, dicam breviter primam esse Patris progeniem, non quod factus sit, (ab aeterno enim Deus habebat in seipso Verbum, utpote ab aeterno rationalis), sed quod prodierit ut omnium materialium rerum quae instar informis naturae et inertis terrae iacebant, idea et actus foret ». Qua in explicatione obscurum est primo, quod Filius dicatur mens Patris, deinde quod dicatur prodiisse ut esset idea et actus terrae illius inanis et vacuae de qua Moyses in initio Geneseos.

Iustinus cum Tryphone Iudaeo disputans, (n. 36) gravissimis verbis asseruerat Christum verum Deum esse, et Dominum virtutum in veteri Scriptura nuncupari. Postquam autem sermo ad alia divertisset, resumit (n. 48) Trypho quaestionem: « Repetens igitur, inquit, sermonem in quo desieras absolve. Nam mirabilis quidem mihi videtur, et qui prorsus demonstrari non possit. Quod enim ais praeexstitisse Deum ante saecula hunc Christum, ac deinde nasci hominem factum sustinuisse, id non solum ab opinione abhorrens mihi videtur, sed etiam stultum ». Tum Iustinus respondet doctrinam hanc revera ab opinione abhorrentem videri iis qui ea quae Dei sunt nec intelligere nec facere unquam volunt, praemittitque duas esse quaestiones distinctas, an Iesus fuerit verus Messias in Lege praedictus, et an sit verus Deus; esse enim quosdam (scilicet Ebionitas) qui eum Christum confitentur, quamvis hominem ex hominibus genitum pronuntient: « Quibus ego, ait, non assentior, nec assentirer, etiamsi maxima pars (christianorum) quae mecum consentit, idem diceret. Neque enim humanis doctrinis iussi sumus a Christo credere, sed iis quae a beatis prophetis praedicata et ab ipso tradita ». Ecce rursus firmissima ac minime ambigua fidei catholicae professio. Nunc autem, ut homini Iudaeo hanc veritatem credibiliter exponeret, ostendere aggreditur Iustinus, alium esse praeter Patrem creatorem universorum, qui in antiqua Scriptura dicitur Deus, quique futurae incarnationi praeludebat per theophanias veteris testamenti. Hunc agnoscit in uno e tribus angelis qui apparuerunt Abrahae sub quercu Mambre; in eo, inquam, angelo mysterioso de quo postea legitur: Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo. Eumdem videt in illo qui apparuit Iacob, et deinde Moysi inter flammas rubi ardentis, de seipso contestans: Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Tum concludit, n. 60-61: « Qui dixit Moysi se Deum esse Abrahae et Isaac et Iacob, non creator universorum Deus erit, sed idem ac ille quem Abrahae et Iacob apparuisse, ac creatoris universorum voluntati ministrare, eiusque consilio in Sodomorum iudicio ministrasse demonstratum vobis est, ita ut, etiamsi, ut dicitis, duo fuerint angelus et Deus, nemo tamen non omnino mente captus auctorem universorum et parentem, relictis supercoelestibus in parva terrae particula visum dicere audeat... Alio etiam vobis ex Scripturis testimonio demonstrabo Deum ante omnes res creatas genuisse ex seipso virtutem quamdam rationalem, quae et gloria Domini a Spiritu Sancto vocatur, ac nunc Filius, nunc Sapientia, nunc Angelus, nunc Deus, nunc Dominus et Verbum... Habet enim has omnes appellationes, ex eo quod Patris voluntati ministret, et voluntate de Patre genitus sit... Quale est quod videmus ex igne alium ignem nasci, non imminuto eo ex quo iste accensus est, etc. » . Ubi obscurum pariter et difficile est quod Iustinus dicit, absurdum esse si quis putet ipsum ingenitum Patrem in parva terrae particula apparuisse, ideoque apparitiones Dei ad aliam personam debere referri; item Filium ministrare voluntati Patris, et voluntate de Patre genitum esse.

Hippolytus martyr scribens contra haeresim Noeti, quae eadem est cum illa Sabellii, c. 8 ait: « Necesse ergo est ut quamvis nolit, confiteatur Patrem Deum omnipotentem, et Christum Iesum Filium Dei, Deum factum hominem cui omnia Pater subiecit praeter se, et Spiritum Sanctum, et hos esse vere tres. Quod si vult scire quomodo unus Deus demonstretur, sciat unam esse virtutem sive potentiam huius ». Potestne, quaeso, expressius dici id quod nos credimus? Ad explicationes autem veniens Hippolytus, inter alia, c. 10 dicit: « Deus solus cum esset, nihilque sibi coaevum haberet, voluit mundum efficere. Et mundum cogitans ac volens et dicens effecit... Eorum autem quae facta sunt, ducem, consiliarium et operarium generabat Verbum. Quod Verbum cum in se haberet, essetque mundo creato inaspectabile, fecit aspectabile, emittens priorem vocem, et lumen ex lumine generans, deprompsit ipsi creaturae Dominum, sensum suum; et qui prius ipsi tantum erat visibilis, mundo autem invisibilis, hunc visibilem fecit, ut mundus cum eum qui apparuit videret, salvus fieri posset ». Et infra, c 14: « Si Verbum erat apud Deum, et Deus erat, quid ergo? Dicetne aliquis dicere Ioannem duos Deos? Duos quidem Deos non dicam, sed unum, personas vero duas... Oeconomia consensionis redigitur ad unum Deum. Unus enim est Deus qui mandat, Pater. Qui obedit, Filius. Qui docet scientiam, Spiritus Sanctus. Pater qui est super omnia, Filius per omnia, Spiritus Sanctus in omnibus. Aliter Deum unum intelligere non possumus, nisi vere Patri et Filio et Spiritui Sancto credamus » . Ubi iterum obscurum est quod dicitur de generatione Verbi visibilis facti in creatione mundi; difficile, quod subditur de Patre qui mandat, et Filio qui obedit. — Difficiliora adhuc forsitan videri possent ea quae scripsit Dionysius Alexandrinus contra eosdem Sabellianos; quorum elenchum invenire est in fragmentis quae supersunt, apologiae ab eodem Dionysio ad Dionysium Papam missae. Verumtamen, cum in ea dilucide sanctus episcopus sese de obiectis erroribus purget, nedum in hac parte nova addatur difficultas, suppeditatur potius adiumentum, unde caeterae diluantur. Et recte notant editores benedictini, istam Dionysii apologiam eo maioris esse momenti, quod exemplo nobis sit eorum quae fecissent caeteri Patres Nicaeno concilio superiores, quibus nonnulla exciderunt arianae impietati in speciem cognata, si eos similis necessitas ad explicandam apertius mentem suam compulisset.

Haec igitur specimen quoddam tibi exhibebunt de illo statu in quo adhuc imperfectae erant explicationes dogmatum, id est, nondum adeo praecisus exponendi loquendique modus, quia nondum exortae erant haereses contra quas postea, cum maiori conceptuum claritate et terminorum proprietate defensa est veritas divina. Quod enim contigit de dogmate Trinitatis, hoc idem, proportione servata, de aliis quoque contigisse facile intelligetur. Hoc idem de dogmate incarnationis, de quo ante Nestorium et Eutychetem, in scriptis Patrum reperiuntur locutiones, quae si ad strictum rigorem dialecticae exigerentur, importarent distinctionem suppositorum Dei et hominis, aut e contra, et frequentius, possent praebere ansam perversae intelligentiae cuiusdam mixturae duarum naturarum in unam tertiam coeuntium. Hoc idem de dogmate peccati originalis cuius impugnatores Pelagiani triumphare sibi videbantur, muniendo se quibusdam Chrysostomi dictis, quae ad legitimum suum sensum reducit Augustinus in primo contra Iulianum libro. Hoc idem de dogmate gratiae, in quo ipsemet Augustinus, ubi primum incepit ad theologicam huius materiae scrutationem descendere, non quidem rata fixaque sententia, sed quasi inquirendo, opinando, minus accurate examinando, aliquando se lapsum ingenue confitetur. Hoc idem etiam de caeteris, nec oportet in exemplis afferendis amplius immorari.

  1. Nunc ergo tertius superest doctrinae status, cui etiam tertia respondet testimoniorum classis: status scilicet explicationis praecisae, in quo, ut verbis Lirinensis utar, intelligitur illustrius quod ante obscurius credebatur, et posteritas enucleatum gratulatur quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Hoc stadium quoad pleraque dogmata incipit cum pace Ecclesiae a Constantino data. Abhinc enim et deinceps, magnus fuit in penetratione revelatarum veritatum scientiae profectus, isque saeculo quarto potissimum et quinto, prout insurgentium errorum occasiones ferebant, maxime conspicuus. Tunc in operibus Athanasii, Hilarii, Basilii, Nazianzeni, plena habetur de processionibus divinis tractatio; quae in quindecim de Trinitate Augustini libris suam obtinet perfectionem, clare iam enuntiato principio illo quod in altissimo mysterio clavem intelligentiae, quantum mortalium conditio patitur, suppeditat: omnia nimirum in divinis esse idem, ubi non obviat relationis oppositio. Tunc elucescit doctrina de sacramentis, de gratia, de peccato originali, de nova evangelii oeconomia per respectum ad vetus testamentum, in controversiis Augustini cum Donatistis, cum Pelagianis, cum Manichaeis. Tunc prodeunt definitiones ephesinae de unione hypostatica, et splendida illa Leonis Magni ad Flavianum epistola, ubi totum incarnationis dogma tam dilucide, tamque praecisis terminis ac formulis exponitur.

Sed nec dubium tibi erit quin absolute praeferendae sint istae posterioris aevi auctoritates. Nam post resolutiones Patrum qui contra haereses pugnaverunt, semper provocare ad vetustiores, nil minus est quam laqueum simplicibus praetendere, ut nimirum praeponant id quod est obscurius et magis confusum, ei quod clarius et magis distinctum, id quod obiter dictum, ei quod accuratius enucleatum. Qui etiam laqueus eo periculosior esse noscitur, quod sub specie antiquitatis proponitur. Quid enim magis verosimile, et in fundo verius, quam dicere cum Lirinensi antiquitatem esse sequendam, et quis crederet esse in hoc principio deceptionem? Et tamen ita est. Sequenda antiquitas, regula utique Lirinensis est. Sed oporteret addere quod iuxta eumdem Lirinensem, posteritas saepe clarius loquitur. Et hoc est quod critici dissimulare solent, usque adeo a regula catholici intellectus declinantes, ut dicere non timeant quod post exortas controversias, Patres non ita facile audiendi sunt, quia disputationis ardor eos impulit ad dicendum plus quam volebant. Sed non oportet opponere modum loquendi Patrum, ante et post disputationes cum haereticis. Uterque verus est, et uterque prodest Ecclesiae, dum in primo videt naturalem simplicitatem et mirandam perpetuitatem fidei suae, in altero autem eruditur ad profundiorem intelligentiam et notionem magis exactam de eiusdem fidei articulis. Haereses quippe sollicitiores reddunt doctores. Quanquam ex alia parte certissimum etiam sit quod Patres qui ante haereses exortas scripserunt, habent aliquid fortius, quia evidentius apparent ab omni studio partium liberi. Ideo isti duo modi sese mutuo complent, et sub alio atque alio respectu sibi invicem praestant.

Sic igitur, cum satis nunc appareat veritas distributionis testimoniorum traditionis in tres classes supradictas, et de prima ac de tertia nulla difficultas occurrat, sed solum de illa intermedia quae transitum signat a simplici fide ad explicationes vel profundioris intelligentiae, vel diligentioris cautelae contra haereticorum novitates: videndum iam est, quaenam legitima interpretatio sit quantum ad ea quae in eo transitionis statu, speciem heterodoxiae prae se ferre viderentur.

§ 3.

Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis

Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum

Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva

Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis

Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.

Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.

Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.

Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem

Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.

Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat

Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis

Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

§ 4.

§ 5.

Index

Approbatio operis

↑ Top of work